Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 4/Caput 2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 2
Sunt autem quatuor species qualitatis, quae sunt genera subalterna. Prima est habitus, seu dispositio. Ubi sciendum est, quod dispositio est genus ad habitum. Omnis enim habitus est dispositio, non tamen omnis dispositio est habitus: nam qualitas facile mobilis est dispositio, non tamen est habitus.
Unde si sumatur dispositio pro qualitate quae est facile mobilis, tunc est una species qualitatis condivisa habitui; si vero sumatur dispositio prout dicitur tam de qualitate facile mobili quam de difficile mobili, tunc est genus ad habitum et dispositionem, quae habitui condividitur. Definitur autem habitus 5 Metaph., sic: habitus est dispositio qua aliquis disponitur bene vel male, sive secundum se, sive ad aliud. Ad quam definitionem intelligendam sciendum est, quod dispositio est ordo rei habentis partes: non solum partes quantitativas, sed etiam essentiales vel potentiales.
Unde ordo istarum partium inter se vel ad aliquid aliud, dicitur dispositio. Ad rationem quidem habitus requiruntur plura, sive sint partes, sive potentiae vel actus, quae sunt ad invicem commensurabilia diversis modis, ita quod in eis possit inveniri aliquis modus medius commensurationis; et talis modus dicitur habitus.
Verbi gratia: sanitas est debita commensuratio humorum diversimode ad invicem commensurabilium, quae tamen reducuntur ad sanitatem, sicut ad determinatum modum commensurationis; et ideo sanitas est habitus. Nam quia qualitates elementales in ipsis elementatis secundum unum modum mensurantur, et non diversimode, ideo in eis non est habitus. Bene ergo dicitur quod habitus est dispositio seu ordo partium diversimode commensurabilium bene vel male, idest, secundum modum medium determinatum.
Sed quia dicitur sive secundum se, sive ad aliquid aliud; sciendum quod duplex habitus invenitur. Unus dispositio rei secundum modum et naturam rei intra, prout partes naturales ad invicem secundum unum modum medium commensurantur, ut dictum est de sanitate, quae est debita commensuratio quatuor humorum: similiter pulchritudo, quae est debita commensuratio membrorum, est hoc quod dicitur in definitione habitus, scilicet secundum se. Alius modus habitus est, qui est dispositio rei in ordine ad finem.
Et quia finis potentiarum sunt operationes, medius modus determinatur secundum quod ad suas operationes bene vel male ordinantur, sicut sunt virtutes et vitia.
Et propter hoc in definitione habitus dicitur sive ad aliud scilicet ad finem. Et tales habitus sunt difficile mobiles: quia enim habitus virtuosus ex multis actibus iteratis generatur, ideo non est ita de facili mobilis. Qui vero ex paucis actibus inciperet vel disponi vel habituari ad virtutem, ille diceretur habere dispositionem quae facile mobilis est, loquendo de dispositione non prout est genus ad habitum, sed ut est species sibi condivisa.
Et sic patet de prima specie qualitatis et cetera.

Notes