Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 16

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 16
Ubi vero non suscipit magis nec minus, et non suscipit contrarietatem. Ut enim dictum est, ubi nihil aliud est quam locus, ut denominans rem locatam quam circumscribit. Vel iuxta secundam opinionem, est respectus extrinsecus fundatus in loco circumscribente et terminatus in re locata: qui respectus nihil reale addit supra fundamentum, nisi terminum ad quem, ut supra de relatione dictum est.
Unde nullam rem dicit diversam a loco. Sed locus non recipit magis vel minus, nec loco aliquid est contrarium, ut supra dictum est. Ergo nec ubi suscipit magis vel minus nec contrarietatem. Proprium autem ubi est esse in omni corpore terminato vel denominative, vel iuxta secundam opinionem terminative: licet enim quaedam alia accidentia sint in corpore, ut calor, dulcedo et huiusmodi; et quidam etiam respectus terminentur ad corpus, ut aequalitas et inaequalitas; tamen non ita proprie conveniunt corpori, sicut ubi: corpus enim est quod superficie vel superficiebus terminatur; et hoc est de ratione corporis in quantum est corpus.
Sed quia natura non sustinet vacuum, oportet quod statim sibi coniungatur alia superficies, quae ut immobilis est, locus dicitur et circumscribit illud, et hoc est ubi: unde proprie ubi est in corpore, quia immediate sequitur ipsum corpus in quantum huiusmodi. Et dico, quod proprium est ubi esse in omni corpore, supple, et non in alio: quia indivisibili in quantum huiusmodi non debetur locus: si enim locus est quantitas continua, oportet quod sit divisibilis. Locatum autem et locus adaequantur.
Unde si alicuius indivisibilis esset locus, sequeretur quod locus ille esset indivisibilis.
Notandum, quod indivisibile dupliciter potest sumi. Uno modo mathematice; et sic solus punctus est indivisibilis, cui, ut dictum est, non debetur proprie locus. Alio modo sumitur indivisibile naturaliter: est enim devenire ad minimam carnem, quae si dividatur, non erit amplius caro. Hoc tamen indivisibile est quantum, et non punctus; et nullus prohibet tale indivisibile esse in loco. Igitur in eo est ubi. Dico etiam, quod ubi est in corpore terminato: si enim esset corpus infinitum, ut ponebant primi philosophi esse extra caelum tale corpus, non esset in ubi.
Et sic patet de ubi et cetera.

Notes