Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 14

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 14
Non suscipit autem quando magis vel minus, nec etiam ipsi quando est aliquid contrarium. Nam hoc praedicamentum sumitur a forma absoluta denominante, vel est respectus talis formae.
Et quia tempus a quo sumitur quando non suscipit magis vel minus, nec habet contrarium; igitur nec quando ista suscipiet. Est autem proprium quando esse in omni eo quod incipit esse.
Notandum, quod res quadrupliciter incipit esse. Quaedam enim incipit per motum solum, ut calor in aqua quae calefit, incipit esse per motum calefactionis: immo motus ponitur in genere talium: alteratio enim est in genere qualitatis, in qua alteratio invenitur. Quaedam vero incipit esse per mutationem sequentem motum necessario; sicut forma substantialis inducitur in materiam per generationem sequentem alterationem, cuius ipsa est terminus saltem extrinsecus. Quaedam autem incipit esse per mutationem sequentem motum, sed non ex necessitate; sicut illuminatio nostri hemisphaerii de mane, quam illuminationem praecedit motus localis solis, per quem, nobis praesens fit. Talem autem mutationem non ex necessitate praecedit motus: quia in primo instanti quando creatus est sol, nullo praecedente motu solis fuit aer illuminatus a sole. Quaedam autem incipit esse per simplicem emanationem, et non per motum nec per mutationem, sicut illa quae creantur.
Sciendum est autem, quod tempus, sive sit continuum sive discretum, et aevum sunt quaedam mensurae, secundum quas actus quidam nati sunt mensurari, quia scilicet habent durare tantum vel tantum. Quidam autem actus est in quo uno numero existente est successio, et eius duratio consistit in accipiendo partem post partem: sicut sunt ea de quibus dictum est quod incipiunt esse solum per motum. Et tales actus quando fiunt, sive quando facti sunt, cum scilicet sunt in quiete, mensurantur tempore continuo. Eorum enim fieri est motus, et factum esse est quies. Motus autem et quies mensurantur tempore continuo. In omni autem tali actu est quando, sicut in tempore, ut dictum est. Et hoc est proprium quando, esse in omni tali actu qui sic incipit esse: talis enim actus quia proprie tempore mensuratur, proprie etiam sumitur denominatio a tempore, ut dicatur de ambulatione hodierna vel hesterna; et hoc est quando, ut dictum est. Vel iuxta secundam opinionem, tempus ut mensurans proprie habet respectum ad actus tales, et hic respectus est quando. Proprium ergo quando est esse in omni tali actu qui sic incipit esse ut in termino, ut dictum est. Aliquis vero actus est, cuius duratio non consistit in accipiendo successive partem post partem; sed consistit in hoc, quod idem indivisibile manens stat. Et iste actus est duplex. Quidam enim est actus indivisibilis, in quo nulla est successio, tamen natus est ei alius actus succedere, et ipse natus est succedere alteri, sicut formae substantiales corruptibiles, cogitationes et volitiones successivae Angelorum: horum enim actuum unusquisque est indivisibilis, et unus succedit alteri. Una namque forma succedit alteri in materia prima: et tamen esse talis formae in indivisibili est: et sic est de dictis cogitationibus et volitionibus Angelorum.
Unde tales actus mensurantur tempore discreto; unusquisque enim talium actuum mensuratur nunc temporis discreti; et successio quae est inter tales actus mensuratur tempore discreto. Tempus autem discretum, est in illo genere quantitatis discretae, in quo ponitur oratio: non enim oratio ibi ponitur pro sono, cum sonus sit qualitas: nec pro numero syllabarum, quia sic non esset alia species a numero: nec pro pluribus temporibus continuis syllabarum, quia sic non esset alia species a tempore continuo. Plures enim partes temporis non faciunt aliam speciem a tempore, ut supra dictum est. Sed ponitur pro mensura prolationis illius soni: ibi non solum est dare plura, sed est dare plus durare, secundum quod talia plura indivisibilia plus durant quam unum: ideo oportet ibi ponere aliquem numerum pertinentem ad mensuram alicuius durationis: hoc autem est discretum. In talibus, quae sic incipiunt esse et quae sic habent esse, non est quando, secundum quod hic sumitur quando, prout relinquitur ex adiacentia temporis continui; et si in eis esset quando ex adiacentia ipsius nunc temporis discreti, esset alterius rationis quam quando de quo nunc agitur.
Alius vero actus indivisibilis est qui non est aptus natus succedere alteri, nec alius sibi; sicut est actus essendi Angelorum, et animae rationalis, et corporum caelestium, et intellectio Angeli, qua videlicet intelligit se, quae non est successiva, et beata visio Angelorum et animarum: et tales actus mensurantur aevo, quod est totum simul. Unde, licet talis actus incoeperit esse per simplicem emanationem, tamen in eis non est quando; non enim habent mensurari tempore. Possumus autem dicere, quod in omnibus dictis actibus sit quando per quamdam coexistentiam quam habet tempus continuum cum durationibus eorum: dicimus enim, quando fuit Angelus? Et respondetur, heri vel hodie. Non tamen quod Angelus quantum ad suum esse mensuretur die hesterno vel hodierno: sed quia dies hesterna vel hodierna simul fuit cum dicta duratione Angeli, scilicet cum suo aevo, vel aevum suum simul coexistit tempori hesterno vel hodierno, et sic de aliis. Et patet de quando.

Notes