Authors/Peter of Cornwall/Omnis homo est

From The Logic Museum

Jump to: navigation, search
Explicit sophisma magistri Petri Cornubiensis

SOPHISMA ‘OMNIS HOMO EST’ Attributed to Peter of Cornwall . See also NL 16135.


  • Quaestio 1 Utrum esse per se dictum possit praedicari de non ente actu
  • Quaestio 2 Utrum non ens possit dici individuum hominis
  • Quaestio 3 Utrum praedicatum vel aliquid in ipso possit subiectum contrahere
  • Quaestio 4 An non posita restrictione possit propositio habere veritatem
Latin English
[139] Probatio et improbatio patent una cum solutione. Circa istud sophisma primo quaeratur
  • Utrum esse per se dictum possit praedicari de non ente actu, quia si sic tunc posset indifferenter verificari pro entibus et non entibus.
  • 2° utrum non ens possit dici individuum hominis, et hoc est quaerere utrum Caesare non existente Caesar sit homo.
  • 3° utrum praedicatum vel aliquid in ipso possit subiectum contrahere ut tantum supponat entia. Istud problema est bipartitum, quoniam uno modo potest hic quaeri de propositione in se non comparando istam ad aliquam aliam, alio modo comparando istam ad suam negativam ‘nullus homo est’. De hoc ultimo nihil tangetur.
  • Ultimo quaeritur an non posita restrictione possit propositio habere veritatem.

The proof and disproof are clearly at one with the solution. Concerning this sophism it is asked

  • Whether 'being' predicated per se could be predicated of an actual non-being. For if so, then it could be verified indifferently for beings and non beings.
  • Whether non being could be predicated of an individual man - and this is to ask whether, with Caesar not existing, Caesar is a man.
Utrum esse per se dictum possit praedicari de non ente actu
Circa primum quod esse per se dictum possit praedicari de non ente actu probatio: Quando [48rb] multa sunt in una linea, de quibus praedicantur media, et omnia superiora et transcendentia praedicantur de eisdem. Sed media in genere substantiae ut animal et corpus non exigunt ea de quibus praedicantur esse in actu ut ‘homo est animal’: non oportet quod subiectum sit ens in actu. Ergo esse quod est transcendens non exigit subiectum esse in actu. Confirmatio huius est quod non dicitur transcendens nisi secundum quod dicitur de omnibus.
Iuxta hoc quaeritur ex quo ens est commune utrum in proposito contrahatur ad esse actu. Et videtur quod nihil ponatur per quod possit contrahi ex puro[1] esse per se.
Isti quaestioni respondebatur quod ista contractio est ex conditione rei et proprietate sermonis. Conditio enim huius [140] rei esse est quod in multis inveniatur et simpliciter dicatur[2] de quibusdam et secundum quid de aliis. Et proprietas sermonis est quod quando aliquid dicitur de duobus, de uno simpliciter et de alio secundum quid, si per se ponatur stabit pro modo famosiori. Ex quo tunc esse praedicatur de esse actu et habitu, et simpliciter dicitur de esse actu et secundum quid de esse habitu, quando tunc per se ponitur stabit pro modo eius famosiori et ita pro esse actu.
Sed semper, ut videtur, stat principale argumentum, ex quo esse per se dictum transcendens est, et non nisi quia dicitur de omnibus aliis; ex quo tunc media possunt dici de non ente actu, similiter et transcendentia.
Item, quod esse actu non sit esse simpliciter, probatio: secundum Aristotelem “simpliciter dico quod nullo addito dico”[3] . Sed cum dicitur esse actu non dicitur esse nullo addito. Quare ei simpliciter esse non convenit.
Item, quod esse simpliciter sit esse habitu probatio: quia esse habitu assimilatur esse substantiae, esse actu assimilatur esse accidentis. Sed illud quod assimilatur substantiae magis mereretur nomen entis simpliciter quam illud quod assimilatur accidenti, quare etc.
Item esse habitu est incorruptibile, esse actu corruptibile, quare [&c].
Primae rationi dicebatur quod ‘ens’ aliquando est nomen, aliquando participium. ‘Ens’ nomen transcendens est non exigens subiectum esse manens. ‘Ens’ participium non est transcendens, et illud exponit hoc verbum ‘est’.
Aliter dicitur quod ista propositio ‘de quocumque praedicantur media, et omnia superiora et transcendentia’ habet intelligi si uniformiter loquamur, ita quod sint media actu et superiora similiter, vel media habitu et superiora similiter. Unde sicut homo et animal conveniunt Caesari sic esse quod est transcendens. Sed hoc est in opinions sola.


[141] 3° modo dicitur quod non est simile quando hoc verbum ‘est’ praedicatur secundum et quando praedicatur tertium. Quia quando praedicatur secundum, praedicat quod in se est; quando vero tertium, praedicat inesse, et adeo vere inest habituale habituali sicut actuale actuali.
4° modo dicitur quod cum sic dicitur ‘homo est ens’ hic non excludit subiectum esse actu, non tamen sequitur ‘homo est’.
Contra primum. Quod non differat ens teneri nominaliter et participaliter videtur; omnia quae sunt eiusdem coniugationis idem significatum habent. Si igitur illud quod significatur per vocabulum nominis sit habitus, et illud quod significatur per participium erit habitus. Non tunc refert dicere ens nomen et ens participium.
Idem[4] patet in aliis, quia[5] nos distinguimus de ‘scire’ penes actum vel habitum, et non distinguitur de ‘scientia’ sed de ‘sciens’.
Item, ab ente derivatur esse, si tunc ens posset distingui et dicere actum vel habitum, similiter esse quod ab ipso derivatur.
Item, quod dicitur per “participium significat esse actu”. Contra: participium confusum est ad omnia, ut ‘legens disputabit’ hoc potest esse vel ‘qui legit’ vel ‘qui leget’ vel ‘qui legit’ pro praeterito, et ita non solum significat praesens in actu.
Contra secundam responsionem arguitur [48va] quod non satisfacit argumento, quia qualitercumque tu intelligas illa media sumi cum determinatione, tamen licet ea exprimere sine determinations aliqua. Bene enim dicitur ‘homo est animal’ sine aliqua determinatione, ergo hoc quod dico ‘ens’ potest dici de eo sine aliqua determinatione ut hac determinatione ‘actu’ vel ‘habitu’ vel ‘opinione’.
Item contra hoc quod dicebatur quod hic significatur esse, in aliis quidem inesse: Non differt dicere quantum ad rem ‘homo est’ vel ‘homo est ens’. Sed sic dicendo ‘homo est ens’ praedicatur inesse de modo significandi, et distinguibilis est penes actum vel habitum; quare similiter et hic ‘homo est’.


[142] Hoc idem est contra ultimam responsionem, quoniam ex quo non differunt ‘homo est’ et ‘homo est ens’ nisi sicut resolvens et resolutum et exponens et expositum, bene tunc sequitur ‘homo est ens, ergo homo est’.
Item, hoc idem vult Boethius[6]: hoc verbum ‘est’ aliquando est copula ita quod extremum, ut quando per se ponitur, et tunc praedicat quod in se est; aliquando est copula ita quod non extremum, et tunc praedicat quod in alio est. Sed verius praedicat inesse quando praedicat quod in se est quam quando praedicat quod in alio est, quia verior est inhaerentia quando praedicat quod in se est, ergo verius debet distingui penes esse actu vel habitu sic dicendo ‘homo est’ quam sic dicendo ‘homo est animal’.
Item, actus et habitus opponuntur. +Si ergo habitus non exigat suum subiectum esse in actu, ergo nec exigit suum subiectum esse in actu+.
Ad oppositum: Si esse commune est ad esse actu et esse habitu et dicitur de esse actu simpliciter et de esse habitu secundum quid, si per se ponatur stabit pro modo famosiori. Sed hic ponitur per se, et ita stat pro esse simpliciter quod est esse actu.
An Caesar sit homo Caesare non existente
Et quod haec sit vera ‘Caesar est homo’ videtur, quia omnis propositio in cuius intellectu subiecti est praedicatum est vera per se. Sed sic est in proposito; quare etc. Probatio minoris: sequitur ‘Caesar est, ergo homo est’. Sed ista consequentia nulla esset nisi homo intelligeretur per Caesarem. Quare etc.
Dicitur quod ista consequentia non valet nisi ponendo quod Caesar sit homo.
Alio modo dicitur quod non valet propter subiectum consequentis et propter subiectum antecedentis sed propter adiunctum, ut propter hoc quod dico ‘esse’, quia esse non potest ei attribui nisi cum fuerit homo.
[143] Contra primum; Ea quae sunt signa ad placitum, quod aliquendo repraesentant semper repraesentant. Verbi gratia, quia circulus est signum vini, semper videns circulum intelligit ibi vinum, sive fuerit vinum in taberna sive non. Eodem modo ex quo Caesar solum significat hominem et animal et corpus et omnia in linea, sive sit sive non, semper ipsa significabit.
Item, dicit Aristoteles [7] “voces sunt signa intellectuum” et vult quod illi intellectus sint idem apud omnes, et vult Boethius[8] ibidem quod vox primo significat intellectum et ex consequenti rem. Re igitur interempta non propter hoc destruitur vox, quia adhuc habet suum primum significatum ut intellectum. Et illa prima significatio ipsius ‘Caesar’ erat intellectus hominis et animalis etc. Quare talem significationem adhuc dat intelligere. Ulterius habeo tunc quod Caesar est homo, quia quod primo significatur per Caesarem est in intellectu, et similiter ‘homo’ hoc quod significat est in intellectu, et hoc verbum ‘est’ ex quo dicit solam compositionem nihil habet nisi in extremis; tunc est sensus ‘Caesar est homo’ hoc est “Caesar est homo in opinione sive in intellectu”. Et haec est vera.
Item, si ‘homo’ prima significatione repraesentat res apud animam et illi qui non sunt actu sunt adeo vere apud animam sicut illi qui modo sunt, adeo vere potest de hiis sicut de illis dici.
Item ad principale, nomen accidentis multo verius sonat in actu.m quam nomen substantiae. Sed nomen accidentis [48vb] aliquando repraesentat aliquid in opinione secundum Aristotelem; ut ‘Homerus est aliquid, ut poeta’, hic ‘poeta’ repraesentat aliquid in opinione, quia secundum Aristotelem[9] Homerus est poeta <sed> non sequitur ‘ergo Homerus est’. Ergo nomen substantiae potest aliquid repraesentare in opinione. Ergo sic dicendo ‘Caesar est homo’ potest ly ‘homo’ stare pro homine in opinione. Et sic erit vera.
Item, haec est per se ‘Chilus est vivus’ et hoc primo modo eius quod est per se secundum Commentatorem[10], quia secundum [144] ipsum praedicatum est de intellectu subiecti. Sed nulla propositio verior <est quam> quae est vera primo <modo> dicendi per se. Eadem ergo ratione et ista est per se ‘Caesar est homo’.
Item, non minus differunt differentiae alicuius generis inferioris quam differentiae generis superioris. Illud patet quia sunt contrariae sicut et illae. Ergo non minus differunt illae ‘animatum’ et ‘inanimatum’ quam illae ‘corporeum’ et ‘incorporeum’. Sed illud quod erat aliquando corporeum, numquam erit incorporeum. Ergo illud quod fuit animatum numquam erit inanimatum. Sed Caesar aliquando fuit animatus, ergo numquam erit inanimatus, et ita semper est animatus, et per consequens haec est vera ‘Caesar est homo’’; ergo &c.
Item, essentialior est comparatio speciei ad individua quam generis ad speciem. Sed in omni tempore est illa vera in qua praedicatur genus de specie, ergo similiter in omni tempore erit illa vera in qua praedicatur species de individuo. Haec est huiusmodi ‘Caesar est homo’; ergo etc.
Respondebatur illi rationi quae probat quod hoc nomen ‘Caesar’ semper repraesentat hominem quia est significatum. Uno modo sic quod semper signum idem significat, sed aliquando est signum veri aliquando falsi; sicut circulus, si vinum sit in taberna, tunc est signum vini vere; si autem non sit vinum in taberna, semper circulus signum est, tamen falso modo. Similiter in proposito: Caesare existente vere est vox signum intellectus; si non sit, [semper] eius signum est, tamen falso modo.
Contra, semper significat Caesarem et ita de ipso semper potest praedicari.
Item, veritas et falsitas semper respondent complexo secundum Aristotelem[11], quia nullus intellectus simplex verus - et hoc loquendo sicut loquimur ad praesens, ut de illa veritate quae est veritas propositionis. Sed Caesar est incomplexum, ergo ei non correspondet veritas vel falsitas.
Dicebatur quod aliquando est signum alicuius ut actualiter entis, aliquando non ut actualiter entis. [145]
Contra: tunc est haec distinguenda ‘Caesar est homo’, [eo] quod possit praedicare actu vel habitu.
Aliter dicitur quod circulus est semper signum vini, sed aliter est signum quando est vinum et quando non, quia aequivoce est signum quando non est vinum in taberna, et sic est ‘Caesar’ signum in proposito.
Contra, non dicitur aequivoce nisi quod diversa significat. Ex quo tunc semper idem significat non dicitur aequivoce.
Item, eadem ratio quae prius: Vox primo repraesentat intellectum et illum significat destructa re, et a prima significatione dicitur vox aequivoca vel univoca. Sed ista significatio semper est eadem in ista dictione; quare etc.
Item tangebatur aliter, quod vox primo est signum intellectus, et similiter Caesar est signum unius intellectus. Non tamen est haec vera ‘Caesar est homo’ et hoc propter compositionem ipsam, quoniam compositio non componit intellectus ipsos ad invicem, sed componit res mediantibus intellectibus.
Contra, si sic dicatur ‘Caesar est homo’, illud quod primo significatur per illam orationem intellectus est. Sed non habet intellectum nisi ab ipsis dictionibus. Sed in primo, in dictionibus, significatur intellectus ergo similiter in orationibus.
Item, Aristoteles non dicit quod intellectus componuntur[12] nec res, sed plures intentiones in eadem re, ut si quis posuerit multa capita germanorum in eodem collo.
Item, rebus ipsis destructis adhuc manet significatio primaria huius quod dico ‘Caesar’. Ponamus tunc quod res hominis destruatur et res Caesaris, et sic dicto ‘Caesar est homo’ quod intellectus componantur ex quo res non sunt. Nihil est tunc quod res componuntur mediantibus intentionibus [49ra] vel intellectibus per sermonem.
Ad oppositum: Non est verum dicere hominem mortuum hominem, sicut recitat Commentator[13] super librum De anima super ista propositione[14] "si dolabra esset corpus physicum etc.", quod [146] differenter est in naturalibus et artificialibus, quia in naturalibus ablata forma non amplius manet nomen nisi aequivoce. Sed Caesar fuit res naturalis, ablata tunc sua forma non manet nomen nisi aequivoce. E contrario autem est in artificialibus.
De coartatione
Consequenter quaeritur de coartatione.
Et quod praedicatum non coartat subiectum videtur. Sicut principia rei se habent ad rem, sic principia intellectus ad intellectum. Sed principia rei ita se habent quod quando separata sunt neutrum dat esse alteri nec modum intelligendi. Ergo similiter erit de principiis intellectus. Sed intellectus praedicati distinctus est ab intellectu subiecti. Ergo non potest dare modum intelligendi ipsi subiecto. Sed si praedicatum restringeret subiectum, daret ei modum intelligendi, quare etc.
Dicitur quod intellectus praedicati et subiecti secundum quod distincti sunt neuter dat modum intelligendi alii, sed secundum quod constituunt unum coniunctum. Unde quando debet fieri coniunctum primo accipit intentionem praedicati et postea intentionem subiecti vel e converso (non curo de ordine) et in ista collatione secunda sunt simul.
Contra, qualitercumque componens se habet in anima sua, audiens tamen de hoc nihil scit, sed solum iudicat de sermone quem audit. Sermo significat solum audienti et non proferenti, et in sermone sic audito unum non est principium alterius; quare etc.
Contra opinionem quorundam quae est quod compositio est principium intelligendi subiectum secundum exigentiam praedicati potest sic obici: Compositio non est nisi quaedam relatio et relatio quidquid habet habet ex extremis. Non erit ergo compositio principium intelligendi reliquum extremum, sed extrema sunt principia intelligendi compositionem.
Item, etsi compositio simul fuerit cum extremis et hoc in re, tamen in sermone distans est. [147]
Item, quod tempus non possit coartare videtur: semper enim in qualibet actione agens et passum sunt simul. Sed tempus verbi distinctum est a subiecto, quare non potest agere in ipsum, et ita non potest ipsum coartare.
Item, si tempus coartet subiectum, tunc nomen aliquando habebit tempus pro consignificato. Probatio consequentiae: quid est consignificare tempus nisi simul cum principali significatione habere significationem temporis? Confirmatio huius est, quia participium non semper consignificat idem tempus quod habet ex primaria significatione, quia sic dicto ‘sedens surgebat’ non solum consignificat tempus praesens, sed etiam praeteritum. Si igitur nomen cum suo significato principali haberet tempus, tunc nomen consignificaret tempus, quod falsum est.
Item, si tempus consignificatum possit coartare propter hoc esse quod est ex alia parte orationis, illud autem quod coartat ratione consignificati est ex eadem parte cum eo quod coartat, quaeritur tunc quae est ratio huius.
Item, cum conditio coartantis sit esse in minus quam coartatum, si tunc illud quod est in minus non coartat, multo fortius nec illud quod est in plus. Sed hoc verbum ‘potest’ est in minus quam hoc verbum ‘est’, et non coartat. Quare nec hoc verbum ‘est’ quod est in plus.
Ad oppositum: Nisi praedicatum possit coartare subiectum vel aliquid ei conferre, numquam diceret Aristoteles hanc propositionem ‘b contingit esse a’ habere duas acceptiones. Et similiter propositio de inesse ut nunc numquam esset vera.
Item, non aliter dixisset Boethius[15] quod hic fit coartatio: ‘Canna Romanorum etc.’
Item, Aristoteles[16] ponit hanc [49rb] propositionem ‘hoc esse’ et vult quod ly ‘hoc’ sit accusativi casus. Et iterum ponit hanc propositionem ‘hoc est’ [et] vult quod ly ‘hoc’ sit nominativi casus. Et ita ad diversitatem praedicatorum causatur diversitas subiectorum. Hoc non esset nisi praedicatum contraheret subiectum, quare etc. [148]
An non posita restrictione possit propositio habere veritatem
Ultimo quaerebatur an non posita restrictione possit propositio habere veritatem, et videtur quod sic, quia cum hoc verbum ‘est’ commune sit ad multa, si per se ponatur, stabit pro modo famosiori, et ita pro esse simpliciter, et hoc quia famosius respicit ipsum. Sed in proposito ponitur per se, quare etc.
Item, ponamus quod indifferenter respiceret ea quae sunt actu et ea quae sunt habitu, quia esse non praedicat aliud esse quam quod ei debetur de quo dicitur. Si tunc copulative supponat ea quae sunt actu vel habitu, nihil tunc aliud significat quam quod ea quae sunt actu[17] sunt actu et ea quae sunt habitu habitu[18].
Item, si ista supposita contineantur per naturam diversae appellationis, tunc distinctio adveniens non reducit ea copulative sed disiunctive ad actum. Is tunc erit sensus: omnis homo qui est est, vel omnis homo qui fuit est, vel omnis homo qui erit est. Sed una istarum causarum est vera, quare tota vera.
Solutio ad I
Redeo ad sophisma et dico quod omni modo hic copulatur esse actu et alius modus eius quod est esse. Utrum sit aliquod esse quod sit habitu aliud ab illo esse quod dicitur esse potentia alias quaeretur.
Ad primam rationem, quae fuit haec: “ipsum ens dicitur transcendens quia transcendit omnia”, dico quod non transcendens dicitur quia transcendit omnia quoquo modo entia, sed quia transcendit vere entia, ut entia in genere. Unde non pono ea quae sunt habitu vel potentia vel intellectu esse in genere. Et propter hoc non transcendit ipsa.
Sed quid contrahit ipsum quando per se ponitur quin liceat ipso uti pro omnibus ad quae est commune? Dico quod hoc facit condicio rei et proprietas sermonis, quia pono omnes proprietates sermonum referri ad placitum imponentium et utentium. Si [149] enim imponentes rationem habeant, illa voluntaria est, unde voluntas est principium eorum quae sunt ad placitum. Condicio rei est quod cum haec res inveniatur in multis, in quibusdam complete, in quibusdam incomplete. Proprietas sermonis, et hoc quantum ex usu est, exigit quod si per se sumatur stabit pro eo de quo dicitur complete.
Sed nonne assimilatur esse actu esse accidentia et esse habitu esse substantiae? Dicendum quod esse habitu est esse essentiarum, esse actu est esse entis. Sed essentiae dicuntur res incompletae respectu entium, et solum entia dicuntur completa. Principia enim non sunt completa nisi prout sunt in principiatis. Unde non pono quod esse actu sit esse accidentis, sed est esse substantiarum entium et verius convenit substantias quam esse habitu. Compositum enim cui respondet[19] esse actu est prima substantia et non omnino dicitur prima[20] quantum ad actum substandi, sicut ponunt quidam, sed quantum ad rationem substantiae. Similiter si esse temporale et esse perpetuum essent eiusdem, tunc esse perpetuum esset verius esse quam esse temporale. Sed ita non est ex parte ista, quia esse habitu est esse essentiarum et esse actu est esse entium, et propter hoc non oportet quod illud esse sit verius. Hoc patet quia universalis sunt perpetua [49va] et individua temporalis, et tamen individua sunt verius quam universalis et verius esse habent, quia universalia non habent esse nisi in anima vel in individuo. Unde esse actuale aeternum est verius esse quam aliquod aliud esse. Esse enim actuale est aeternum[21] Dei esse.
Mihi videtur quod non debemus distinguere esse per actum et habitum, quia proprie loquendo illae differentiae[22] tantummodo distinguunt aliquid ubi ad hoc quod aliqua operatio esset in actu non sufficiunt subiectum et praedicatum quae intrinsecus respiciunt ipsas actiones sed indigent instrumento vel obiecto quibus deficientibus potest impediri talis operatio. Verbi gratia distinguimus de videre actu vel habitu, unde ad hoc quod videamus non sufficit subiectum ut animal sed oportet quod fuerit instrumentum et obiectum; et similiter est in omnibus talibus quae ita distinguuntur. Quia numquam invenitur [150] ab Aristotele [***][23] distinctum penes actum vel habitum quia ibi sufficit quod fuerit principium ut subiectum ad hoc quod talis operatio fuerit in usu et non indiget obiecto. Similiter de lucere, et hoc quia lux respicit illud solum quod est de intraneitate rei. Similiter est de esse, quia posito esse in nobis non oportet respicere ad extrinsecum ad hoc quod simus. Propter hoc huiusmodi differentiae non proprie distinguunt esse.
Ad argumentum “opposita nata sunt fieri circa idem”, dico quod aliqua opponuntur ut privatio et habitus, et habent fieri circa idem, non tamen est aliquid actu vel habitu, sed est alia substantia simpliciter non concernendo actum vel habitum, quia sic forma exigeret totum compositum pro subiecto, quod falsum est.
Ad II
Ad aliud problema, estne haec vera ‘Caesar est homo’, dico quod falsa est.
Intelligatis etiam quod nomen semper significat unum +sive non+ sive actu sive alio modo semper nomen idem significat. Et quid est hoc? Dico quod si vocamus intellectum speciem vel similitudem rei, quod vox non est primo modo signum illius[24] intellectus, et si hoc significet aliquo modo hoc est aequivoce; sed primo et principaliter significat rem, non tamen significat rem simpliciter sed secundum quod apprehenditur. Et differt dicere “rem secundum quod apprehenditur” et “speciem rei”, quia species est in anima per se ipsam, et res est in anima per speciem et non est in anima ut in subiecto, sed in re extra.
Hoc supposito [intelligatis quod nomen] primo imponitur ad significandum quandam naturam [***] rem et hoc secundum quod apprehenditur ab intellectu. Unde eandem rem significat quam prius, quia nisi ita esset non posset vere dici quod Caesar fuit homo, quod tamen vere dicitur. Et tamen illud cadaver non fuit homo nec illa species[25] fuit homo.
[151]
Hoc supposito intelligatis quod nec praesentialitas nec praeteritio nec futuritio nec entitas sunt de intellectu vocis, quia sic dicto ‘homo’ rem significo et nullam differentiam temporis determino. Et per hoc differt nomen essentialiter a verbo. Unde si res illa sit quae significatum voce, tunc vere possum <ei> attribuere esse de praesenti. Sed si res non sit, tunc non possum vere ei attribuere esse de praesenti. Unde pono quod haec sit falsa ‘Caesar est homo’, quia illi rei quae aliquando fuit et modo non est attribuitur esse, cum tamen illi non insit sed infuit. Sed si ‘Caesar’ significaret rem suam aliquando ut ens, aliquando ut non ens, tunc esset vox aequivoca. Sed dico quod nec significat ut ens nec ut non ens.
Intelligatis etiam quod in talibus ubi praedicatur hoc verbum ‘est’ tertium adiacens illud quod praedicatur est illud quod significatur per vocem appositam quia ibi non praedicatur nisi res illius quod praedicatur. Hoc patet cum dicitur ‘Homerus est [49vb] poeta’: primo praedico hoc quod est poeta et postea esse quod debetur poetae. Esse autem poetae est esse secundum poesim, et hoc est esse in opinione vel in significato[26] (ita exponit Boethius[27] illam propositionem), et propter hoc non sequitur ‘ergo Homerus est’. Unde cum dico ‘Caesar est homo’ primo praedico hominem de Caesare et postea esse quod debetur homini, et illud est esse animati. Quia per hoc quod dico ‘homo’ intelligo corpus compositum et postea [cum] copulo esse Caesari per hominem, tunc attribuo animam Caesari; et hoc est falsum, quia anima est ablata ab ipso, et ideo nullo modo habet esse animati.
Ad primum argumentum “praedicatum est de intellectu subiecti”, dico quod non solum praedicatur hic homo sed simul cum hoc consignifico praesentialitatem. Unde homo[28] intelligitur in ipso subiecto sed praesentialitas non est de eius intellectu, et propter hoc homo +prout consignificat talem praesentialitatem quae denotatur per Caesarem+ non potest de ipso praedicari. I
Ad aliud quod fuit ad principale ‘Chilus[29] est vivus etc.’, dico quod si haec sit vera aliquo modo per se, non tamen ita [152] per se est quod primo modo, sed per aceidens quod apponitur[30] primo, quia primus modus est quando illud quod cadit in definitione alicuius praedicatur de ipso. Sed ‘Chilus’ demonstrat aliquod individuum et definitio non est individui sed hominis primo et individui per hominem.
Ad aliam rationem, scilicet ad illam “essentialior est comparatio etc.”, dico quod illa ratio procedit ac si essentialis comparatio praedicati ad subiectum sit causa durationis veritatis in propositione. Hoc tamen non est verum. Licet enim sit causa veritatis, non tamen est causa durationis veritatis; sed permanentia rerum est causa durationis veritatis. Propter hoc non potest concludi quod diutius sit una vera quam reliqua quia ibi est essentialior comparatio praedicati ad subiectum. Et hoc patet, quia ex corpore et anima fit verius unum[31] quam ex substantia et accidente quocumque modo dicto, tamen videmus quod sunt multa accidentia quae consequuntur subiectum in omni tempore et tamen separabilis est anima a corpore.
Ad aliud “non minus differunt differentiae generis inferioris etc.”, dico quod numquam animatum fiet inanimatum secundum quod sunt differentiae oppositae, etsi aliquando animatum resolvatur in inanimatum. Unde non intelligo quod Caesar sit inanimatus, sed resolvitur in aliud quod fit[32] inanimatum.
Per hoc respondeo ad illud Commentatoris[33], quod[34] in naturalibus ablata forma non magis manet res nisi aequivoce: hoc habet intelligi si nomen debeat significare illud quod est residuum. Et est exemplum suum: si acumen auferatur a securi, et hoc ponendo quod securis fuerit res naturalis, tunc non erit securis nisi aequivoce. Sed ablato acumine ‘securis’ dicitur de residue. Et ita non est in proposito, quia ‘Caesar’ semper significat unum et non dicitur de residuo post ablationem formae.
Sed quare sic dicto ‘homo est animal’ distinguitur penes duplex esse, et sic dicto ‘homo est ens’ non? Dicendum quod hoc verbum ‘est’ nullum esse copulat nisi esse alterius extremi. [153]
Sciendum etiam quod nomen universalis primo significat essentiam et consequenter ens, individua vero significant ens primo. Si tunc ‘animal’ est nomen essentiae, tunc potest habere esse actu et esse habitu potest habere, ut patet cuilibet; sed[35] nomen ‘ens’ significat ens solum et non essentiam.
Ad IV
Ad aliud de veritate dico quod secundum famosiorem modum loquendi vera est, quia secundum famositatem loquendi supposita entia tantum supponit. Et si imponatur ‘homo’ ad repraesentandum praesentia, praeterita et futura, tamen usus loquendi famosus est uti ipso pro praesentibus tantum quando adiungitur huic verbo ‘est’ sicut in aliis ut ‘omnis homo currit’; similiter +habens+ cum verbo praeterito pro praeterito solum, similiter cum futuro solum pro futuro. Similiter fortasse voluit Aristoteles istam ‘b contingit esse a’ habere duas acceptiones propter usum [50ra] loquendi.
Unde nos respicientes ad usus famositatem dicimus quod vera est. Fortassis tamen si consider<ar>emus eam secundum impositionem, diceremus quod ‘omnis homo’ supponeret tam homines non entes quam entes simul et semel.
Adhuc, quod plus est, si tantum consider<ar>emus virtutem sermonis in talibus ‘Canna Romanorum etc.’, non plus dicerem ‘canna’ unius generis quam alterius. Unde in omnibus talibus famositas loquendi debet plus considerari quam virtus sermonis.
Sed videtur quod non possunt simul unica distributions distribui, quia continentur per naturam diversae appellationis. Dico quod distributio reducit omnia ad actum quibus intellectis intelligitur et homo. Unde is est sensus: Omne illud quo intellecto intelligitur homo. Et quia in[tellectus] hominis verius est in entibus quam in non entibus, famositas loquendi est quod semper reducat ad actum ea quae sunt entia, nec ad hoc cogit virtus sermonis. Illo modo dicitur haec esse vera ‘omnis homo est’, non nisi respiciendo ad famositatem usus lo[154]quendi. Similiter dicendo ‘homo est species’ non magis supponit<ur> homo in anima quam homo in actu, sed solum est propter hoc quod famose utitur. Similiter cum dicitur ‘Henricus est rex Angliae’, praedicatum non contrahit subiectum de virtute sermonis ut stet pro illo Henrico qui est rex, sed solum hoc est propter usum loquendi.
Et sic patet ad quaesita circa hoc sophisma.

Notes

  1. puro: po\ (= ponitur) W.
  2. dicatur: d(icitu)r W.
  3. 3. Arist. Top. 2.11 115b29-30.
  4. Idem: i(llu)d W.
  5. quia: quod W.
  6. Cf. Boethii Int. ed. 2a, 1.3 et V.ll. II. 1 cuius: qua de malim.
  7. Arist. Int. 1 16a3-7.
  8. Boethius, Int. ed. 2a 1.1 (e.g. p.43 Meiser).
  9. Arist. hit. 11 21a25sqq.
  10. Averroes Metaph. 5.23.
  11. Arist. Int. I 16a9-18.
  12. componuntur: compo(ni)tur W; item in sequenti paragrapho
  13. Averroes, de An. 2,8, pp. 141-3 Crawford.
  14. Arist. de An, 2.1 412bll-12.
  15. Boethius, Divis. PL 64; 890B-C.
  16. Arist. SE 14 173b34-36.
  17. actu: vel habitu esse tunc copulabit ea quae sunt actu vel habitu add. de del, W.
  18. habitu habitu: intellectu intellectu W.
  19. respondet: prima sub add. & exp. W.
  20. prima: sed add. & exp. W.
  21. est aeternum: fort, aeternum est scribendum.
  22. illae; i(ll)a vel i(t)a W, ut videtur.
  23. Desideratur exemplum (verbum infinitivi modi). II.I illius; rei add. & ex p. W.
  24. 1
  25. species: spes W.
  26. significato: sing()to W. ut videtur.
  27. Boethius, Int. ed la 11.11 pp. 164-6: ed. 2a V.II pp. 374-6 Meiser.
  28. homo: non add. & exp. W.
  29. i.e. Callias
  30. apponitur; opponitur W.
  31. Scotus
  32. fit: fort, sit scribendum.
  33. Averroes de An. 2.8, pp. 141-3 Crawford.
  34. quod: quia W.
  35. sed: si W. IV. 1 usus: usum cum us suprascripto W; Io add. & del. W, (i.e. usum loquendi scribere inceperat).
  • [[]]
Personal tools