Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 2/Caput 1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
TRACTATUS 2 CAPUT 1
Nunc dicendum est de praedicamentis.
Et quia praedicamentum dicit quaedam praedicabilia ordinata in ordine praedicamentali, videndum est, quot modis fit praedicatio.
Ubi nota quod aliquid de aliquo dicitur praedicari tripliciter: idest univoce, aequivoce et denominative. Univoce dicuntur praedicari quae non solum conveniunt his de quibus praedicantur quantum ad nomen, sed etiam quantum ad rationem essentiarum. Et dico hic rationem illud quod per definitionem dicitur seu significatur, vel per aliquid quod sumatur loco definitionis. Sicut animal praedicatur de homine et de bove: unde non solum hoc nomen animal convenit homini et bovi, sed etiam definitio eius essentialis, quae est corpus animatum sensibile. Non solum enim vere dicimus quod homo est animal; sed etiam quod homo est corpus animatum sensibile: et similiter est de bove.
Aequivoce vero dicuntur praedicari quae de pluribus praedicantur secundum idem nomen, non tamen secundum eandem rationem; et isto modo praedicatur canis de latrabili et de marino: licet enim secundum idem nomen canis de utroque praedicetur, tamen alia ratione convenit cani latrabili quam marino: ratio enim latrabilis est, quod est animal gressibile quadrupes, quae non convenit marino.
Sciendum est autem quod sub aequivocis comprehenduntur analoga. Praedicantur enim analoga de pluribus, in quantum dicuntur ad unum: ut sanum dicitur de animali primo et proprie: est enim sanum adaequatum in humoribus, quod non potest esse nisi in animali. Dicitur tamen sanum de urina et medicina: nam dicimus, haec urina est sana, quia est signum sani quod est in animali: et, haec medicina est sana, quia est causa sani, quod est in animali.
Unde licet hoc nomen sanum de animali et de urina dicatur, tamen ratio sani non potest dici de urina: non enim urina est adaequata in humoribus, sed est signum talis adaequationis. Et sic praedicatio analoga aliquo modo convenit cum aequivoca, ut dictum est, et aliquo modo cum univoca. Licet enim sanum quod de urina dicitur, non dicat suam rationem, scilicet adaequationem humorum, in urina, non tamen dicit aliam rationem, sed eamdem adaequationem humorum dicit, cuius urina est signum.
Denominative vero dicuntur praedicari, quae concreta sunt adiective, et ab aliquibus accidentibus abstractis denominantur seu derivantur: ut album de homine praedicatur, et de equo denominative: quia album derivatur ab hoc abstracto quae est albedo quae est in homine, quae sic in abstracto sumpta de homine praedicari non posset: nulla enim pars, ut supra dictum est, potest de toto praedicari: albedo enim est quaedam pars accidentalis hominis albi, et sic de eo praedicari non posset.
Concernitur autem et dicitur album, quod idem est quod habens albedinem: et tale potest de homine praedicari. Ad videndum praedicamenta, sciendum est quod praedicamentum, seu genus generalissimum, dupliciter potest accipi. Uno modo pro ipsa intentione praedicamentali, seu universalitatis. Alio modo pro ipsa re, in qua talis intentio fundatur, ut dictum est: primo modo praedicamentum est ens rationis; secundo modo est ens reale.
Ad maiorem autem notificationem horum sciendum est quod ens in sua maxima universalitate dividitur 5 Metaph., in ens per accidens et in ens per se. In ens per accidens tot modis dividitur, quot modis aliquid praedicatur per accidens, de quibus supra dictum est. Ens per se dividitur, quia quoddam est in anima, et quoddam extra animam.
Ad sciendum autem quid sit ens in anima nota quod tripliciter aliquid potest esse in anima. Uno modo effective, sicut dicimus, quod arca est in mente artificis antequam fiat. Alio modo subiective, sicut dicimus quod scientia est in anima, vel actus intelligendi, vel verbum, quae sunt in anima sicut accidens in subiecto. Tertio modo aliquid dicitur esse in anima obiective, sicut lignum intellectum dicitur esse in anima obiective. Duobus primis modis ens in anima est ens reale; et dico reale, non ut hoc nomen res dicitur a reor reris, sed ut dicitur a ratus rata ratum, idest firmum. Tertio modo sumpto ente, scilicet ut est obiective in anima, in eo possumus duo considerare: scilicet id quod est obiective in intellectu, puta lignum; et istud adhuc est res: vel illud quod convenit ligno solum ut est obiective in intellectu, et non convenit sibi secundum esse reale, scilicet esse abstractum ab hoc ligno et ab illo: et hoc modo ens in anima non est res, sed intentio, cui et nihil extra animam respondet nisi pro fundamento remoto: et sic attribuitur esse non enti: dicimus enim quod caecitas est in oculo.
Cum autem caecitas sit non ens, quomodo ergo habet esse, quia dicimus, caecitas est? Certe solum esse intentionis, quod nihil habet facere cum ente reali, sed ex opposito ab eo dividitur. Et si quaeratur de tali ente ubi sit subiective, dicitur quod est nusquam: si enim esset in aliquo subiective, esset accidens, et per consequens ens reale, sed solum habet esse obiective. Ens autem reale dividitur in decem praedicamenta, quae sunt decem genera rerum.
Et quia res est fundamentum intentionis, remotum tamen; secundum istam duplicem divisionem possunt dupliciter accipi praedicamenta. Ad sciendum autem praedicamenta oportet dividere ens reale.
Ubi nota, quod licet ens non possit esse genus, quia non invenitur differentia contrahens illud, tamen contrahitur per modos essendi. Modus autem essendi alicuius rei potest accipi dupliciter. Uno modo, ut est proprietas realis alicuius realiter differens ab eo, sicut dicimus de aliquo, iste habet bonum modum, quia est mansuetus vel concors. Constat autem quod mansuetudo et concordia quas diximus modos, res sunt differentes ab eo cuius sunt. Secundo modo dicitur modus res concepta: uno modo respectu suiipsius: alio modo, ut est concepta: qui quidem diversi modi considerandi non sumuntur ex diversis in re existentibus, sed ex habitudine ad diversa, sub qua habitudine res intelligitur: verbi gratia: substantia secundum quod est subiectum accidentium, significatur per modum substantiae, quia substantia dicitur a substando: secundum autem quod a nullo priori dependet cui innitatur, significatur ut ens per se: et isti modi sunt idipsum quod substantia, differentes sola ratione animae concipientis ipsam secundum diversas habitudines: quae ratio non est ficta, sed accipitur a re, ita enim in re est: nam et substantia substat accidentibus et nulli innititur. Tamen istae non sunt duae res distinctae, sed distinctio inter ista solum est ex ratione.
Unde tales modi sunt ens reale, scilicet substantia, quae et substat accidentibus et nulli innititur: distinctio tamen eorum est a ratione. Contrahitur autem ens per modos: non quod modus sit aliqua differentia contrahens ipsum: sed quia in ente reali communiter sumpto inveniuntur aliqua entia habentia inter se diversos modos essendi, quibus non respondet una et eadem res, nisi forte ipsum ens in universali. Primi autem modi quibus contrahitur ens, sunt esse per se, et esse in alio. Esse autem per se est modus praedicamenti substantiae; esse vero in alio est modus aliorum novem praedicamentorum. Alio modo adhuc contrahitur ens per duos modos: quorum unus est esse ad se: et iste modus comprehendit tria praedicamenta absoluta; scilicet substantiam, quantitatem et qualitatem. Secundus est esse ad aliud; et iste modus comprehendit septem praedicamenta respectiva, scilicet rationem, actionem, passionem, quando, ubi, situm et habere. Quae omnia qualiter inter se differant, dicetur infra.
Notandum est autem quod divisio entis in decem praedicamenta non est divisio univoci, sed analogi: ens enim analogice dicitur de eis: per prius enim dicitur de substantia in qua maxime salvatur sua realitas; de aliis vero dicitur in quantum sunt aliquid ipsius substantiae: quantitas enim est materia extensa, vel extensio substantiae; qualitas vero est eius affectio, idest dispositio; et sic de aliis: unde de eis praedicatur ens sicut sanum praedicatur de animali, urina et medicina. Dividitur ergo ens in decem praedicamenta, quae sunt substantia, quantitas, qualitas, relatio, actio, passio, quando, ubi, situs et habere seu habitus, de quibus sigillatim dicendum est, et primo de substantia.

Notes