Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 2/Caput 20

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Chapter 20

Latin English
CAP. XX. Sententia Aristotelis de generibus et speciebus circumvallata rationibus multis, et multarum testimonio scripturarum. [0877B]
Porro hic, genera et species non esse, sed intelligi tantum asseruit. Quid ergo ad rem attinet quaerere, quid genus sit, si illud omnino non esse constiterit? In eo enim, quod non est, inepte quaeritur, quid, quantum, aut quale est: si enim substantiam tuleris cuique, nihil ei relinquitur aliorum.
Ergo si Aristoteles verus est, qui eis esse tollit, inanis est opera praecedentis investigationis, in inquisitione substantiae, quantitatis, aut qualitatis, aut causae; cum illius quod non est substantia, aut quantitas, aut qualitas nequeat assignari; aut causa propter quam, quod non est, hoc aut [0877C] illud sit, aut tantum aut tale. Quare ab Aristotele recedendum est, concedendo ut universalia sint, aut refragandum opinionibus, quae eadem vocibus, sermonibus, sensibilibus rebus, ideis, formis, naturis, collectionibus aggregant, cum singula horum esse non dubitentur. Qui autem ea esse statuit, Aristoteli adversatur.
Nec verendum ut cassus sit intellectus, qui ea perceperit seorsum a singularibus, cum tamen a singularibus seorsum esse non possint. Intellectus enim quandoque rem simpliciter intuetur, velut si hominem per se intueatur, aut lapidem, et ob hoc simplex est: quandoque gradatim suis incedit passibus, ut si hominem albere, vel equum currere contempletur.
Et hic quidem dicitur esse compositus. Porro simplex rem [0877D] interdum inspicit ut est, ut si Platonem attendat: interdum alio modo; nunc enim componendo, quae non sunt composita, nunc abstrahendo, quae non possunt esse disiuncta. Qui enim hircocervum cogitat, aut centaurum, ignotam, naturae hominis ad bestiam, aut bestiae ad bestiam, compositionem opinatur. At qui ineam, aut superficiem attendit sine corpore, formam utique contemplationis oculo a materia disiungit, cum tamen sine materia forma esse non possit.
Non tamen forma sine materia esse abstrahens hic concipit intellectus (compositus enim esset,) sed simpliciter alterum sine altero, cum tamen sine altero esse non possit, intuetur. Nec hoc quidem simplicitati eius praeiudicat, sed eo simplicior est, quo simpliciora, sine aliorum admistione, [0878A] perspicit singulatim. Hoc autem naturae rerum non adversatur, quae ad sui investigationem hanc potestatem contulit intellectui, ut possit coniuncta disiungere, et disiuncta coniungere.
Caeterum componens, qui disiuncta coniungit, inanis est; abstrahens vero fidelis, et quasi quaedam officina omnium artium. Et quidem rebus existendi unus est modus, quem scilicet natura contulit, sed easdem intelligendi aut significandi, non unus est modus. Licet enim esse nequeat homo, qui non sit iste, vel alius homo, intelligi tamen potest et significari: ita quod nec intelligatur, nec significetur iste, vel alius.
Ergo ad significationem incomplexorum, per abstrahentem intellectum genera concipiantur, et species; quae tamen, si quis in [0878B] rerum natura, diligentius a sensibilibus remota, quaerat, nihil aget et frustra laborabit; nihil enim tale natura peperit. Ratio autem ea deprehendit, substantialem similitudinem rerum differentium pertractans apud se, desinitque, sicut Boetius ait, generale conceptum suum, quod de hominum conformitate perpendit, sic: “Animal rationale mortale.” Quod utique, nisi in singularibus, esse non potest. Sunt itaque genera et species non quidem res a singularibus actu et naturaliter alienae, sed quaedam naturalium et actualium phantasiae renitentes intellectui, de similitudine actualium, tanquam in speculo nativae puritatis ipsius animae, quas Graeci eInnoivaû sive eiIkonovfanaû appellant, hoc est rerum [0878C] imagines in mente apparentes. Anima enim quasi reverberata acie contemplationis suae, in se ipsa reperit, quod definit; nam et eius exemplar in ipsa est, exemplum vero in actualibus.
Sicut enim cum in grammatica dicitur: “Nomina quae sic desinunt, feminina vel neutra sunt,” generalis quaedam praescribitur ratio, quae quasi multorum declinabilium exemplar est, exempla vero in omnibus illius terminationis dictionibus manifesta sunt; sic quaedam exemplaria concipiuntur in mente, quorum exempla natura formavit, et sensibus obiecit. Illa itaque exemplaria, cogitabilia quidem sunt, et sunt quasi phantasiae et umbrae existentium, secundum Aristotelem; quas si quis apprehendere nititur per existentiam, quam habent a singularibus separatam, [0878D] velut somnia elabuntur. Monstra enim sunt, et soli intellectui patent. Quod autem universalia dicuntur esse substantialia singularibus, ad causam cognitionis referendum est, singulariumque naturam: hoc enim in singulis patet, siquidem inferiora, sine superioribus, nec esse, nec intelligi possunt.
Homo namque non est, nisi sit animal. Sed nec intelligitur homo, quin cointelligatur animal, quoniam homo est animal tale. Sic in Platone, homo quoniam Plato et est, et intelligitur talis, aut iste homo. Ad hoc autem ut sit homo, exigitur esse animal, nec convertitur, ut animal esse non possit, aut intelligi, si non sit, aut non intelligatur homo; nam in ratione hominis, est animal, sed non in animalis ratione est homo. Quia ergo tale exigit [0879A] tale, et non exigitur a tali, tam ad essentiam quam ad notitiam: ideo hoc illi substantiale dicitur esse.
Idem est in individuis, quae exigunt species, et genera, sed nequaquam exiguntur ab eis. Hoc enim nec substantiam habebit, nec in notitiam veniet, nisi sit species aut genus, id est nisi quid sit, aut innotescat tale vel tale. Universalia tamen et res dicuntur esse, et plerumque simpliciter esse, sed non ob hoc, aut moles corporum, aut subtilitas spirituum, aut singularium discreta essentia in eis attendenda est. Nam et ea, quae iacent sub affirmatione et negatione, res dicuntur, et vera saepissime dicuntur esse; nec tamen substantiis vel accidentibus aggregantur, aut nomen suscipiunt Creatoris aut creaturae. Siquidem, ut ait Ulgerius venerabilis [0879B] Andegavorum episcopus in Venalitio disciplinarum, “gratiosum ad invicem debet esse verbi commercium,” nam in philosophantium foro exuberat bonitas, et verba distrahuntur ad gratiam.
Itaque detur ut sint universalia, aut etiam ut res sint, si hoc pertinacibus placet, non tamen ob hoc verum erit, rerum numerum augeri vel minui pro eo quod ista non sunt in numero rerum. Si quis autem universalia seorsim recenseat, numero quidem inveniet esse subiecta, sed cui singularium numerus non aggregatur. Sicut enim collegiis aut corporibus non connumerantur capita, aut capitibus corpora, sic nec universalia singularibus, nec singularia numeri accessione universalibus accrescunt; numerus enim duntaxat illa complectitur, quae eiusdem rationis [0879C] sunt, et quae in singulis rerum generibus natura discrevit.
Nihil autem universale est, nisi quod in singularibus invenitur. Seorsum tamen a multis quaesitum est, sed tandem nihil invenerunt omnes in manibus suis; quoniam seorsum a singularibus, nihil est, nisi forte qualia sunt vera, aut similia complexorum significata sermonum. Nec moveat quod singularia et corporea, exempla sunt universalium et incorporalium, cum omnis ratio gerendi, ut ait Augustinus, incorporea sit et insensibilis, illud tamen quod geritur, et actus, quo geritur, plerumque sensibilis sit.
Ergo quod mens communiter intelligit, et ad singularia multa aeque pertinet: quod vox communiter significat, et aeque de multis verum est, indubitanter universale est. Sed et hoc [0879D] ipsum, scilicet quod intelligitur, quod significatur, benignius interpretandum est, ut nequaquam ad disputandi decurratur angustias, et artis grammaticae subtilitatem, quae ex sui natura, nisi venia licentiae impetrata, demonstrativas dictiones, infinitas esse non patitur; sed nec relativas, vagas esse permittit, quin earum significatio, aut determinatione personae, aut actus, aut activis alterius coarctetur.
Siquidem relativa dictio est, quae significat rem, ut de qua praecessit sermo, vel cogitatio.
Itaque cum dicitur sapiens est et felix, qui bona novit, et ea fideliter exercet, relativae dictiones, scilicet qui et ea, etiamsi personam non exprimant, actus cognoscendi determinatione, a sua quodammodo infinitate [0880A] arctantur. Necesse tamen est aliquem unum dictionibus subesse, qui et bona noverit, et exerceat, et ex eo sit felix.
Nam, ut nihil certum et finitum sit, in quod cadat relatio, non contingit, sine vitio aut figura.
Unde si equus promittatur in genere, et dicat stipulator, equus qui mihi promissus est, sanus aut aeger est, cum omnis equus sit aut sanus aut aeger, arguitur nugari, eo quod non est equus, qui sit ei promissus. Non dico, non est, eo quod non existat, nam et illud quod non existit, ut partus Arethusae, in certissimam deducitur obligationem, sed quia species, id est res discreta, obligationem generis non attingit. Cum enim dico, quod promittitur, quod significatur, quod intelligitur, et similia, discretum aliquid promissioni, aut significationi subiectum [0880B] est si tamen propria est ipsa relatio, fiunt tamen relationes in genere quae, salvo intellectu veri, nequeunt revocari ad speciem.
Ut cum dicitur: “Mulier quae salvavit, damnavit. Lignum quod mortis et vitae causam dedit, et quas boreas aufert, revehit mitis zephyrus frondes.” Sic et in iis, quae praedixi, relativas dictiones accipiendas arbitror, ut non decurrant ad speciem, id est ad definitum aliquod, quod discernant, sed subsistant in genere. Puta quod significatur hoc nomine homo, species est, quoniam et homo significatur, et homo animalium species est. Quod significatur hoc nomine animal, est genus, nam et animal significatur, et animal genus rerum est: est enim significatum vocis, [0880C] in quod descendit, aut quod animus rationabiliter concipit ex voce audita.
Itaque qui audit hanc vocem homo, nec omnes percurrit homines (quoniam hoc infinitum, et vires excedit) nec tenetur in uno, quoniam hoc imperfectum, et ad doctrinam parum. Sic et qui definit animal esse substantiam animatam atque sensibilem, non unum aliquid, nec imperfectum, nec omne definit, ne laboret in infinitum. Singulum enim horum non simpliciter quid significat, aut definit, sed potius quale quid, non enim simpliciter hoc, sed potius quid tale. Simile est quod Galenus in tevcnhé medicinam dicit “scientiam sanorum, aegrorum, et neutrorum.” Non inquit, omnium, quoniam hoc infinitum; non quorumdam, [0880D] quoniam hoc ad artem imperfectum, sed potius quorum qualium.
Item Aristoteles: Genera, inquit, et species, circa substantiam, qualitatem determinant: non enim simpliciter quid, sed quodam modo quale quid determinant. Item in Elenchis: Homo et omne commune, non hoc aliquid, sed quale quid, vel ad aliquid aliquo modo, vel huiusmodi quid significat. Et post pauca: Manifestum quoniam non dandum hoc aliquid esse, quod communiter praedicatur de omnibus, sed aut quale, aut ad aliquid, aut quantum, aut talium quid, significare. Profecto quod non est hoc aliquid, significatione expressa non potest explanari quid sit. Existentium enim a natura certus est finis, et singula suis ab invicem propriebitibus [0881A] discreta sunt, sed eorumdem est plerumque minus finita cognitio et quodammodo conceptio vaga.
Nec istis praeiudicat, quod fere in omnium ore celebre est, aliud scilicet esse quod appellativa significant, et aliud esse quod nominant. Nominantur singularia, sed universalia significantur. Plane si relationem simplicem, quae fit in genere, quis attendat, praecedentibus nihil obest; si vero discretionem quaerit, forte non palam est; quod discernat.
Regulariter proditum est, quia demonstratio, primam, relatio, secundam facit cognitionem. Porro cognitio rem, quatenus novit, sibi, quadam mentis capacitate definiens circumscribit. Ut nec prima, nec secunda possit procedere cognitio, si [0881B] res usquequaque occurrat animo infinita. Omnis enim scientia, sive notitia creaturae finita est, solius autem Dei, quoniam infinitus est, scientia infinita; suo tamen fine scilicet infinito, quamlibet infinita, certissime definit, et immensitatis suae scientia, et sapientia, cuius numerus aut finis non est, circumscribit.
Sed nos modulum humanum prosequimur, qui non primam, non secundam, non tertiam, sed nec aliquam rei infinitae, nisi quatenus ignota aut infinita est, sibi scientiae gloriam vindicat. Omnis itaque dictio, quae demonstrative aut relative significat, aut non satis proprie ponitur, aut certo, et sua ratione definito, innititur subiecto, alioquin suo privabuntur officio, cum ratio cognitionis [0881C] certitudinis finem quaerat aut teneat. Frequens tamen est usurpatio, et illicitorum ex causa commoditatis, plerumque multus est usus. Admittitur itaque non modo ad cavillationem eorum, quibus de quavis materia satis est oggarrire, sed etiam ad statuendam in auditoribus bonae fidei, veri intelligentiam, “quia omnis homo diligit se.”
Quod si ex relativae dictionis proprietate discutias, incongrue dictum forte causaberis, et falsum: siquidem “nec omnis omnem diligit,” nec aliquis est qui diligatur ab omni, ut sive collective, sive distributive accipiatur, quod dictum est, omnis, pronomen relativum se, quod subiungitur, nec universitati singulorum, nec alicui omnium veraciter aptetur. Est itaque licentiosa relatio, et quasi [0881D] legis suae venia impetrata, fidem universalis de singularium veritate convincit. Quoniam enim in singulis verum est, quia quisque diligat se, et distributiva ratione quadam, de universis in commune affirmatur, “quod omnis homo diligit se,” benignius quidem accepta relatione intelligitur, quam ut, ex angustia grammaticae, vel universitatem colligat, vel aliquod singulorum, ab universitate singulatim excerpat.
Unde ex sententia eorum, qui angustiis et subtilitatibus semper insistunt, nec bonae fidei rationem in colloquiis aut lectionibus curant, haec potius enuntiationis forma est, quam regularis formae enuntiatio. Idem quoque asserunt, quoties pronominis fit ad nomen appellativum relatio, eo quod pronomen, quod semper demonstrativum [0882A] aut relativum est, proprii nominis expleat vicem; si tamen primae inventionis causae recte respondeat, nam interdum ex indulgentia latius evagatur.
Itaque cum dicitur, “si aliquid est homo, illud est animal,” non tam hypotheticae dictionis consequentia est, quam, in hypothetice dicendis, consequentiae forma. Illud enim quod dicitur, nec refertur ad hominem ex angustia disputandi, nec alio patet certum quid, quo referatur.
Unde et importunitates multae, ab his qui rerum ignaros, aut benignioris ingenii homines vexant, cum ipsi inquieti obiurgatores, et pervicaci instantiae insistentes, aut ex ignorantia, aut ex protervitate laborent, aut aviditate comproficiendi.
Ergo sicut cognitio certitudinem quaerit, sic demonstrativa, et relativa, [0882B] quae aut primam, aut alteram faciunt cognitionem, certo et definito innituntur subiecto, et illud, si proprie fuerint posita, animo singulariter ostendunt. Sed esto, ut statum aliquem generalem, appellativa significent (non enim contentionibus delector, qui me in his, quae sunt dubitabilia sapienti, academicum esse pridem professus sum,) status ille quid sit, in quo singula uniuntur, et nihil singulorum est, et si aliquo modo somniare possim; tamen quomodo sententiae Aristotelis coaptetur, qui universalia non esse contendit, non perspicuum habeo.
Sed et nomina, quae praemisi, incorporeum, et insensibile, universalibus convenire, privativa in eis duntaxat sunt, nec proprietates aliquas, quibus [0882C] natura universalium, discernatur, illis attribuunt: siquidem nihil incorporeum, aut insensibile, universale est. Nam quidquid incorporeum est, aut spiritus est, aut proprietas corporis, aut spiritus. Quod si in rem universalem non cadit, utique non recte incorporei suscipit nomen. Quid est autem incorporeum, quod non sit substantia creata a Deo, vel ipsi concretum? Ita, si universalia incorporea sunt, aut sunt substantiae, corpora scilicet, aut spiritus, aut concreta his, et ex causa suae existentiae, et quodam substantiae contactu, sunt obnoxia Creatori.
Valeant autem, imo dispereant universalia, si ei obnoxia non sunt. Omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I) : “Utique tam subiecta formarum, quam formae subiectorum;” ut sint, quod a suis [0882D] qualitatibus, vel a suis affectibus dicuntur. Ut substantia ab eo substantia sit, sit quanta, sit qualis, sit ad aliquid, sit alicubi, sit aliquando, et aliquid habeat, aut faciat, aut patiatur, illo auctore, per quem est omnis substantia, omnis proprietas substantiae, et omnis pars, omnis quoque compago partium. Formae quoque tam substantiales quam accidentales, habent ab ipso ut sint et suos in subiectis operentur effectus.
Quod itaque ei obnoxium non est, omnino nihil est. Licet enim Stoici Deo ponant materiam coaeternam, et formae dicant nullum exstitisse principium, tria ponentes principia, materiam, formam, et Deum, non Creatorem quidem, sed praedictorum conciliatorem: et alii quidam professione, et affectu philosophi, sed nequaquam [0883A] ad plenum veri notitiam assequentes, plura mentiantur principia: rerum omnium unum principium est, a quo quidquid vero nomine censetur aliquid. Ut enim, ait Augustinus, formatam creavit Deus materiam: siquidem, etsi alicubi dicatur informis, nunquam omnino exstitit sine formis. Investigationi ergo ratio, non actui servit, quoniam uålhn, quae informis nec est, nec esse, sed nec plene intelligi potest, deductis quodammodo exuviis usque ad quamdam nuditatem sui propiumque defectum intellectus prosequitur. Vires enim rationis quodammodo circa rerum principia evanescunt.
Inde est quod Boetius, in libro contra Nestorium et Eutychem, naturam definiens, ait illam esse earum rerum quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi [0883B] possunt. Exponens autem vim definitionis, quoquo modo, hoc verbum propter Deum et materiam dicit appositum: quia in eorum scrutinio humanus deficit intellectus. Porro materiam Deus fecit ex nihilo ipsique materiae concreta est forma, eo quod simul aeque de nihilo creata; ita tamen, ut sicut discretionis formae, ita privilegium existendi materiae relinquatur.
Quodam enim modo, per materiam existit forma, sicut discernitur materia ipsa per formam. Nam nec forma, res per se existens est; nec materia sine formae beneficio, discreta est. Cbaos erit, aut potius mundus sensibilis nihil erit, nisi rerum effigies, formis adhibitis natura componat. Eo spectat illud Boetii in primo De Trinitate: “Omne esse ex forma est,” quod et [0883C] subiectis declarat exemplis. Statua enim, inquit, non habere, quod materia eius est statua, dicitur; sed ab Hectorea vel Achillea forma, quae aeri impressae sunt. Item aes, non a terra, quae eius materia est, aes dicitur, sed a formis quas a natura accepit.
Terra quoque ipsa, non aipoú thðû uålhû, quae materia eius est, dicitur terra, sed a siccitate et gravitate, quae formae sunt. Cuilibet ergo, esse quod est, aut quale, aut quantum est, a forma est. Sed, sicut materia habet ut possit hoc esse, aut tantum, aut tale, sic et formae habent a conditore ut possint vel hoc, vel aliquid facere, puta animal, aut lignum, aut tantum, aut tale. Caeterum, etsi mathesis, quae doctrinaliter in abstractionibus versatur, et subtilitate sua, naturaliter coniuncta, disiungit, haec vicissim separatimque [0883D] discutiat, ut natura compositorum fidelius et expressius teneatur; tamen alterum sine altero esse non potest, ut vel materia sit informis, vel forma sine subiecto sit maius.
...Alterius sic
Altera poscit opem res, et coniurat amice. (HORAT. De art. poet. v. 411.) Unde ab initio creata memorantur coelum et terra, deinde ornatus tam eorum quam illorum quae interiecta sunt media, inter ignem et aquam, quae quasi prima mundani corporis fundamenta iecit Deus: et in ipsa expressione rerum habita est mentio specierum. Non illarum dico, quas logici fingunt non obnoxias Creatori; sed formarum, in quibus res prodierunt primo in essentiam suam, [0884A] et in humanum intellectum demum; nam hoc ipsum quod aliquid coelum, aut terra dicitur, formae effectus est. Item produxit, inquit, terra herbam virentem, et lignum tale vel tale (Gen. I) : ut materiae formas doceret esse concretas, et Deum, sicut herbae, ita et viroris auctorem.
Nam sine eo factum est nihil (Ioan. I) ; sed profecto quidquid ab uno principio est, unum numero est, ipsumque bonum, imo et valde bonum, quoniam ab optimo est. Voluit enim Deus cuncta similia sui effici, prout natura cuiusque, ex divinae dispositionis decreto, capax bonitatis esse poterat: et sic facta sunt, approbante Deo, opifice rerum, cuncta quae fecerat, valde bona (Gen. I) .
Ergo si genera et species a Deo non sunt, omnino nihil sunt. Quod si unumquodque eorum [0884B] ab ipso est, unum plane, et idem bonum est. Si autem quid unum numero est, protinus et singulare est. Nam quod quidam unum aliquid dicunt, non quod in se, sed quod multa vivat expressa plurium conformitate, articulo praesenti non derogant: illud enim nec statim nec satis unum est, aut utique singulare est. Quantumlibet conformia sint opera Dei, omnia singularia sunt vicissimque discreta, “illo sic disponente, qui omnia creavit in numero, ad distinctionem, et pondere, ad generis dignitatem,” et mensura ad modum quantitatis certae, infinitam sibi reservans in omnibus auctoritatem. Caetera enim omnia finita sunt.
Omnis namque substantia, accidentium pluralitate, numero [0884C] subest. Accidens autem omne, et forma quaelibet, itidem numero subiacet; sed non accidentium aut formarum participatione, sed singularitate subiecti. Habet itidem pondus suum, vel pro veneratione formae, si substantia est, vel pro dignitate effectus, si sit forma. Hinc est quod hominem, in substantiis, ex formae reverentia, brutis praeferimus; quoniam rationalis est: et rationalitatem praeponimus colori, eo quod facit rationale. Mensura vero in eo consistit, quod res omnis certa quantitatis lege finitur: ut nec accidens sive forma, rem subiectam; nec res subiecta, accidentis, aut formae modum excedat. Nam et color in toto diffunditur corpore, eiusque termino limitatur; et corpus ad coloris disponitur quantitatem, nec excedit, nec infra subsistit.
[0884D] Sic et quodlibet accidens, in toto sui subiecto est totaliter, sed totius partialiter, si pro parte. Et quodlibet subiectum accidentis sui limitibus coaequatur. Hoc idem de generibus et speciebus protestari non vereor. Quin mundo reclamante dicam, “quoniam a Deo sunt,” aut omnino nihil sunt. Clamat mecum et Dionysius Areopagita, et numerum, quo discernuntur, pondus quo statuuntur, mensuram, qua diffiniuntur omnia, Dei dicit imaginem: “Siquidem Deus sine numero numerus est, pondus sine pondere, sine quantitate mensura. In quo solo creata sunt omnia, quae facta sunt, in numero, pondere et mensura.”
Unde Augustinus: “Invisibiles differentias invisibilium, solus illo ponderare potuit, qui omnia in numero, pondere [0885A] et mensura disposuit, id est in se ipso, qui est mensura, omni rei modum praefigens; et numerus, omni rei speciem praebens; et pondus, omnem rem ad stabilitatem trahens,” id est terminans, et formans, et ordinans omnia. In operibus sex dierum in genere suo bona singula creata memorantur, nec tamen creationis universalium mentio aliqua facta est; nec oportuit quidem, si essentialiter singularibus unita sunt, aut si Platonicum dogma obtineat. Alioquin unde esse habeant aut quando coeperint, nusquam memini me legisse.
Ergo duntaxat intelliguntur, secundum Aristotelem, universalia; sed in actu rerum nihil est quod sit universale. A modo enim intelligendi figuralia haec, et licenter quidem, et doctrinaliter, nomina indita sunt. [0885B] Nam omne quod homo est, iste vel ille est, id est res singularis est; sed quia intelligi potest homo, ita quod nec iste intelligatur, nec ille, nec aliquid singularitate essentiae unum; et secundum intellectum illud deliberari potest de re subiecta, id est actualiter exemplificari, ob intellectus communitatem, et tres quae sic intelligi potest, etsi a nullo intelligatur, dicitur esse communis; res enim sibi conformes sunt, ipsamque conformitatem deducta rerum cogitatione, perpendit intellectus.
Siquidem homo homini conformis est, in eo quod uterque est homo, etsi personalibus proprietatibus differant. Habet autem commune cum equo (a quo tota specie, id est universa naturae suae forma, et, ut sic [0885C] dixerim, tota facie dissidet) quod vivunt et sentiunt, scilicet quod animalia sunt. Illud itaque in quo conveniunt homines, naturae forma similes, et solo numero (quod hic scilicet unus, et ille alter) differentes, speciei censetur nomine. Quod autem diversarum formarum quasi communis imago est, generis suscepit nomen.
Ergo, ex sententia Aristotelis, genera et species, non omnino quid sit, sed quale quid quodammodo concipiuntur; et quasi quaedam sunt figmenta rationis, se ipsam, in rerum inquisitione et doctrina, subtilius exercentis. Et hoc quidem fideliter quia, quoties opus est, agitationis suae manifestum in rebus producit exemplum. Sic et ius civile sua figmenta novit: et disciplina quaelibet ea, per quae ipsius procedat usus, excogitare [0885D] non erubescit, sed propriis quodammodo figmentis gaudet. Gaudeant, inquit Aristoteles, species; monstra enim sunt; vel, secundum novam translationem, cicadationes enim sunt; aut si sunt, nihil ad rationem.
Quod etsi de Platonicis ideis possit intelligi, habita tamen ratione aequivocationis, qua ens, vel esse distinguitur, pro diversitate subiectorum, species et genera utrumque non sine ratione, esse dicuntur. Persuadet enim ratio, ut ea dicantur esse, quorum exempla conspiciuntur in singularibus, quae nullus ambigit esse. Non autem sic dicuntur genera et species exemplaria singularium, ut, iuxta Platonici dogmatis sensum, formae sint exemplares, quae in mente divina intelligibiliter constiterint, [0886A] antequam prodirent in corpora sed quoniam, si quis eius, quod communiter concipitur, audito hoc nomine, homo, aut quod definitur, cum dicitur homo esse animal rationale mortale, quaerat exemplum, statim ei Plato aliusve hominum singulorum ostenditur, ut communiter significantis aut definientis ratio solidetur. Possunt et monstra dici, quoniam invicem res singulas monstrant, et monstrantur ab eis, fit enim nunc per priora, nunc per posteriora rerum manifestatio.
Quae autem communiora sunt, et priora quidem simpliciter, nam et in aliis intelliguntur; quae vero singularia, posteriora. Sed plerumque quae naturaliter priora sunt, et notitia simpliciter ignotiora sunt nobis. Namque solida, magis familiariora sunt sensibus; [0886B] quae vero subtiliora, longius absunt. Ut enim, ait Aristoteles, punctum prius est linea, et simpliciter evidentius, sic et linea superficie, superficies soliditate, unitas numero, quoniam eius principium est: littera quoque, quam syllaba, et sic in aliis. Nobis tamen econtrario quandoque accidit; nam haec quidem, id est posteriora, magis quolibet: illa autem priora, magis subtili, et abundanti intellectu comprehendere est.
Unde, licet per priora melius fiat assignatio posteriorum et disciplinabilius sit hoc ubique tentare; urgente tamen necessitate, ob impotentiam sensuum, priorum saepe fit per posteriora explanatio; ut, cum dicitur punctum lineae, linea superficiei, superficies soliditatis, terminus esse. Item unitas principium numeri, momentum [0886C] temporis, orationis elementum. Sunt itaque genera et species exemplaria singulorum; sed hoc quidem magis ad rationem doctrinae (si Aristoteles verus est) quam ad causam essentiae; procedit et haec monstruosa (ut licentius loquar,) figmentorum speculatio usque ad ventilationem singularium. Et cum quaelibet substantiarum ex proprietatibus constet, quarum collectio eadem non reperitur in alio abstrahentis intellectus opera, per se rem quamlibet contemplatur.
Cum enim Plato esse non possit informis, et expers loci, aut temporis, eum ratio quasi nudum, deducio respectu quantitatis, et qualitatis, aliorumque accidentium, simpliciter intuetur, et individuum nominat. Sed [0886D] et hoc utique doctrinalis instantiae, et subtilioris agitationis figmentum est. Nihil enim tale in rebus occurrit, tale quid tamen fideliter intelligitur. Hinc forte est illud in analyticis: “Aristomenes intelligibilis semper est, Aristomenes autem non semper,” quoniam corruptilis est. Et hoc quidem est singulariter individuum, quod solum quidam aiunt posse de aliquo praedicari. Plato enim Aristidis filius; nec quantitate ut atomus, nec soliditate ut adamas, sed nec praedicatione, ut dicunt, individuum est.
Ego quidem opinionem hanc vehementer nec impugno, nec propugno; nec enim multum referre arbitror, ob hoc quod illam amplector indifferentiam in vicissitudine sermonum, sine qua non credo quempiam ad mentem auctorum fideliter [0887A] pervenire. Quid obest si, quemadmodum genus de specie verum est, ita et Plato iste sensibilis de filio Aristidis verus sit, si ei solus Plato est filius? Sicut enim homo animal, et ille est Plato. Hoc enim, ex opinione quorumdam, sensisse visus est, Aristoteles in Analyticis, dicens: “Omnium quae sunt, haec quidem sunt talia, ut de nullo alio praedicentur vere universaliter,” ut Cleon et Callias, et quod “singulare et sensibile, de his autem alia; nam et homo et animal uterque eorum est. Illa vero, ipsa quidem, de aliis praedicantur, de his” autem, alia priora non praedicantur. “Alia autem et ipsa de aliis, et de his alia: ut homo de Callia, et de homine animal.”
Quoniam ergo quaedam [0887B] eorum quae sunt, de nullo nata sunt dici palam, (nam sensibilium pene unumquodque est huiusmodi, ut de nullo praedicetur, nisi secundum accidens; dicimus enim quandoque album illud Socratem esse, et veniens, Calliam) sane inepta videtur haec distributio, nisi sensibile contingat praedicari, non tamen de alio, nisi secundum accidens. Si enim nec de se, nec de alio, ut secundum accidens, praedicatur, nec dicti veritas, nec ratio constat exempli. Quod si nec subiici res sensibilis potest, Aristotelem nullus esse mentitum ambigit aut nugatum.
Itaque hic, sicut et alibi, exsecutus est, quod decet liberalium artium praeceptorem, agens, ut dici solet, Minerva pinguiori, ut intelligeretur; nec in generibus et speciebus hanc statuit difficultatem, [0887C] quam ipsi doctores nequeunt intelligere, nedum sufficiant aliis explanare. Ex hac Minervae pinguedine, dictum est illud in Topicis: Differentiae omnes, aut species, aut individua erunt, siquidem sunt animalia; nam unumquodque animalium, aut species est, aut individuum.
Similiter et illud Boetii: “Omnis species est suum genus.” Nam omnis homo animal, omnis albedo color. Quid ergo prohibet, iuxta hanc licentiae rationem, ea quae sunt sensibilia, vel praedicari vel subiici? Nec opinor auctores hanc vim imposuisse sermoni, ut alligatus sit ad unam, in iuncturis omnibus, significationem, sed doctrinaliter sic esse locutos, ut ubique serviant intellectui, qui commodissimus est, et quem ibi haberi prae caeteris ratio exigit. Hoc [0887D] ipsum ergo quod dicitur praedicari, ab adiunctis, plures significandi contrahit modos. Poterit tamen forte ubique aliquam quodammodo convenientiam vel inhaerentiam designare.
Nam, cum sermo de sermone iungibilitatem quamdam terminorum verae affirmationis innuit, cum de re sermo dicitur praedicari, ostenditur, quod ei talis nuncupatio aptatur. Rem vero de re praedicari interdum notat, quoniam hoc est hoc, puta [0888A] Plato homo; interdum quoniam hoc participat hoc, utpote subiectum accidente. Nec erubesco confiteri quod res de re praedicetur in propositione, etsi res in propositione non sit; cum hoc in mente mihi versetur, quod res significetur praedicato termino verae affirmationis, cuius subiecto aliqua de re agitur, aut res aliqua significatur.
Itaque non adversandum litterae arbitror, sed amicandum, eique mos gerendus est, in admittenda licentioris verbi indifferentia, nec ad omnem translationem, aut usurpationem dyscolae, ut creditur, dictionis, lectorem, vel auditorem decet dentem exercere caninum.
Quod male fers, assuesce, feres. Et plane ingratus est, et tam impudentis quam imprudentis ingenii, qui ad omnia, se docentis, verba movetur, [0888B] et ei in aliquo obtemperare detrectat. Sequamur ergo figuras auctorum, et “singula dicta pensemus ex causis dicendi;” inde enim fidelis sumenda est intelligentia. Sed et rei nomen latius pateat, ut possit universalibus convenire, quae sic, auctore Aristotele, intelliguntur abstracta a singularibus, ut tamen esse non habeant, deductis singularibus: hoc enim, sicut ait, illa asserunt, qui genus unum numero esse dicunt. Id autem faciunt, qui formas solas ponunt; ideas scilicet, quas cum auctore suo Platone, quoties datur occasio, vehementer impugnat.
Unde, licet Plato coetum philosophorum grandem, et tam Augustinum quam alios plures nostrorum, in statuendis ideis habeat assertores; ipsius [0888C] tamen dogma in scrutinio universalium nequaquam sequimur: eo quod hic Peripateticorum principem Aristotelem, dogmatis huius principem profitemur. Magnum quidem est, et quod Boetius in secundo commento super Porphyrium, minus arduum fatetur, tantorum virorum diiudicare sententias; sed ei qui Peripateticorum libros aggreditur, magis Aristotelis sententia sequenda est; forte non quia verior, sed plane quia his disciplinis magis accommoda est. Ab hac autem longissime videntur abscedere, tam illi, qui genera et species, voces esse constituunt, aut sermones, quam alii, qui praemissis de rerum investigatione opinionibus, distrahuntur. Et quidem omnes ab Aristotele puerilius aut stolidius evagantur, quam Platonici, cuius sententiam [0888D] agnoscere dedignantur.
Haec opinor debere sufficere, quod nec fideliter cum Porphyrio, nec utiliter cum introducendis versentur, qui omnium, de generibus et speciebus, recensent opiniones, omnibus obviant, ut tandem suae inventionis erigant titulum: cum hoc a proposito auctoris omnino dissideat, et “retundat ingenia auditorum,” et aliis articulis, aeque necessarius scitu, locum inquisitionis esse non sinat.


Notes