Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 20

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 20
Habitus est corporum et eorum quae circa corpus sunt adiacentia. Ad intelligendum autem praedictam descriptionem, sciendum, quod habere aliquid dicit quemdam respectum. Quaedam enim dicuntur habere aliquas res, sed inter habentem et res habitas est solus respectus rationis: ut cum aliquid dicitur habere substantiam, vel partes substantiae, sicut pedem vel manum; vel habere quantitatem vel qualitatem: et tamen inter habens et res habitas nullus est respectus realis, sed solum rationis: unde hoc habere pertinet ad praedicamenta absoluta. Quaedam vero dicuntur habere aliquas res, ita quod inter habentem et res habitas est respectus realis et conversivus: sicut pater dicitur habere filium, et filius patrem, et dominus servum vel possessionem et servus vel possessio dominum. Patris autem ad filium et filii ad patrem est respectus realis: et similiter est de domino et servo: et istud habere pertinet ad praedicamentum relationis.
Quaedam autem dicuntur habere aliquas res, et inter habentia et res habitas est respectus realis sed non conversivus, sed est respectus habentis ad rem habitam: et isto modo tempus dicitur habere temporalia, et locus locatum, et partes loci partes locati, et continens contentum: et istud habere pertinet ad praedicamenta quando et ubi et situs: nam continens ita dicitur habere contentum, quod reducitur ad praedicamentum ubi, sicut tempus temporale, quod reducitur ad praedicamentum quando, et situs situatum quod pertinet ad praedicamentum situs: nam vas est locus mobilis, et locus est vas immobile, ut dicitur 4 Physic.
Quaedam autem dicuntur habere aliquas res, et inter habentia et res habitas est respectus realis non conversivus; ita videlicet, quod respectus talis est rei habitae ad ipsum, quod habeat eam, sicut homo dicitur habere tunicam et respectus est tunicae ad ipsum hominem habentem, et non e contrario: et hoc habere pertinet ad istud praedicamentum, scilicet habitus.
Notandum, quod ut philosophus dicit 15 de Animalib., natura providit aliis animalibus de vestimentis et de armis.
Unde quaedam pro vestimento habent pilos, quaedam vero corium grossum vel corticem, vel aliquid huiusmodi: similiter etiam aliquibus pro armis dentes dedit, aliis cornua, aliis vero ungues, et huiusmodi: homini autem nihil horum dedit, sed dedit ei intellectum et manus, ut per eas posset sibi providere, et de rebus exterioribus faceret sibi vestimenta et arma.
Unde in aliis animalibus tam vestimenta quam etiam arma sunt partes substantiales eorum; et inter habentia et habita non est aliquis respectus realis, sed solum rationis, ut dictum est: unde denominatio quae fit in eis vel a vestimentis vel ab armis eorum naturalibus non pertinet ad hoc praedicamentum. Sed inter vestimenta et arma nostra et nos est respectus realis.
Et ideo vestimenta et arma prout denominant nos habentes ea, sunt praedicamentum habitus. Vel iuxta secundam opinionem, respectus eorum ad nos est praedicamentum habitus.
Unde hoc praedicamentum solum convenit hominibus. Verum est autem, quod etiam quaedam animalia vestimus et armamus vestimentis et armis exterioribus; vestimus enim simias et phaleramus equos; et isto modo hoc praedicamentum potest ad ea pertinere.
Et sic patet et cetera.

Notes