Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 2/Caput 6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Chapter 6

Latin English
CAP. VI. Quod omnes logicam appetunt, sed non omnes assequuntur.
Ex praemissis itaque magnum aliquid videtur logica polliceri, quae inventionis et iudicii copiam [0862B] praestat: dividendi, definiendi et convincendi, ministrat facultatem; et sic philosophiae pars insignis est, ut per omnia membra eius quadam spiritus vice discurrat; iners enim est omnis philosophia, quae ad logicam non disponitur. Merito ergo ad eam tantus undique est cursus populorum, ut sola plures teneat occupatos, quam omnes aliae officinae illius, quae actus humanos disponit, et verba, certe et cogitatus si recte processerunt. Philosophiam loquor, sine qua, quidquid est, insulsum et insipidum est, et plane erroneum, et bonis moribus displicens. Clamant omnes ad invicem, Occupet extremum scabies, et qui non accedit ad logicam, continuis et perennibus versetur in sordibus.
Ergo et mihi turpe relinqui est, probrosum et periculosum. [0862C] Vellem videre lumen, quod solis istis praeconibus revelatum est: accedo, et humili supplicatione deposco, ut me doceant, et si fieri potest, similem sui faciant. Promittunt grandia; sed interim Pythagoreorum silentium mihi indicunt, quod ad arcana Minervae, quae sibi credita, esse iactitant. Permittunt tamen, imo et praecipiunt, ut congarriam eis: hoc siquidem talibus est disputare.
Tandem, cum ex longa familiaritate benignius audior, diligentius insto, vehementius pulso, affectuosius peto, mihi ostium artis aperiri. A definitione ergo incipimus. Docet me paucis, quidquid voluero definire; iubet enim ut eius, de quo agitur, genus praemittam, eique aggregem differentias substantiales, donec ad [0862D] convertentiam propositi coaequentur. Suprema enim, quia genere, et infima quia differentiis carent, definiri non possunt. Eis tamen descriptio applicatur quae fit ex proprietatibus, quarum alibi non reperitur collectio. Substantialis enim definitio, sine genere propositi, et aliqua substantialium differentiarum, esse non potest. Ecce sic artem definiendi edoctus sum; iubetque me quodlibet propositorum commode definire, vel saltem describere.
Progredimur ad dividendi scientiam, et genus in species, aut per differentias, aut per affirmationem et negationem, sufficienter dividere moneor. Totum integrum in eas partes resolvendum est, ex quibus integraliter constat: universale, in subiecta et in potentias virtuales. Si vocis est divisio facienda, [0863A] aut significationes illius enumerentur, aut modi. Accidens in subiecta dividere doceor admonitusque quae illius susceptibilia sint aperire, subiectum quoque in accidentia, cum eorum, quae ei accidunt, diversitatem contingit assignare; sed et accidentis in coaccidentia; cum pro subiectorum varietate, excedentia esse docentur, et excessa. Compendiose itaque institutus sum, duas partes exercitii huius. Restat tertia quidem magis necessaria, si haberetur, et longe verbosior, ut doceretur, ars scilicet colligendi: quae ad adversarium convincendum proficit, vel in philosophia, ad veritatem demonstrandam, quidquid sentiant auditores.
Eius itaque proponuntur pauca praecepta, et quae ego, compendii gratia, paucioribus disseram. Est itaque [0863B] diligenter observandum, ut ad faciendam fidem eius, de quo agitur, aliquid praemittamus, ex quo illud probabiliter inferri possit, aut necessario, quale est genus ad positionem speciei; aut uno contrariorum posito, reliquum tolli. Procedo itaque, quoniam homo obtusioris ingenii sum, et cui fides est ex auditu; et qui vix, et raro, intelligere possum audita, vel scripta.
Quoniam ergo regulae innotescunt, sollicito doctores, et qui nihil nescire dignantur, ut deductis exemplis librorum, me illarum doceant usum. Non enim magnum est ei, qui artem definiendi habet, si in definitionibus pridem scriptis, aliena inventa recenseat. Siquidem, si logica definitiva est, eo quod aliquas habeat definitiones; et multae disciplinae, quia pluribus abundant [0863C] definitionibus, magis definitivae erunt. Indignantur ergo puri philosophi, et qui omnia, praeter logicam dedignantur, aeque grammaticae, ut physicae expertes, et ethicae, et me improbum, obtusum et caudicem, aut lapidem criminantur. Sufficere enim debuerat, ad artis triplicem facultatem, quod praedictum est. Urgent etiam ad solutionem promissae mercedis. Quod si excipio, iuxta illud ethicum: “Mercedem appellas, quid enim scio?” Continuo replicant, iuxta eumdem: “Culpa docentis scilicet arguitur, cum in laeva parte mamillae nil salit Arcadico iuveni.” Sic, sic, inquiunt, “nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo;” quia itaque vereor ingratitudinis notam, doctrinam pro doctrina, [0863D] necessariam pro necessaria, eis rependo. Regularum trado compendium, indicens eis, ut earum sibi comparent usum: et quia tres artes accepi, easque utiles, tres itidem doceo, sed utiliores. Sit ergo prima militaris, secunda medicinalis, tertia iuris civilis, et decretorum, et totius ethicae perfectionem absolvat.
Quoties ergo cum hoste congrediendum est, caute provideas ne te hostis laedat in aliquo; et tu in primo conflictu totus insurgas in eum, et illaesus vulneri vulnus infligas, donec ille aut te fateatur esse victorem, aut exanimis, tibi iudicio publico victoriam cedat. In physica vero ante omnia causam aegritudinis praevide: eamque cura, et amove: et exinde tamdiu reparativis et conservativis aegrum erige et fove, donec plenissime [0864A] convalescat. Porro in civilibus, usquequaque iustitiam sequere, te amabilem omnibus facito, et iuxta comicum, sine invidia laudem invenias, et amicos pares.
Quid multa? In omnibus indue charitatem; nam et mihi in promptu est usus horum, sicut eis exercitium praemissorum. Eo ergo miserabiliores sunt, quo miseriam suam non agnoscunt; dum se ipsos fallunt, id agentes in studio veritatis, ut nihil sciant; neque enim a fideli, nisi humilitatis via, quaeritur veritas. Sic Pilatus veritatis audita mentione, quid esset interrogavit; sed infidelitas quaerentis egit, ut docentem ante tumidus declinaret auditor, quam sacrae responsionis instrueretur oraculo.


Notes