Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 28

From The Logic Museum

Jump to: navigation, search
Latin English
[Vigesimum octavum sophisma]
[Album fuit disputaturum]
[148vb] Album fuit disputaturum.
Ponatur quod Socrates fuerit album, et quod fuerit disputaturus quando fuit albus, et quod iam non sit albus, nec umquam post instans praesens erit albus, et quod nec disputavit nec disputat, sed quod cras disputabit gratia argumenti. Isto posito, arguitur sophisma sic: album fuit disputaturum, quia Socrates fuit disputaturus.
Probatur: quia Socrates fuit albus, et quandocumque ipse fuit, ipse fuit disputaturus; ergo quandocumque fuit Socrates albus, ipse fuit disputaturus; ergo Socrates albus fuit disputaturus.
Similiter: aliquando fuit ita quod album disputabit, quia aliquando fuit ita quod Socrates albus disputabit; ergo et tunc fuit ita quod album est disputaturum; ergo et nunc est ita quod album tunc fuit disputaturum; et si sic, sequitur quod album fuit disputaturum, quod est concedendum tamquam sequens ex casu.
Sed arguitur quod non: quia si album fuit disputaturum, et omne quod fuit disputaturum disputat vel disputavit vel disputabit, sed nullum album disputat nec disputavit nec disputabit per casum; ergo et cetera. Ponatur enim cum casu quod nullum album fuit disputaturum praeter Socratem, tunc sic: nihil fuit disputaturum quod adhuc non est disputaturum, sed nullum album est disputaturum; ergo et cetera.
Similiter: si album fuit disputaturum, et iam non est album disputaturum; ergo iam desinit esse album disputaturum vel prius desinebat album esse disputaturum. Sed iam non desinit aliquod album esse disputaturum: quia non est aliquod album disputaturum, nec immediate ante instans quod est praesens fuit aliquod album disputaturum, ut ponitur, nec umquam prius desinebat aliquod album esse disputaturum.
Quod arguitur sic: quia in nullo instanti desinebat aliquod album esse disputaturum, quia quocumque instanti dato Socrates albus fuit disputaturus post illud instans, quia ab aeterno Socrates albus fuit disputaturus post instans quod est praesens. Ab aeterno enim fuit ita quod Socrates albus disputabit post illud instans, dato praesenti instanti, vel saltem ab aeterno antequam Socrates desinebat esse albus fuit ita quod Socrates albus disputabit post hoc instans; et si sic; ergo Socrates albus fuit disputaturus post hoc instans, sed nihil quod fuit disputaturum post hoc instans desinebat adhuc esse disputaturum; ergo nullum album desinebat esse disputaturum post hoc instans; ergo adhuc est aliquod album disputaturum post hoc instans, quod est falsum et contra casum.
Similiter: non est possibile quod aliquis homo disputet; ergo nullum album fuit disputaturum, quia qua ratione fuit aliquod album disputaturum poterit adhuc esse aliquid aliud disputaturum, sed si non sit possibile quod aliquid disputet, non est possibile quod sit disputaturum; ergo eadem ratione si non sit possibile quod aliquid disputet, nihil fuit disputaturum; ergo nullum [149ra] album fuit disputaturum.
Assumptum arguitur: quia non est possibile quod aliquis proferat aliquam propositionem; ergo non est possibile quod aliquis disputet.
Consequentia patet: quia disputare est arguere alteram partem contradictionis vel ipsam improbare, sed hoc non potest fieri nisi proferatur aliqua propositio; ergo et cetera. Ad sophisma, dicitur ipsum concedendo sicut prius.
Et ad primum argumentum, quando arguitur quod omne quod fuit disputaturum disputat, disputavit vel disputabit, sed nullum album disputat, disputavit vel disputabit; ergo nullum album fuit disputaturum, dicitur negando consequentiam. Antecedens tamen est impossibile
per accidens: quia omnis propositio affirmativa vera de praeterito cuius veritas non dependet a futuro est necessaria, cuiusmodi est ista ‘album disputavit’, sicut constat, et, per consequens, suum oppositum erit impossibile. Certum enim est quod aliquando disputavit aliquis homo albus, nec illud antecedens ibidem acceptum erat suppositum in casu sophismatis; ideo dicitur negando tam consequentiam primam quam antecedens tamquam falsum et non sequens. Si tamen opponens velit omnino ponere antecedens, bene potest admitti, quia ipsum non claudit opposita, sicut nec est impossibile nisi per accidens, sed tunc negatur consequentia sicut quaelibet consimilis, et tunc non procedit argumentum.
Ad aliam formam, quando arguitur quod nihil fuit disputaturum nisi quod adhuc est disputaturum, sed nullum album est disputaturum; ergo nullum album fuit disputaturum, dicitur negando consequentiam et antecedens.
Et quando proponitur utraque praemissarum antecedentis, potest dici derisorie quaerendo quot particulas vult opponens apponere primo casui.
Et quando complebit totum casum suum arguendo sine ulteriori positione, admissis tamen illis praemissis quia, licet sint impossibiles per accidens, tamen non claudunt opposita; ideo satis bene posset ille casus admitti, quibus admissis, negatur consequentia, ut prius, sicut non sequitur ‘omne quod fuit Socrates adhuc est Socrates, aliquod album fuit Socrates; ergo aliquod album adhuc est Socrates’; ideo et cetera.
Ad tertiam formam, quando arguitur quod aliquod album fuit disputaturum, et iam non est aliquod album disputaturum; ergo iam desinit vel desinebat aliquod album esse disputaturum, dicitur concedendo consequentiam. Unde conceditur in casu posito quod prius desinebat aliquod album esse disputaturum. Unde posito quod Socrates heri desinebat esse albus, heri desinebat aliquod album esse disputaturum.
Et ad argumentum, quando arguitur quod nihil heri desinebat esse disputaturum; ergo heri non desinebat aliquod album esse disputaturum, dicitur negando consequentiam, quia antecedens est verum et consequens falsum. Antecedens enim est verum, sicut prius dictum est, et consequens falsum, quia oppositum consequentis est verum, hoc scilicet ‘heri desinebat aliquod album esse disputaturum’, quia heri in medio instanti gratia exempli fuit aliquod album disputaturum, et immediate post illud instans non fuit aliquod album disputaturum; ergo in illo instanti desinebat aliquod album esse disputaturum.
Ponitur enim quod Socrates fuit albus heri in medio instanti et numquam postea, et tunc sequitur quod in illo instanti desinebat aliquod album esse disputaturum, sed nullum album desinebat esse disputaturum.
Unde non sequitur ‘tunc Socrates albus fuit disputaturus, et numquam postea Socrates albus fuit disputaturus; ergo tunc Socrates albus desinebat esse disputaturus’, sed bene sequitur quod tunc desinebat Socrates albus esse disputaturus, quod non convertitur cum priori.
Unde Socrates albus fuit disputaturus quando Socrates non fuit albus: quia immediate ante hoc instans praesens Socrates albus fuit disputaturus, quia immediate ante hoc Socrates qui fuit albus fuit disputaturus, et post hoc instans erit ita quod in hoc instanti Socrates albus fuit disputaturus, per idem argumentum, quia posito quod Socrates iam sit albus, et numquam post hoc erit albus, sed niger per multos annos, notum est quod Socrates albus erit ita diu sicut Socrates erit et Socrates albus erit in aliquo instanti in quo Socrates albus erit Socrates niger, et non sequitur ‘ergo [149rb] in eodem instanti Socrates erit albus et niger vel quod duo erunt Socrates’, certum est quod nec sequitur disiunctiva nec aliqua pars illius; et consimiliter est in proposito; ergo et cetera.
Ad ultimam formam, quando arguitur quod non est possibile quod aliquis homo disputet, huic dicitur negando hanc propositionem, quia possibile est quod aliquis homo disputet, sicut est possibile quod aliquis homo loquitur vel moveatur, et sic de aliis.
Et ad argumentum in oppositum, quando arguitur quod non, quia si aliquis homo disputaret sequitur quod ipse proferret argumenta probando et improbando aliquam propositionem, et si sic, ipse proferret aliquam propositionem, huic dicitur quod non sequitur si aliquis homo disputet quod proferat aliquam propositionem, sicut non sequitur ‘aliquis homo loquitur; ergo loquitur aliquod verbum vel aliquam propositionem’, quia stat quod ipse loquatur et nihil loquitur, sicut alias est probatum.
Et consimiliter dicitur in proposito quod Socrates disputat argumenta et loquitur et nihil loquitur nec aliquam propositionem nec facit argumentum, sed respondet ad argumentum aliquod et nulla responsione respondet, immo ipse respondet affirmative vel negative, ut puta concedendo vel negando, et tamen nulla responsione respondet, et quia forte adhuc ipse non protulit responsum ipse respondebit et adhuc potest esse quod ipse numquam respondebit et respondebat affirmative, et potest esse quod numquam respondebat affirmative, et conceditur quod Socrates loquitur et loquebatur, et tamen potest esse quod Socrates numquam loquebatur, et sic de disputare et de aliis, quia veritas cuiuslibet illarum propositionum quodammodo dependet a futuro sive sit de praesenti sive de praeterito.
Quamvis enim Socrates prius disputavit et prius loquebatur, potest tamen esse quod totum illud quod ipse loquebatur vel protulit ante hoc non fuit locutio vel disputatio nec aliquid[1] alicuius disputationis vel locutionis, accipiendo locutionem pro propositione vel oratione.
Si tamen accipiatur hoc verbum ‘loqui’ communiter sicut hoc verbum ‘proferre’ sive ‘dicere’, sic notum est quod est ista propositio neganda quod loquebatur et tamen potest esse quod nihil loquebatur et protulit aliquam vocem et tamen possibile est quod numquam protulit illam, quia sequitur ‘ipse protulit vel dixit; ergo ipse protulit aliquam vocem vel dixit aliquam vocem’; et ideo sicut sequitur ‘ipse protulit aliquam vocem; ergo necessarium est quod ipse protulit illam’, ita sequitur ‘ipse protulit; ergo necesse est quod ipse protulit’, et sic accipiendo istud verbum ‘loqui’, bene sequitur ‘ipse loquebatur; ergo necessarium est quod ipse loquebatur’, sed sic non accipitur hoc verbum ‘loqui’ ex communi modo loquendi.
Non enim dicitur communiter quod aliquis homo loquitur nisi ipse protulisset aliquam orationem. Unde quamvis aliquis homo protulisset aliquam vocem, terminum vel litteram, non tamen dicitur communiter quod ipse loquebatur. Non enim dicitur quod infans loquitur in nativitate sua nec mutus, et tamen ipsi protulerunt multas voces; et ideo proprie loquendo de isto termino ‘loqui’ iuxta communem modum loquendi nunc usitatum non convertitur cum isto termino ‘proferre’ vel ‘dicere’, sicut nec haec verba ‘arguere’, ‘disputare’, ‘opponere’, ‘respondere’, et sic de aliis quorum quodlibet est inferius respectu huius verbi ‘proferre’ vel ‘dicere’, cuius veritas dependet de praeterito vel de futuro in multis casibus, non tamen universaliter, sed in maiori parte respectu talium verborum dependet a futuro.
Ponatur enim quod Socrates numquam disputasset nec arguisset et incipiat disputare, et sic de aliis, tunc per magnum tempus incipiens ab hoc instanti erit ita quod Socrates disputat vel disputabit, et tamen potest esse quod Socrates numquam disputavit vel disputat, arguebat vel arguit, et sic de aliis.
Et causa est quia quam cito dixit aliquid quod est pars vel aliquid suae disputationis, posito quod ipse continuet ulterius quousque compleverit [149va] disputationem suam vel aliquod argumentum disputationis suae, tunc est verum de praesenti quod ipse disputat vel disputavit, si tamen non continuaret, sed cessaret ibidem non proferendo aliquid de futuro per magnum tempus sensibile ita quod dictum de futuro et de praeterito non poterit coniungi sicut argumentum deberet ut disputatio, tunc nec disputaret Socrates in instanti praesenti nec disputavit et quia incepta disputatione, Socrates potest cessare antequam compleverit illam; ideo Socrates potest cessare quod numquam disputavit, quamvis per magnum tempus ante hoc Socrates disputasset.
Et sic consimiliter potest condedi quod Socrates et Plato simul inceperunt loqui et continue aeque velociter locuti fuerunt ab instanti a quo inceperunt loqui usque ad hoc instans, et quidquid Socrates dixit consimile dixit et Plato, et sic quasi quod ad omnia pertinentia in illa materia et Socrates disputat et prius disputavit continue per totum illud tempus per quod loquebatur, et tamen Plato non disputavit nec nunc disputat; et causa est quia Socrates continuavit loquelam suam quousque complevit disputationem suam et Plato amplius non loquitur disputando, sicut pono. Et consimiliter dicitur respectu aliorum verborum praemissorum quorum veritas dependet a futuro, sicut est respectu huius verbi ‘disputat’, sicut iam declaratum est; ideo et cetera.
Sed forte arguitur ad sophisma et contra iam dicta sic: si album fuit disputaturum; ergo album fuit disputaturum aliquam disputationem, sed non est possibile quod aliquis disputet aliquam disputationem; ideo et cetera.
Assumptum arguitur: quia si aliquis disputat aliquam disputationem, ipse facit aliqua argumenta vel aliquod argumentum et proponeret aliquam propositionem, sed hoc non est possibile, ut prius ostensum est et concessum; ergo non est possibile quod aliquis disputet aliquam disputationem.
Similiter: si album fuit disputaturum aliquam disputationem cum nihil disputavit illam, adhuc sequitur quod aliquid disputabit illam disputationem complete.
Et arguitur quod non, et ponatur quod ista disputatio erit A, et quod Socrates disputabit illam, tunc arguitur sic: Socrates disputabit A disputationem complete; ergo vel in B vel ante B vel post B (sit B gratia exempli primum instans post illud tempus quod mensurabit disputationem illam adaequate). Quo posito, arguitur quod Socrates non disputabit A: quia non ante B instans complete, quia tunc sequitur quod ista disputatio erit completa ante B. Sed arguitur quod non: quia in quolibet instanti ante B erit illa disputatio incompleta et completenda; ergo et cetera.
Similiter: in B instanti erit illa disputatio completa primo; igitur numquam ante B erit completa.
Similiter: numquam proponet complete sive disputabit aliquam propositionem; ergo et cetera. Assumptum arguitur: quia sit A gratia exempli illa, et B instans in quo erit complete prolata propositio, ut prius. Et quaeritur utrum Socrates proferet A complete in B vel ante B vel post B. Non in B vel post B: quia illa propositio erit tam in B instanti quam post B instans prolata, et numquam proferet illam quando erit prolata; ergo proferet A ante B instans. Sed arguitur quod non: quia si Socrates proferet A ante B instans; ergo A erit prolatum ante B instans, sed A propositio erit ita cito sicut erit prolata; ergo A erit ante B, quod est contra casum.
Ad haec respondetur sicut alias concedendo primam propositionem concessam, scilicet quod non est possibile quod aliquis disputet aliquam propositionem, nec sequitur ‘aliquid fuit disputaturum aliquam propositionem; ergo possibile est quod aliquid disputet aliquam propositionem’, nec sequitur quod possibile sit illud disputare illam, quod idem est, sed sequitur quod possibile est quod illud disputabit illam. Et ideo conceditur quod Socrates disputabit aliquam propositionem, et tamen impossibile est quod disputet illam. Et ad argumentum, quando arguitur quod non est possibile quod [149vb] aliquis disputabit aliquam propositionem, quia sit A illa, et B [sit] instans in quo complete disputaverit illam, ad illud dicitur quod casus ille claudit opposita de virtute sermonis, scilicet quod Socrates disputabit aliquam propositionem et quod illa sit A et quod B sit primum instans in quo Socrates disputaverit illam complete, quia ex illo sequitur quod illa disputatio sit et etiam quod non sit, sicut patet.
Sed ista responsio non vadit ad argumentum; ideo ponitur quod illa disputatio non sit A, sed erit A, nec oportet ita frequenter addere istum terminum ‘complete’: quia quandocumque aliquis disputabit aliquam propositionem, ipse disputabit eam complete, nec ipsa erit disputata ante B sicut nec erit complete disputata; ideo frustra ponitur iste terminus ‘complete’.
Ideo ad argumentum, quando arguitur “Socrates numquam complete disputabit illam disputationem”, dicitur quod sic, et conceditur quod ipse complete disputabit illam ante B. Et quando arguitur ulterius quod disputatio erit completa ante B, negatur consequentia, quia illa disputatio non erit in aliquo instanti ante B, sed in aliquibus vel tempore ante B, ut melius dicatur, infinitae tamen disputationes erunt quae erunt tamquam partes ipsius A ante B in aliquo instanti et in aliquibus instantibus.
Unde non est possibile quod Socrates faceret unam disputationem quin infinita faciet, quia infinitae partes illius disputationis vel quae erunt quasi partes illius erunt antequam illa disputatio erit completa, unde ita cito sic erit verum dicere quod Socrates fecit unam disputationem, erit verum dicere quod Socrates fecit infinitas disputationes.
Quaelibet enim disputatio vel est infinitae disputationes vel includit infinita; et ideo possibile est dare primum instans in quo Socrates disputabit illam disputationem, quacumque disputatione accepta, sed non est dare primum instans in quo erit ita quod Socrates disputavit aliquam disputationem; sicut est dare primum instans in quo Socrates pertransibit illam lineam, quacumque demonstrata, sed non est dare primum instans in quo Socrates pertransivit aliquam lineam; similiter nec est dare primum instans in quo est aliqua disputatio disputata a Socrate, sicut non est dare primum instans in quo aliqua linea erit pertransita ab illo puncto, sed est dare ultimum instans in quo non.
Sed forte arguitur quod sic: quia ponatur quod Socrates incipat disputare, tunc vel incipit aliqua disputatio esse disputata vel non. Et quod non, patet per praemissa; ergo aliquando incipiet aliqua disputatio disputari a Socrate. Sit ergo illud instans B, tunc vel in B instanti erit aliqua disputatio disputata a Socrate, quod est prius negatum, vel non. Si dicatur, sicut est dicendum, quod in B instanti non erit aliqua disputatio disputata a Socrate, sed immediate post B erit aliqua disputatio, contra: capiatur totum quod erit prolatum in B instanti, vel erit illud una disputatio vel non. Si sic, habetur propositum. Si non, contra: nihil deficit ad hoc quod ipsum erit disputatio; ergo et cetera.
Consequentia patet, et antecedens similiter: quia si aliquid poneretur deficere, illud immediate post hoc esset prolatum; ergo et cetera.
Ideo pro isto dicitur sicut prius quod in B instanti non erit aliqua disputatio, sed immediate post B erit.
Et quando arguitur quod sic, quia tunc nihil deficit ne ipsum sit disputatio; ergo tunc maximum prolatum erit disputatio, dicitur negando consequentiam et consequens, sicut in alio casu posito quod erit ita quod aliquis punctus pertransibit aliquam lineam in tempore aliquo dato, ita quod ille punctus erit in B instanti supra punctum medium illius lineae, non sequitur ‘tunc nihil deficiet illi puncto ad hoc quod sit ultra punctum medium illius lineae pertranseundae, et in illo instanti erit ille punctus super illam lineam; ergo in illo instanti erit ultra punctum medium istius lineae’, quia quamvis isti puncto nihil [150ra] deficiet ad hoc quod erit ultra punctum medium, tamen ei deficiet aliquid; consimiliter est in proposito.
Et per omnia dicitur similiter ad aliam formam, qua arguitur quod nullus potest proferre aliquam propositionem. Dicitur quo admisso casu ibidem supposito conceditur quod Socrates proferet A ante B, et nec in B nec post B, sicut argumenta probant ibidem.
Sed quando arguitur sic ulterius quod Socrates non proferet A propositionem antequam erit A propositio prolata, dicitur quod sic. Et non sequitur ex illo quod A propositio erit prolata ita cito sicut Socrates proferet eam, quia Socrates citius proferet A propositionem quam A propositio erit prolata a Socrate, sicut prius dictum est, et tamen nec per tempus nec per instans prius, quia ipse per nullum tempus nec per aliquod instans proferet illam. Unde est dare maximum quod Socrates proferet ante B, sed non est dare maximum quod erit prolatum a Socrate ante B, sed minimum quod non erit prolatum a Socrate ante B, et erit illud quod erit maximum quod ipse proferet ante B; ideo et cetera.

Notes

  1. 365 aliquid corr.: aliquod V
  • [[]]
Personal tools