Authors/Nicholas of Paris/Summe metenses/De appellationibus

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

26r: Quoniam appellatio est nota eorum quae accidunt termino inquantum est in propositione, ideo viso de suppositione [/appellatione] termini videndum est de appellatione eiusdem et de differentia quae est inter appellationem et suppositionem.

Sciendum tamen quod appellatio termini est suppositio eius pro iis qui sunt. Unde appellata dicuntur praesentia supposita; suppositio est tum pro existente tum pro non-existente. Et ex hoc patet differentia inter appellationem et suppositionem, quia terminus communis per se positus supponit pro omnibus illis qui sunt vel qui erunt vel qui fuerunt participantes formam communem a qua imponitur. Unde bene dicitur: ‘homo est’, ‘homo fuit’, ‘homo erit’. Non autem terminus appellat nisi pro eo qui vere est. Et propterea manifestum est quod multos appellavit quos modo non appellat, et multos postea appellabit; item multos appellat quos modo non appellat (?) nex postea appellabit.