Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 26

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[Vigesimum sextum sophisma]
[Omnis fenix est]
[146rb] Omnis fenix est.
Quod arguitur sic: omne quod fuit est; fenix fuit; ergo fenix est. Et si fenix est; omnis fenix est; ergo et cetera.
Assumptum arguitur sic: omne quod fuit est, quia tantum ens est illud quod fuit; ergo omne quod fuit est.
Consequentia arguitur ab exclusiva ad universalem de terminis transpositis.
Similiter: fenix aliquando fuit, et iam nulla fenix est corrupta; ergo omnis fenix est. Minor arguitur sic: nihil est corruptum; ergo nulla fenix est corrupta.
Consequentia patet: quia si nihil est corruptum, nullum animal est corruptum; et si nullum animal est corruptum, nulla fenix est corrupta; ergo a primo si nullum animal est corruptum, nulla fenix est corrupta.
Antecedens arguitur: quia omne quod est est, et nullum quod est corruptum est; ergo nihil est corruptum.
Similiter: si sit falsum quod nihil sit corruptum, stet oppositum quod aliquid est corruptum; ergo aliquid non est, consequens impossibile. Necessarium est enim quod quodlibet sit. Similiter: sequitur ‘aliquid non est; ergo ens non est’.
Consequentia patet ab uno convertibili ad reliquum.
Ideo forte pro isto dicitur negando hanc consequentiam ‘nihil est corruptum; ergo nulla fenix est corrupta’ [et] similiter ‘nullum animal est corruptum; ergo nulla fenix est corrupta’, sicut frequenter solet dici quod nullus homo est mortuus, et tamen Caesar est mortuus. Sed contra hanc responsionem arguitur sic: quia si non valet consequentia, stet oppositum consequentis cum antecedente, tunc stabunt ista simul ‘nihil est corruptum’ et [tamen] ‘aliqua fenix est corrupta’, cum igitur quod semel est corruptum in aeternum erit corruptum, quia non potest alias esse non corruptum; igitur necesse est quod aliqua fenix sit corrupta.
Et tunc si necesse est quod aliqua fenix sit corrupta, et necesse est quod nullum corruptum sit; ergo necesse est quod aliqua fenix non sit. Consequens falsum: quia ex tibi dubio aliqua fenix est, et si aliqua fenix est, omnis fenix est; igitur ex tibi dubio stabunt ista simul ‘omnis fenix est’ et ‘aliqua fenix non est’, quae solebant esse contradictoria.
Et quod sequatur ‘aliqua fenix est; ergo omnis fenix est’ satis probatum est in alio sophismate. Sequitur enim ‘aliqua fenix est; ergo omnis fenix quae est est’, ex qua sequitur quod omnis fenix est.
Praeterea probatur quod omnis fenix est: quia aliqua fenix potest esse, quia per communem casum licet nulla fenix sit, tamen aliqua fenix erit. Tunc arguitur sic: aliqua fenix potest esse praesens, et nulla fenix potest esse aliud praesens quam praesens fenix; ergo aliqua fenix potest esse praesens fenix. Tunc sic: aliqua fenix potest esse praesens fenix; ergo aliqua fenix potest esse fenix quae est.
Consequentia arguitur: quia illa duo convertuntur ‘praesens fenix’ et ‘fenix quae est’; ergo si aliquid potest esse praesens fenix, ipsum potest esse fenix quae est, et si sic; ergo aliqua fenix est, quod erat probandum.
Ad oppositum sophismatis arguitur sic: ex tibi dubio nulla fenix incipit esse, et quaelibet quae prius fuit iam est corrupta; ergo nulla fenix est.
Ideo, posito casu communi, scilicet quod dubitatur an aliqua fenix sit, vel breviter sine aliquo casu posito, dubitatur sophisma.
Et tunc ad argumenta, respondetur primo negando illam propositionem ‘omne quod fuit est’. Et ad argumentum, quando arguitur “tantum ens est illud quod fuit; ergo omne quod fuit est ens”, dicitur negando istam consequentiam.
Et quando dicitur quod arguitur ab exclusiva et cetera, dicitur quod non, sed haec est sua universalis ‘omne quod est illud quod fuit est ens’, et haec est necessaria sicut haec exclusiva. Et quod haec sit [146va] universalis illius exclusivae potest persuaderi. Primo sic: quia ex ista exclusiva sequitur ista universalis et e contra, et sunt de eisdem terminis. Secundo: quia in exclusiva et sua universali dicuntur termini supponere pro eisdem, sed praedicatum istius exclusivae solum supponit pro eo quod est illud quod fuit; et ideo subiectum propositionis universalis solum supponit pro eo quod est illud quod fuit, sed hoc non faceret nisi per huiusmodi adiectionem sic dicendo ‘omne quod est illud quod fuit est’ vel sic dicendo ‘omne ens illud quod fuit est ens’, quae est eadem cum priori; ergo et cetera.
Ad secundum, quando arguitur quod omnis fenix est, quia aliqua fenix fuit aliquando, et nulla est adhuc corrupta; ergo et cetera, dicitur ab aliquibus quod ibi est fallacia secundum non causam ut causam, quia illud consequens formaliter sequitur ex prima propositione per se accepta, et secunda est una propositio impertinens conclusioni; et ideo est fallacia secundum non causam ut causam. Dicunt enim ipsi quod sequitur formaliter ‘aliqua fenix aliquando fuit; ergo aliqua fenix est’; et ideo superfluit illa propositio secunda, licet sit necessaria.
Et sic concedunt universaliter tales consequentias ‘Caesar fuit; ergo Caesar est’, ‘hoc erit; ergo hoc est’, ‘Antichristus erit; ergo Antichristus est’, et sic deinceps, quia, secundum ipsos, nihil potest esse quod non est, nec umquam fuit aliquid quod non est, et deficiente sibi evidentia ad illud assumunt iuramento quod quaelibet talis negativa particularis indefinita vel singularis in qua praedicatur hoc verbum ‘est’ secundum adiacens est impossibilis et includens contradictionem in se, cuiusmodi sunt istae ‘Caesar non est’, ‘chimaera non est’, ‘hoc non est, demonstrato Socrate vel Platone vel quocumque alio’, ‘aliqua fenix non est’, et sic de omnibus talibus.
Sed haec responsio dignissima est derisu absque iudicio rationis recens et insipida utinam pulvere potissimo valide condiatur. Dicit enim ista responsio quod aliquando fuit fenix sed nulla fenix fuit nisi aliqua fenix sit, sed notum est cuicumque habenti sensum dispositum quod haec repugnant ‘aliquando fuit semel’ et ‘nulla fenix fuit’, quia sequitur ‘aliquando fuit fenix aliqua; igitur aliquando fuit fenix quae fuit aliquando vel quae non fuit aliquando, sed numquam fuit fenix quae non fuit aliquando; ergo aliquando fuit fenix quae fuit aliquando’ et ultra, ‘ergo aliquando fuit aliqua fenix et illa fuit aliquando’. Et tunc sequitur ‘aliquando fuit aliqua fenix et illa fuit aliquando; ergo aliqua fenix quae fuit fuit aliquando, et si sic aliqua fenix fuit aliquando’.
Praeterea arguitur sic, et ponatur quod tu vidisti aliquam fenicem volare ab oriente in occidens, et quod nulla fenix nunc sit, tunc vidisti fenicem quae volavit ab oriente in occidens; ergo aliqua fenix volavit ab oriente in occidens; ergo aliqua fenix fuit, et tamen nulla est. Similiter: ponatur quod in A instanti desinebat aliqua fenix esse; ergo aut desinebat aliqua fenix esse quae fuit in A aut aliqua fenix quae fuit ante A, sed sive sic sive sic sequitur quod aliqua fenix fuit.
Sed forte pro isto dicitur quod aliquando fuit fenix aliqua, et tamen fenix quae fuit numquam fuit nec umquam fuit fenix quae non fuit, et quod tu vidisti fenicem et non vidisti fenicem quam vidisti nec fenicem quam non vidisti.
Sed contra hoc arguitur sic: si vidisti fenicem et non vidisti fenicem quam vidisti; ergo continue dormivisti et adhuc dormis, quod satis convenit huic responsioni.
Ideo in principio dicitur quod ista propositio ‘nihil est corruptum’ est distinguenda ex eo quod subiectum istius potest supponere pro eo quod est vel pro eo quod fuit. Si pro eo quod est, tunc est iste sensus: nihil quod est est corruptum, et iste sensus est necessarius. Si pro eo quod fuit, tunc est iste sensus: nihil quod fuit est corruptum, et hoc est impossibile.
Et quod iste terminus potest sic dupliciter supponere satis patet per illam regulam communem quae ponit quod terminus communis supponens respectu verbi de praeterito supponit indifferenter pro eo quod est vel pro eo quod fuit, sed illud totum ‘corruptum est’ vel ‘est corruptum’ est praeteritum huius verbi passivi ‘corrumpor’; ergo et cetera.
Istis visis, satis respondetur ad argumentum, videlicet quod uniformiter [146vb] accipiendo subiectum consequentis et antecedentis, concedo consequentiam istam ‘nihil est corruptum; ergo nulla fenix est corrupta’. Accipiendo subiectum antecedentis pro eo quod fuit, dicitur negando antecedens et consequens.
Et tunc quando arguitur quod oppositum illius est falsum, scilicet haec propositio ‘aliquid est corruptum’, huic dicitur quod haec est distinguenda sicut et prima, quia accipiendo subiectum pro eo quod fuit, est necessaria.
Et quando arguitur “aliquid est corruptum; ergo aliquid non est”, negatur consequentia. Et similiter negatur ista ‘nihil quod est est corruptum, omne quod est aliquid est; ergo nihil est corruptum’. Sequitur enim quod nihil quod est aliquid est corruptum, sed ex ista non sequitur quod nihil est corruptum; ergo et cetera.
Ad ultimam formam, quando arguitur quod aliqua fenix potest esse fenix quae est, quia aliqua fenix potest esse praesens fenix, negatur consequentia. Nec sequitur ‘omnis fenix potest esse praesens fenix; ergo aliqua fenix potest esse fenix quae est’.
Sed contra istud arguitur sic: si omnis fenix potest esse praesens fenix; ergo omnis fenix potest esse in praesenti instanti; ergo omnis fenix est in praesenti instanti. Probo consequentiam: omne quod potest esse in praesenti instanti est in praesenti instanti, quia in praesenti instanti non potest aliquid generari ut sit in praesenti nisi ipsum sit in praesenti instanti; igitur si omnis fenix potest esse in praesenti instanti, omnis fenix est in praesenti instanti.
Praeterea: si omnis fenix potest esse in praesenti instanti, possibile est omnem fenicem esse in praesenti instanti.
Sed arguitur quod non: quia omne quod est possibile esse in praesenti instanti est possibile esse in instanti quod est praesens, sed non omnis fenix potest esse in instanti quod est praesens. Illa enim quae erit post mille annos post instans praesens iam non potest esse in instanti quod est praesens; ergo et cetera.
Similiter: si omnis fenix poterit esse in instanti praesenti, sequitur quod fenix praeterita et futura poterit esse in instanti praesenti, quod est impossibile.
Et consequentia arguitur: quia si non valet, stet oppositum; stabunt ergo ista simul ‘omnis fenix potest esse in praesenti instanti’ et ‘nulla fenix praeterita potest esse in instanti praesenti’. Et arguitur tunc sic: nulla fenix praeterita est; ergo aliqua fenix praeterita, ut puta A vel B, non potest esse in praesenti instanti. Et tunc arguitur sic: A fenix sive ista fenix non potest esse in praesenti instanti; ergo aliqua fenix non potest esse in instanti praesenti, et si sic; ergo aliqua fenix non potest esse in praesenti instanti.
Consequentia arguitur tamquam ab inferiori ad suum superius negatione postposita; ergo et cetera.
Ad ista respondetur primo ad primum negando hanc propositionem ‘nihil potest esse in praesenti instanti nisi quod est in praesenti instanti’, quia omne quod potest esse in aliquo instanti potest esse in praesenti instanti, quia omne quod erit in aliquo instanti erit in praesenti instanti.
Et si arguitur quod non, quia non omne quod erit erit in hoc instanti, quocumque demonstrato; ergo non omne quod erit erit in praesenti instanti, negatur consequentia.
Ad aliam formam, quando arguitur [quod] possibile est omnem fenicem esse in praesenti instanti, quia omnis fenix potest esse in praesenti instanti, huic dicitur quod ista consequentia est bona, sed tamen modus arguendi non valet, sic[ut] non sequitur ‘utrumque istorum contradictoriorum potest esse verum in praesenti instanti; ergo possibile est utrumque istorum contradictoriorum esse verum in praesenti instanti’. Arguitur enim a sensu diviso vero ad sensum compositum impossibilem; ergo et cetera.
Et consimiliter dicitur ulterius ad aliud argumentum, quando arguitur [quod] possibile est omnem fenicem esse in instanti quod est praesens, et omne quod est possibile esse in instanti quod praesens est potest esse in instanti quod est praesens; ergo omnis fenix potest esse in instanti quod est praesens, negatur consequentia. Maior enim accipitur in sensu composito, minor autem accipitur in sensu diviso impossibili; ergo et cetera.
Sed ad hoc forte arguitur ut prius: aliqua fenix potest esse in praesenti instanti; ergo aliqua fenix potest esse in instanti quod est praesens. Consequentia patet tamquam ab uno convertibili ad reliquum, quia isti duo termini ‘instans praesens’ et ‘instans quod est praesens’ convertuntur; ergo et cetera. Huic dicitur quod hoc est verum, sed illud non arguit istam consequentiam esse bonam nec consequens converti cum antecedente. Quamvis enim isti duo termini convertuntur, praedicata tamen istarum duarum propositionum non convertuntur, quia praedicata istarum duarum propositionum sunt illa [147ra] ‘potest esse in praesenti instanti’ et ‘potest esse in instanti quod est praesens’; ideo et cetera.
Ad ultimam formam, quando arguitur quod fenix praeterita et corrupta potest esse in praesenti instanti, huic dicitur quod hoc est impossibile. Posset tamen concedi quod fenix praeterita possit esse in praesenti instanti, posito quod iam sit aliqua fenix praeterita talis quae prius fuit, sed illud nihil est. Loquitur enim de praeterito distinguendo praeteritum contra praesens et futurum, et sic loquendo nullum praeteritum potest esse in praesenti instanti. Conceditur tamen quod omnis fenix potest esse in praesenti instanti, et consimiliter quod aliqua fenix est praeterita, et tamen ex illo non sequitur quod fenix praeterita potest esse in praesenti instanti. Et tunc ad argumentum, quando arguitur [quod] A fenix non potest esse in praesenti instanti; ergo aliqua fenix non potest esse in praesenti instanti, dicitur negando consequentiam, quia non arguitur a per se inferiori ad per se superius negatione postposita.
Sed forte arguitur quod aliqua fenix praeterita et aliqua fenix corrupta potest esse in praesenti instanti, quia fenix quae potest esse praeterita potest esse in praesenti instanti, quia signata tali fenice quae nondum adhuc fuit, illa potest esse praeterita et illa potest esse praesens, et erit praesens antequam erit praeterita; ergo et cetera.
Si negatur haec consequentia ‘fenix quae potest esse fenix praeterita potest esse praesens; ergo fenix praeterita potest esse praesens’, contra arguitur per regulam frequenter concessam quod terminus communis supponens respectu verbi ampliativi supponit pro eo quod est tale vel pro eo quod potest esse tale, ut in hac propositione ‘aliquod aeternum potest non esse sicut anima Antichristi’, huic dicitur ut prius quod ista propositio est impossibilis ‘corruptum potest esse praesens’.
Et ad consequentiam factam, dicitur negando illam.
Et ad regulam, dicitur quod intelligitur de nominibus communibus quae possunt indifferenter vere et affirmative supponere respectu verbi de praesenti, praeterito vel futuro, cuiusmodi non sunt termini iam dicti, scilicet ‘praeteritum’ et ‘corruptum’; ideo et cetera.

Notes