Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[Sextum sophisma]
[Anima Antichristi necessario erit]
[99rb] Anima Antichristi necessario erit.
Ponatur quod Antichristus non sit, sed quod ipse erit, contingenter tamen, ita quod non sit determinatum adhuc quando ipsa erit. Isto posito, sophisma non est verum sic significando. Arguitur tamen quod sic: quia anima Antichristi aliquando necessario erit, quia ipsa necessario erit post A, ponitur quod A erit primum instans in quo Antichristus erit. Et arguitur tunc sic: anima Antichristi erit in A instanti; ergo post A instans ipsa necessario erit. Probo consequentiam: quia si tunc post A instans ipsa erit perpetua et incorruptibilis; ergo post A instans ipsa non poterit non esse, et si sic; ergo tunc ipsa necessario erit. Sed pro isto forte dicitur, sicut est dicendum, quod non valet haec consequentia ‘post A instans ipsa erit aeterna seu perpetua; igitur post A non poterit non esse’. Contra hoc arguitur sic: si ipsa erit aeterna post A, et ipsa poterit non esse post A, tunc sequitur quod aliquod aeternum poterit non esse.
Et arguitur quod non: quia si aliquod aeternum poterit non esse, ponatur igitur quod illud aeternum non erit, et habetur contradictoria, quia si illud erit aeternum, ipsum erit per tempus infinitum et per positum non erit; igitur et cetera.
Sed pro isto forte dicitur distinguendo hanc propositionem ‘aliquod aeternum potest non esse’ eo quod iste terminus ‘aeternum’ potest supponere pro eo quod est aeternum aut pro eo quod potest esse aeternum. Unde primo modo accipiendo hanc propositionem est iste sensus: aliquid quod est aeternum potest non esse, et adhuc iste sensus est verus secundum aliquos, quia aliqua est pars elementi simplicis sicut terrae vel ignis quae in aeternum erit, sicut potest poni satis probabiliter, et ista poterit non esse, quia ista est corruptibilis sicut pars simplex. Sed non oportet illud dici, quia satis potest poni quod quaelibet pars talis elementi aliquando corrumpetur, quia nulla est quin possit sibi approximari contrarium et sibi forte approximabitur. Ponitur enim, sicut est satis probabile, quod terra sit in continuo motu, vel quod frequenter moveatur ita quod illa terra quae nunc est prope centrum aliquando in tempore aeterno forte distabit per multa miliaria a centro, et tunc satis de facto potest sibi approximari contrarium quod potest ipsam corrumpere. Et consimiliter ponitur de igne quod per diversas exalationes potest quaecumque pars aliter disponi quam modo est
[99va] disposita, et sic tandem potest sibi approximari contrarium, et sic potest satis bene rationabiliter poni quod continue est aliqua pars ignis simplex. Et etiam aliqua pars terrae et pars valde magna, et tamen aliquando corrumpetur quaelibet quae modo est simplex vel mixta et cetera. Alius est sensus, scilicet: aliquid quod potest esse aeternum potest non esse, et iste sensus etiam est verus et verificatur de anima humana tantum, et adhuc secundum opinionem Commentatoris tertio De anima illud non foret verum, quia ipse ponit eandem esse animam intellectivam numero in omnibus hominibus, et hoc creditur esse physicum. Difficile est enim assignare separationem animae intellectivae a corpore et ad quid ista deserviret post eius separationem a corpore et ubi foret physice loquendo et quod ipsa non poterit corrumpi et difficilissimum est distinguere unam ab alia, cum sint eiusdem speciei specialissimae et aequalis perfectionis. Et nullam includunt conditionem materialem, cum neque sint in situ neque in corpore aliquo tamquam forma in subiecto. Ideo physice loquendo vel oportet ponere formam ultimam hominis esse corrumptibilem sicut formam bruti, sicut posuit Alexander, vel eandem numero esse, sicut ponit Averrois Commentator, sed ista philosophia est contra fidem et veritatem.
Ideo redeat ad sophisma ista disputatio concedendo, scilicet ista conclusionem prius argutam quod aliquid quod potest esse aeternum potest non esse, sicut anima Antichristi. Et ad argumentum ulterius, quando arguitur ponendo istam de inesse, hanc scilicet ‘aliquod aeternum non erit’, dicitur quod ista est impossibilis. Unde sicut non valet consequentia
‘album potest esse nigrum; ergo possibile est quod album sit nigrum’, sicut non sequitur ‘aliquod aeternum potest non esse; ergo possibile est quod aliquod aeternum non erit’, sed antecedens est verum et consequens impossibile.
Sed contra: si aliquod aeternum potest non esse, illud vel est aeternum vel non est aeternum, sed potest esse aeternum si non sit aeternum, sed solummodo potest esse aeternum, tunc ex isto non sequitur quod aliquod aeternum poterit non esse, quia illud non est aliquod aeternum. Similiter: si aliquod aeternum potest non esse, aut illud aeternum est aut non est. Si illud aeternum non est; ergo aliquod aeternum non est, sed consequens est impossibile. Et consequentia arguitur: quia arguitur ab inferiori ad suum superius postposita negatione. Ad hoc dicitur sicut prius quod nullum est aeternum quod potest non esse.
Et quando ulterius arguitur quod tunc non sequitur quod aliquod aeternum potest non esse, quia illud non est aeternum, dicitur negando consequentiam. Unde sicut prius dicebatur ista stant simul ‘aliquod aeternum potest non esse’ et tamen ‘omne aeternum est tale quod ipsum non potest non esse’, sicut omnis homo est homo qui non potest esse Antichristus et tamen aliquis homo potest esse Antichristus, et omnis homo est talis quod non potest de novo generari et tamen aliquis homo, ut puta filius tuus, potest de novo generari. Et si arguitur ex istis quod omnis homo non potest de novo generari et quod omne aeternum non potest non esse, dicitur quod non valet consequentia. Et causa est quia apud communem modum loquendi antecedens solum significat quod omnis homo qui est non potest de novo generari et quod omne aeternum quod est non potest non esse, sed consequens plus significat, quia haec propositio ‘omnis homo non potest generari’ significat quod nullus homo potest generari, et ista significat quod nullus homo qui est nec aliquis homo qui potest esse potest generari, et hoc est falsum, et consimiliter significat quaelibet talis; et ideo non procedit argumentum.
Ad secundam consequentiam prius factam probando quod aliquod aeternum non est, quia hoc aeternum non est, demonstrata anima Antichristi, dicitur quod consequentia non valet. Et ad probationem, dicitur quod superius frequenter [99vb] in aliis sophismatibus ponitur responsio, scilicet quod requiritur quod arguatur a per se inferiori ad suum superius, et ibidem exponuntur illi termini; ideo et cetera.
Sed forte adhuc arguitur quod anima Antichristi non potest non esse post A, quia ipsa inevitabiliter erit post A.
Probatur: quia post A non poterit esse quin ipsa erit post A.
Similiter: ipsa aeternaliter erit post A.
Similiter: in A instanti ipsa incipiet esse necessario post A.
Probatur: quia in A erit ista copulativa vera sic significando ‘anima Antichristi nunc non est necessario post A et immediate post instans quod est praesens erit vera’, sed ex ista copulativa sequitur quod anima Antichristi incipit esse necessario post A; igitur et cetera. Ad haec respondetur, et primo ad primum, quando arguitur quod haec anima erit inevitabiliter post A, dicitur quod non. Ista enim propositio significat quod non poterit evitari quin ipsa erit post A, et hoc est falsum.
Et ad argumentum, quando arguitur quod continue post A erit inevitabile ipsam fore; ergo post A ipsa inevitabiliter erit, negatur consequentia; sicut non sequitur ‘post A erit necessarium ipsam esse; ergo post A ipsa necessario erit’, quia licet in A erit ita quod ipsa necessario erit post A, tamen modo non est ita quod ipsa necessario erit post A, sicut licet cras erit ita quod tu es omnis homo qui cras curret in bello monte, tamen forte tu non eris omnis homo qui cras curret in bello monte, et consimiliter dicitur in proposito.
Et ad aliam formam, quando arguitur quod illa aeternaliter erit post A; igitur ipsa necessario erit post A, dicitur negando consequentiam.
Et si arguitur ut prius quod post A ipsa non poterit non esse post A, quia si post A poterit non esse, cum ipsa erit in A, sequitur quod ipsa[1] poterit incipere non esse post A vel desinere esse post A, quod est impossibile. Ideo pro isto dicitur negando consequentiam ultimo factam. Et ad aliud, quando assumitur quod post A ipsa non poterit non esse, quia tunc erit aeternaliter et aeterna, huic dicitur negando consequentiam. Et causa est quia licet ista tunc erit aeterna, tamen modo potest esse quod ipsa non erit tunc aeterna, quia nunc potest non esse futura post A; ideo et post A poterit non esse futura post A.
Ad aliud, quando arguitur quod ipsa in A instanti incipiet esse necessario post A, dicitur quod non.
Et ad argumentum, quando arguitur ulterius quod tunc erit ita quod incipit esse necessario post A, dicitur concedendo illud, sicut argumentum satis probat.
Et ulterius, si arguitur “erit ita quod ipsa incipit esse necessario post A; igitur ipsa incipiet esse necessario post A”, dicitur negando consequentiam, sicut prius frequenter negabatur consimilis in primo sophismate et in proximo praecedenti.
Sed forte aliter arguitur sic: si anima Antichristi erit et iam non est, ipsa est futura, sed omne futurum necessario erit; ergo et cetera.
Assumptum arguitur sic: quia si non, stet oppositum quod aliquod futurum non necessario erit. Et arguitur quod ista sit falsa: quia si aliquod futurum non necessario erit, possibile est quod aliquod futurum non erit. Ponatur igitur quod illud quod est futurum non erit, et arguitur quod illud claudit opposita: quia si illud sit aliquid quod est futurum, illud erit, et per positum non erit; ergo et cetera.
Sed pro isto forte dicitur, sicut est dicendum, quod non valet consequentia ‘aliquid quod est futurum potest non esse; igitur possibile est quod aliquid quod est futurum non erit’ sicut prius dicebatur in consimili, et ideo bene conceditur quod ista propositio claudit contradictionem, sed ipsa nullo modo sequitur; ideo et cetera.
Sed adhuc contra illam propositionem arguitur sic: necesse est quod omne futurum erit; igitur nihil quod est futurum poterit non esse.
Sed dicitur negando consequentiam: quia arguitur a sensu composito vero ad sensum divisum falsum. Unde necesse est quod omne futurum erit, sed non omne futurum necesse est fore vel esse futurum, sicut necesse est omnem hominem esse animal, et tamen nullum hominem necesse est esse animal.
Sed contra hoc arguitur sic: si anima [100ra] Antichristi sit futura, ipsa necessario erit. Consequentia arguitur sic: quia si ipsa est futura, deus scit eam esse futuram et credit eam esse futuram, sed deus non potest decipi nec scientia dei potest esse incerta; ergo ipsa anima non potest non esse futura, quia si posset, tunc sequeretur quod quod deus nunc scit aliquam propositionem et scivit ante hoc per tempus aeternum, et tamen potest modo esse, immo tu potes modo facere quod deus numquam scivit istam nec credidit.
Etiam arguitur sic: haec propositio est vera et prius fuit vera sic significando ‘anima Antichristi erit’; signetur ergo ista, et sit A, capiatur tunc haec propositio ‘A fuit verum’ et sit ista B. Et arguitur tunc sic: B est propositio necessaria, et ex B sic significando sequitur quod ipsa anima erit; ergo ipsa anima necessario erit.
Consequentia arguitur sic: quia in tali consequentia antecedens est necessarium; ergo et consequens. Arguitur enim sic: A fuit verum; igitur ista anima erit, demonstrata anima Antichristi, antecedens est necessarium; ergo et consequens. Quod illud antecedens sit necessarium arguitur sic: quia ipsum est una propositio vera et affirmativa de praeterito; ergo est necessarium.
Similiter ad idem arguitur sic: omne quod fuit necesse est fuisse, sed haec veritas fuit; ergo necesse est hanc veritatem fuisse, demonstrata A propositione vera. Et arguitur tunc sic: necesse est hanc veritatem fuisse; igitur est necesse hanc animam esse futuram. Consequentia probatur ut prius: quia sequitur ‘haec veritas fuit sic significando; igitur ipsa anima erit’, antecedens est necessarium; ergo et consequens.
Quod antecedens sit necessarium arguitur: quia significat praecise sicut necessarium est esse, quia solum significat, ut supponitur, quod haec veritas fuit, sed, sicut iam probatum est, necesse est hanc veritatem fuisse; ergo illud antecedens significat sicut necesse est esse; igitur ipsum est necessarium. Et si sic, sequitur quod etiam consequens sit necessarium, scilicet ‘ista anima erit; ergo ipsa necessario erit’.
Ad haec argumenta respondetur, et primo ad primum concedendo istas conclusiones ibidem argutas, scilicet quod deus aliquam propositionem nunc scit esse veram et per tempus scivit sic esse sicut illa significat, et tamen modo potest esse quod ipse numquam scivit nec credidit istam, scilicet quod nunc scit ipsam esse falsam. Et iuxta hoc conceditur esse possibile quod Socrates mille annis elapsis scripsit unam propositionem, et tamen cras vel hodie, immo quandocumque tibi placuerit, tu potes facere quod Socrates numquam scripsit illam propositionem veram, sicut posito quod Socrates scripsisset quod aliquando in tali hora curres in bello monte vel facias aliquod tale futurum quod mere dependet a tua voluntate. Notum est tunc quod non necessario facies illud; ideo tu poteris non facere illud, et si tu non facies illud, tunc Socrates non prius scripsisset talem propositionem veram, cum tu possis facere quod tu non facies illud, patet quod tu potes facere quod non scripsit illud verum. Et iuxta hoc conceditur etiam quod aliqua est propositio vera in hoc instanti, et tamen illa eadem in hoc instanti potest esse falsa et sua contradictoria vera.
Et per hoc dicitur ad secundam formam, quando scilicet arguitur “si haec veritas fuit, necesse est hanc veritatem fuisse, quia omne quod fuit necesse est fuisse”, dicitur negando consequentiam. Unde non sequitur ‘omne quod fuit necesse est fuisse, haec veritas fuit; ergo necesse est hanc veritatem fuisse’, sed sequitur ‘ergo hanc veritatem necesse fuisse’. Sicut etiam in istis terminis non valet huiusmodi consequentia ‘omnem planetam necesse est esse, aliquis planeta lucet in istis scholis; ergo necesse est aliquem planetam lucentem in istis scholis esse’, sed sequitur quod aliquem planetam lucentem in istis scholis necesse est esse. Arguebatur enim prius a sensu diviso ad sensum compositum.
Sed forte arguitur adhuc quod si haec propositio sit vera, ipsa non potest esse falsa, quia si ipsa non sit falsa et poterit esse falsa; ergo poterit incipere esse falsa.
Sed arguitur quod non: quia si poterit [100rb] incipere esse falsa, et ipsa prius fuit vera; ponitur igitur quod ipsa incipiat esse falsa postquam ipsa fuit vera. Et notum est quod in casu ista claudunt opposita: quia si ista incipiat esse falsa sic significando, et fuit vera sic significando; ergo ipsa erit falsa sic significando et fuit vera sic significando. Arguitur tunc sic: ipsa fuit vera sic significando; ergo ista anima erit, et ipsa erit falsa sic significando; ergo ista anima non erit. Patet igitur quod si ista propositio incipiat esse falsa postquam fuit vera et cetera, illud claudit opposita. Et si sic; ergo ipsa non potest esse falsa, quia ad hoc quod esset falsa postquam fuit vera, requiritur quod ipsa inciperet vel incepisset esse falsa, sed hoc non est possibile; ergo et cetera.
Similiter: si aliqua propositio sit vera in hoc instanti quod est praesens, ista in hoc eodem instanti non potest esse falsa, quia si in hoc instanti potest esse falsa, cum tamen nunc sit ipsa vera, sequitur quod ipsa possit mutari in hoc instanti a veritate in falsitate; ergo aliqua posset esse mutatio facta in hoc instanti quae adhuc non est facta, quod est impossibile, quia nihil potest esse in hoc instanti nisi quod est in hoc instanti.
Ad haec respondetur, primo ad primum, quando arguitur quod haec propositio non potest esse falsa postquam fuit vera, quia non potest incipere esse falsa postquam fuit vera, dicitur negando consequentiam.
Et quando arguitur ulterius “si ipsa erit falsa postquam fuit vera; ergo ipsa incipit vel incipiet esse falsa postquam fuit vera”, dicitur quod ista consequentia est bona, sed ulterius tunc non valet consequentia sic arguendo ex ista “igitur si potest esse falsa postquam fuit vera, ipsa potest incipere esse falsa postquam fuit vera”.
Sed forte arguitur contra istam propositionem iam concessam, hanc scilicet ‘ipsa potest esse falsa postquam fuit vera’, arguitur sic: non potest esse quod ipsa erit falsa postquam fuit vera; ergo ipsa non potest esse falsa postquam fuit vera. Sed huic dicitur quod non valet consequentia, sicut non sequitur ‘non est impossibile quod ego habeam solus eundem denarium quem tu habes; igitur non possum habere solus eundem denarium quem tu habes’. Ad secundam formam, quando arguitur quod nulla propositio quae est vera in hoc instanti potest esse falsa in eodem instanti, quia ipsa non potest mutari a veritate in falsitatem in hoc instanti, dicitur negando consequentiam.
Et quando arguitur ut prius “si ipsa debeat esse falsa in hoc instanti cum ipsa sit vera, in eodem instanti requiritur quod ipsa mutetur a veritate in falsitatem; ergo cum ipsa non possit mutari a veritate in falsitatem, sequitur quod ipsa non potest esse falsa”, dicitur negando consequentiam ut in priori forma consimili. Unde non est ita de ista propositione vera de contingenti futuro sicut est de una alia propositione vera vel falsa de praesenti, quae est determinate vera vel determinate falsa. Unde de talibus bene valet huiusmodi argumentum, quia si aliqua talis potest esse falsa postquam fuit vera vel e contra, ista potest incipere esse falsa vel e contra. Et potest etiam mutari a veritate in falsitatem, idest fieri falsa postquam fuit vera et e contra. Sed sic non est de propositionibus de futuro, et maxime de negativa quae non potest mutari a veritate in falsitatem, sicut nec affirmativae possunt mutari a falsitate in veritatem. Unde notandum est quod propositio affirmativa de futuro in materia contingenti potest incipere esse falsa postquam ipsa fuit vera, sicut ista ‘tu eris’ aliquando erit falsa postquam fuit vera. Sed numquam potest aliqua affirmativa de futuro falsa incipere esse vera, nec est possibile quod ipsa erit vera postquam fuit falsa. Et e contra est de propositione negativa de futuro de materia contingenti. Ipsa [100va] enim potest mutari a falsitate in veritatem, et potest incipere esse vera postquam fuit falsa, sed non potest incipere esse falsa postquam ipsa fuit vera. Unde illud quod prius dictum est de hac propositione ‘ista anima erit’, demonstrata anima Antichristi, scilicet quod ista potest esse falsa et non potest incipere esse falsa, solum tenet gratia materiae, quia per subiectum istius significatur res quae non potest corrumpi licet ipsa possit non esse, scilicet anima intellectiva. Unde conceditur quod ista propositio, scilicet ‘anima Antichristi erit’, potest incipere esse falsa postquam ipsa fuit vera. Ista tamen propositio ‘illa anima erit’, demonstrata illa eadem anima, non potest incipere esse falsa postquam ipsa fuit vera. Et causa est quia aliquando erit ipsa anima quando non erit anima Antichristi, quia aliquando erit ista anima quando Antichristus non erit; ideo et cetera. Et non possunt istae propositiones de futuro sic mutari a falsitate in veritatem sicut aliae contingentes de praesenti, quemadmodum dictum est, quia eo ipso quod aliqua talis affirmativa de futuro modo est vera sic significando, sequitur quod ipsa numquam fuit falsa sic significando, et hoc ubi ista propositio est de terminis simplicibus et mere simplex sicut est ista ‘homo erit’, ‘Socrates curret’, ‘Plato disputabit’, et huiusmodi. In aliis tamen propositionibus de futuro quae sunt de terminis compositis vel includentibus compositionem, non est impossibile ipsas incipere esse veras postquam fuerunt falsae, sicut prius dictum est in primo sophismate et in tertio de istis propositionibus ‘Socrates erit omnis homo qui erit in hoc loco vel in ista civitate’, ‘Socrates erit tantus sicut erit Plato’ et sic de aliis huiusmodi.
Item arguitur ad principale sic: A necessario erit, et nullum A erit nisi anima Antichristi erit; ergo anima Antichristi necessario erit. Ponatur quod A erit totum tempus in quo Antichristus erit vel in quo eius anima erit, et arguitur ut prius.
Sed tunc forte conceditur consequentia et negatur propositio minor, scilicet quod nullum A erit nisi anima Antichristi erit. Et haec responsio satis est probabilis respondendo ad argumentum sicut ad unam obligationem, sed ista responsio non vadit ad argumentum, sicut alias dictum est de consimilibus responsionibus.
Ideo arguitur contra hanc responsionem sic probando hanc minorem sic: quia si anima Antichristi non erit, nullum tempus erit in quo anima Antichristi erit, et si nullum erit tempus in quo anima Antichristi erit, anima Antichristi non erit; ergo nullum erit tempus in quo anima Antichristi erit; igitur nullum erit tempus in quo anima Antichristi erit nisi anima Antichristi erit, et si sic; igitur nullum A erit nisi anima Antichristi erit.
Consequentia arguitur: illa enim convertuntur, scilicet iste terminus ‘A’ cum isto toto complexo ‘tempus in quo anima Antichristi erit’.
Ideo pro isto forte conceditur minor sed negatur maior, haec scilicet ‘A necessario erit’. Dicitur enim forte, et male, quod haec ‘A necessario erit’ implicat quod anima Antichristi necessario erit, quod est falsum.
Sed contra hanc responsionem arguitur sic probando hanc propositionem ‘A necessario erit’: quia hoc tempus necessario erit, et hoc est vel erit A; ergo A necessario erit. Consequentia patet, et antecedens similiter: quia hoc est totum tempus aeternum; ergo hoc tempus necessario erit, et in hoc tempore erit anima Antichristi; ergo hoc est tempus in quo Antichristus vel eius anima erit; ergo ipsum est A.
Ideo forte dicitur ad hoc argumentum, sicut est dicendum, nisi volueris omnino cavillare, sicut prius tactum est, negando consequentiam, sicut non sequitur ‘aliquis sciens Antichristum esse futurum necessario erit, et nullus sciens Antichristum esse[2] futurum erit nisi Antichristus erit; ergo Antichristus necessario est futurus’. Est enim antecedens verum et consequens falsum. Nam deus qui [100rb] scit Antichristum esse futurum necessario erit. Et tamen nullus qui scit Antichristum esse futurum erit nisi Antichristus sit futurus pro tanto, quia nisi Antichristus sit futurus nullus scit Antichristum esse futurum, et si nullus scit Antichristum esse futurum, nullus qui scit Antichristum esse futurum erit, et sic a primo sequitur quod nullus qui scit Antichristum esse futurum erit nisi Antichristus erit.
Et consimiliter respondetur si ponatur, sicut communiter ponitur, quod A sit maximum tempus incipiens ab hoc instanti in cuius nullo instanti Antichristus erit, arguendo tunc sicut prius: A de necessitate corrumpetur, et non corrumpetur nisi Antichristus erit; igitur Antichristus de necessitate erit. Dicitur enim quod non valet consequentia supponendo quod illae duae consequentiae convertantur, scilicet haec nunc facta et ista ‘maximum tempus incipiens ab hoc instanti in cuius nullo instanti erit Antichristus de necessitate corrumpetur, et nullum maximum tempus incipiens ab hoc instanti in cuius nullo instanti erit Antichristus corrumpetur nisi Antichristus erit; ergo Antichristus de necessitate erit’. Antecedens enim est verum et consequens falsum, et verificatur illud antecedens omnino sicut in priori exemplo verificabatur illud antecedens ibi positum.
Sed adhuc forte arguitur contra istam negatam probando, scilicet quod si A de necessitate corrumpetur et non corrumpetur nisi Antichristus erit, Antichristus necessario erit: quia sequitur ‘hoc de necessitate corrumpetur, demonstrato A, et hoc non corrumpetur nisi Antichristus erit; ergo Antichristus de necessitate erit’.
Haec consequentia est bona, et haec convertitur cum priori, quia in ista solummodo A demonstratur continue; ergo et cetera.
Et quod ista consequentia sit bona arguitur sic: quia sequitur ‘hoc corrumpetur; ergo Antichristus erit’.
Consequentia probatur: quia ex opposito sequitur oppositum. Sequitur enim ‘Antichristus non erit; ergo hoc non corrumpetur’, sicut enim assumptum est in priori consequentia ‘hoc non corrumpetur nisi Antichristus erit; ergo si Antichristus non erit, hoc non corrumpetur, et si sic; ergo si hoc corrumpetur, Antichristus erit’. Et arguitur tunc sic: ista consequentia est bona, et antecedens istius est necessarium; ergo et consequens.
Quod antecedens sit necessarium patet: quia hoc de necessitate corrumpetur, sicut prius est assumptum, et illud antecedens praecise significat quod hoc corrumpetur; ergo est antecedens necessarium. Et si sic; ergo et consequens est necessarium, scilicet Antichristus erit; ergo Antichristus necessario erit.
Et forte consimiliter arguitur sub isto termino ‘A’ probando istam consequentiam valere de A sicut modo argutum est de hac ultima consequentia. Arguitur enim sic: A corrumpetur; ergo Antichristus erit, ista consequentia est bona, antecedens est necessarium; ergo et consequens. Ad haec respondetur, et primo ad primum, quando arguitur quod ista prior consequentia valet, quia haec consequentia bene valet et cetera, et haec est convertibilis cum ista, huic dicitur negando hanc minorem.
Et si arguitur quod sic, quia in secunda consequentia demonstratur solummodo A, huic dicitur quod propter hoc non sequitur quod istae consequentiae convertantur, sicut nec convertuntur istae duae consequentiae ‘necesse est si contradictoria contingentia sint quod unum illorum sit verum; ergo necesse est si contradictoria contingentia sint quod hoc illorum sit verum, demonstrato vero illorum’. Unde sicut demonstratis duobus contradictoriis contingentibus non convertuntur istae duae propositiones ‘verum istorum est verum’ et ‘hoc istorum est verum’, demonstrato vero ipsorum, et non valet consequentia ‘verum istorum est verum; ergo hoc est verum’, sic nec convertuntur istae duae propositiones ‘A corrumpetur’ et ‘hoc corrumpetur’, demonstrato A, nec istae duae ‘A de necessitate corrumpetur’ et ‘hoc corrumpetur de necessitate’. Et sicut non sequitur ‘iste homo non est; ergo homo non est’, sic nec formaliter sequitur ‘hoc corrumpetur; ergo A [101ra] corrumpetur’, licet A solummodo demonstretur. Et causa est quia iam aliquod tempus est A, et potest esse in hoc eodem instanti quod idem tempus non sit A, sicut modo iste homo, demonstrato Socrate, est homo et cras erit ita quod iste homo non est homo.
Et per hoc patet responsio ad secundam formam, quando arguitur sic “A corrumpetur; ergo Antichristus erit”. Dicitur enim concedendo illam consequentiam, quia notum est quod ex opposito sequitur oppositum, quia si Antichristus non erit, nullum maximum tempus incipiens ab hoc instanti in cuius nullo instanti erit Antichristus corrumpetur, immo tunc maximum tempus tale foret totum tempus aeternum incipiens ab hoc instanti quod numquam corrumpetur; conceditur igitur ista consequentia tamquam necessaria sic significando. Sed quando arguitur ulterius quod antecedens istius est necessarium, scilicet hoc ‘A corrumpetur’, huic dicitur quod non.
Et si arguitur forte ex tibi dubio sic “A de necessitate corrumpetur; ergo necesse est quod A corrumpetur, et si sic; ergo illud antecedens est necessarium ex tibi dubio”, ad hoc dicitur negando hanc consequentiam ‘A necessario corrumpetur; ergo necesse est quod A corrumpetur’, quia antecedens foret verum et consequens falsum. Et arguitur ibidem a sensu diviso ad sensum compositum, sicut hic ‘aliquod visum a te de necessitate erit; ergo necesse est quod aliquod visum a te erit’. Ponatur enim quod tu videris modo caelum, et tunc antecedens, ut notum est, est verum et consequens falsum, et consimiliter est in proposito; ergo et cetera.
Sed forte adhuc retenta eadem significatione istius termini ‘A’ arguitur aliter sic: si Antichristus erit primo in aliquo instanti; ergo in isto instanti corrumpetur A; ergo si in aliquo instanti poterit Antichristus incipere esse in isto instanti, A poterit corrumpi. Sed arguitur quod non: quia sit ita gratia exempli quod Antichristus erit primo in B instanti, et ponatur quod B erit ultimum instans centum annorum incipientium ab hoc instanti quod nunc est praesens, tunc sequitur quod A corrumpetur primo in B instanti et quod A non poterit prius corrumpi.
Probo: quia illi centum anni non poterunt prius corrumpi, et illi sunt A; igitur nec A prius poterit corrumpi, sed Antichristus poterit esse in aliquo instanti ante B; ergo non in quolibet instanti poterit A corrumpi quod poterit esse primum instans in quo Antichristus erit. Vel arguitur sic: in quolibet instanti in quo Antichristus poterit esse primo poterit A corrumpi, sed in instanti medio inter instans praesens et B poterit Antichristus esse primo; igitur in isto instanti medio poterit A corrumpi, sed illud erit instans medium totius A, ut sequitur ex casu; ergo A poterit corrumpi in instanti medio sui, quod est impossibile.
Sed forte pro isto dicitur quod Antichristus non poterit esse ante B, sicut nec A poterit corrumpi ante B, quia si Antichristus erit ante B, A corrumpetur in aliquo instanti ante B, ut prius argutum est, quod videtur impossibile, quia A non poterit corrumpi ante B. Sed contra hanc responsionem arguitur sic: si Antichristus non poterit esse ante B, cum adhuc non sit determinatum quod ipse erit in B; ergo eadem ratione ipse non poterit esse primo in aliquo instanti post B. Et si sic, sequitur quod ipse non poterit esse primo in aliquo instanti alio quam in B, quod est falsum, quia tunc sequitur quod pater suus non poterit generare ipsum ante B nec post B, sed necessario si generabit ipsum, generabit in B.
Similiter: ex isto sequitur eadem ratione, ut videtur, quod si Antichristus numquam erit, ipse non poterit esse, quia eo quod ipse non erit ante B, ipse non poterit esse ante B, sicut ponit[3] ista responsio; ergo eadem ratione si ipse numquam erit, ipse non poterit esse, quod est falsum, quia multa [101rb] possunt esse quae numquam erunt.
Ideo pro isto forte dicitur, sicut est dicendum, quod Antichristus poterit esse ante B. Et ad argumentum, quando arguitur “ergo A poterit corrumpi ante B”, negatur consequentia. Et ulterius, quando arguitur quod si Antichristus erit in aliquo instanti ante B, A corrumpetur in aliquo instanti ante B, conceditur consequentia.
Et quando arguitur ex illo “igitur si Antichristus poterit esse in aliquo instanti ante B, A poterit corrumpi in aliquo instanti seu terminari ad aliquod instans ante B”, negatur consequentia, sicut non sequitur ‘si Antichristus praecise sit pedalis quantitatis, quodlibet sibi aequale est praecise pedalis quantitatis; igitur si Antichristus poterit esse praecise pedalis quantitatis, quodlibet quod est sibi aequale potest esse praecise pedalis quantitatis’. Ponitur gratia exempli quod Antichristus nunc esset bipedalis quantitatis et posset esse praecise pedalis, tunc notum est quod non quodlibet quod est sibi aequale potest esse pedalis quantitatis, quia aliqua est pars caeli bipedalis quantitatis quae est aequalis Antichristo, et ista pars caeli non potest esse maior neque minor quam ipsa modo est; ideo ipsa non potest esse praecise pedalis quantitatis licet Antichristus possit esse praecise pedalis quantitatis. Unde non valet consequentia facta, scilicet ‘si Antichristus potest esse pedalis quantitatis, quodlibet quod est sibi aequale potest esse praecise pedalis quantitatis’.
Et quando arguitur quod sic, quia si Antichristus est praecise pedalis quantitatis, quodlibet quod est sibi aequale est praecise pedalis quantitatis, huic dicitur quod bene sequitur de inesse, non tamen sequitur ultra ‘igitur si Antichristus potest esse et cetera’. Et causa est quia aliquid nunc est aequale sibi quod alias posset esse, et erit sibi inaequale, et etiam illud idem esset sibi aequale quod non est sibi aequale si foret praecise pedalis quantitatis.
Et consimiliter per omnia dicitur ad priorem consequentiam de A qua arguitur quod A poterit corrumpi per tempus ante B. Dicitur enim quod hoc est falsum per suppositum. Supponitur enim quod A non corrumpetur in aliquo instanti ante B, et notum est quod A non poterit corrumpi ante illud instans in quo ipsum corrumpetur, quia nullum tempus poterit corrumpi ante illud instans in quo corrumpetur.
Ideo A non poterit corrumpi ante illud instans.
Et ad argumentum, quando arguitur quod sic, quia possibile est quod A corrumpetur in aliquo instanti ante B, quia Antichristus poterit esse in aliquo instanti ante B, huic dicitur quod hoc est verum. Sed ex isto non sequitur quod A poterit corrumpi in aliquo instanti ante B. Et si arguitur quod ista non stant simul ‘possibile est quod A corrumpetur ante B’ et tamen ‘nullum A poterit corrumpi ante B’, dicitur quod sic, sicut et ista ‘possibile est quod verum istorum sit ista propositio ‘nullus rex sedet’, demonstratis illis duobus contradictoriis ‘rex sedet’, ‘nullus rex sedet’’, et tamen ‘nullum verum quod est aliquod istorum potest esse ista propositio ‘nullus rex sedet’’, posito quod ista sit vera ‘rex sedet’.
Similiter: possibile est quod omne animal quod est in ista domo sit asinus, et tamen nullum animal quod est in ista domo potest esse asinus — accipiatur una illarum propositionum in sensu composito et alia in sensu diviso —, etiam satis apparet quod ista non repugnant, et eodem modo stant ista simul in proposito, scilicet ‘possibile est quod A corrumpetur ante B’, et tamen ‘nullum est A quod poterit corrumpi ante B’.
Sed forte adhuc arguitur quod non, et hoc per unam responsionem prius datam ad unum argumentum in isto sophismate. Ibidem enim dicebatur quod terminus supponens respectu verbi amplivativi, ut puta istius verbi ‘potest’, potest supponere pro eo quod est aut pro eo quod potest esse, et per hoc dicebatur [101va] ista stare simul ‘aliquod aeternum potest non esse’ et ‘omne aeternum est tale quod non potest non esse’, et hoc pro tanto quod aliquid potest esse aeternum quod nunc non est aeternum, sicut ibidem dicebatur pro anima intellectiva Antichristi. Ex isto arguitur quod male negatur in proposito quod A poterit corrumpi in aliquo instanti ante B, concedendo quod possibile est quod A corrumpetur ante B, quia vel potest aliquid aliud ab hoc esse A, demonstrato A, vel non potest. Si non potest; igitur sicut non est possibile hoc corrumpi ante B, sic nec est possibile A corrumpi ante B, cuius oppositum conceditur.
Ideo si dicitur quod quod aliud ab hoc potest esse A quod etiam potest corrumpi ante B, tunc sequitur quod aliquod A quod potest esse potest corrumpi ante B, et si sic; ergo A potest corrumpi ante B, cuius oppositum prius est positum.
Ideo pro istis est advertendum quando quaeritur an aliquid aliud ab hoc, demonstrato A, potest esse A, dicitur quod non.
Et ad argumentum, quando ulterius arguitur “ergo non est possibile quod A corrumpetur ante B sicut nec est possibile quod hoc corrumpetur ante B”, huic dicitur negando consequentiam. Et si arguitur sic: ponatur igitur cum sit possibile quod A corrumpetur ante B, et sit E totum tempus inter hoc instans et B, et tunc arguitur quod E corrumpetur ante B, quia A corrumpetur ante B, sed A non potest esse aliud quam E, sicut ponit ista responsio; ergo E corrumpetur ante B, quod est impossibile.
Ad haec respondetur quod ista duo repugnant ‘nihil aliud ab E potest esse A’ et ‘A corrumpetur ante B’; et ideo sustinendo quod nihil aliud ab E potest esse A, non debet hoc admitti, scilicet ‘A corrumpetur ante B’.
Et si arguitur quod sic, quia sicut eadem responsio ponit quod nihil aliud ab E poterit esse A, tamen possibile est quod A corrumpetur ante B; ergo licet nihil aliud ab E poterit esse A, tamen potest admitti quod A corrumpetur ante B, cum hoc sit possibile cum isto, huic dicitur quod non valet consequentia ista qua arguitur quod debet admitti quod A corrumpetur ante B, cum hoc sit possibile licet nihil aliud ab E poterit esse A, quia licet unum istorum sit verum et reliquum sit possibile, ista duo tamen non sunt compossibilia. Unde posito quod Socrates sit
omne existens in ista domo, adhuc est possibile quod omne animal quod est in ista domo sit asinus, et tamen tunc nihil potest esse animal quod est in ista domo nisi Socrates. Ideo concesso quod Socrates est in ista domo, non debet admitti quod omne animal quod est in ista domo est asinus, licet hoc sit possibile, quia est repugnans. Et ideo sicut tunc non valet haec consequentia ‘possibile est quod omne animal quod est in ista domo sit asinus, et nihil potest esse animal quod est in ista domo nisi Socrates; ergo possibile est quod Socrates sit asinus’, sic nec valet consequentia prius facta ‘possibile est quod A corrumpetur ante B, et nihil potest esse A nisi E; ergo possibile est quod E corrumpetur ante B’, quia licet nihil aliud ab E poterit esse A, tamen possibile est quod aliquid aliud ab E sit A, sicut possibile est quod aliud animal quod est in ista domo sit aliud a Socrate, licet tamen nullum quod erit animal in ista domo potest esse aliud a Socrate. Accipitur enim una in sensu composito et alia in sensu diviso, et ista satis bene stant simul.
Aliter arguitur ad principale sic: sit A primum instans in quo Antichristus erit, ut in primo casu, et arguitur tunc ut prius quod anima Antichristi necessario erit post A, quia anima Antichristi vel erit necessario post A vel contingenter, sed non erit contingenter post A, quia tunc qua ratione ipsa erit contingenter post A in aliquo instanti, sequitur quod in quolibet instanti post A ipsa erit contingenter post A, et tunc sequitur quod per tempus aeternum ipsa erit contingenter.
Quod arguitur esse falsum: quia si per tantum tempus erit ipsa contingenter, sequitur quod aliquando in isto tempore erit ita quod ipsa est contingenter, consequens falsum, quia quandocumque erit ita quod ipsa est, erit ita quod ipsa necessario est.
Similiter: si nunc sit ita quod [101vb] ipsa erit contingenter post A, cum non aeternum erit ita quod ipsa erit contingenter post A; ergo aliquando desinet esse ita; aut igitur ante A vel in A vel post A. Si in A vel ante A, sequitur quod prius desinet esse ita quod ipsa erit contingenter post A quam ipsa erit contingenter post A.
Consequentia patet: quia nec in A nec ante A erit illa contingenter post A, sed solummodo post A ipsa erit contingenter post A; ergo et cetera, et consequens videtur esse impossibile, scilicet quod prius desinit esse ita quod ipsa erit contingenter post A quam ipsa erit contingenter post A. In aliis enim est impossibile: quod enim Socrates prius desinet esse albus quam ipse erit albus vel quod prius desinet esse ita quod Socrates erit albus quam ipse erit albus est mere impossibile, et sic de aliis infinitis.
Ideo si dicitur quod post A desinet esse ita quod anima Antichristi erit contingenter post A, contra: sicut prius quodammodo tactum est, in nullo instanti post A desinet esse ita quod ipsa erit contingenter post A, quia in nullo instanti post A erit ita quod ipsa erit contingenter post A, quia tam in A quam etiam in quolibet instanti post A erit ita quod ipsa necessario erit post A, et sequitur [quod] ipsa necessario erit post A; ergo ipsa non erit contingenter post A, et consequentia haec sic significans in quolibet instanti post A erit bona, et antecedens erit verum; ergo et consequens. Patet igitur quod in nullo instanti post A erit ita quod ipsa anima erit contingenter post A et si sic; igitur in nullo instanti post A desinet esse ita quod ipsa erit contingenter post A, quia tunc sequitur quod in aeternum post A desinet esse ita quod ipsa erit contingenter post A, et tamen in nullo instanti post A erit ita quod ipsa erit contingenter post A.
Ideo forte dicitur, sicut est dicendum, quod ante A desinet esse ita quod ipsa erit contingenter post A.
Et ad argumentum prius factum, quo arguitur quod prius desinet esse ita quod ipsa erit contingenter post A quam ipsa erit contingenter post A, dicitur concedendo conclusionem. Et quando dicitur quod similis conclusio in aliis terminis est impossibilis, conceditur quod hoc est verum, et dicitur quod haec conclusio concessa consistit per terminos multum compositos et non est propositio simplex sic, ut alias dictum est. Et ideo non sequitur licet aliqua talis
propositio in terminis simplicibus sit impossibilis quod ista sit impossibilis. Unde, sicut prius probatum est, ista anima in aeternum erit contingenter, et tamen numquam erit ita quod ipsa est contingenter. Sed quandocumque erit ipsa anima, tunc erit ita quod ipsa necessario est. Consimilis tamen conclusio cum hoc verbo ‘erit’ in terminis simplicibus foret impossibilis. Esset enim impossibile quod Socrates erit albus et numquam erit ita quod Socrates est albus, quod Socrates est homo et numquam erit ita quod Socrates est homo, quod Socrates erit, et numquam erit ita quod Socrates est, et sic de aliis; ideo et cetera.
Sed forte arguitur adhuc quod data responsio sit falsa, scilicet quod ante A desinet ita esse quod ipsa anima erit contingenter post A, quia tunc sequitur quod ante A erit ita quod ipsa anima erit necessario post A, et tunc antequam ipsa anima erit, erit ita quod ipsa erit necessario.
Et arguitur quod non: quia cum iam non sit ita quod ipsa anima necessario erit post A, et aliquando ante A erit ita quod ipsa necessario erit post A; igitur aliquando ante A incipiet esse ita quod ipsa necessario erit post A.
Consequentia haec probatur: quia iam est haec propositio falsa ‘ista anima necessario erit post A, et aliquando ante A erit ista vera sic significando; ergo aliquando ante A ipsa incipiet esse vera; ergo tunc incipiet esse ita sicut ipsa significat, sed ipsa praecise significat quod ipsa anima necessario erit post A; ergo et cetera.
Et tunc arguitur sic: in [102ra] aliquo instanti ante A incipiet esse ita quod ipsa necessario erit post A; ergo in isto instanti erit ita quod non potest impediri quin ista anima erit, et tamen continue ante illud instans potuit ista anima non fuisse futura.
Sed arguitur quod hoc est impossibile: quia sit illud instans D gratia exempli. Et arguitur sic: in D instanti non erit aliqua causa productiva istius animae in aliqua proportione fortior quam eadem causa erit immediate ante D instans, ceteris paribus posito, scilicet quod continue fortificetur quaelibet causa istius successive ab hoc instanti quod est praesens usque ad D instans. Et arguitur tunc sic: in nulla proportione erit aliqua causa productiva istius animae fortior in D instanti quam immediate ante D, sed immediate ante poterit quaelibet causa impediri ab aliquo agente finito; ergo in D instanti poterit quaelibet causa impediri ab aliquo agente fortiori.
Similiter: quamcumque proportionem habeat aliqua causa ad istum effectum in D instanti, aequalem proportionem potest aliquod agens contrarium habere ad impediendum istum effectum in eodem instanti.
Similiter: si continue ante D potuit iste effectus impediri ab aliquo agente finito; igitur etiam in D instanti poterit ille effectus impediri ab aliquo agente fortiori — aliter sequitur quod infinitum difficilius erit impedire istum effectum in D instanti quam in aliquo instanti ante D, quia tunc non poterunt aliqua agentia ipsum impedire, sicut ponit ista responsio, et continue ante poterit aliquod agens satis debile impedire ipsum.
Similiter: tunc non poterit impediri quin ipsa anima erit; ergo iam est verum quod ipsa necessario erit, quod est falsum.
Et consequentia ista arguitur sic: quia sicut in D antequam ipsa erit erit verum quod ipsa necessario erit, ita ante D erit verum quod talis causa quae erit in D necessario erit. Ponitur igitur quod in E instanti erit ita quod ista causa necessario erit in D, et arguitur tunc sic: pro E instanti ista causa necessario erit in D, sed si ista causa erit in D, ipsa anima necessario erit post A; ergo in E instanti erit ita quod ipsa anima necessario erit post A vel in A, quod est falsum et contra responsionem datam.
Et consequentia arguitur: quia in E instanti valebit haec consequentia ‘ista causa erit in D; ergo ista anima erit in A’, et tunc antecedens est necessarium, sicut prius argutum est; ergo et tunc erit consequens illud necessarium, et si sic; ergo tunc erit ita quod ista anima necessario erit in A.
Et consimiliter arguitur quod nunc est ita quod ipsa necessario erit in A, arguendo de una causa priori omnino sicut de ista quae erit in D probando, scilicet quod ante D erit necessarium quod ista causa erit in E, et sic de aliis per omnia sicut iam argutum est de una. Ideo forte dicitur in principio, sicut est dicendum, ad hoc argumentum, scilicet quod in D instanti incipiet esse ita quod ipsa anima necessario erit, exponendo ly ‘incipit’ per remotionem de praesenti et positionem de futuro ut sic verificetur ista propositio, scilicet in D instanti non erit ita quod ista anima necessario erit’, sed immediate post D instans erit ita quod ista anima necessario erit.
Et si arguitur tunc quod in D instanti ista anima poterit impediri; ergo et immediate post D instans ipsa poterit impediri, dicitur consequentiam concedendo. Unde non conceditur quod post D instans ista non poterit impediri, sed quod continue post D instans erit ita quod ista non poterit impediri. Sed ex hoc non sequitur quod post D instans ista non poterit impediri, sicut prius frequenter declaratum est, quod non uniformiter tenetur huiusmodi consequentiae. Sed adhuc videntur stare argumenta prius facta; ideo ad ea respondetur, et primo ad primum, quando dicitur quod in D instanti erit ita quod ista anima necessario erit, dicitur quod non, sed tunc incipiet esse ita sicut iam dictum est ita quod tunc non erit ita, sed immediate post D erit ita et cetera.
Et tunc [102rb] ad argumentum, si arguitur quod immediate post D erit ita quod illa anima poterit impediri, huic dicitur quod hoc est verum, nec hoc negatur, sicut prius dictum est. Et si arguitur quod non immediate post D erit ita quod ipsa non poterit impediri, quia non immediate post D erunt omnes causae productivae istius animae in aliqua proportione sensibili fortiores quam ipsae erunt in D ceteris paribus, sicut prius dictum est, sed in D instanti potuerunt satis faciliter impediri; ergo immediate post D instans erit ita quod ipsae potuerunt impediri ne producant illam animam, respondetur negando consequentiam. Et quando arguitur ex isto quod immediate post D instans erit ita quod istae causae erunt in infinitum fortiores ad producendum istam animam quam in D instanti fuerunt, huic dicitur etiam quod hoc est impossibile, nec hoc sequitur ex aliquo prius posito.
Et si tunc arguitur quod sic, quia tunc erit ita quod illae causae vel illa causa non poterit impediri, et tamen in D instanti satis faciliter poterunt impediri, huic dicitur quod hoc potest esse licet illae causae non sint sensibiliter fortiores, immo licet forent multo debiliores quam in D instanti. Et hoc pro tanto, quia istae potentiae contrariae quae tunc satis bene fuerunt approximatae ad impediendum iam non sunt nec possunt [a]pproximari vel forte non sunt approximatae ad impediendum sicut tunc fuerunt. Sicut posito quod puer habuisset avem in manu sua quae evolasset ab eo, tunc non posset detinere eam licet avis esset satis debilior ad volandum quam fuit quando habuit eam in manu sua, quando tamen habuit eam in manu sua, satis bene potuit tenere eam; ideo licet puer sit fortior quam prius fuit et avis debilior, non sequitur propter hoc quod si prius potuit detinere avem illam adhuc possit detinere eam. Et consimiliter dicitur in proposito.
Sed quia hoc non sufficit pro secunda forma prius facta in hoc argumento; ideo respondetur ad eam, quando scilicet arguitur quod si in D instanti incipiet esse ita quod haec anima erit necessario in A vel post A; ergo eadem ratione in aliquo instanti ante D erit necessarium quod ista erit in D vel quod talis causa erit in D, negatur consequentia, sicut communiter ponitur exemplum de molari descendente quod ipse necessario descendet ad centrum, quia cum erit ad G punctum, tunc erit necessarium quod descendet ad centrum, quia tunc non poterunt aliqua agentia impedire quin deveniet ad centrum, sit ergo unus punctus distans a centro mu[n]di per minimum sensibile vel per unam modicam distantiam, et sicut arguitur quod cum molaris ista fuerit ad G; ergo necessario erit in centro, ita arguitur quod cum fuerit in puncto superiori aequaliter distanti a G, tunc deveniet necessario ad G, et sic arguitur de omnibus punctis mediis inter supremum et ultimum. Et circa istud est advertendum quod
propter casum istum frequenter negant multi consequentia a primo ad ultimum, concedendo tamen omnes consequentias intermedias.
Quae responsio tamen includit contradictionem: sint ergo tria puncta quorum quodlibet distet aequaliter a reliquo quae sint B, C, D, et sit mobile A. Et arguitur sic: si A erit in B, A erit in C; et si erit in C, ipsum erit in D; ergo a primo si erit in B, erit in D; antecedens est necessarium sic, scilicet quod non potest impediri quin A erit in B vel fuerit in B vel est in B; ergo consequens isto modo est necessarium.
Pro isto negatur consequentia a primo ad ultimum, et est dicendum quod non valet consequentia ‘A erit in C; ergo A erit in D’.
Et ad argumentum, quando arguitur quod sic, quia sequitur ‘A nunc est in hoc situ; ergo erit ad B punctum’; ergo eadem ratione immo consimiliter omnino sequitur ‘si A erit in B, A erit in C; ergo si est in C, erit in D’, consimiliter huic dicitur quod nulla talis consequentia est formalis [102va] nec est simpliciter bona ita quod quandocumque fuit vel est vel erit, fuit vel sit vel erit talis consequentia bona, sed iam de praesenti valet haec consequentia ‘A est in hoc situ; ergo erit ad B punctum’ omnino sicut valet modo haec consequentia ‘hoc instans est, demonstrando instans quod nunc est praesens; ergo tu non curris’, ‘hoc instans est; ergo Socrates non vult A volibile’, et sic de talibus. Iam enim forte sunt tales consequentiae bonae, sed hoc est per accidens. Prius enim aliquando non valuerunt tales consequentiae, quia aliquando potuit fuisse quod in hoc instanti cucurrisses vel fuisses Romae, et sic de talibus, et similiter dicitur in proposito. Nam licet modo sequitur ‘A est in hoc situ cum istis circumstantiis; ergo erit ad B punctum vel in B situ’, tamen propter hoc non sequitur quod si A erit in B situ; ergo erit in C vel in D, quia quamvis erit in B non sequitur quod erit in B cum illis circumstantiis propter quas erit in C, quia forte cum venerit ad B, erit A impeditum ne ipsum moveatur ulterius, licet tamen non prius potuit A impediri ne veniret ad B vel saltem licet A prius non impediretur quin deveniret ad B. Quia in rei veritate non est dare minimum tempus in quo potest impediri, sed maximum in quo non potest. De isto tamen non curatur ad praesens; dicitur ergo quod non valet ista consequentia ‘ A erit in B; ergo A erit in C’. Et si arguitur quod ista consequentia est bona de praesenti, sicut prius argutum est, ‘A est in B; ergo erit in C’ sicut et ista modo valet ‘A est in hoc situ, demonstrato isto in quo nunc est; ergo erit in B’, huic dicitur quod ista consequentia non valet. Sed forte in B instanti valebit sicut modo valet alia.
Et si arguitur quod si ista consequentia valebit in B instanti et tunc significabit omnino sicut nunc significat; igitur et nunc valet, huic dicitur quod hic non sequitur. Talis enim consequentia quae nunc valet per accidens nunc valet forte et numquam valebit nec valuit sic significando, sicut prius fuit exemplificatum de ista consequentia ‘hoc instans est; ergo Socrates non vult A volibile[4] et sic de aliis quae valent per accidens tantum et numquam prius valuerunt sic significando. Unde iuxta hoc est advertendum quod licet de aliqua re futura in aliquo instanti, antequam ipsa erit, erit necessarium quod ipsa fuit vel est vel erit, non tamen de qualibet re erit consimiliter necessarium quod ipsa fuerit vel erit. Sed aliqua in quolibet instanti antequam ipsa erit poterit impediri et in quolibet instanti antequam ipsa erit, erit ita quod ipsa satis poterit impediri quod ipsa non erit, ut posito quod Socrates moveatur localiter ad punctum A voluntarie omnino. Tunc in quolibet instanti antequam tanget A punctum, ipse poterit satis bene et libere non esse tacturus A punctum, et sic de aliis multis effectibus futuris, non tamen de omnibus. Posito enim, ut prius, quod molaris descendat et non sint ibi aliqua praesentia quae possint ipsum impedire ne descenderet ad A punctum, tunc notum est quod non in quolibet instanti antequam deveniet ad A punctum poterit impediri ne tangat seu deveniat ad A punctum.
Similiter: si modo sit ignis approximatus aqua sufficienter, iam pro hoc instanti non potest impediri quin agat vel incipiat agere, prius tamen potuit impediri. Et consimiliter per omnia dicitur de ista anima producenda, scilicet quod in aliquo instanti antequam ipsa erit, erit ita quod ipsa poterit impediri ne erit, et in aliquo instanti antequam erit, erit ita quod non poterit impediri quin ipsa erit. Et hoc satis apparet per exempla frequentissime iam posita. Licet enim iam non sit aliquod expediens ne molaris ille deveniet ad B punctum, tamen antequam deveniet ad C punctum satis poterit impediri ne deveniet ad D, et sic dicitur in proposito. Et per hoc satis apparet responsio ad ultimam formam, qua arguitur quod si in aliquo instanti antequam [102vb] ipsa anima erit, erit ita quod ipsa necessario erit, propter hoc etiam modo est ita quod ipsa necessario erit. Notum est enim per haec iam dicta quod illud non sequitur. Et iuxta iam dicta est advertendum quod licet in casu sophismatis non ponatur quod Antichristus sit, sed erit et iam non sit, non propter hoc debet sophisma negari sed dubitari, sicut deberet nullo casu supposito. Et causa est quia iam forte sunt causae productivae Antichristi sic dispositae quod pro nunc non possent impediri quin ista anima erit. Et forte ideo nec est necessarium quod ista anima erit, demonstrata anima Antichristi, et ita forte modo est verum quod anima Antichristi necessario erit; ideo et cetera.
Et iuxta hoc arguitur ad principale sic: signentur omnia quae possunt promovere ad productionem istius animae et omnia quae possunt impedire ne ista anima erit. Et arguitur tunc sic: ista omnia promoventia vel sunt fortiora quam omnia impedientia vel debiliora vel aequalia. Si aequalia vel debiliora, cum iam accepta sint omnia quae possunt promovere, sequitur quod cum ipsa sint aequalia vel debiliora ipsis impedientibus, quod illa anima non potest produci; ergo si ipsa non erit, ista non necessario erit. Et si ista promoventia sint fortiora quam omnia impedientia; ergo sequitur quod nulla possunt impedire quin ista anima erit seu producetur; igitur si producetur, ipsa necessario producetur, sed per casum primum ipsa erit; igitur, ut nunc argutum est, ista necessario erit.
Sed pro isto dicitur quod illud assumptum est impossibile, scilicet ‘aliqua sint omnia quae possunt impedire productionem illius animae vel aliqua sint omnia quae possunt impedire productionem illius’, quia iam sunt infinita quae possunt promovere et infinita possunt esse promoventia quae numquam erunt promoventia. Et similiter impedientia et non possunt aliqua imaginari promoventia quin etiam alia possint esse promoventia. Et ideo includit contradictionem quod aliqua forent omnia quae possunt promovere et quae possunt impedire. Et si arguitur de praesenti, scilicet signentur omnia quae nunc sunt promoventia et omnia quae nunc sunt impedientia et concludatur ut prius, dicitur quod argumentum non procedit ad aliquam partem, quia quaecumque nunc sunt promoventia, alia etiam quae nunc non sunt possunt esse impedientia; ideo et cetera.
Aliter arguitur ad principale sic: si anima Antichristi est futura et non necessario est futura, aut ergo est dare maximum tempus per quod illa anima potest esse necessario futura aut minimum tempus per quod non potest esse necessario futura, et hoc distinguendo futurum contra praesens, ista consequentia patet.
Sed arguitur istam non valere pro utraque parte disiuncti. Primo pro prima parte: nam non est dare maximum tempus per quod ista potest esse futura, posito quod ista poterit esse vel non esse indifferenter, quia signetur tempus illud quod sit A. Et arguitur tunc sic: per totum A tempus poterit ista anima esse futura; ergo in fine A temporis poterit ista anima esse primo, sed in quolibet instanti in quo poterit esse illa primo, in aliquo post illud poterit illa esse primo; ergo post finem A ista poterit esse primo; ergo per maius tempus quam per A ista poterit esse futura.
Similiter: si non per maius tempus quam per A poterit ista esse futura, tunc sequitur quod non posset generari nisi ab isto homine, demonstrato isto qui generabit illum, nec ab alia muliere
nisi ab ista qui in rei veritate erit mater sua, quod non est verum, quia aliquis homo, ut B homo, poterit generari ab aliquo homine, quia tamen B homo numquam generabitur, sicut in rei veritate multi possunt esse homines qui tamen numquam erunt. Iste tamen B homo potest generari ab aliquo homine, [103ra] et qua ratione potest generari ab uno homine, a quolibet sufficienti ad generationem poterit idem B generari. Nulla enim assignari ratio posset quare posset B homo generari ab uno homnie ita quod non ab alio. Et qua ratione duo erunt homines quorum uterque poterit generare B, sequitur quod duo erunt homines quorum uterque poterit generare Antichristum, et si sic, sequitur quod per maius tempus quam per A poterit Antichristus esse futurus.
Similiter: si anima Antichristi posset perficere aliam materiam omnino quam erit ista quam ipsa perficiet, iste posset ab alio homine generari, quia ad diversitatem materiae secundum numerum diversificabitur forma illa seu anima secundum numerum, sicut nec propter diversas partes materiales quas tu habes modo alias quam in primo instanti esse tui habuisti es tu modo alius quam tu fuisti; ergo idem Antichristus potest a diversis generari sicut per diversa alimenta potest nutriri et generari.
Ideo forte pro isto dicitur, sicut est dicendum, quod est dare minimum tempus per quod Antichristus non poterit esse futurus, et illud est totum tempus aeternum, quia per illud tempus non potest Antichristus esse futurus, sed per quodlibet tempus futurum minus potest esse futurus.
Et si arguitur contra illud de virtute sermonis: quia illud tempus infinitum non est modicum tempus; ergo non est minimum tempus per quod Antichristus non poterit esse futurus, huic satis probabiliter potest dici et dicitur quod non valet haec consequentia, quia ex isto antecedente ‘hoc est minimum et cetera’ non sequitur quod hoc tempus est minimum, nec quod hoc tempus est modicum, sicut apparet satis ex communi modo loquendi.
Sed forte ad propositum arguitur sic: si per quodcumque tempus finitum poterit Antichristus esse futurus; ergo per aliquod tempus poterit Antichristus esse futurus, et per tempus duplum ad illud, et quadruplum ad illud, et sic deinceps; igitur per tempus infinitum poterit Antichristus esse futurus.
Et arguitur quod non: quia non est possibile Antichristum nec aliquid aliud esse futurum per tempus infinitum, quia si sic, ponatur, et tunc sequitur quod Antichristus erit et non erit. Et arguitur similiter quod in nullo instanti erit ipse.
Probatur: quia in quolibet instanti erit ipse futurus, et in nullo instanti erit in quo ipse erit futurus; ergo et cetera.
Similiter: ex hac responsione sequitur quod a diversis hominibus potest Antichristus generari, et tunc qua ratione ab uno poterit generari, sequitur quod a quolibet sufficienti alio a seipso poterit generari, et tunc sequitur quod ipse poterit generari a filio suo, et quod ipse poterit generare patrem suum et matrem suam, et sic de aliis, quae omnia apparent et sunt impossibilia.
Ideo pro isto dicitur primo, quando arguitur quod Antichristus poterit esse futurus per tempus infinitum, dicitur quod hoc est impossibils, nec hoc sequitur nec sequitur quod per tempus infinitum poterit Antichristus esse futurus, sed sequitur quod per infinitum tempus poterit Antichristus esse futurus, et hoc est concedendum.
Et ulterius, quando arguitur quod non, quia non est possibile quod per infinitum tempus Antichristus erit futurus; ergo non per infinitum tempus poterit esse futurus, huic dicitur negando istam consequentiam, sicut prius frequentissime negata est consimilis, sed si Antichristus posset esse futurus per tempus infinitum, bene sequeretur quod esset possibile ipsum esse futurum per tempus infinitum, sed antecedens est impossibile sicut consequens, et similiter est ista propositio impossibilis ‘per tempus infinitum potest Antichristus esse futurus’. Et si quaeritur quare istae propositiones sunt impossibiles et non iam concessae, scilicet quod per infinitum tempus potest Antichristus esse futurus, huic dicitur quod facilis
est causa diversitatis, quia in ultima propositione concessa, iste terminus ‘infinitus’ tenetur sincategorematice et denotatur solummodo per istam propositionem quod per aliquod tempus finitum potest Antichristus esse futurus et non per tantum quin per maius, scilicet duplum et quadruplum ad illud poterit ipse esse futurus, et sic in infinitum, et hoc est verum. In aliis vero propositionibus impossibilibus [103rb] iste terminus ‘infinitum’ tenetur categorematice et significatur per eas quod Antichristus poterit esse futurus per tempus infinitum. et quod est possibile, et quod Antichristus in aeternum erit futurus, quod claudit formaliter contradictionem. Et causa quare isti termini sic diversimode tenentur in istis propositionibus est prius dicta in primo sophismate; ideo et cetera.
Sed forte aliter sic arguitur contra hanc responsionem: si per infinitum tempus poterit Antichristus esse futurus; ergo Antichristus diutius poterit esse futurus quam in rei veritate ipse erit futurus. Ponitur enim quod ipse sit futurus, et si sic; ergo Antichristus poterit citius generari quam ipse generabitur; igitur et citius corrumpi quam ipse corrumpetur; ergo eadem ratione ipse poterit corrumpi antequam ipse generabitur.
Et si negatur consequentia, contra arguitur quod sic: quia ipse poterit corrumpi ante A instans, ponatur, et cum hoc stat satis quod A instans erit primum instans in quo Antichristus erit, quia, sicut ponit responsio, in aliquo instanti generabitur et potest ante illud instans generari. Arguitur tunc sic: Antichristus potest corrumpi ante A, et ipse primo generabitur in A instanti; ergo ipse poterit corrumpi ante illud instans in quo ipse primo erit; igitur ante instans in quo generabitur.
Ideo forte bene conceditur haec conclusio arguta, sed tamen dicitur quod ex hac non sequitur prior, scilicet quod ipse poterit corrumpi antequam ipse generabitur.
Sed si hoc arguitur, dicitur negando consequentiam et consimiliter istam consequentiam ‘Antichristus poterit corrumpi antequam Socrates generabitur, et Socrates aeque cito praecise generabitur sicut Antichristus; ergo Antichristus poterit corrumpi antequam ipse generabitur’. Sed contra hanc responsionem arguitur sic: ista responsio nullum colorem habet pro suo fundamentuo nisi quod non est possibile quod Antichristus corrumpetur antequam generabitur, sed illud nihil est, quia tunc consimiliter haberet negare omnes istas propositiones ‘Antichristus potest generari citius quam ipse generabitur’, ‘ipse potest esse maior quam ipse est vel erit’, ‘ipse poterit esse peior quam ipse erit’, et sic de talibus multis quae omnes conclusiones, ut notum est, sunt satis verae; ideo consequenter respondendo, conceditur ista propositio, scilicet ‘Antichristus poterit corrumpi antequam ipse generabitur’. Et si arguitur quod non, quia non est possibile quod ipse corrumpetur antequam ipse generabitur, dicitur negando consequentiam, sicut etiam neganda est in consimilibus. Ad alias propositiones prius argutas, scilicet quod per infinitum tempus poterit Antichristus esse futurus, ipse poterit generari a filio suo et poterit generare patrem suum, dicitur quod nulla istarum sequitur, bene tamen sequitur quod Antichristus poterit generari ab uno homine qui poterit esse filius Antichristi, et ipse poterit generare unum hominem qui poterit esse pater Antichristi, et sic de aliis. Ex isto tamen non sequitur quod ipse poterit generare patrem suum neque matrem suam, unde si arguitur secundo, neganda est consequentia.
Aliter arguitur ad principale sic: ponatur[5] quod Antichristus nunc sit, sed hoc lateat te. Quo posito, arguitur sic: Antichristus est; ergo anima Antichristi necessario est’, consequentia patet.
Sed arguitur quod non valet: quia si anima Antichristi necessario est; igitur ipsa necessario erit.
Et arguitur quod non: quia si modo est necessario, et ipsa necessario erit; ergo ipsa semper necessario erit.
Et arguitur quod non: quia in nullo instanti necessario erit, nec in aliquo tempore futuro necessario erit; ergo numquam necessario erit, consequentia patet.
Et assumptum arguitur: quia quocumque tempore finito dato, in isto tempore aliquando non erit ista anima; ergo in isto tempore poterit non esse, quia quando non erit in isto tempore, poterit non esse in isto tempore; ergo non necessario erit in isto tempore. Et consimiliter arguitur de quocumque instanti futuro.
Sed forte dicitur pro isto, sicut est dicendum, concedendo, scilicet quod non necessario erit ista anima in isto tempore futuro, quocumque dato, nec necessario erit in isto instanti, quodcumque signetur. Sed in isto tempore [103va] necessario erit ista anima, et consimiliter in quolibet instanti futuro erit ista anima necessario.
Contra hanc responsionem arguitur: necesse est quod ista anima erit in quolibet instanti futuro et in quolibet tempore finito futuro; ergo ista anima necessario erit in quolibet instanti futuro. Consequentia patet, et assumptum arguitur sic: aliqua propositio necessaria significat praecise quod ista anima erit in quolibet instanti futuro, et omnis propositio neccessaria significat sicut necesse est esse; ergo et cetera.
Antecedens probatur: quia haec propositio est necessaria sic significando ‘ista anima erit in quolibet instanti futuro’; ergo et cetera.
Ideo pro isto posito dicitur, sicut est dicendum, concedendo conclusionem, scilicet ‘ista anima necessario erit in quolibet instanti futuro’.
Et si arguitur ex ista quod ista anima necessario erit in instanti illo vel in illo, et sic de aliis, ad quamlibet istarum dicitur negando consequentiam. Sicut enim non sequitur ‘de necessitate omnis homo est animal, Socrates est homo; ergo de necessitate Socrates est animal’, sic nec sequitur ‘de necessitate ‘ista anima erit in quolibet instanti futuro, et hoc est vel erit unum instans futurum; ergo de necessitate ista anima erit in isto instanti’.
Et si arguitur ex isto quod in nullo instanti futuro necessario erit ista anima, quod fuit prius argutum sic: ista anima non necessario erit in isto instanti; ergo in isto instanti non necessario erit, sicut sequitur in aliis terminis ‘non necessario eris in hoc loco; ergo in hoc loco non necessario eris’, huic dicitur quod haec ultima consequentia bene valet, sed prior non, nec sequitur ‘haec ultima consequentia valet; ergo et prior’.
Et si quaeritur causa diversitatis ex quo est consimilis modus arguendi utrobique, dicitur quod haec ultima consequentia est bona, quia antecedens istius convertitur cum antecedente eiusdem, sed sic non est in priori consequentia. Haec enim propositio ‘haec anima necessario erit in hoc instanti’ significat quod non potest esse quin ipsa erit in hoc instanti, sed haec propositio ‘in hoc instanti necessario erit haec anima’ significat quod in hoc instanti non poterit esse quin ista anima erit. Unde haec propositio de praesenti ‘in hoc instanti est haec anima necessario’ non convertitur cum ista ‘anima necessario est in hoc instanti’. Quod satis apparet: quia prima in casu vera est sic significando, scilicet quod in hoc instanti necesse est esse hanc animam esse, et hoc est verum, et alia est falsa significando quod necesse est hanc animam esse in hoc instanti. Sed sic diversimode non significant hae propositiones ‘in hoc loco necessario est hoc locatum’ et ‘hoc locatum necessario est in hoc loco’, quia nimis extraneum foret attribuere primae illarum propositionum hunc sensum, scilicet quod in hoc loco est aliquid necessario quod est locatum, quia foret isto modo concedendum quod in Socrate est aliquid necessario et in quolibet homine est aliquid necessario, quia in quolibet homine est aliquid quod necessario est, scilicet anima intellectiva, nec potest dici quod in hoc loco est tale vel tale necessario, quia in hoc loco est necessarium tale vel tale esse, quia ista starent simul, scilicet quod in hoc loco non est tale aliquid et tamen in hoc loco necessarium est tale esse. Sequitur igitur quod nullus assignabitur sensus primae propositionis earum quin et ille idem rationabiliter assignabitur secundae earundem, et sic
istae duae convertuntur et non aliae duae priores; patet igitur quod una istarum consequentiarum est bona et alia non valet.
Sed forte arguitur contra hoc sic: si in medio instanti crastinae diei necessario erit haec anima, et non necessario erit in isto instanti; igitur tunc necessario erit in aliquo instanti; ergo vel erunt simul duo instantia vel tunc erit in aliquo instanti quod tunc non erit, quorum utrumque est impossibile.
Et consequentia arguitur sic: ponitur enim gratia exempli quod anima Antichristi erit in A instanti, sicut prius ponebatur, et modo sit ante A instans. Et arguitur tunc sic: in A instanti ista anima necessario erit, et quandocumque ista erit, necessario erit in aliquo instanti; ergo in A instanti ipsa erit necessario in aliquo instanti.
Consequentia patet, et maior [103rb] est concedenda, et minor probatur: quia quandocumque ista anima erit, necesse est istam fore in aliquo instanti, quia in aeternum erit ita quod ista anima necessario erit in aliquo instanti, et si sic, sequitur quod quandocumque ista anima erit, ipsa necessario erit in aliquo instanti.
Et arguitur quod non: quia quando erit in A, non necessario erit in A nec in instanti alio ab A. Similiter arguitur sic: nunc ista anima necessario est in aliquo instanti, et non necessario est in aliquo instanti quod nunc non est praesens, quia tale non est; ergo necessario est in hoc instanti quod est praesens.
Huic dicitur concedendo totum usque ad istam propositionem ‘in A instanti ista anima necessario erit in aliquo instanti’ et conceditur etiam ista quod tunc necessario erit in A instanti vel in instanti quod non erit A.
Sed quando arguitur “tunc non necessario erit in A; ergo tunc necessario erit in instanti quod non erit A”, respondetur quod non valet consequentia. Sicut posito per possibile quod necesse foret ista duo contradictoria contingentia esse sic significando ‘rex sedet’, ‘nullus rex sedet’, tunc sequitur, ut notum est, quod necessario alterum istorum foret verum, et non necessario foret ista affirmativa vera nec necessario foret ista negativa vera; et ideo, sicut tunc non valeret ista consequentia ‘necessario alterum istorum est verum, et non necessario est haec vera; ergo necessario est haec vera’, sic nec modo valerent istae consequentiae prius factae de futuro aut de praesenti. Arguitur enim a sensu composito vero ad sensum divisum falsum sicut hic ‘necessario in tali instanti erit homo, et in isto instanti non erit Socrates; ergo necessario erit aliquis homo qui non erit Socrates’. In aliis terminis est etiam huiusmodi turpissimus modus arguendi, ut hic ‘scio quod alterum istorum contradictoriorum contingentium est verum, et non scio illud esse verum nec scio quod illud non est verum; ergo scio quod hoc est verum’. Consequentia enim haec non indiget negatione; ideo et cetera.
Sed adhuc arguitur contra hanc propositionem prius concessam probando, scilicet quod in nullo instanti futuro necessario erit haec anima, posito quod ipsa nunc sit: quia si in aliquo instanti futuro necessario erit ista anima; ergo post illud instans erit ita quod in isto instanti ipsa fuit necessario, et eodem modo, posito quod ista prius fuisset, sequitur quod ista ante hoc instans quod nunc est fuit necessario.
Et arguitur quod non: quia quandocumque ista fuit, ista fuit contingenter.
Probatur: quia in quolibet instanti et in quolibet tempore in quo ipsa fuit, ipsa potuit non fuisse; ergo et cetera.
Assumptum arguatur sic: in primo instanti in quo illa fuit, ista potuit non fuisse, quia ipsa potuit adhuc fuisse futura, et si adhuc fuisset futura, distinguendo futurum contra praesens, ista non fuisset in isto instanti; ergo et cetera.
Huic dicitur primo, quando arguitur quod quandocumque ipsa anima fuit, ipsa fuit contingenter, negando istam propositionem, quia quandocumque ipsa fuit, ipsa fuit necessario.
Et ad argumentum, quando arguitur quod in primo instanti in quo ipsa fuit, ipsa potuit non fuisse, negatur ista.
Et ad argumentum, quando arguitur quod tunc adhuc potuit fuisse futura, conceditur hoc et etiam conceditur consequens, scilicet quod ista potuit non fuisse in isto instanti. Sed ultra non sequitur quod in isto instanti ista potuit non fuisse, quia in isto instanti non fuit possibile ipsam non esse nec ista tunc fuit potens ad non esse, tamen ante illud instans ista potuit non fuisse in isto instanti; ideo conceditur quod non necessario fuit in isto instanti, sed contingenter fuit in isto instanti. Sed tunc ultra non sequitur quod ipsa fuit contingenter, sicut non sequitur ‘deus est contingenter in instanti quod est praesens; ergo deus est contingenter’, sed sicut deus est contingenter in hoc instanti et tamen in hoc instanti est [104ra] necessario, demonstrato eodem instanti, ita contigenter fuit ista anima in isto instanti et tamen in isto instanti fuit necessario.
Et iuxta hoc est advertendum quod de praeterito non valet huiusmodi consequentia ‘necesse est quod haec anima fuit in isto instanti; ergo haec anima fuit necessario in isto instanti’. De futuro tamen bene valet huiusmodi consequentia, quia sequitur ‘necesse est quod hoc erit in isto instanti; igitur hoc necessario erit in isto instanti’. Antecedens tamen illud est falsum, quocumque demonstrato.
Et iuxta hoc probatur et conceditur haec propositio quae apparet falsa ‘necessario erit aliquid quod non necessario erit’.
Probatur enim haec propositio sic: necesse est quod aliquid erit quod non necessario erit; ergo necessario erit aliquid quod non necessario erit’. Sed haec consequentia poterit negari ponendo instantiam de praeterito, sicut prius positum est; et ideo aliter probatur sic: necessario erit aliquod contingens ad utrumlibet. Probatur: quia necesse est quod aliquod[6] huiusmodi contingens erit; ergo necessario aliquod huiusmodi contingens erit. Et arguitur tunc sic: necessario erit aliquod contingens huiusmodi, et nullum contingens ad utrumlibet necessario erit; ergo necessario erit aliquod contingens ad utrumlibet quod necessario erit; et ideo conceditur tamquam necessarium quod necessario erit aliquid quod non necessario erit. Et si arguitur sic: nihil necessario erit quod non necessario erit; ergo non necessario erit aliquod et cetera, dicitur negando consequentiam. Arguitur enim a sensu diviso vero ad sensum compositum falsum; ideo et cetera.
Sed forte adhuc arguitur contra propositionem prius concessam, scilicet quod haec anima fuit necessario, quia non videtur aliqua ratio propter quam debet ista concedi nisi quia necesse est quod haec anima fuit.
Sed haec responsio non sufficit: quia consimiliter contingit arguere quod tu necessario fuisti, quia necesse est quod tu fuisti, et sic posset probari quod necessario fuisti in ecclesia vel cucurristi in bello monte et cetera, quia sic forte necesse est quod sic fecisti; ergo necessario sic fecisti; ideo pro isto dicitur ut prius quod ista non est causa nec ratio quare ista anima necessario fuit. Sed haec est ratio istius, quia ista anima fuit quando non potuit non esse, et in quolibet instanti in quo ista fuit, ista non potuit non esse; ideo et cetera. Sed sic non contingit arguere de esse tui in ecclesia. Fuisti enim in ecclesia quando potuisti non esse in ecclesia, et cucurristi in bellomonte quando potuisti non currere; ideo et cetera.
Sed contra hanc responsionem arguitur sic: ponatur enim quod tu sedeas. Et arguitur sic: in hoc instanti tu sedes, et in eodem instanti tu potes non sedere; ergo simul tu potes sedere et non sedere, vel sic in prioribus terminis: in hoc instanti tu es in ecclesia, et in hoc instanti tu potes non esse in ecclesia; ergo simul tu potes esse et non esse in ecclesia, quod est impossibile.
Consequentia apparet, et antecedens arguitur per responsionem datam. Dicit enim illa responsio quod quandocumque fuisti in ecclesia, potuisti non esse in ecclesia. Praeterea, qua ratione conceditur quod in hoc instanti tu potes stare, quamvis tu non potes stare in hoc instanti, quia in hoc instanti tu es potens stare, videtur concedendum quod in hoc instanti tu eris episcopus quamvis tu non sis epsicopus in hoc instanti, vel in hoc instanti eris Romae quamvis in hoc instanti sis Oxoniae, quod est impossibile.
Et illud solet concedi a quibusdam propter quandam evidentiam: quia sicut in hoc instanti tu potes stare, ita in hoc instanti tu es futurus episcopus; igitur sicut conceditur quod in hoc instanti tu potes stare vel esse episcopus, apparet condendum quod in hoc instanti eris episcopus, [104rb] quod est impossibile. Ideo pro isto dicitur quod non valet ista consequentia ‘in isto instanti tu es futurus episcopus vel in hoc instanti est ita quod tu eris episcopus; ergo in hoc instanti tu eris episcopus’. Antecedens enim est verum et consequens falsum.
Et pro similitudine allegata, dicendum est quod ipsa nullo modo arguit istam consequentiam valere, quia non sequitur tunc ‘Antichristus erit futurus; ergo tunc erit Antichristus’, quia tunc sequitur quod ipse nunc esset, quia ipse nunc est futurus, respectu tamen huius verbi ‘potest’, bene valet huiusmodi consequentia, scilicet ‘si tunc erit illud potens ad essendum, tunc poterit esse’, et causa est ista, quia hoc verbum potest esse ampliativum, quod non implicat aliud nisi potentiam ad esse, nisi sit ratione alicuius determinabilis sibi adiuncti. Unde aliter significat haec propositio ‘in hoc instanti Antichristus potest esse’ et aliter ista ‘Antichristus potest esse in hoc instanti’. Prima enim significat quod in hoc instanti est possibile Antichristum esse, et alia significat quod possibile est Antichristum esse in hoc instanti. In secunda enim propositione iste terminus ‘instanti’ determinat hoc verbum ‘potest’, et non in prima; et ideo non convertitur prima cum secunda et cetera.

Notes

  1. 173 ipsa corr.: ipse V
  2. 174 esse corr.: est V
  3. 175 ponit corr.: ponitur V
  4. 176 volibile corr.: volubile V
  5. 177 ponatur corr.: penatur V
  6. 178 aliquod corr.: aliquid V