Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 3/Caput 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 4
Habet autem quantitas continua positionem, licet non omnis.
Notandum, quod positio idem est quod ordo partium in loco, et haec est unum de decem praedicamentis, quae etiam dicitur situs, de quo infra dicetur. Alio modo dicitur positio ordo partium in toto: et sic positio est differentia quantitatis. Ad hoc autem quod quantitas habeat positionem, requiruntur tria.
Primo, quod habeat partes suas continuas signabiles, et non signatas. Secundo quod secundum hanc signabilitatem habeat partes inter se ordinatas, unam videlicet post aliam. Tertio quod partes illae habeant permanentiam. Ratione primi, numerus qui habet partes suas non signabiles sed signatas, quantumcumque habeat eas ordinatas, puta duo post unum, et tria post duo, et sic de aliis, non habet positionem. Ratione tertii, licet tempus habeat partes continuas signabiles et non signatas et ordinatas; quia tamen non habet eas permanentes, ideo non habent inter se positionem. Oratio vero partes suas neque continuas habet, nec etiam permanentes, ut dictum est: ideo non habet positionem in partibus suis. Species ergo quantitatis habentes positionem, sunt linea, superficies, corpus, locus. Et licet punctus non sit quantitas, quia est quid indivisibile, et principium quantitatis quia est principium lineae; quia tamen habet ordinem ad partes lineae, dicitur habere positionem: nam communiter dicitur, punctus est indivisibile habens positionem, cum sit finis prioris partis, et initium posterioris. Unitas vero est indivisibile, non habens positionem: et sic patet quae quantitas habet positionem, et quae non.

Notes