Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 7/Caput 15

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 15
Sequitur de mixtione contingentis et necessarii.
Notandum quod in prima figura quantum ad modos affirmativos, maiori existente de contingenti, minori vero de necessario, syllogismus erit perfectus, et concludet conclusionem de contingenti.
Verbi gratia: contingit omne animal esse album. Necesse est omnem hominem esse animal. Ergo contingit omnem hominem esse album.
Si vero sit e converso, scilicet maiori existente de necessario, et minori de contingenti, nullus fiet syllogismus. Causa est, quia propositio necessaria haberet unum dici de omni, secundum scilicet actualem inhaerentiam praedicati ad subiectum, et ad contenta sub eo. Sed illa de contingenti habet duplex dici de omni, ut supra dictum est. Non ergo potest illa sumi sub illa de necessario per virtutem principii quod est dici de omni.
Sciendum quod in praedicto syllogismo, licet concludatur per dici de omni, potest tamen concludi conclusio de contingenti de possibili, quod scilicet communiter se habet ad necessarium et contingens, in virtute istius regulae: si aliquod subiectum sit essentialiter sub aliquo praedicato, quicquid contingit sub subiecto, contingit sub praedicato. In syllogismis autem negativis propositione affirmativa existente necessaria, negativa vero de contingenti, sequitur conclusio de contingenti sic: contingit nullum hominem esse album. Necesse est omne risibile esse hominem: sequitur: ergo contingit nullum risibile esse album.
Si vero propositio negativa sit necessaria, affirmativa vero contingens, sequuntur duae conclusiones: scilicet aliquando de contingenti, aliquando de inesse; quod potest patere: nam ex opposito utriusque conclusionis cum altera praemissarum, infertur oppositum alterum praemissae. Ratio autem quare utraque conclusio sequatur ad unam negativam de necessario est, quia non solum praedicatum non dicitur inesse subiecto, sed nec etiam potest inesse.
Unde syllogismus significat quod subiecto non insit praedicatum, nec possit inesse.
Unde cum aliquid contingenter ponitur sub tali subiecto, significatur quod tale praedicatum removeatur actu ab eo quod contingenter ponitur sub subiecto: et sic erit conclusio de contingenti; quia quod actu contingenter removetur, facit enunciationem contingentem, et significatur quod nullo modo possit sibi inesse: et sic non solum contingenter non inest, imo nullo modo inest ei, si sit enunciatio de inesse. In secunda autem figura in tribus primis modis negativa existente de necessario, affirmativa vero de contingenti, sequitur etiam duplex conclusio: scilicet de contingenti et de inesse: quia per conversionem propositionis necessariae reducuntur ad primam figuram. In quarto vero modo affirmativa existente de contingenti, negativa vero de necessario, vel e converso, inutilis erit coniugatio. In tertia vero figura quantum ad syllogismos affirmativos, universales propositiones vel aliquam universalem habentes, maiori existente de contingenti, minori vero de necessario, sequitur conclusio de contingenti. Conversa ergo minori fit syllogismus in prima figura.
Si autem maior sit de necessario, minor vero de contingenti possibili, quia propositiones de contingenti possibili convertuntur, sicut illae de necessario, minori conversa, fit prima figura, sicut dictum est, quod maiori existente de necessario, maiori vero de contingenti, sequitur conclusio de contingenti possibili, licet non per dici de omni, sed per primam regulam. Quantum autem ad syllogismos affirmativos habentes aliquam praemissam particularem, si maior est universalis, sequitur regulas praedictas.
Si vero maior est particularis, sequitur secundam regulam. Quantum autem ad syllogismos negativos, dico quod quantum ad duos modos habentes maiorem universalem negativam, maiori existente de contingenti, minori vero de necessario, sequitur conclusio de contingenti, et reducuntur ad primam figuram per conversionem minoris.
Si autem maior erit de necessario, minor vero de contingenti, non fit syllogismus: non enim posset reduci ad primam figuram.
Si vero minor esset de contingenti possibili, quia converti posset sicut illa de necessario, fieret syllogismus in prima figura, ubi concluderetur duplex conclusio: scilicet de inesse, et de contingenti, ut supra dictum est. Syllogismus autem negativus, cuius maior est particularis negativa, ea existente de contingenti, et maiori existente de necessario, sequitur conclusio de contingenti, et reducitur ad primam figuram per syllogismum conversivum. Maiori vero existente de necessario, non fit syllogismus.
Et sic patet de syllogismis modalibus.

Notes