Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 2/Caput 2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Chapter 2

Latin English
CAP. II. De secta Peripateticorum, et ortu logices, et eius auctore.
Peripateticorum hinc orta est secta, quae in cognitione veri, summum bonum vitae humanae esse constituit. Omnium ergo rerum naturas scrutati sunt, ut scirent, quid in omnibus rebus fugiendum, tanquam malum, quid contemnendum, tanquam non [0858C] bonum, quid petendum, ut simpliciter bonum, quid praeferendum, ut magis bonum, qui ex casu boni nomen sortiatur, aut mali. Natae sunt ergo duae partes philosophiae, naturalis et moralis, quae, aliis nominibus, physica et ethica appellantur. Sed quia per imperitiam disserendi, multa inconvenientia colligebant, sicuti Epicurus qui ex atomis et inani, mundum, sine auctore Deo, constituit, et stoici, qui materiam Deo fingebant coaeternam, et omnia peccata aequalia: necesse fuit investigari et promulgari scientiam, quae discretionem faceret vocum et intellectuum, et fallaciarum nubeculas dissiparet.
Et hic quidem, sicut Boetius in commento secundo super Porphyrium asserit, est ortus logicae disciplinae. Oportuit enim esse scientiam, quae verum a falso [0858D] discerneret et doceret quae ratiocinatio veram teneat semitam disputandi, quae verisimilem, et quae ficta sit, et quae debeat esse suspecta: alioquin veritas, per ratiocinantis operam, non poterat inveniri. Et licet Parmenides Aegyptius in rupe vitam egerit, ut rationes logices inveniret, tot et tantos studii habuit successores, ut ei inventionis suae, totam fere praeripuerint gloriam.
Tradunt ergo Apuleius, Augustinus et Isidorus, quod Plato philosophiam perfecisse [0859A] laudatur, physicae, quam Pythagoras, et ethicae, quam Isocrates plene docuerat, adiiciens logicam, per quam discussis rerum morumque causis, vim penderet rationum, non tamen hanc in artis redegit peritiam, praeerat tamen usus et exercitatio, quae, sicut in aliis, ita et hic praecepta antecessit. Deinde Aristoteles artis regulas deprehendit et tradidit. Hic est Peripateticorum princeps, quem ars ista praecipuum laudat auctorem, et qui alias disciplinas communes habet cum auctoribus suis, sed hanc suo iure vindicans, a possessione illius exclusit caeteros. Et licet alibi de eo plenius scripserim, nequaquam hic silendum credidi, quid de eo dicat Quintilianus: “Quid Aristotelem memorem, quem scientia rerum, dubito, an scriptorum [0859B] copia, an eloquendi usu, an suavitate eloquii, an inventionum acumine, an varietate operum, clariorem putem?”

Notes