Authors/Roger Bacon/Summulae Dialectices/appellation

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
De appellatione
Dictum est de suppositione, dicendum est de appellatione; et dicitur quod appellatio est termini praedicabilis sine tempore significato. Quod est falsum: quia appellatio dicitur per comparationem ad appellata quae respicit. Cum igitur subiectus terminus aequaliter respiciat appellata, sic terminus redicatus erit appellatio subiecti sicut praedicati. Cum igitur omnis appellatio sit respectu significationum, omnis appellatio erit personalis. Sicut autem suppositio personalis dividitur sic appellatio potest dividi; alia discreta, alia communis etc, et competunt eadem exempla tam a parte subiecti quam a parte praedicati.
Duplex tamen est sententia de appellationibus, quia quidam dicunt quod terminus appellat de se appellata praesentia, praeterita, et futura, et est communis entibus et non-entibus. Alii dicunt quod terminus est solum nomen praesentium et nihil est commune enti et non-enti, sive praeterito, praesenti, et futuro, secundum quod dicit Aristoteles in primo Methaphysice.
Quia vero sententia prima est communis, ideo primo discernamus eam. Terminus non restrictus ad non-praesentes ƿ supponens verbo de praesenti non habenti vim ampliandi in propositione affirmativa et materiali) supponit tantum pro praesentibus, ut 'homo est Cesar' ; non restrictus dico ad non-praesentes, quia si restringeretur non supponit pro praesentibus tantum, ut 'homo qui fuit est' vel 'qui erit est'. But because the first view is common, we will therefore discern it first. A term not restricted to non-present things, suppositing with a verb in the present tense, not having the force of ampliating in an affirmative and material proposition, supposits only for present things. For example, 'a man is Caesar'. I say 'not restricted to non-present things', because if it were restricted it would not supposit for present things only, e.g. 'a man who was, is', or 'who will be'.
Terminus non restrictus ad praesentes vel futuros supponens verbo de praeterito potest supponere indifferenter pro praeteritis et praesentibus, ut 'homo fuit'; restringeretur autem ad praesentes vel ad futuros, si dice(re)tur 'homo qui est' vel 'qui erit fuit'. Terminus non restrictus ad praesentia vel praeterita supponens verbo de futuro stat pro praesentibus et futuris, ut ' homo erit '. A term not restricted to present or future things, suppositing with a verb of the past tense, can supposit indifferently for past and present things. For example, 'a man was'. But it would be restricted to present or future things, if it were said 'a man who is' or 'who will be. A term not restricted to present or past things, suppositing with a future tense verb, stands for present and future things. For example, 'a man will be'.
Terminus non restrictus ad praesentia nec praeterita nec futura supponens verbo habenti vim ampliandi stat pro eis quae sunt et quae non sunt, ut si ampliet ad futura stat pro praesentibus et futuris, si ad praeterita stat pro praesentibus et praeteritis. Exemplum primi, 'hominem contingit esse' 'homo potest esse', exemplum secundi, 'homo solet esse'. A term not restricted to present or past or future things, suppositing with a verb having the force of ampliating stands for things which exist and do not exist. For example, if it ampliates to future things it stands for present and future things. If [it ampliates] to past things, it ampliates for present and past things. Example f the first: 'a man contingently exists', 'a man can possibly be'. Example of the second: homo solet esse.
Et dicunt in ista oppositione quod terminus supponens verbo de futuro et habenti vim ampliandi stat pro praesentibus et non-existentibus, quia in verbis talibus intelligitur praesens, et ideo possunt coartare terminum ad praesentes, de sui autem natura propria, scilicet ratione praeteritionis et futuritionis vel ampliationis, possunt stare termini pro non-entibus. And they say in that opposition that a term suppositing with a verb of future tense, and having the force of ampliating, stands for present things and non-existent things, for in such verbs the present is understood, and therefore they can restrict the term to present things, but by its proper nature, namely by the logic of pastness futureness or ampliation, terms can stand for non-existent things.
Item, dicunt quod regula prima est intelligenda de termino habenti sufficientiam appellatorum, et non de aliis, cuiusmodi sunt fenix, sol, [f62va] mundus. Si enim dicam 'omnis fenix est' 'omnis sol est' 'omnis mundus est', stat pro praesentibus praeteritis et futuris, sed, cum sufficientia appellativorum sive insuficiência nihil operetur ad suppositionem termini, dicendum quod, sive habeat terminus sufficientiam sive non, supponit pro praesenti cum adiungitur verbo de praesenti, sed non restringitur ad non praesentes, unde haec est incongrua 'omnis fenix est' 'omnis sol est' et huiusmodi, quia signum exigit tria supposita, terminus autem ƿ non habet nisi unicum, nec repugnat signum subiecto de natura communi adiuncti quod est ut comprimeretur genere casu et numero, sed propter naturam specialem talis adiectivi quae (est) natura individui habentis relationem ad singulum ab amplioribus quam a duobus, quia hoc signum 'omnis' exigit tria appellata, et in tali sustantivo non est nisi unum, unde neque est vera, neque falsa, neque propositio, neque habet contradictoriam. Likewise, they say that the first rule is to be understood of a term having a 'sufficiency of appellates', and not of other [terms]. Of this sort are 'phenix', 'sun', 'world'. For if I say 'every phoenix exists', 'every sun exists', 'every world exists', it stands for present, past and future [phoenixes, suns etc]. But, whether with a sufficiency or insufficiency of appellates, nothing operatur to the supposition of a term. It must be said that, whether a term has a sufficiency or not, it supposits for a present thing when a verb of the present tense adjoins it, but it is not restricted to non-present things, hence 'every phoenix exists', 'every sun exists' and so on, are incongruous, because the sign [every] requires three supposita [...]
A parte vero praedicati stat terminus secundum exigentiam verbi, ut, si verbum sit praesentis temporis. terminus stat pro praesentibus, (ut) 'Sor est homo'; si futuri, stat pro futuris, ut 'Sor erit homo' ; si praeteriti, stat pro praeteritis, ut 'Sor fuit homo'. Si sit verbum amplians, stat pro eo ad quod ampliet, ut cum ampliat ad praeterita, stat pro praeteritis, si ad futura, stat pro futuris. But on the side of the predicate the term stands according to the requirements of the verb. So, if the verb is of the present tense, the term stands for present things. For example, 'Socrates is a man'. If future, it stands for future things. For example, 'Socrates will be a man'. If the past, it stands for past things. For example, 'Socrates was a man'. If it is an ampliating verb, it stands for what it ampliates to. For example, when it ampliates to past things, it stands for past things, if to future things, it stands for future things.
Cum autem dicit Aristoteles in primo Methaphysice quod nihil est commune nec una dispositio communis ei quod fuit et ei quod erit et (ei) quod non habet potentiam essendi, id est praesenti, videtur quod terminus communis non erit communis appellativis praesentibus praeteritis et futuris, et si sit communis aliquo modo, solum erit communis sicut 'homo' est communis homini mortuo et homini vivo, praeteritum enim mortuum est, et ita homo praeteritus erit homo secundum quid, et non simpliciter. Eadem ratione et futurus homo erit secundum quid ; quare communitas illa erit alicuius secundum quod est commune alicui simpliciter, et alii secundum quid, sicut album albo simpliciter et albo secundum pedem. But when Aristotle says in the first book of the Metaphysics that nothing is common, nor is there a single common disposition to what was and what will be, and to what does not have the potential of being (i.e. what is present), it seems that a common term will not be common to present past and future appellatives, and if it is common in some way, it will only be common as 'man' is common to a dead man and a living man, for the past is dead, and so a past man will be a man in a qualified sense, and not simpliciter. By the same reason a future man will be [a man] in a qualified sense. Therefore that commonality will be of something according as it is common to one thing simpliciter, and to another thing in a qualified sense. For example, as white thing is to white simpliciter, and to a white-footed thing (?).
Propter(ea secundum) quid erit commune enti et non-enti dummodo se habeant per modum positionis, hoc enim verum est quod aliquid habens se per modum privationis potest esse commune enti et non-enti, ut 'non-homo'; quare et 'homo' cum sit eius oppositum et se habens per modum positionis solum erit commune entibus. Item, in omni nomine intelligitur ens, sicut patet, sive significet substantiam sive accidens, quia istorum ens est, igitur 'homo' erit idem quod 'homo ens' quare cum 'homo ens' [p280 ] non sit commune enti et non-enti, nec similiter 'homo'. Et si dicatur quod ibi intelligitur ens nomen, non ens participium, et ens nomen potest esse commune enti et non-enti. Contra: ens nomen est proprium subiectum 'esse' significati per hoc verbum 'est' a quo egreditur, et non ens participium, cum participium intelligatur semper in verbo specificans compositionem sive ipsum esse, igitur cum esse non sit operatio nec actus nisi entis actu, oportet quod ens nomen significaret actu solum.
Item, per naturam ampliationis videtur hoc idem, cum omnes supponant [f62vb] ampliationem suppositionis ipsius termini. Sed si sit communis praesenti praeterito et futuro, non potest sua suppositio aliquo modo ampliari, igitur non erit sic commune, quare solum erit nomen praesentium, quod est concedendum.
Dicendum est igitur quod terminus est solum nomen praesentium vel existencium, nomen dico significationis, unde notandum quod sicut in gramatica est aliqua dictio nomen significatione et adverbium constructione vel aliqua alia pars, et similiter aliqua dictio est participium significatione et alia pars ut nomen constructione, similiter de aliis partibus orationis, sic hic aliqua dictio est nomen significationis et nomen constructionis; prout autem dictio consideratur ut est nomen significationis, sic est solum nomen praesentium et existencium, prout autem est nomen constructionis et nomen constitutionis, potest esse nomen non-existencium et supponere pro non-existentibus, scilicet cum construitur cum aliquo quod habet naturam non-existentiae, scilicet praeteritionis vel futuritionis. Quare terminus de se solum concernit praesentia, et supponit pro illis de sui materia; per naturam autem verbi de praeterito et futuro, vel habenti materiali eorum ut verba ampliandi, poterunt stare pro praeteritis et futuris.
Ex hiis patet quod verbum de praesenti nihil operatur ad suppositionem termini a parte subiecti, cum non possit facere terminum stare nisi pro praesentibus, et terminus de sui natura hoc habet quod sic stet. Sed quia non habet de se ut stet pro praeteritis et futuris, ideo verbum de ƿ praeterito et futuro vel habens vim ampliandi poterit facere ipsum stare pro aliis a praesenti.
Ex hiis patet quod praedicatum nullo modo contrahit subiectum nec restringit, sed solum ampliat eius suppositionem, vel ratione significationis suae ut 'solet', 'ponit', 'contrait' et huiusmodi, vel ratione consignificationis, scilicet temporis, ut verbum de praeterito et futuro, et determinate inest ampliatio talibus praedicatis, sicut calidum igni, quare eius oppositum non potest sibi inesse, quod est restrictio. Non autem potest praedicatum contrahere subiectum suum, nec ad supposita nec ad modum supponendi, quia immediata est ordinatio contrahendi ad contractum, et cedunt in unum secundum suppositionem et rem, sed non est sic de praedicato et subiecto, in quantum talia.
Sed contra hoc est quod communiter dicitur 'talia sunt subiecta qualia permiserunt praedicata'. Si exponatur hoc quod dico 'talia ' per contractionem mendacium est simpliciter illud verbum, quo tamen modo exponatur non est curandum. Si autem dicatur quod Boecius illud verbum dicit, dicendum quod falsum est. Boecius enim dicit in libro de Trinitate quod 'talia sunt praedicamenta qualia permiserunt subiecta quod asserit Metellus sicut recitatur a Valeriano sub hiis verbis 'logicum est, talia sunt praedica[men]ta qualia permiserunt subiecta'. Verumptamen non est contractio praedicati per ipsum subiectum, sicut patet, quare ex illo non debet concludi contractio.
Quia vero multi false intelligunt illam propositionem, ideo consideranda est intentio Boecii: ipse dicit quod si dicatur 'deus est iustus' non praedicatur iusticia quae est accidens, [f63ra] sed magis substantia, non tamen substantia quae in praedicamento substancie continetur, sed supra omne praedicamentum. Si dicam 'homo est iustus' praedicatur iusticia quae est qualitas et accidens, et sic de aliis universaliter. Sic ergo videtur quod multiplicitas et aequivocatio praedicati determinantur per subiectum, quare si dicatur 'marina bellua est canis', determinaretur aequivocatio eius quod est 'canis' ut solum staret pro 'marina bellua', quod est falsum, potest enim stare sive vere sive false pro ƿ quolibet suorum significatorum, et ideo sequeretur quod non esset ibi aliqua distinctio vel multiplicitas, quod est contrariarum.
Et ideo dicendum quod non determinatur aequivocatio termini praedicati propter subiectum quod recipiat solum alterum significatum eius. sed ad hoc quod propositio habeat veritatem, necesse est quod praedicatum sumatur pro tali significato quod conveniat vere, et sic intendit Boecius Ad hoc quod dicatur vere 'deus est iustus', non potest hoc praedicatum 'iustus' copulare accidens, sed substantiam. Sic ergo intelligendum est quod talia sunt praedicata qualia permiserunt subiecta, id est quod praedicatum stet pro tali re et significato quod conveniat et insit subiecto ad hoc quod propositio sit vera; sed quia intellectus noster est coniunctus fantasie et deceptioni, ideo aequaliter concipimus apud intellectum falsa sicut vera, et exprimimus per vocem. Quare vox sicut et oratio aequaliter potest significare aliquando falsa sicut verum, et ideo non se habet determinate ad verum sensum exprimendum, sed ad falsum aequaliter; quare haec 'deus est iustus' uno modo est vera secundum quod copulat subiectum, alio modo est falsa secundum quod copulat accidens, et ita de omnibus aliis.
Ubi autem non est aequivocatio in praedicato ibi terminus stat pro significato suo, sive sit genus sive sit species, ut 'homo est animal', li 'animal' praedicatur pro significato generali quod convenit omnibus speciebus et individuis suis, et non praedicatur ibi pro animali rationali; et cum dico 'asinus est animal' non pro animali irrationali sed pro significato generali. Et si dicat 'talia sunt praedicata qualia permiserunt subiecta', ergo hoc praedicatum 'animal' stat pro animali rationali sive pro homine, cum dico 'homo est animal', et sic de aliis; dicendum quod hoc praedicatum 'animal' si consideretur in sua generalitate et pro suo significato absolute a qualibet differentia est tale quale permiserit subiectum, quia essentia generis praedicatur de qualibet specie vere, sicut patet per Porphirium, Boecium, et Aristotelem. Genus enim praedicatur de pluribus differentibus specie etc., ƿ et species de individuis, et ideo non necesse est quod genus praedicatum de aliqua specie stet pro ipsa specie, vel pro seipso sumpto cum differentia speciei. Utrumque subiectum permittit, si quis inquirat.
Hiis suppositis, est dubitatio super iam dicta quod nomen significat sine tempore, igitur huiusmodi termini 'homo' 'Sor', cum sint nomina, non determinant sibi tempus aliquod, nec appellata magis praesentia quam praeterita vel futura. Cuius solutio est quod nomen non habet tempus pro significato, nec a parte consignificati sibi determinat appellata praesentia secundum quod absolute procedit, sed ratione suae significationis talia sibi assumunt; inponitur enim nomen rei praesenti et appellato praesenti. Oportet enim quod sit praesens et ens actu cui nomen inponatur. Sed hoc dupliciter; aut ens actu [f63rb] et praesens in rerum natura, ut 'homo' 'asinus', aut secundum animam, ut 'chimera' et huiusmodi ficta apud intellectum et cognitionem. Sicut enim 'homo' determinat sibi ex sua significatione homines, sic et homines praesentes et existentes.
Item, si esset terminus solum communis praesentibus, et hoc de se et sui natura, tunc nullo ipsum transmutante solum supponeret pro illis, quare si dicerem 'homo non currit' staret terminus solum pro existentibus, quia negatio illa sequitur terminum et nihil transmutat in termino. Unde si praedicta sint vera idem est quod 'homo ens non currit' quod est contra multos dicentes quod terminus in negativa stat pro ente et non-ente, quod confirmant per hoc quod dicit Aristoteles in libro Priorum quod particularis negativa verificatur pro sensu universalis negative et pro sensu particularis, ut 'aliquis homo non currit' potest esse vera, aut quia 'nullus homo currit' aut quia 'aliquis homo currit et aliquis homo non', quare similiter hic, 'aliquis homo non est' potest esse vera, aut quia 'nullus homo est' aut quia 'aliquis homo est et aliquis non', quare particularis negativa poterit verificari pro non-ente. Et eadem ratione de infinita negativa, quia convertuntur, quare terminus erit communis enti et non-enti sine ampliatione acceptus. ƿ Likewise, if a term were only common to presently existing things, and if this were of itself and of its nature, then with nothing being transformed it would only supposit for those things. Therefore if I were to say 'a man does not run', the term would stand only for existing things, because the negation follows the term and transforms nothing in the term. Hence, if what is said is true, it is the same as 'an existing man does not run', which contradicts many of those who say that a term in a negative [proposition] stands for beings and non-beings, which they confirm by what Aristotle says in the Prior Analytics, that the particular negative is verified for the sense of a universal negative and for the sense of the particular, so that 'some man does not run' can be true either because (a) no man runs or because (b) some man runs and some man does not. Therefore similarly here, 'some man does not exist' can be true either (a) because no man exists or (b) because some man exists and some man does not – therefore the particular negative could be verified by a non-being. And by the same reasoning of the indefinite negative, because they (?) are converted, therefore a term will be common to being and non-being, accepted without ampliation.
Item, [ut] vult Aristoteles in libro Peryermenias quod ad propositionem de praedicato privato vel infinito sequitur propositio de praedicato negato, ut 'homo est non-iustus ergo non est iustus', et non convertitur, quia negatio nihil ponit, quare poterit pro non-ente verificari. Likewise, Aristotle would have it in the Perihermenias, that from a proposition with a privated predicate there follows a proposition with a negated predicate. For example 'a man is non-just, therefore it is not the case that he is just', and it is not convertible, because negation posits nothing. Therefore it can be verified for a non being.
Item, dicit Aristoteles in eodem quod propositiones indefinite possunt esse simul vere, ut 'homo est pulcher' 'homo non est pulcher' et ponit aliud exemplum, 'hoc aliquid est' 'hoc aliquid non est'. Istam enim negativam probat sic: 'quod fit non est, aliquid fit, ergo aliquid non est' quare illam,'aliquid non est'. Et habet Aristoteles pro vera, igitur subiectum stat [negatio] pro non-ente, quare in negativa propositione stabit terminus pro ente et non-ente; quod est omnino contra praedicta. Likewise, Aristotle says in the same place that indefinite propositions can be true at the same time, e.g. 'a man is good-looking', 'a man is not good-looking', and he gives another example: 'this something exists', 'this something does not exist'. For he proves the negative as follows: 'what becomes does not exist, something becomes, therefore something does not exist'. And Aristotle holds [?] for a truth, therefore the subject stands for a non being, therefore in a negative proposition the term stands for a being and a non being. Which is entirely against what was said before.
Et dicendum ad illa quod terminus in propositione negativa, dico particulari et indefinita, stat pro ente, sicut in affirmativa, quia negatio nihil transmutat in termino, cum sequatur et non precedat. Dubitatio tamen est de universali negativa, et puto tamen quod stat similiter in illa terminus pro praesenti, quia negatio idem negat quod affirmat affirmatio, et solum illud; ita aut(em) erit negatio una duarum affirmationum, quod est contra Aristotelem; et etiam erit negatio cui non preiaceat affirmatio, sicut patet inquirenti, quod est impossibile. And it must be said that a term in a negative proposition (I mean in a particular and indefinite) stands for a being just as in the affirmative, because negation does not transform anything in a term, when it follows and does not precede. Nevertheless there is a doubt about the universal negative, and nevertheless I consider that the term stands similarly in that proposition for a present thing, because negation denies the same thing that the affirmation affirms, and only that. So negation will be one of two affirmations, which is against Aristotle, and also negation will be to which non preiaceat affirmatio, as is clear to the one inquiring, which is impossible.
Ad primam rationem, dicendum est quod illa verificatio particularis pro sensu universalis est, cum omnibus praedicatis aliis ab 'esse' et non cum hoc praedicato 'esse'. Vel dicendum quod Aristoteles vult quod particularis verificetur pro sensu universalis. Si universalis veritatem habere potest in illo sensu, ita intelligendum est sicut posito quod 'omnis homo sedeat' haec est vera 'unus homo currit' et ita sua particularis vera. Si vero posset vere poni quod 'omnis homo ens non esset' haec esset vera 'nullus homo est' et sua particularis vera 'aliquis homo non est' sed iste sensus universalis non est verus, et ideo non est concludendum ex hoc quod particularis illa 'aliquis homo non est' sit [f63va] vera, nec quod subiectum stet pro non-ente.
ƿ Ad aliud, dicendum est quod Aristoteles intendit solum ibi quod ad negationem alicuius praedicati non sequitur infinitatio et privatio eiusdem, infinitatio vero sequitur ad nihil aliud nisi quia propositio de praedicato infinito est affirmativa, et ideo affirmatur esse de subiecto. In negativa autem, sive in propositione de praedicato negato, negatur esse de subiecto, et ad negationem alicuius non sequitur affirmatio eiusdem. Privatio autem omnino sequitur, tum propter praedictam causam, tum quia formam negat a quocumque subiecto; sed privatio solum privat veram formam a subiecto susceptibili alicuius forme, et ideo non sequitur 'non est iustum ergo est iniustum'.
Patet ergo quod non sequitur ex praedicato negato praedicatum privatum vel infinitum, quia praedicatum negatum est commune enti et non-enti, sed alia solum enti. Hoc dico de praedicato infinito non de se, cum posset esse commune enti et non-enti, sed propter esse affirmatum cui apponitur. Non esse iustum potest enunciari de vivo et mortuo; possum enim dicere 'Sor non est iustus', ponatur quod sit iniustus, et possum dicere quod 'Sor mortuus non est iustus sed non possum vere dicere quod Sor mortuus est iniustus vel non-iustus, immo solum de ente praedicantur, sic 'Sor est non-iustus' 'homo est iniustus'; bene dico 'de ente', quia ' Sor' et 'Sor ens' convertuntur, et sic 'homo est iniustus', et sic de omnibus aliis. Therefore it is clear that a privated or indefinite predicate does not follow from the negated predicate, because the negated predicate is common to a being and a non being, whereas the others are only to a being. I say this of the indefinite predicate not of itself, since it could be common to a being and a non being, but rather because it is affirmed of that to which it is adjoined. Not being just can be asserted of the living and the dead, for I can say 'Socrates is not just'. Let it be supposed that he is unjust, and I can say 'dead Socrates is not just' but I cannot truly say that dead Socrates is unjust or non-just, but rather these are only predicated of a being, thus: 'Socrates is non-just', 'a man is injust'. Rightly I say 'of a being', for 'Socrates' and 'existing Socrates' are convertible, and so 'a man is unjust', and so for many others.
Sed tunc obiceret aliquis quod Aristoteles ponit exempla in illa consequentia huiusmodi 'homo non est iustus' 'homo est non-iustus' 'homo est iniustus', quare in hiis terminis non sequetur talis illa, et ita necesse quod terminus in negativa stat pro non-ente, quia non pro ente; bene sequeretur a tali negativa ad affirmativas. Et dico ad (hoc) quod Aristoteles non dicit manifeste illam consequentiam esse nec adhuc exempla ponit directe, sed magistri assumunt ex littera sua illam consequentiam, et ponatur quod illam verbo ad verbum affirmaverit, dicendum cum ipso auctore nostro qui ait, 'exempla ponimus (non) quia vera sunt, sed ut sentiat qui addiscit', et ideo non est curandum semper de ƿ exemplis suis, sunt enim magis ad evidentiam quam ad veritatem. But then someone would object that Aristotle gives the example in that sort of consequence 'a man is not just', 'a man is non-just', 'a man is unjust', therefore in these terms there does not follow such a thing, and so it is necessary that a term in the negative [proposition] stands for a non-being, because not for a being – it would rightly follow from such a negative to the affirmatives. And I say to this that Aristotle does not say manifestly that this consequence exists, nor yet does he give the examples directly, but the masters assumed the conseequence from the passage, et ponatur quod illam verbo ad verbum affirmaverit, we must concur with that author who asserts 'we give examples not because they are true, sed ut sentiat qui addiscit. And therefore we must not always care about his examples, for they are more for evidence than for truth.
Item, si adhuc non sileat cavillatoris pertinacia, dicendum quod in talibus exemplis, scilicet solum consequentia gratia termini et non simpliciter posito, quod terminus sit solum nomen praesentium, quia si sumatur terminus qui est communis enti et non-enti, ut 'non-homo', et huiusmodi, qui sit nomen non-entis tantum, ut 'Cesar mortuus', 'Anti-christus futurus', non sequitur talis consequentia, et non sequitur 'non-homo non est iustus ergo non-homo est non-iustus', nec 'Cesar mortuus non est iustus ergo Cesar mortuus est non-iustus'; quia ergo quicquid sequitur simpliciter de necessitate et semper sequitur, et non gratia termini [et] ideo dicendum est quod in istis consequentiis 'homo non est iustus ergo homo est non-iustus' etc., consequentia non tenet simpliciter, cum terminus stet pro ente solum.
Ad [f63vb] aliud, (dicendum) quod non intendit illas propositiones indefinitas esse veras 'aliquid est' 'aliquid non est', sed istas 'aliquid fit' 'aliquid non fit' unde vult quod huiusmodi possunt simul esse vere 'homo fit albus' 'homo non fit albus', 'aer fit ignis' 'aer non fit ignis', et terminus in istis negativis stat pro ente, sicut patet.
Aut dicendum quod non intendit istas propositiones esse subcontrarias 'aliquid est' 'aliquid non est', sed istas 'fit aliquid' 'non fit aliquid', ita quod iste terminus 'aliquid' a parte praedicati contrariatur, et propter brevitatem litterae (quia semper breviloquus est) supplenda sunt subiecta ad illas propositiones quocumque modo velimus, sic vel sic, 'animal fit aliquid' 'animal non fit aliquid', ut 'animal fit homo' 'animal non fit homo' ita quod stat superius pro inferiore, scilicet hoc quod dico 'aliquid' pro 'homine' aut pro aliquo alio, sic[ut] enim in multis locis facit, ut patet discurrendo eius logicam; et sic nullum inconveniens intendit, cum [sequitur] iste sint vere 'animal fit homo' 'animal non fit homo' termino solum stante; aut intendit istas propositiones 'aliquid fit' 'aliquid non fit', et iste veritatem ƿ simul possunt habere pro entibus, sicut prius dictum est. sed non necesse est exponere hunc terminum 'aliquid' pro aliquo inferiori, sed erunt iste vere 'aliquid fit' 'aliquid non fit', quia embrio cum fit aliquid fit homo, et asinus non fit homo, et ita contingit ut videtur sustinere satis probabiliter terminum solum esse communem enti, qui quidem entibus tantum inponebatur, et etiam non erit communis non-entibus nisi (ubi) fit nova impositio, et tunc erit talis terminus aequivocans ad entes et ad non-entes, et incidet fallacia aequivocationis ubicumque ponatur.
Solet tamen instari iam dictis per huiusmodi exempla, 'Cesar laudatur, Cesare non existente', 'Pascha est floridum tempus, pascha non existente', et 'omnis mulier timet in partu' 'omnis homo timet in mari' et huiusmodi, licet nulla mulier pariat et nullus homo sit in mari. Sed dicunt quidam quod compositiones istorum (sunt) supra tempus, quoniam verba stant ibi habitualiter et non actualiter, et, de talibus non sunt praedictae regulae intelligendae.
Alii autem dicunt quod praesens duplex est, scilicet confusum et determinatum. Praesens confusum praesentis non tenet usum, quia non respicit aliquod tempus certum sed confunditur ad omne tempus, sicut patet in exemplis praedictis; praesens determinatum est quod aliquod tempus et 'nunc' respicit
Puto tamen quod hoc verbum 'est', proprie sumptum et simpliciter sine determinatione acceptum, semper copulat esse actuale et determinatum, et ideo ex solo usu admittuntur iste orationes, et ideo ad modum loquendi communem et vulgarem magis sunt ista retorquenda quam ad veritatem, et ideo stat terminus solum pro praesenti in hiis sicut in aliis, quare false sunt omnes si derogantes usui et consuetudini veritatem attendimus.
Praeter iam dictam divisionem suppositionum et appellationum, datur alia divisio suppositionis et appellationis, scilicet suppositionum et appellationum [f64ra] alia gemina, alia antonomastica, alia methonomastica, et sic de aliis figuris locucionis et constructionis. Gemina, ut 'piper nunc venditur hic et Rome'. Antonomastica quando terminus stat pro ƿ aliquo individuo cui maxime convenit nomen simpliciter vel respectu praedicati simpliciter, ut cum dicimus ' philosophus' hoc dictum intelligitur de Aristotele quoad modernos, quia nunc temporis reputatur pro maximo philosopho, quamvis quoad veteres philosopho pro minori habebatur, unde Tullius in libro de Natura Deorum 'Plato deus philosophorum', et August(in)us 'Plato omnium philosophorum prelatus': respectu praedicati, 'apostolus praedicavit' intelligitur de Paulo qui excellenter praedicavit. Methonomastica est quando continens stat pro contento, ut 'bibe ciphum', et sic de aliis.
De antonomastica et methonomastica non est dubium, quia antonomastica semper est personalis et determinata, methonomastica similiter proprie et per se sumpta, per accidens tamen potest esse simplex, sicut patebit de gemina, de qua est dubitatio utrum terminus habeat simplicem suppositionem vel personalem. Non personalem, quia cum terminus semel ponitur non stat nisi pro unico individuo sub disiunctione, sic[ut] tamen est de omni determinata suppositione; sed unum et idem suppositum non est 'hic et Rome', quare propositio erit falsa, quare non habet personalem suppositionem; nec simplicem, quia 'vendere' est accidens et operatio individui, quare non convenit speciei.
Et dicendum est quod si fiat copulatio inter propositiones, tunc debet fieri individuum de hoc quod dico 'piper' bis sumpto, et tunc habebit duplicem personalem determinatam sub hoc sensu 'piper venditur hic et piper venditur Rome', et tunc non est quaerendum de suppositione eius quod est 'piper' semel positi, sed bis, scilicet, vel fiat copulatio inter terminos et sit propositio de copulato praedicato, tunc potest habere simplicem vel personalem; si personalem sic falsa, si duplicem sic vera.
Ad aliud quod obicitur dicendum est, sicut dicit Porphirius, accidentia insunt primo et per se individuis, posterius speciebus et generibus, et sicut insunt sic possunt de eis enunciari, et ideo non procedit obiectio. ƿ
(De copulatione)
De copulatione breviter transeundum est cum non sit difficultas in hac. Omnia enim nomina adiectiva et omnia verba et adverbia significancia aliquam rem praedicabilem copulant, hoc est, adiacenter significant; est enim copulatio rei significate per unam dictionem ad aliam adieccio vel adiacens inclinatio. Sic non est de sustantivis nominibus, nec aliis partibus orationis aliis a praedictis. De copulatione autem
sciendum est quod copulatio aut est simplex aut personalis; terminus adiectivus vel particularis potest copulare simpliciter vel personaliter, sicut patet manifeste secundum omnes differentias suppositionis determinatas,simpliciter ut 'album disgregat', discrete ut 'hoc album currit' determinate ut 'album currens disputat', confuse et distributive ut 'omne animal est coloratum' confuse ut 'omne habens bonum filium diligit illum'. Sed hoc verbum copulat simpliciter et forte personaliter, sicut dictum est de praedicato, non confuse tantum nec confuse et distributive; [f64rb] adverbia copulant aliquando personaliter, ut patet in adverbiis componentibus et personalibus, nunc incertim; [ad] adverbia autem huiusmodi copulant, temporalia, localia, inpersonalia, qualitatis et quantitatis.


Notes