Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 1/Caput 8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

Chapter 8

Latin English
CAP. VIII. Quod natura iuvanda est usu et exercitio.
Caeterum hanc aliquando habituris, gratis ipsa natura largitur; et non habituris, eam negat, et perpetuo subtrahit, ut liquido constet, operam ulteriorem, aut inanem esse, aut supervacuam. Quare ergo, doctissimi Cornificiani, peritiam omnium non habetis linguarum? Quare non saltem Hebraeam nostis? quam, ut aiunt, natura parens primigenis tradidit et generi conservavit humano, donec unitatem scidit impietas, et confusione linguarum prostrata est elatio, quae in coelum conscendere, non virtute, sed viribus moliebatur, turre constructa. [0835C] Quare non hanc, quae caeteris naturalior est, ut sic dicatur, natura docente loquuntur? Est autem natura, ut quibusdam placet, (licet eam sit definire difficile,) vis quaedam genitiva, rebus omnibus insita, ex qua facere vel pati possunt.
Genitiva autem dicitur, eo quod ipsam res quaeque contrahat, a causa suae generationis, et ab eo quod cuique est principium existendi; res enim quaelibet a componentibus contrahit, unde ad hoc apta sit vel ad illud: sive accedant ad originem materiae et formae, ut in simplicibus, qui coacervationem partium non admittunt; sive ratio componendi ad solius divinae bonitatis decretum accedat. Nam et haec ipsa prima natura est, auctore Platone qui, sicut Victorinus et [0835D] alii multi testantur, et certissimam omnium rerum naturam esse asseruit, divinam voluntatem: siquidem natura creata, ab hoc fonte manat, et quidquid operatur, operis sui Deum habet auctorem: ita quidem, nisi sit corruptionis opus, et culpae, in quo, ab auctore suo natura degenerat. Vis itaque originaliter indita cuique, ex qua opus, aut aptitudo procedit, natura quidem est, sed creata.
Alias quidem definitiones, quae sparsim in diversis reperiuntur auctoribus, eo plerumque trahendas arbitror, ut natura, quae creata est, describatur. Nam et ignis artifex, qui per invisibiles vias, procedit ad res visibiles procreandas, creatus quidem est; sed pace Aristotelis et Chalcidii, eum naturam esse aliqui diffitentur. Item principium motus secundum se, a Deo [0836A] habuisse initium, nec Aristotelem negaturum credo. De Boetio certus sum; quia id quod facere vel pati potest, non negabit esse creatum. Sed et unamquamque rem informans specifica differentia, aut ab eo est per quem facta sunt omnia, aut omnino nihil est. Aliis quoque modis natura describitur; sed quidquid aliud a Platonico ponitur, aut de rerum numero tollendum est, aut divinis operibus ascribendum. Sed utamur ad praesens prima definitione, quae ad usum praesentis articuli magis videtur accedere. Esto ergo; sit potens et efficax vis illa genitiva, indita rebus originaliter: certe, sicut vitio corrumpi aut impediri, sic variis adminiculis reparari vel adiuvari potest.
Nam et pueri vulgo garriunt, eum gerendi aliquid habere aptitudinem naturalem, [0836B] cui aptitudinis negatus est usus; quod enim gressibile est, interdum gradi non potest, et qui bipes est natura, actu plerumque caret utroque pede, vel altero. Cura itaque non superfluit, sed naturam iuvat, faciliusque reddit, quod tamen utcunque forte fieri posset. Nam et Socrates, ut traditur, natura petulcus erat, et mulierosus (ut verbo utar historiae) naturae tamen intemperantiam, castigatione philosophiae et virtutis exercitatione repressit et domuit. Obtusioris ingenii tradunt fuisse Scaurum Rufum, sed sedulitate exercitii, in id virium evasisse, ut Ciceronem ipsum Allobroga nominaret. Si exemplis utendum fuerit, undique fiet conspicuum, quia nec diligentia inanis est, ubi est natura obtusior; et nec abundat cura, utpote superflua, [0836C] et sic ut fuerit ad aliquid agendum natura benignior. Licet enim plerumque natura dominetur, et sit proclivior in alterutro; tamen, sicut facile corrumpitur a negligentia, sic a cultura, et a cura saepissime mansuescit.
Natura fieret laudabile carmen, an arte,
Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena,
Nec rude quid possit video ingenium; alterius sic
Altera poscit opem res, et coniurat amice. (HORAT., Art. poet., 409.)
Prodest utique natura, sed eatenus aut nunquam, aut raro, ut sine studio culmen obtineat; nihil enim est tam validum, tam robustum quod diligentia non enervet, nihil tam erectum quod non deiiciat; sicut econtra quamlibet humilem gradum, cura diligens [0836D] erigit et conservat. Ergo si natura propitia est, contemni non debet, sed excoli ut facile prosit; si adversa, diligentiorem cultum exigit, ut ope virtutis, felicius et gloriosius invalescat.

Notes