Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 8/Caput 9

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 9
Nunc restat dicere de eius forma: nam in eius definitione dictum est quod est syllogismus.
Ubi nota, quod demonstratio aliquando est affirmativa, aliquando negativa. Demonstrationum autem tam affirmativarum, quam negativarum quaedam sunt potissimae, quaedam vero non potissimae. Potissimae dicuntur illae, in quibus observantur omnia illa quae de demonstratione dicta sunt nullo omisso; si vero aliquid omitteretur, non esset potissima.
Unde videndum est in quibus figuris fiant demonstrationes potissimae, et primo affirmativae.
Sciendum quod demonstratio potissima affirmativa debet fieri solum in prima figura, et in primo modo eius: quod sic potest patere. Nam in ea figura, et in eo modo eius demonstratio debet fieri propter quid, ubi medium est causa passionis et subiecti, ita quod praemissae sint per se, in quibus convenienter potest medium assignari causa passionis et subiecti. Sed hoc non potest fieri nisi in prima figura: nam in secunda figura non concluditur affirmativa: in tertia vero figura et si concludi potest affirmativa, tamen quia medium in utraque propositione subiicitur in minori propositione, in qua subiectum praedicaretur de sua definitione, non esset praedicatio in aliquo modo dicendi per se, quod non contingit in prima figura, in qua in minori propositioni praedicatur definitio de subiecto ut dictum est. Ergo in sola prima figura fit demonstratio potissima affirmativa.
Etiam oportet quod fiat in primo modo eius, ut enim supra dictum est, in demonstratione potissima tam in praemissis, quam in conclusione salvatur dici de omni et primum, quod non posset fieri nisi omnes essent universales. Sed hoc solum fit in primo modo primae figurae. Ergo solum in eo potest fieri demonstratio potissima. Demonstrationes vero non potissimae possunt fieri et in tertio modo primae figurae et in tertia figura in modis concludentibus affirmativam.
Patet ergo in qua figura et in quo modo potest fieri demonstratio potissima affirmativa.

Notes