Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 8
Recipit autem actio magis et minus et contrarietatem, non tamen omnis.
Notandum, quod actio vel dicit formam quae est in motu, ut calefactio, quae solum dicit calorem in motu ut denominat agens, vel ut habet respectum ad aliud: vel dicit formam quae est in mutatione et non in motu, ut generatio substantiae et creatio.
Et quia, ut dictum est, actio supra formam quam dicit, nihil addit nisi quia denominat, iuxta primam opinionem, vel dicit respectum ad agens, iuxta secundam opinionem: si forma quam dicit est in motu, dicetur actio suscipere magis vel minus, vel ipsum agens quod est concretum. Sicut in praedicamento qualitatis dictum est, quod abstracta non suscipiunt magis et minus, sed concreta; ita in isto dicitur aliquid, scilicet calefacere, suscipere magis vel minus, quia est magis vel minus calefaciens.
Si vero forma quam dicit actio, non sit in motu, sed in sola mutatione; cum talis forma non sit apta suscipere magis vel minus, nec per consequens contrarietatem, sumendo contrarietatem proprie: nec etiam, talis actio suscipit magis vel minus, nec per consequens contrarietatem, sumendo contrarietatem proprie.
Unde generans vel creans non dicitur magis vel minus generans vel creans.
Et sic patet et cetera.

Notes