Authors/grosseteste/commentarius/l1c18

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Book I Chapter 18

Latin English
ƿCap. 18 Una autem scientia est et caetera. Sillogismus demonstrativus est instrumentum demonstratoris scientiam acquirentis et aggregantur plures sillogismi in scientia una, nec tamen quicumque conveniunt uni scientiae, sed qui unificati sunt in aliquo uno ex quo est scientia una, illi sunt uni scientiae convenientes. Determinatis igitur ex quibus et qualibus sunt sillogismi demonstrativi et quis alio sit melior et dignior et certior, cum sint instrumenta acquirendi scientiam, consequens est cognoscere qui sunt aggregandi ad scientiam unam comparandam vel aggregandam. Aggregandi autem sunt qui sunt unificati in aliquo uno ex quo est scientia una, propter hoc oportet determinare ex quo habeat scientia unitatem.
Propter hoc in principio huius capituli ponit Aristoteles diffinitionem unius scientiae dicens quod una est scientia quae subicit genus unum, ut arithmetica numerum et geometria magnitudinem immobilem, et quia nihil scitur nisi ex principiis propriis immediatis, ad hoc quod scientia sit una oportet ut habeat propria principia nota unificata in unitate subiecti unius, ex quibus demonstratur. Et quia non est scientia nisi alicuius de aliquo (incomplexorum enim non dicimus esse scientiam), oportet ut subiectum unum, super quod erigitur scientia, habeat partes subiectivas ut species vel partes[1] inteƿgrales et essentiales aut per se accidentia demonstrabilia de subiecto et de partibus subiecti.
Cum enim conclusio demonstrativa sit dicta per se, aut demonstratur genus subiectum de specie sua, sicut in metaphysica demonstratur de specialibus entibus ut de deo et de circulo et de sphera quod ipsa sunt entia et sicut in grammatica demonstratur de oratione composita ex nominativo et verbo personali quod ipsa est oratio congrua, cum oratio congrua sit subiectum grammaticae; aut demonstratur pars generis subiecti de ipso secundum praedicationem obliquam vel econverso, sicut in medicina quod corpus humanum est ex quatuor humoribus; aut demonstratur per se accidens de genere subiecto aut de speciebus vel partibus generis subiecti. His enim modis et non pluribus fit praedicatio per se. Haec igitur tria aggregantur ut sit scientia una: unitas subiecti super quod erigitur demonstratio, principia immediata unificata in subiecto illo ex quibus fit demonstratio, et quod subiectum habeat aut species aut partes aut per se accidentia ex quibus complectatur conclusio demonstrativa. Penitus diverse scientiae sunt nec eaedem nec subalternatae quarum principia non sunt unificata in natura unius subiecti nec in subiectis quorum unum sit sub altero.
Et signum quod hae sunt conditiones scientiae unius est quod, cum per viam resolutionis pervenimus in immediata, ipsa immediata inveniuntur unificata in genere uno et proximo cum partibus demonstrativis etƿ cum per se accidentibus demonstrativis. Scientia autem est subalternata alii cuius subiectum addit conditionem super subiectum subalternantis, quae conditio non est totaliter exiens a natura subiecti subalternantis, sed extra sumitur, velut radiositas non est aliqua natura totaliter exiens a natura magnitudinis, sed extra assumpta est. Similiter a natura entis, quod est subiectum metaphysicae, non venit totaliter quod dico corpus mobile, quod est subiectum physice, quia in natura mobilis dico privationem et non ens quod est principium mobilis in quantum huiusmodi. Species vero et partes integrales et essentiales non extra sumuntur, et propter hoc sunt de scientia eadem cum eo cuius sunt species et partes.
Ex iam dictis patet quod in una scientia aggregantur plures sillogismi demonstrativi, et non solum in una scientia, sed etiam ad conclusionem unicam sunt quandoque plures sillogismi demonstrativi. Propter hoc consequenter ostendit Aristoteles quod unius conclusionis possibile est plures esse demonstrationes per plura media non unius ordinis, et haec est XXVIII conclusio huius scientiae. Quod autem per media unius ordinis sint plures sillogismi demonstrativi ordinati ad eandem conclusionem patet ut si demonstretur A de B per CDE media, quorum primum sit sub secundo et secundum sub tertio, erunt tot sillogismi ordinati ad conclusionem quot sunt media. Quod autem possit eadem conclusio demonstrari per diversa media non unius ordinis proxima[2]ƿ conclusioni ostendit Aristoteles ducens exemplum quod transmutari ostenditur de laetante per moveri et quiescere, quae sunt duo non unius ordinis, sed sibi invicem opposita. Et quia exemplum illud aliquid habet obscuritatis et dubitationis, ad explanationem eius dico quod Aristoteles intelligit per transmutari mutationem subitam qualis est in termino motus. Ut ostenditur in Physica, motus fit paulatim et non subito, sed in termino motus indivisibili fit transitus ab habitu in privationem vel econverso subito et non paulatim, et hunc transitum dico transmutari.
Virtus autem appetitiva, cum inhiat et intendit ad consequendum aliquid, sua inhiatio et nisus ad consequendum appetitus est. Opinio autem consequendi appetitum spes est. Appetitus autem et spes movent ad consequendum quod appetitur, qui motus finitur in coniunctione appetentis cum eo quod appetitur, et tunc convertitur appetitus in amorem et spes in laetitiam, quia appetitus rei ad consequendum dum inhiat, fit amor rei consecute dum tenet. Laetitia autem est diffusio animae et spirituum et sanguinis in coniunctione sua cum re appetita; in eo autem quod laetans adheret et tenet se cum re appetita prius iam consecuta et amata quiescit; in eo autem quod anima in hac adhesione se diffundit spiritualiter et incorporaliter et per hoc dilatat spiritum et sanguinem[3]ƿ et cor movetur laetans.
Igitur laetans ex parte aliqua movetur et ex parte alia quiescit. Vult igitur Aristoteles intelligere per laetantem incipientem laetari, quando, scilicet, est in termino finali motus spei et appetitus et in termino initiali quietis, quae est in adhesione et statu animae super rem prius appetitam iam amatam et consecutam, et etiam in termino initiali motus, qui est in dilatatione animae et sanguinis et spirituum. Similiter intelligit per quiescentem incipientem quiescere praedicto modo, et per moventem incipientem moveri praedicto modo, et manifestum est quod omne incipiens quiescere et omne incipiens moveri est in permutatione subita.
Omne autem incipiens laetari est ex parte una incipiens moveri et ex parte altera incipiens quiescere. Puto autem quod Aristoteles hanc expositionem innuit cum ponit terminos in modo infinitivo, quia modus infinitivus apud Grecos quandoque significat inceptionem agere vel pati. Et dico universalem sermonem, quia omne compositum ex naturis oppositis est hoc modo demonstrabile per media opposita et non unius ordinis; utraque enim naturarum oppositarum componentium tertium est causa proxima compositi. Et patet quod talis demonstratio aut semper aut maxime est in naturali philosophia. Ibi enim reperiuntur res ex oppositis composite, et licet in talibus demonstrationibus duo media sint opposita, tamen per modum quo veniunt in sillogismum oportet alterum de reliquo praedicari, quia, cum utrumque dicatur de minori extremitate, sequitur per tertiam figuram alterum praedicari de reliquo.
Et quod nunc dictum est non est contraƿrium ei quod supra diximus, quod unius rei unica est demonstratio, quia ibi fuit sermo de demonstratione potissima quae est in rebus mathematicis, hic autem est sermo, ut iam patet, de demonstratione in rebus naturalibus, quae est demonstratio dicta per posterius. Et iterum si velimus dicere demonstrationem aliam quae fit in eisdem terminis per figuram aut modum alium, tunc eiusdem rei tot sunt demonstrationes in quot figuris et modis contingit idem concludere.
Iam scimus ex diffinitione scientiae unius quod super subiectum unum cuius sunt partes et per se accidentia erigitur demonstratio; consequens est igitur cognoscere super quas res non est possibile ut erigatur demonstratio.
Propter hoc Aristoteles consequenter docet quod super res casuales non erigitur demonstratio; et haec est XXIX conclusio huius scientiae. Deinde docet quod super res sensibiles, ex parte ea qua sunt sensibiles, non erigitur demonstratio; et haec est XXX conclusio huius scientiae. Dicit ergo quod rei quae est a casu non est scientia demonstrativa, quia res quae est a casu non est necessaria, sicut sunt res divinae et mathematicae, quae semper sunt uno modo, neque est frequenter eveniens, sicut res naturales; sed res casualis est extra necessitatem simpliciter et extra necessitatem naturalem, quae non est necessitas simpliciter, sed cum[4] cirƿcumscriptione impedimenti. Haec autem propositio manifesta est in Physica Aristotelis, ubi dicitur quid casus, quid fortuna et quorum est casus et fortuna. Demonstratio autem omnis est rei quae semper est aut rei quae frequenter est; demonstratio namque proprie dicta est incorruptibilium et semper uno modo se habentium, sed demonstratio communiter dicta extenditur etiam ad contingentia nata quae frequenter sunt. Cum igitur ita sit quod casualia neque semper sunt neque frequenter, demonstratio autem est eorum quae semper sunt aut frequenter, patet quod casualium nulla est demonstratio aut scientia.
Similiter neque contingit scire sensibilia neque sensus est causa scientiae, sed occasio, sicut ostensum est in superioribus. Huius autem ratio est quod sensus talis est quod ipse est apprehensivus rei alicuius signatae et non est simul apprehensivus rei alterius, quia necesse est sentire rem signatam in loco signato et tempore signato, quare non sentit nisi rem unam signatam. Universale autem, cum sit res inventa in multitudine, non est possibile sentire, quia quod reperitur in multis non est in tempore aut loco signato, quia si esset in loco et tempore signatis[5]ƿ non esset idem inventum in omnibus, universale namque est semper et ubique. Quomodo universale semper sit satis expositum est supra, ubi fiebat sermo de perpetuitate universalium.
Si autem intelligimus universalia per modum Aristotelis formas repertas in quidditate particularium, a quibus sunt res particulares id quod sunt, tunc universale esse ubique nihil aliud est quam universale esse in quolibet suorum singularium. Ubique enim esse est esse in quolibet suorum locorum, loca autem universalium sunt ipsa singularia in quibus sunt universalia, nisi forte dicamus quod universale ubique est quia intellectus est locus universalium, et universale ubique esse est ipsum in intellectu esse, qui intellectus quodammodo ubique est, quia intellectus per modum spiritualem ibi est ubi est illud quod intelligitur, sicut amans ibi est ubi est illud quod amatur. Si autem universalia sunt ydeae in mente divina, tunc universalia ubique sunt per modum quo causa prima ubique est. Si vero universalia sunt rationes rerum causales create, quae sunt virtutes site in corporibus celestibus, tunc etiam ipse ubique sunt, quia virtutes corporum celestium ubique reperiuntur.
Quomodo autem causa prima ubique sit et quomodo virtutes corporum celestium ubique sint et quomodo intellectus sit ibi ubi est illud quod intelligitur et amans ubi est[6]ƿ illud quod amatur, altioris est negotii et non est nostrae possibilitatis explanare. Verumtamen quod ita sit scimus, modum autem comprehendere non sufficimus.
Sed redeundum est ad propositum. Quoniam igitur demonstrationes sunt universales, res autem universales non contingit sentire, cum sola demonstrabilia et universalia sciantur, manifestum est quod non contingit scire per sensum. Illud autem facile conceditur de conclusionibus universalibus, quarum singularia non cognoscuntur per sensum; sed si singulare sub conclusione universali cognoscitur per sensum, tunc videtur etiam ipsum universale per sensum cognosci, sicut multi putant. Hoc autem removet Aristoteles dicens quod etiam si possibile esset nobis sentire quod triangulus habet tres angulos et caetera, adhuc non haberemus demonstrationem nec sciremus, quia sensus non sentiret nisi singularem triangulum et singularem aequalitatem, scientia autem est in apprehensione universalis.
Nec etiam si sentiremus aliquid simul cum causa ipsius propter hoc scimus illud, sicut si essemus elevati usque ad lunam in hora eclipsis lunae, et videremus manifeste eclipsim lunae et causam eius, scilicet, terram interpositam inter lunam et solem, nec tamen esset nobis acquisita scientia, quia sensus non ostenderet nobis[7]ƿ nisi hanc eclipsim et hanc interpositionem terrae in hac hora, et non ostenderet nobis universaliter causam eclipsis; sed ex multiplici visione terrae interpositae possibile est venari universale per modum quo supra diximus, et sic habere demonstrationem ex universali quae dicit causam simpliciter. Et quia huiusmodi universale quod sic venatur ex multis sensibus dicit simpliciter causam, cuius non quaeritur causa alia, quia ipsum sic venatum est principium scientiae, ipsum est honorabilius et dignius cognitis in sensu et cognitione sensitiva et cognitione conclusionum propriarum per causam. Verumtamen ipsum non est dignius cognitione intellectiva, quae est dignitatum.
Colligere possumus ex praedictis quod sensus non facit scire conclusionem cuius subiectum solum est sensibile, sicut quod triangulus habet tres angulos et caetera; triangulus enim cognoscitur visu, sed aequalitatem trium angulorum duobus rectis impossibile est videre; neque sensus facit scire conclusionem cuius subiectum et praedicatum sunt sensibiles, sicut, si possibile esset videre aequalitatem trium angulorum duobus rectis, nondum sciremus per visum quod triangulus habet tres et caetera; neque sensus facit scire conclusionem cuius subiectum et praedicatum et causa etiam sunt sensibiles, ut luna et eclipsis et interpositio terrae si essemus elevati ad lunam. Igitur manifestum est quod impossibile sit sentiendo scire aliquid demonstrabilium, nisi velimus nominare sensibilitatem scientiam demonstrativam. Verumtamen quorundam scientiaƿ multotiens deficit nobis propter defectum sensus, quod patet quia existente sensu illorum non dubitaremus de illis, sed sciremus ea.
Tamen sensus non est causa propria faciens nos scire neque sensus illorum est ipsa scientia, sed quorundam singularium sensus statim consequitur apprehensio et cognitio universalis ipsius singularis; non ergo sentiendo scimus, sed occasione ipsius sensus coaccidit in nobis cognitio universalis et scientia, non gratia sensus. Verbi gratia, quia non possunt homines videre poros in vitro, nesciunt propter quid lumen pertransit vitrum; et si possibile esset eos videre poros vitri, tunc statim scirent propter quid lumen pertransit vitrum, sed tamen per visum non scirent nisi singularem causam in singulis; sed cum visione singularis causae statim coaccideret universale intelligere quoniam in omnibus sic est. Cum enim videret hoc lumen transire per poros istos, statim conciperet occasione huius sensus hoc universale quod omne penetrabile a lumine est penetrabile propter poros.
Mirum autem videtur de hoc exemplo Aristotelis, cum vitrum sit perspicuum sicut aer et aqua et per naturam perspicui suscipiat pertransitionem luminis, quomodo innuit quod per porositatem suscipiat pertransitionem luminis, nisi forte more suo occultandi gratia porositatemƿ vocet vacuitatem a terrestritate tenebrosa. Corpora enim quae obstant lumini non obstant ei nisi quia plena sunt terrestritate grossa tenebrosa; quae autem vacua sunt a terrestritate tenebrosa pervia sunt lumini, non quia ubi transit lumen sit vacuitas et defectus corporis omnino, quia non transit lumen nisi ubi est corpus, sed quia non est ibi tenebrositas non recipiens lumen. Si ergo videremus in vitro absentiam terrestritatis tenebrose, statim colligeremus quod omne quod recipit pertransitionem luminis recipit hoc propter vacuitatem a terrestritate tenebrosa.
Ostendit Aristoteles in proximo quomodo se habet demonstratio ad subiectum in via negationis, scilicet, quod demonstratio non est casualium vel sensibilium. Consequenter ordine competenti ostendit quomodo se habet demonstratio in via negationis ad principia ex quibus est demonstratio, probans quod non ex eisdem principiis demonstrantur omnia; et haec est XXXI conclusio huius scientiae. Et hac ostensa probat consequenter quod una conclusio quaecumque non demonstratur ex omnibus principiis, et haec est XXXII conclusio. Ad manifestationem autem prioris conclusionis praemittit quaedam communia quae transcendunt scientiam istam, scilicet quod non omnium sillogismorum eadem sunt principia; postea quod non omnium falsorum sillogismorum eadem sunt principia; deinde quod nec omnium verorum sillogismorum eadem[8]ƿ sunt principia.
Et ita descendit ad suam intentionem, scilicet, quod nec demonstrationum omnium sunt eadem principia. Dicit itaque quod eadem esse principia omnium sillogismorum est impossibile, quia quidam sillogismi sillogizant verum ex veris et quidam falsum ex falsis; quamvis enim contingat sillogizare verum ex falsis, hoc non fit semper, sed raro, quia, si ponamus conclusionem unam veram et incedamus ab ipsa per viam resolutionis, non inveniemus in quantum volumus longa resolutione nisi unicum sillogismum sillogizantem verum ex falsis. Ut si vera sit conclusio: omne C est A, et B sit medium in quo non sit A neque ipsum in C, erit sillogismus per B medium concludens verum ex falsis; sed si BA et CB propositionum accipiantur ulteriora media per viam resolutionis, cum non sit sillogizare falsum ex veris, erunt propositiones assumptae falsae et non erunt sillogismi sillogizantes verum ex falsis, sed falsum ex falsis. Patet ergo quod sunt sillogismi concludentes falsum ex falsis et similiter sunt sillogismi concludentes verum ex veris; verae autem et falsae propositiones ex quibus concluduntur non sunt eaedem, ergo non ex eisdem sillogizantur omnia.
Consequenter etiam dicit quod nec omnes falsae conclusiones ex eisdem principiis sillogizantur, quia contingit accipere falsas conclusiones contrarias ex praedicatis oppositis et impossibiles simul esse veras, sicut sunt istae propositiones: iustitia est confidentia iniuriandi,[9] et: iustiƿtia est timor, et item: homo est equus, et: homo est bos; et item: quod est aequale alicui est maius illo et illud est minus eodem. Contrarias autem et impossibiles simul esse veras non est sillogizare nisi ex talibus quales positae sunt ipsae conclusiones, id est, ex falsis et impossibilibus simul esse et contrariis. Patet ergo quod nec omnium falsorum sillogismorum sunt eadem principia, nec etiam omnium verorum sillogismorum eadem principia et praecipue demonstrativorum, quia rerum non communicantium genere necesse est altera esse principia et non convenientia, sicut principia geometriae et arithmeticae sunt altera, eo quod unitates non conveniunt cum punctis, cum unitates non habeant situm, puncta vero habent situm, quia necesse est ut medium conveniat cum extremis cum sit necessario ordinatum inter extrema in prima figura vel super extrema in secunda vel sub extremis in tertia. Si igitur esset idem medium rerum non communicantium genere, ipse res essent communicantes genere, quod est impossibile. Verbi gratia, sit B medium idem ad probandum A de C et D de E; cum igitur A et C communicant cum B et iterum D et E communicant cum B, manifestum est quod omnia communicant adinvicem, et ita non communicantia natura communicant si eadem sunt principia.
ƿ Et iterum dico quod de communibus principiis non sunt aliqua ex quibus omnia demonstrantur, quia res super quas erigitur demonstratio sunt alterae adinvicem genere. Quaedam enim illarum rerum sunt in quantitatibus, ut unitates et puncta et lineae, quaedam in qualitatibus, ut multae rerum naturalium ut calor, frigus, humiditas et siccitas, de quibus fit demonstratio per communia. Cum itaque res demonstrabiles sint diverse genere, et communia principia oporteat coartari circa genus subiectum, cum actu veniunt in demonstrationem, sicut praeostensum est, manifestum est quod non sunt simpliciter eadem principia communia aliqua ex quibus omnia demonstrantur.
Item, principia non sunt multo pauciora condusionibus, immo fere tot quot conclusiones. Cum igitur sint conclusiones multae, non erunt eadem principia omnium. Explanatio huius quod principia non sunt multo pauciora conclusionibus talis est. Principia sunt propositiones praeordinate in sillogismo, propositiones autem sunt termini assumpti super extrema, ut in secunda figura, aut sub extremis, ut in tertia, aut sunt propositiones ex terminis interpositis inter extrema, ut in prima figura. Ordinentur igitur exempli gratia termini immissi usque ad immediata hoc modo continue ABCDEF, et sit conclusio: omne F est A; patet[10]ƿ ex superioribus quod tot sunt elementa ad hanc conclusionem quot media et una plures sunt propositiones immediatae ad hanc conclusionem quam media. Sed, antequam perveniatur ad hanc conclusionem per viam compositionis, concludetur A de C et de D et de E, et iterum B de D et de E, et iterum C de E; et ita erunt in via compositionis cum conclusione ultima septem conclusiones et non nisi quatuor elementa et quinque propositiones immediate sive principia. Et ita erunt pauciora principia conclusionibus, tamen non multo pauciora.
Item, conclusiones sunt infinitae, ut supra dictum est, quia augentur demonstrationes in infinitum in postassumendo. Verumtamen ad quamlibet conclusionem unam probandam sunt termini immissi aut assumpti per quos fit resolutio immediata finiti; cum igitur sint conclusiones infinitae et ad conclusionem omnem sint termini finiti immissi aut assumpti unus aut plures, et secundum numerum terminorum sit numerus elementorum et principiorum, et ita principia sint plura quam conclusiones ultimo intente, patet quod necesse est principia esse infinita; et ita non erunt eadem principia omnium conclusionum.
Item, quaedam principia, ut illa quae sunt scientiarum mathematicarum, sunt necessaria et quaedam, ut principia naturalium, sunt contingentia nata. Non sunt autem eadem necessaria et contingentia, nec ergo sunt eadem principia in mathematicis et naturalibus. Et hoc[11] coƿniungit Aristoteles: nec finita cum infinitae sunt conclusiones, more suo perturbans ordinem, quod si dicat aliquis quod quaedam sunt principia geometriae et alia sunt principia artis sillogizandi et alia sunt principia medicinae, innuens tamen quod in qualibet istarum scientiarum sunt principia omnium conclusionum illius scientiae eadem, nihil aliud vere dicitur in suo sermone nisi quod scientiarum istarum sunt principia alia. Sed quod innuit eadem esse derisio est, quia, si principia essent eadem, et principiata essent eadem. Vel aliter potest exponi cum Aristoteles non addat in littera sua hoc nomen 'principia', sed dicit: aliae, quasi velit intelligere de conclusionibus. Et est sensus: cum aliae sint conclusiones geometrie et aliae artis sillogismorum et aliae artis medicinae, quid utique erit aliud hoc dicere, scilicet, alias esse conclusiones, quam dicere per consequens principia scientiarum esse alia? Quasi diceret: nihil aliud, sed dicere principia eadem derisio est, eo quod si principia eadem, et principiata eadem erunt.
Consequenter ostendit quod neque unumquodque potest demonstrari ex quibuslibet. Nam dicere quod quodlibet demonstratur ex omnibus, est dicere per consequens quod ex eisdem demonstrantur omnia, quod est contra proximam propositionem. Sint enim A et B duo demonstranda, C et D et E sint tria principia. Si igitur quidlibet demonstratur ex omnibus, tunc A demonstratur tam ex C quam ex D et[12] exƿ E. Similiter B demonstratur ex eisdem tribus, ergo tam A quam B demonstrantur ex C et similiter ex D, et ita ex eisdem omnia. Et iterum in doctrinis quarum cognitio est nobis manifesta non invenimus quod una aliqua conclusio possit demonstrari ex omnibus, neque diverse ex eisdem, et iterum in via resolutionis non pervenimus ex una conclusione ad quaelibet principia, neque ex omnibus conclusionibus ad principia eadem, quia principia sunt propositiones immediate ex quibus componitur sillogismus et conclusio altera sequitur ex propositione immediata altera.
Quod si dicat aliquis principia esse non omnes propositiones immediatas, sed primas immediatas, tunc sequitur quod in unoquoque genere sit unicum principium, et ita cum ex uno nihil sequitur, non erit scientia erecta super genus illud. Vocat autem Aristoteles hic immediatam primam propositionem quae subicit genus primum subiectum in aliqua scientia et praedicat primum per se accidens illius subiecti, qualis est haec in arithmetica: numerus est collectio unitatum, vel: numerus crescit in infinitum. Talis autem immediata in una scientia non est nisi una quae dicit primum per se accidens illius subiecti, vel si forte sint plures, paucae sunt, et cum omnes subiciant idem non poterit ex eis aliquid universaliter sillogizari, unde ex talibus principiis non egredietur scientia. Propter talem itaque nominationem principii non est possibile alicui ut dicat omnia ex eisdem vel quidlibet ex omnibus.
Ostensis itaque his duabus conclusionibus, ex his non demonƿstrat, sed confirmat Aristoteles quod uniuscuiusque scientiae sunt principia diversa et propria, quod supra demonstratum est. Dicit ergo: si non contingat demonstrari quidlibet ex omnibus per modum quo oportet demonstrationem vere fieri, neque contingit demonstrari rem unius generis ex principio alterius generis. Quasi diceret: neque est demonstrare omnia ex eisdem principiis, quia si demonstrarentur diversa ex eisdem principiis, tunc principia in uno genere demonstrarent res illius generis et similiter res alterius generis. Si ita, inquam, est, relinquitur propter quid erunt uniuscuiusque scientiae principia diversa, quia propter hoc quod principia omnia proxima oportet esse illis quorum sunt principia, et ex quibusdam principiis demonstrantur quaedam conclusiones et ex aliis aliae.
Et manifestum est quod illud quod nunc dictum est non est res contingens, sed est res necessaria, quia demonstratur supra quod alia sunt principia genere rerum differentium genere. Principia namque scientiarum aut simplicia sunt aut composita; composita vero sunt propositiones immediate ex quibus contexitur demonstratio et haec contingit esse communia, appropriata tamen sunt cum actu veniunt in demonstrationem. Simplicia principia sunt genus subiectum, circa quod fit demonstratio, et passiones, quae demonstrantur, et haec sunt propria in unaquaque scientia.[13]

Notes

  1. 1 Anal. Post., I, 28.87a38 11 Anal. Post., I, 28.87a38 sqq.
  2. 54-60 Par. Anal. Post., I, 29.87b5-7
  3. 62 Cfr. Anal Post., I, 29.87b8 sqq. 67 Phys., VI, 1 sqq.
  4. 119 sqq. Par. Anal. Post., I, 30.87b19 sqq.
  5. 124 Phys., n, 4-6 133 sqq. Par. Anal. Post., I, 31.87b27 sqq. 134 V. supra, I, 14, Iin. 195-291
  6. 142 V. supra, I, 7, lin. 96-157
  7. 163-164 Anal. Post., I, 31.87b33 170 sqq. Par. Anal. Post., 1,31.87b35 sqq.
  8. 237 sqq. Par. Anal. Post., 1,32.88a18 sqq.
  9. 257-279 Par. Anal. Post., I, 32.88a27 sqq.
  10. 280-289 Par. Anal. Post., I, 32.88a36 sqq. 290-306 Par. Anal Post., I, 32.88b2 sqq.
  11. 307-315 Par. Anal. Post., I, 32.88b9 sqq. 316 sqq. Par. Anat. Post., I, 32.88b7 sqq.
  12. 335 sqq. Par. Anal. Post., I, 32.88b15 sqq.
  13. 364 sqq. Par. Anal. Post.,I, 32.88b22 sqq.