Authors/Nicholas of Paris/Syncategoremata/De sincategorematibus in universali

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
DE SINCATEGOREMATIBUS IN UNIVERSALI
[f41r] Ut dicit Philosophus[1], ea quae sunt in arte et ratione sumuntur ad proportionem et imitatione eorum quae sunt in natura. In naturalibus vero ita videmus quod sunt quaedam quae per naturam nata sunt in se aliquid agere sine alieno suffragio, alia vero sunt quae non sunt nata movere nisi mota, sicut homo a se motus et non ab alio protrahit litteras, calamus vero non a se sed ab homine motus. Similiter se habet in rebus rationis, maxime in vocibus, quod quaedam faciunt id ad quod sunt sine auxilio alterius, scilicet significant, — quia omnis vox est ad significandum, quoniam, ut dicit Aristotiles[2], voces sunt notae earum quae sunt in anima passionum, idest significant intellectus, qui sunt signa rerum; et ita voces significant res; -- et tales voces dicuntur categoreumata. idest: significantes; aliae sunt quae per se non significant sed in coniunctione ad alias; et tales dicuntur sincategoreumata. As the Philosopher says, things in art and reason are considered in proportion to and in imitation of things that are in nature. But in natural things, we see that there are some that are naturally suited to achieve something without the aid of another, but there are others that are not suited to move unless they are moved. For example, a man moves by himself, and does not draw letters by another, but a pen does not [move] by itself, but is moved by a man. It is similar as regards matters of reason, particularly concerning utterances, because some do what they do, i.e. signify, without the aid of anything else (since, as Aristotle says, utterances are marks of affections which are in the soul, i.e. signify understandings), and such utterances are called categorematic, i.e. significant. Others are not significant by themselves, but in conjunction with others, and these are called syncategoremata.
De quibus aliis omissis presens est intentio.
[2] Quaerendum igitur in principio utrum aliquid per se significent; secundo quid significent; tertio unde dicatur hoc nomen syncategoreuma; quarta quae et quot dictiones sint syncategoreuma; quinto de unaquaque singillatim[3],
De significatione syncategoreumatum
Quod autem non significent videtur: per Aristotilem in libro Perihermenias[4], qui omnem vocem significantem divisit in nomen et verbum et orationem; sed sincategoreumata non sunt nomen nec verbum nec oratio, ergo non significant.
Praeterea, omne significans, ut dicit Alpharabius[5], significat substantiam aut accidens suastantiae; sed sincategoreumata non significant substantiam, similiter neque accidentia substantiae, quia omne accidens substantiae est aut quale aut quantum aut ad aliquid aut agere aut pati aut ubi aut quando aut situs[6] aut habere, vel insufficiens fuit predicamentalis divisio; quorum nullum sincategoreumata significant; ergo nichil significant.
Praeterea, dicit Priscianus[7] quod partes indeclinabiles, ut prepositio, coniunctio et adverbium, nichil per se significant ideoque dicuntur [3] sincategoreumata; ergo haec etc.
Item. omnis vox non significans per naturam sed significans ab inpositione imponitur ab aliqua forma; sed nulla forma est a qua vox illa 'de' imponitur, et similiter de aliis; ergo non significant.
Praeterea. dicit Aristotiles[8] quod aer est incolor, quia terminatur ad quemlibet colorem; ergo a simili, cum ille dictiones terminent et diversificent significationem ad quiclibet adiunctum, manifestum quod nichil per se significabunt.
Quod autem significent videtur: dicit enim Priscianus[9] quod omnis dictio significat mentis conceptum; sed sincategoreumata dictiones sunt; ergo significant mentis conceptum; sed omne tale per se aliquid significat; ergo sincategoreumata per se significant.
Ad idem. dicit enim Priscianus[10] quod partes orationis distinguuntur a se invicem secundum significata, quia, ut dicit, nichil tantum facit ad partitionem partium quantum earum significatio; aed prepositio, coniunctio, et adverbium, in specie partis dividuntur et a se et ab aliis; ergo habent a se significata.
Item. dicit Boethius[11] quod quando fit oratio ex significativo et non- significativo, tota fit non-significativa; sed oratio in qua ponitur [4] sincategoreuma non fit non significativa, ergo.
Ad idem. Non idem significat oratio sine hiis dictionibus quod significat eis additis[12]; ergo aliquid significant quod non recipiunt ab adiunctis.
Dicendum quod duplex est significatio in partibus orationis: generalis et specialis. Generalis est a quo imponitur quaelibet pars in specie partis, sicut significare substantiam cum qualititate est illud a quo nomen est nomen. Et specialis a quo vox specialiter imponitur, sicut nomen ad significandum hanc substantiam vel illam, idest communem vel propriam, sub qualititate hac vel illa, idest communi vel propria, ut dicit Priscianus[13]. Dico igitur quod partes indeclinabiles generalem habent significationem a qua et ad quam impositae sunt et inter se distinguuntur; et de hac[14] est verum quod concludunt rationes affirmativae. Sed specialem significationem non habent nisi possibiliter[15], et possibilitatem in actum reducunt per adiuncta, in quibus terminant et perficiunt suas significationes, ut, cum dicitur 'de ecclesia' et 'de lana', cum haec dictio 'de' importet habitudinem substantiae ad actum, ex una parte est localis ex altera parte materialis; et de hac intelliguntur rationes quae probant quod sincategoreumata non significant.
[5] Obiectio.
Item. Manifestum quod omnis dictio sit sincategoreumatica, quia cuique convenit diffinitio et diffinitum; sed sincategoreuma est 'dictio cum alia significans', -- quod patet per nominis eius interpretationem, quia dicitur 'sincategoreuma' a 'sin', quod est: cum, et 'categoreuma', quod est: significans, -- sed omnis dictio cum alia significat, sicut nomen cum verbo et verbum cum nomine; ergo omnis dictio est sincategoreuma.
Ad hoc dicendum quod haec dictio cum importat concomitantiam, sed tripliciter[16] potest esse concomitantia, scilicet superpositionis, ut domini cum servo, vel subiectionis, ut servi cum domino, vel equiparantie, ut paris cum pari. Dico igitur quod omnes partes, etiam significative per se, cum aliis significant sicut par cum pari, et a tali significatione non recipiunt denominationem; partes vero indeclinabiles cum aliis significant et in illis perficiunt suum significatum, propter quod ab huiusmodi modo significandi cum alio recipiunt denominationem; et istae dicuntur sincategoreuma, aliae vero dictiones non.
De hoc nomine 'sincategoreuma'
Ex hiis patet unde dicatur hoc nomen 'sincategoreuma', quia dicitur ex hiis duobus graecis, scilicet sin, quod est prepositio graeca et importat concomitantiam, unde equivalet huic prepositioni [6] inseparabili con, et hoc nomine categoreuma, quod idem est quod: significans vel: predicabile vel dicibile et descendit ab hoc verbo 'categorizare', quod equivalet ei quod est 'predicare', unde categoria predicamenta dicuntur. Dicitur ergo sincategoreuma idem quod: consignificans, quia cum alio significat et suum significatum cum alio complet[17] et non per se
Quae et quot sint dictiones sincategoreumatice
Unde significatio generalis eorum est quidam modus significandi aliquid incomplete per se, qui modus terminatur ad adiunctum. Et eorum quaedam sunt nomina, quae significant modos significandi substantiam, ut 'solus' et 'omnis' et cetera signa secundum quosdam; quaedam sunt verba, quae significant modos significandi agere vel pati, ut 'incipit'[18] et 'desinit', et 'est' secundum quosdam; quaedam adverbia, quae significant modos significandi qualitates[19] actionis vel passionis, ut 'necesse', 'contingenter', 'non', 'tantum', 'fere', et multa alia; et quaedam sunt coniunctiones, ut est 'et', 'vel', 'an', 'si', 'nisi', et quaedam aliae; quaedam sunt prepositiones, ut 'praeter', et si qua sunt similia. De quibus exsequemur[20] consequenter.
[7] Dubitatio
Praeterea. Tamen quia forte dubitaret aliquis quod, cum nomina adiectiva semper habeant fieri ad alterum et per se non possint stare, [f41v] ideo sincategoreumata esse viderentur, --Sciendum non quiclibet quod significat cum altero est sincategoreuma, sed illud solum cuius significatio ad alterum terminatur. Adiectiva enim nomina, licet secundum modos significandi [et][21] accidentia alicui substantivo sempter innitantur[22], per se tamen aliquid significant, ut 'albus' albidinem et 'bonus' bonitatem; propter quod sincategoreumata non sunt.

Notes

  1. n1 cfr. Physica II.2, 194a 21-27, Auct. 2, 60.
  2. n2 De interpr. 1, 16 a 3-4 Auct. 32, 1
  3. singillatim] sigillatim cod. 14
  4. n1
  5. n2 De ortu scientarum (ed, Baumker), p.22 9-14
  6. situs scitus cod.
  7. n3 Inst. gramm. II 15, p. 54 5-7 et XVll 10, p. 114 15-20
  8. 1) Cfr. De anima n 1, 418 b 4-9 (Auct. 6,68)
  9. n2 Inst. gramm. XI 7, p. 552 1-4
  10. n3 Inst. gramm. II 17, p. 55 4-5 et XVII 69, p. 148 23-24
  11. n4 cfr. in Periherm. II, pp. 89 30- 90 19
  12. aditis cod.
  13. n1 Inst. gramm. II 22, pp. 56-57 et 25, pp. 58-59
  14. ea scr. Sed corr. sup. lin.
  15. posibiliter cod. et sic saepius
  16. sed tripliciter … concomitantia marg. inf.
  17. implet scr. Sed corr.
  18. incipi cod.
  19. ? scr. sed corr. sup. lin. et in marg.
  20. exequemur cod. et sic saepius
  21. add. cod.
  22. dub. utantur cod.