Authors/grosseteste/commentarius/l1c4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Book I Chapter 4

Latin English
ƿ Cap. 4 Hoc capitulum est coniunctum capitulo secundo in ordine scientiae hic traditae, et demonstrat Aristoteles in principio huius capituli V conclusionem huius libri, quae consequitur immediate supra dictas quatuor conclusiones. Est autem V conclusio haec: omnis demonstratio est sillogismus ex necessariis. Et habet haec conclusio facilem explanationem, quia omnis demonstratio est sillogismus concludens necessarium, quod patet per diffinitionem eius quod est scire simpliciter positum supra; sed necessarium non sequitur nisi ex necessariis, ergo demonstratio est ex necessariis.
Haec autem ostensio sic ordinatur sillogistice. Omnis demonstratio est sillogismus faciens scire, sed omnis sillogismus faciens scire est sillogismus ex necessariis, ergo omnis demonstratio est sillogismus ex necessariis. Maior huius sillogismi sic ostenditur. Omnis sillogismus faciens scire concludit illud quod impossibile est aliter se habere, et hoc est manifestum ex diffinitione eius quod est scire, cum sillogismus faciens scire concludit rem scitam; quod autem non potest aliter se habere est necessarium, ergo omnis sillogismus faciens scire concludit necessarium. Omnis sillogismus concludens necessarium est ex necessariis, quia necessarium non sequitur nisi ex necessariis, ut patere potest ex libro Priorum, ergo omnis sillogismus faciens scire est ex necessariis. Media autem sillogismi et prosillogismorum huius conclusionis tangit Aristoteles suo more breviter, ponens ea in[1] ƿ tribus sermonibus coniunctis in unum antecedens sic: Quoniam autem impossibile est aliter se habere cuius est scientia simpliciter, et quoniam resume utique quod est secundum demonstrativam scientiam, id est illud supra quod cadit demonstrativa scientia, necessarium est esse illud scibile, id est scibile simpliciter et maxime proprie, ut haec dictio 'illud' demonstret illud scire, quod est scire simpliciter de quo praedictum est, et quoniam demonstrativa scientia est quam habemus in habendo sillogismum demonstrativum, quoniam, inquam, ita est, demonstratio est sillogismus ex necessariis.
Ecce quam elegans ordo. Primo demonstravit quod demonstratio est sillogismus ex veris. Prima autem divisio veri est per contingens et necessarium, propter hoc consequenter demonstrat quod demonstratio est ex necessariis; necessitas autem primo et maxime reperitur in propositionibus habentibus has tres conditiones: universalitatem, scilicet, tam ex parte subiecti quam ex parte temporis, et quod praedicatum dicatur de subiecto per se et quod de subiecto primo. Quapropter consequenter demonstrandum est quod demonstratio est ex propositionibus quae has tres conditiones in se connectunt. Sed antequam istud demonstretur oportet ista tria diffinire, quia sine diffinitionibus non satis intellecta sunt. Diffinit ergo primo dici de omni, quia illud est universalius quam dici per se; consequenter diffinit dici per se, quia illud est universalius quam universale et dici de primo. Diffinitio eius quod est dici de omni plana est non egens explanatione; quomodo autem ista diffinitio salvetur in demonstrationibus de his quae non[2] semƿper sunt, ut de eclipsi, post dicetur. Hoc ipsum per se causam comparticipem excludit.
Dicitur autem per se esse quod per efficientem causam non est, sic sola causa prima per se est; dicitur secundo per se esse quod per causam materialem non est, et sic dicuntur intelligentiae per se entes vel per se stantes; dicitur etiam per se esse quod per subiectum non est, et sic dicitur omnis substantia et sola per se esse. Est autem per se alterum de altero et dicitur per se alterum de altero cum quidditas unius a quidditate alterius essentialiter et non per accidens egreditur. Illud autem cuius quidditas essentialiter et non per accidens a quidditate alterius egreditur esse suum habet ab eo a quo egreditur sicut a sua causa vel efficiente vel formali vel materiali vel finali; illud autem a quo habetur esse necesse est ut recipiatur in diffinitione quae dicit quid est vel quid est esse. Per se igitur est et dicitur alterum de altero cum unum recipit reliquum in sui diffinitione. Cum igitur genus vel differentia substantialis, a quibus substantialiter et non per accidens egreditur quidditas speciei, praedicantur de specie, est primus modus essendi vel dicendi per se alterum de altero. Egreditur namque species a quidditate generis et differentiae, et est differentia causa speciei formalis et genus est causa speciei materialis sicut forma materialis vel materia formalis.
Et istum sermonem alias confirmabimus ratione et auctoritate. Et in[3] ƿ hunc primum modum essendi vel dicendi per se alterum de altero cadunt omnes ille praedicationes quae oblique praedicant per se causam vel efficientem vel materialem vel formalem vel finalem de suo causato. In omnibus enim istis modis praedicandi est praedicatum tale quod ipsum recipitur in diffinitione subiecti quod ab ipso praedicato habet esse. Cum autem accidens, quod essentialiter et non per accidens egreditur a quidditate subiecti, praedicatur de suo subiecto, est secundus modus essendi per se vel dicendi alterum de altero, et in hunc modum secundum incidunt omnia illa quae oblique praedicant causatum per se de causa per se; omnia enim illa praedicata sumunt subiecta sua a quibus habent esse in suis diffinitionibus. Et manifestum est quod non sunt plures modi essendi per se vel dicendi alterum de altero; propter hoc hi duo modi tantum veniunt in demonstrationem.
Dicit ergo: Per se autem sunt, supple: altera de alteris vel dicuntur, quaecumque sunt in eo quod quid est, id est quae sumuntur in diffinitione eorum de quibus sunt vel dicuntur, ut triangulus et caetera; substantia enim ipsorum ex his est; istud 'ex' sumitur communiter ad quatuor circumstantias causales; et alibi exposuimus qualiter linea est ex multiplicatione infinita puncti et superficies similiter ex infinita multiplicatione lineae et quomodo secundum modum alium linea non est ex punctis nec superficies ex lineis. Et quae insunt in ratione et caetera, supple: et ista, scilicet linea et punctum, sunt ea quae insunt in ratione dicenti quid est, id est aliquo dicenti quid est dativus, scilicet pro ablativo absoluto; [4] ƿ vel si est ibi 'dicente', tunc adiungitur huic dictioni 'ratione' et est sensus: essentia superficiei est ex linea et essentia lineae ex punctis, sicut ex suis causis uno modo materialibus, alio modo, in quantum scilicet linea et punctum sunt termini, formalibus; et hae causae sunt ea quae diffiniunt sua causata. '
'Et quibuscumque et caetera, resume: et per se sunt vel dicuntur altera de alteris quibuscumque de numero eorum quae insunt ipsis, id est subiectis, et hoc est quibuscumque praedicatis, ipsa, id est subiecta, insunt in ratione demonstrante quid est, quasi diceret: quibuscumque praedicatis subiecta sua insunt, non dico simpliciter insunt, sed insunt in ratione praedicatorum, ipsa praedicata per se sunt de subiectis (vel si est ibi 'demonstranti ' legatur pro ablativo ut supra), ut rectum et circulare per se sunt de linea et sex accidentia quae sequuntur per se insunt numero.
Et quae omnibus et caetera, usque: unicuique per se dico esse, ordinatur sic: et unicuique per se subiecto, scilicet, dico esse praedicatum per se quae, subiecta scilicet, insunt in ratione dicenti quid est, insunt dico omnibus his quatuor praedictis praedicatis, ut verbi gratia ex parte una inest his praedicatis in ratione ipsorum linea, ex parte alia numerus, et similiter in aliis huiusmodi, subiectis scilicet, dico esse praedicata per se; quasi diceret: et in omnibus subiectis dico esse praedicata[5] ƿ per se quae subiecta insunt ipsis praedicatis in ratione ipsorum praedicatorum; quaecumque vero neutraliter et caetera, quia non habent essentialem habitudinem coherendi quorum neutrum dat esse alii.
Amplius quae non et caetera. Dico cum expositoribus quod Aristoteles ut compleret sermonem suum de per se addidit modum essendi per se quo substantia omnis vel substantia prima, quae de nullo praedicatur, est per se. Et addit etiam modum causandi per se et ponit exemplum: ut si aliquod interfectum interiit, secundum interfectionem, quod expone sic: si aliquod incisum vel vulneratum interiit non propter aliam causam supervenientem, ut propter morbum, sed propter ipsam incisionem vel vulnus, hoc est secundum interfectionem, tunc ipsa vulneratio est per se causa interitus. Reliqua littera patet.
Quae ergo dicuntur et caetera, quasi diceret: cum sint iam dicti quatuor modi eius quod est per se, tantum duo primi modi accipiuntur in demonstrativis. Dicit ergo: Quae ergo dicuntur per se, alterum de altero supple, in scibilibus simpliciter sic sunt, sicut, supple: ea quae stabiliuntur, in esse suo praedicantibus, id est per praedicantia, hoc est per praedicata. Et hic est primus modus dicendi per se cum praedicatum dat esse subiecto et diffinit illud. Aut in esse propter ipsa, resume, aut sic sunt sicut ea quae[6] ƿ stabiliuntur in esse suo propter ipsa, id est subiecta, et iste est secundus modus dicendi per se in quo subiectum dat esse praedicato et diffinit illud; quae, scilicet praedicata quae stabiliuntur in esse suo per subiecta, sunt ex necessitate dicta de subiectis suis, quia per se accidentia aut redeunt cum aequalitate super subiecta conditionibus coartata, aut sub disiunctione cum suis oppositis necessaria sunt de subiectis non coartatis, quia per se accidens cum suo opposito per se accidente est contrarietas aut privatio aut contradictio in genere subiecti sui.
Si enim utraque per se accidentium oppositorum dicant habitum, tunc est oppositio contrarietatis; si vero alterum dicat habitum et reliquum negationem eiusdem habitus cum positione potentiae ordinatae ad illum habitum, est oppositio privationis; si vero alterum dicat habitum et alterum negationem totalem illius habitus in genere subiecto, tunc est contradictio in illo genere.
Universale autem et caetera. In utroque modo praedicto essendi vel dicendi per se alterum de altero habet hoc ipsum per se duos modos, quia cum duo sic se habent adinvicem quod a quidditate unius est quidditas alterius aut ita est quod neutri aliquid superadditur quod sit non causa vel non causatum respectu alterius, aut alteri aliquid superadditur quod est non causa vel non causatum respectu alterius. Verbi gratia, a tota quidditate trianguli egreditur tota quidditas habitus trium angulorum aequalium duobus rectis et nihil est in triangulo quod sit non causa respectu habitus trium angulorum et caetera, nec est aliquid in habitu[7] ƿ trium angulorum et caetera quod sit non causatum respectu trianguli. Ab isoscele autem egreditur habitus trium angulorum et caetera, sed non ab isoscele toto, sed aliquid est in isoscele non causa respectu huius praedicati.
Dicitur itaque tam triangulus quam isosceles per se habere et caetera, quia ab utriusque quidditate est habitus trium angulorum et caetera, sed triangulus secundum quod ipsum est dicitur habere et caetera, quia a tota quidditate trianguli est habitus trium angulorum et caetera; isosceles vero non secundum quod ipse est habet tres angulos et caetera, quia non a tota sua quidditate hoc habet, sed habet hoc secundum quod ipse est triangulus qui secundum se ipsum habet tres angulos et caetera. Per se igitur proprie dictum et secundum quod ipsum est et de primo idem sunt; per se vero communiter dictum quasi genus est ad secundum quod ipsum est et ad de primo.
His intellectis, tota littera plana est usque: Oportet autem non latere. Et sciendum quod ea quae dicit Aristoteles supra quod per se accidentia sunt necessaria de subiectis suis et quod universalia sunt necessaria cum sint per se, non sunt hic dicta per modum demonstrativae scientiae, sed per modum incidentiae ex diffinitionibus positis; infra autem modo demonstrativo tangentur[8].

Notes

  1. 4-5 Par. Anal. Post., I, 4.73a24-25 19 Anal. Pr., I, 8-12
  2. 22-23 Anal. Post., I, 4.73a21 25-30 Par. Anal Post., I, 4.73a22-25
  3. 56 sqq. Cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., I, p. 255
  4. 79 Anal. Post., I, 4.73a35 sqq. 83 Opus non inventum (Cfr. supra, pp. 17-18).
  5. 93 Anal. Post., I, 4.73a37 sqq. 101 Anal. Post., I, 4.73b1 et 73b3 sqq.
  6. 111 Anal. Post., I, 4.73b5 (cfr. appar. ed. transl. Iacobi); cfr. THEMISTIUS, Super lib. Post., I, p. 255; PHILOPONUS, Comm. in Anal. Post.y I, p. 65,8-10 115 Anal. Post., I, 4.73b14 120 sqq. Anal. Post., 1, 4.73b16 sqq.
  7. 141 Anal. Post., I, 4.73b26
  8. 163 Anal. Post., I, 5.74a4