Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 2
Verbum est vox significativa ad placitum, cuius nulla pars significat separata, finita et recta; et semper est significativum eorum quae de altero praedicantur. In ista definitione, vox significativa ad placitum cuius nulla pars significat separata, intelliguntur eodem modo quo in nomine dicta sunt. Dicitur autem finita ad differentiam verborum infinitorum, ut sunt, non currit, non amat; quae non proprie sunt verba.
Ubi nota, quod proprium est verbi significare aliquid per modum actionis et passionis, ut supra dictum est. Praedictae autem dictiones hoc non faciunt: imo removent actionem vel passionem potius, quam aliquam determinatam actionem vel passionem significent: non ergo proprie sunt verba. Sciendum, quod licet haec proprie non sint verba, tamen aliqua posita in definitione verbi eis conveniunt: primo quia significant cum tempore: sicut enim agere et pati sunt in tempore, ita etiam privatio eorum: unde et quies tempore mensuratur. Dictiones autem praedictae significant privationem actionis et passionis, ut dictum est. Secundum est, quia ponitur in definitione verbi, quod semper ponitur ex parte praedicati, quia est significativum eorum quae de altero praedicantur: quod sic intelligitur. Quia enim subiectum enunciationis significatur ut id cui aliquid inhaeret, verbum autem significat actionem per modum actionis, ut dictum est, de cuius ratione est quod inhaereat; ideo semper ponitur ex parte praedicati, etiam quia in omni praedicatione oportet quod sit verbum, cum verbum importet compositionem qua praedicatum componitur subiecto.
Unde sicut verba significando actionem vel passionem significant aliquid ut in alio existens, propter quod semper ponuntur ex parte praedicati, ita etiam praedicta verba infinita, quia significant remotionem actionis vel passionis, semper ponuntur ex parte praedicati: negatio enim reducitur ad genus affirmationis. Sciendum, quod verba infinitivi modi aliquando ponuntur ex parte subiecti, ut cum dicimus currere est moveri; et hoc est quia habent vim nominis: unde Graeci addunt eis articulos sicut nominibus: hoc idem facimus nos in logica vulgari: nam dicimus el corere mio, ubi ly el est articulus. Intellectus enim noster processum actionis vel passionis, seu inhaerentiam eius in subiecto apprehendit et significat ut est res quaedam, et sic habet vim nominis.
Si autem verba aliorum modorum aliquando ponuntur ex parte subiecti, ut cum dicimus curro est verbum, tunc non sumitur verbum formaliter, sed materialiter, secundum quod significat ipsam vocem, quae accipitur ut res quaedam: unde verba et orationes et omnes partes orationis, quando sic ponuntur materialiter, sumuntur in vi nominis. Deinde ponitur in definitione recta, ad differentiam verborum obliquorum, scilicet praeteriti et futuri temporis, quae non sunt simpliciter verba. Cum enim verba proprie dicta significent agere vel pati, hoc erit proprie verbum, quod significat agere vel pati in actu; quod est agere vel pati simpliciter. Sic autem significant verba praesentis temporis: agere autem vel pati in praeterito vel in futuro est secundum quid.
Et ideo verba praeteriti et futuri temporis non sunt simpliciter verba, sed secundum quid. Dicuntur autem casus verbi praesentis temporis, quia aliquo modo significant tempus praesens: praeteritum enim et futurum tempus dicuntur per respectum ad praesens: est enim praeteritum tempus, quod fuit praesens: et futurum, quod erit praesens.
Et similiter verba aliorum modorum quam sit verbum indicativi modi, casus verbi dicuntur, quia earum variatio respicit ipsam actionem vel passionem, sicut et variatio temporum.
Et quia variatio verborum in numero et persona non respicit ipsam actionem vel passionem, sed solum subiectum, cui actio vel passio inhaeret; ideo non faciunt casus verbi et cetera.

Notes