Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 6
Nunc dicendum est de aliis sex praedicamentis quae sex principia dicuntur.
Notandum, quod quia praedicamenta sunt ordinationes praedicabilium, ut supra dictum est, ideo per praedicari seu denominare cognoscuntur. Dupliciter autem potest aliquid de alio praedicari denominative, sive illud denominare. Uno modo quod talis praedicatio seu denominatio fiat ab aliquo quod sit intrinsecum ei de quo fit talis praedicatio seu denominatio, quod videlicet ipsum perficiat sive per identitatem sive per inhaerentiam. Et hoc adhuc contingit dupliciter.
Uno modo, quod talis denominatio fiat absolute et in se; et sic denominant tria praedicamenta absoluta, scilicet substantia, quantitas et qualitas: unde dicimus Socrates est substantia per identitatem, vel est quantus et qualis per inhaerentiam. Alio modo, quod talis denominatio sit ab intrinseco, importando tamen aliquid extrinsecum ut terminum, ad quem se habet illud quod denominatur; et isto modo denominat relatio, ut cum dicimus, Socrates est aequalis vel similis Platoni.
Secundo modo fit denominatio ab extrinseco, scilicet ab eo quod non est in denominato formali, sed est aliquod absolutum extrinsecum, a quo fit talis denominatio: ut cum dicitur Socrates est agens, talis denominatio est ab ipsa forma fluente quae in passo acquiritur. Calor namque causatus in passo ad hoc quod denominet aliquid calidum, quae denominatio est intrinseca, nihil aliud requirit ut sic denominetur per ipsum, nisi subiectum in quo est. Sed ad hoc ut denominetur tale aliquid, puta calefaciens, de necessitate requirit aliam rem a subiecto, scilicet causam effectivam caloris, quia requirit passum in quo est talis calefactio. Similiter est etiam de loco qui est superficies quaedam; superficies enim ad hoc ut denominet illud cuius est superficies, non requirit nisi subiectum in quo est, scilicet corpus continens: sed ad hoc ut denominet aliquid sicut locus locatum, requirit aliud a subiecto superficiei: et isto modo denominant illa sex praedicamenta.
Et talia sic denominantia denominatione extrinseca important aliam realitatem quam rem denominatam, quam non important alia praedicamenta quae intrinsece denominant, licet ipsae res a quibus accipitur talis denominatio sint eaedem; et talis diversitas sufficit ad distinguendum praedicamenta. Et isto modo ista sex praedicamenta a primis quatuor distinguuntur, scilicet per res extrinsecas quas denominant, quod non faciunt illa quatuor.
Sciendum est autem, quod denominatio ab extrinseco requirit aliquem per se respectum inter extrinsecum denominans et denominatum ab eo; quia oportet quod per se et ex conditione rerum talis modus denominandi consequatur res; et ideo oportet quod illud a quo fit talis denominatio, sit fundamentum per se alicuius habitudinis.
Et quia habitudo rerum non est per se fundamentum habitudinis, alioquin iretur in infinitum; ideo talis denominatio non fit a respectu. Habere enim aliquid a se productum, quod pertinet ad actionem, dicit quemdam respectum, et habere locum, et sic de aliis. Ista tamen praedicamenta non dicunt hos respectus, quia iste respectus pertinet ad genus relationis; sed praedicta praedicamenta solum dicunt absolutum, ut denominans extrinsece: calefactio enim quae est actio, dicit calorem qui est forma absoluta, et denominat causam efficientem, scilicet calefacientem, et sic de aliis. Alii vero aliter dicunt. Secundum enim eos, respectus est de transcendentibus: et non omnis respectus est in genere relationis, sed dicitur respectus de septem praedicamentis, scilicet de relatione, et de sex principiis. Haec est autem differentia inter respectum qui est in relativis, et in sex principiis: nam in relativis omnis respectus coexigit in termino ad quem, alium respectum sibi correspondentem, et dico in veris relativis: sed in sex principiis respectus non requirit in termino ad quem aliquem respectum sibi correspondentem. Actio enim prout est unum de sex principiis, dicit respectum in motu ad agens: unde illud quod fit inter agens et patiens, scilicet motus, respectu agentis dicitur actio; respectu vero patientis dicitur passio. Tamen nec in agente nec in patiente est respectus ad motum praedictum, licet sit respectus agentis ad patiens, et e converso; qui respectus non sunt actio et passio, sed duae relationes, scilicet activi et passivi. Similiter etiam quando dicit respectum temporis ad rem temporalem, et sic de aliis, ut patet.

Notes