Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 10

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 10
Passio est effectus illatioque actionis.
Notandum quod actio et passio sunt una res et eadem, scilicet forma quae est in fluxu vel fieri.
Unde non videtur quod passio sit effectus actionis. Si enim considerantur in quantum sunt una forma, tunc, cum idem non possit esse causa et effectus sui ipsius, passio non erit effectus actionis; si vero considerentur in quantum sunt duo, quia actio denominat agens, et passio patiens; nec adhuc sequitur, quod passio sit effectus ipsius agentis. Non ergo passio est effectus ipsius actionis.
Sciendum quod aliquid potest dici effectus alicuius dupliciter. Uno modo proprie, prout scilicet causatur vel causatum est ab eo; et isto modo passio non est effectus actionis. Alio modo quia quando utrumque fit, ita fiunt simul, quod unum necessaria connexione intelligitur esse post aliud.
Unde primum dicitur esse quodam modo causa efficiens respectu secundi. Quemadmodum in tractatu de proprio dictum est de clavo et ligno cui infigitur, qualiter se habeant ad motum, sic suo modo se habet de passione respectu actionis: nam actio et passio sunt ab ipso agente ordine quodam necessario. Prius enim intelligitur agens agere, quam aliquid a se pati; et sic passio dicitur effectus actionis.

Notes