Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 6
Dividitur autem ab Aristotele enunciatio tripliciter: et primo, ut analogum in sua analogata. Dicit enim quod enunciationum quaedam est una simpliciter, quaedam coniunctione una. Enunciatio una simpliciter est enunciatio categorica, seu praedicativa. Est autem enunciatio categorica quae habet subiectum et praedicatum principales partes sui, ut homo est animal: homo est subiectum, animal est praedicatum, hoc verbum est, quia praedicatur tertium adiacens, dicitur coniunctio, seu copula verbalis.
Coniunctione vero una dicitur enunciatio hypothetica seu suppositiva, ut si homo est, animal est. Haec etiam divisio enunciationis est analogi in sua analogata, de quibus per prius et posterius dicitur; nam unum simpliciter est prius uno coniunctione. Secundo dividit enunciationem ut genus in species; dividit enim eam in affirmationem et negationem, quae sunt species enunciationis: licet enim affirmatio sit prior negatione; non tamen propter hoc enunciatio de eis analogice praedicatur, sicut dictum est quod praedicatur de simpliciter una et coniunctione una.
Notandum quod unum dividentium aliquod commune potest esse prius altero dupliciter. Uno modo secundum proprias rationes aut naturas dividentium. Alio modo secundum maiorem participationem rationis illius communis quod in ea dividitur. Primum autem non tollit univocationem generis; ut manifestum est in numeris, in quibus binarius secundum propriam rationem naturaliter est prior ternario; sed tamen aequaliter participant rationem communis, scilicet numeri: nam ita ternarius sicut et binarius est multitudo mensurata per unum.
Secunda autem prioritas impedit univocationem generis: et propter hoc, ens non potest esse genus substantiae et accidentis, quia in ratione entis prius habet esse substantia, quae est ens per se, quam accidens, quod est ens in alio vel in aliud. Sic in proposito. Licet affirmatio primo modo, scilicet secundum suam naturam, sit prior negatione, non tamen secundo modo; immo aequaliter participant rationem enunciationis; utraque enim est oratio verum vel falsum significans. Est autem secundum suam naturam affirmatio prior negatione: nam affirmatio est enunciatio alicuius de aliquo, ut homo est animal; negatio vero est enunciatio alicuius ab aliquo, ut homo non est lapis.
Cum autem enunciatio, ut dictum est, sit vox significativa, non immediate significat rem, sed mediante conceptu intellectus.
Unde in omni enunciatione est tria considerare: scilicet ipsam vocem, quae est signum conceptus intellectus; et ipsum conceptum intellectus, qui est ipsa similitudo rei; et ipsam rem. Quantum ad vocem, prior est affirmatio negatione, quia minus habet de compositione quam negatio: plures enim dictiones sunt Socrates non currit quam Socrates currit: et per consequens est magis composita. Ex parte intellectus prior est affirmatio, quae significat compositionem, quam negatio, quae significat divisionem: posterior enim est divisio compositione, sicut non est corruptio nisi generatorum, sic non est divisio nisi compositorum. Ex parte etiam rei affirmatio quae significat esse, prior est negatione quae significat non esse, sicut habitus naturaliter prior est negatione. Tertia vero divisio ipsius enunciationis est in universalem, particularem, indefinitam et singularem. Sufficientia autem dictarum divisionum potest sic sumi. In ipsa enim enunciatione est considerare totam suam entitatem quae est ex subiecto et praedicato, et ipsorum coniunctionem.
Et quia omne quod est, ideo est quia unum numero est; ideo consideratur utrum sit una simpliciter, vel una coniunctione: et ista divisio dicitur pertinere ad substantiam enunciationis. Secundo est in ea considerare ipsum praedicatum, ut componitur subiecto sine negatione vel cum negatione.
Et quia praedicatum est pars formalis enunciationis; ideo haec divisio dicitur pertinere ad qualitatem enunciationis; qualitatem scilicet essentialem, secundum quod differentia significat quale quid, ut supra dictum est. Tertio est in ea considerare ipsum subiectum, prout scilicet est praedicabile de pluribus, vel de uno; et sic fit tertia divisio: et haec dicitur pertinere ad quantitatem enunciationis, nam quantitas sequitur materiam.
Unde versus: quae, Ca. vel Hyp., qualis, Ne. vel Aff., quanta, Uni., Par., in., Sin.. Hic autem versus sic intelligitur: in eo namque sunt tria nomina interrogativa: scilicet quae, quod quaerit de substantia. Qualis, quod quaerit de qualitate; et quanta, quod quaerit de quantitate.
Unde quando fit interrogatio per quae, quaerendo scilicet de substantia enunciationis, respondetur categorica vel hypothetica: quando fit interrogatio per qualis, respondetur affirmativa vel negativa: quando fit interrogatio per quanta, respondetur universalis, particularis, indefinita vel singularis. De prima divisione enunciationis dicetur in tractatu de enunciationibus hypotheticis. De secunda vero eius divisione, satis dictum est.

Notes