Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 2
Definitur secundo ad aliquid sic. Ad aliquid sunt, quibus hoc ipsum est esse, ad aliud quodammodo se habere. Haec definitio convenit solum relativis secundum esse, et realibus; eorum namque esse est ad aliud se habere.
Notandum, quod ad constitutionem relationis duo requiruntur: unum ut fundamentum, aliud ut terminus: sine quibus relatio non solum non posset esse, sed etiam non posset intelligi.
Verbi gratia, similitudo requirit duo alba realia, quorum unum est fundamentum, alterum terminus: similitudo enim Socratis albi ad Platonem album, in albedine Socratis est ut in fundamento, in albedine vero Platonis est ut in termino. E converso se habet de similitudine Platonis ad Socratem: semper enim in duobus similibus sunt duae similitudines: una unius ut fundamentum, et alterius ut terminus; et alia est e converso.
Cum autem dico, quod similitudo Socratis habet albedinem eius ut fundamentum, non est intelligendum quod similitudo Socratis sit aliqua res in Socrate alia ab ipsa albedine; sed solum est ipsa albedo, ut se habet ad albedinem Platonis ut ad terminum. Si enim similitudo adderet supra albedinem Socratis aliquam rem, nullo modo posset aliquis alicui fieri similis sine sui mutatione. Fit autem homo similis alicui sine sui mutatione, ut patet: nam si quis in India fieret modo albus, fieret similis mihi, et ego sibi, nulla in me facta mutatione: similitudo enim in me nullam rem addit supra albedinem, quae realiter sit in me, ut patet.

Notes