Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[Secundum sophisma]
[Omne coloratum est]
[82vb] Omne coloratum est.
Probatur: aliquod coloratum est, et nullum est coloratum quin ipsum est; ergo et cetera. Similiter: hoc coloratum est, et hoc coloratum est, et sic de singulis; ergo et cetera. In oppositum arguitur sic: aliquod coloratum non est; igitur non omne coloratum est. Antecedens arguitur sic: hoc coloratum non est, demonstrato uno non colorato; ergo et cetera. Similiter: aliquid coloratum non est; igitur et cetera.
Assumptum arguitur: aliquid album non est; igitur aliquid coloratum non est, et si sic; ergo aliquod coloratum non est.
Praeterea: nisi aliquid coloratum non sit, quodlibet coloratum est, tunc ultra igitur quodlibet est coloratum.
Si negatur consequentia, contra: eadem ratione non sequitur ‘quodlibet asinus est; ergo quodlibet est asinus’, et tunc ista ‘quodlibet asinus est’ non significaret quod quodlibet est asinus, sed solum significaret quod quodlibet quod est asinus est, et posset illa ita bene tunc concedi sicut ista ‘omnis asinus est’.
Et si conceditur, contra arguitur quod contradictorium istius foret concedendum, quia haec est necessaria ‘aliquid asinus non est’, quia est necesse quod aliquid asinus non sit, quia necesse est quod aliquid quod est homo asinus non sit, et tunc sicut conceditur quod quodlibet asinus est, deberet etiam concedi quod non quodlibet asinus est.
Praeterea: si omne coloratum est; ergo omne est coloratum.
Consequentia arguitur: quia quaelibet singularis consequentis sequitur ex aliqua singulari antecedentis; ergo tota universalis quae est consequens sequitur ex tota universali quae est antecedens.
Assumptum arguitur quod[1] quacumque[2] singulari universalis[3] consequentis [sequitur capiatur], illa sequitur ex aliqua [illa] singularis antecedentis: quia sive demonstretur coloratum sive non coloratum, adhuc valet haec consequentia ‘hoc coloratum est; ergo hoc est coloratum, et sic de quacumque singulari; igitur et cetera’.
Praeterea: si omne coloratum est, contra: ponatur gratia disputationis quod numquam summe album sit, vel quod numquam album sit. Posito isto, si conceditur quod omne coloratum est, contra: aliquod coloratum non est.
Probo: aliquod album non est; ergo aliquod coloratum non est.
Consequentia probatur: quia arguitur ab inferiori ad suum superius negatione postposita; ergo consequentia bona.
Si dicatur quod repugnat quod album non sit, contra: non repugnat quod nullum summe album sit. Admittatur ergo quod nullum summe album sit, et tunc arguitur ut prius quod album non sit, quia album summum non est; ergo album non est, consequentia haec arguitur ut prius. Ad sophisma respondetur concedendo.
Et ad primam consequentiam in oppositum, respondetur negando antecedens.
Et ad probationem, negatur consequentia.
Et si arguitur, ut post dicitur, quod ibi arguitur ab inferiori ad suum superius negatione postposita, huic dicitur quod regula solum intelligitur ubi arguatur a per se inferiori ad per se superius. Et dicitur per se inferius sine quo inferiori non potest esse tale superius, ut quando sic arguitur ‘homo non est; ergo animal non est’, valet consequentia simpliciter, formalis tamen non est. Unde rarissime valet aliqua talis consequentia de forma ubi arguitur ab inferiori ad suum superius negatione postposita, aliquando tamen simpliciter, ut dictum est, valet talis consequentia, dum tamen arguitur a per se inferiori ad per se superius sicut dictum est, sed sic non arguitur in proposito; ergo et cetera.
Ad secundam consequentiam principalem, respondetur negando consequentiam. Unde non sequitur ‘aliquid coloratum non est; ergo non omne coloratum [est]’, [83ra] nec sequitur ‘aliquid coloratum non est; ergo aliquod coloratum non est’. Iste enim terminus ‘aliquid’ non determinatur per hunc terminum ‘coloratum’ tamquam per suum adiectivum, sed uterque terminus tenetur in neutro genere substantivo, et negatur iste terminus ‘coloratum’ ab illo termino ‘aliquid’.
Unde haec propositio ‘aliquid coloratum non est’ significat quod aliquid non sit coloratum; et ideo est necessaria propositio. Alius tamen terminus, scilicet ‘aliquod’, non obstante quod sit neutri genere secundum communem modum loquendi, etiam per grammaticam approbatum, non sufficit per se, sed oportet ut sibi adiungatur aliquod determinabile ex eadem parte propositionis, sicut est iste terminus ‘coloratum’, unde haec non est oratio perfecta ‘aliquod est’, sicut haec ‘aliquid est’; igitur et cetera. Si quaeritur tamen an haec sit concedenda ‘quodlibet quod est asinus est’, respondetur quod ad omnem talem potissima responsio est ipsam primo distinguere secundum compositionem et divisionem.
Unde, sicut notum est, ille sensus compositus est verus ‘quodlibet quod est asinus est’, ita quod hoc totum ‘quod est asinus’ sit subiectum; et alius sensus est falsus, iste scilicet ‘quodlibet est aliquid quod est asinus’. Istae propositiones tamen ‘quodlibet coloratum est’, ‘quodlibet asinus est’, et sic de talibus statim negandae sunt, quia sunt convertibiles cum propositionibus impossibilibus, sicut apparet per communem modum loquendi.
Ad aliam consequentiam, quando arguitur “omne coloratum est; ergo omne est coloratum”, negetur consequentia.
Et ad probationem, negatur assumptum quod quacumque singulari universalis consequentis data, illa sequitur ex aliqua singulari universalis antecedentis, et dicitur quod nulla est singularis universalis antecedentis nisi in qua demonstratur coloratum, sed infinitae sunt singulares consequentis vel possunt esse in quarum nulla demonstratur coloratum. Ideo ad formam argumenti dicitur quod quaecumque talis consequentia est bona ‘hoc coloratum est; ergo hoc est coloratum’, sed nulla est singularis universalis antecedentis nisi singularis vera. Ideo, demonstrato non colorato, non est illa singularis huius universalis antecedentis; et ideo argumentum non vadit ad propositum.
Sed tamen simpliciter respondendo potest negari haec consequentia ‘quaelibet singularis consequentis infertur ex aliqua singulari antecedentis; igitur consequens sequitur ex illo antecedente’, sicut non sequitur ‘quaelibet singularis talis universalis est vera; igitur illa universalis est vera’, sicut posito quod non forent plures propositiones quam illae duae ‘omnis homo est albus’, ‘iste homo est albus’, demonstrato homine albo, tamen quod sint multi homines nigri, tunc patet quod illa universalis sit falsa significando praecise quod omnis homo est albus.
Patet, et tamen quaelibet singularis huius universalis est vera; sequitur igitur quod non valet haec consequentia ‘quaelibet singularis istius universalis est vera; igitur universalis est vera’. Et sic nec valet ista consequentia ‘quaelibet singularis consequentis sequitur ex aliqua singulari antecedentis; ergo consequens illud sequitur ex illo antecedente’. Oportet enim quod cuiuslibet supposito subiecti correspondeat una singularis sic significans et quod illa universalis significet sicut suae singulares, et sic arguendo erit consequentia bona et antecedens falsum sicut prius argutum est.
Ad aliud, quando arguitur posito quod nullum summe album sit vel quod album non sit, admittatur positio.
Et quando arguitur quod non omne coloratum est, quia album non est, conceditur consequentia et negatur antecedens.
Et quando arguitur antecedens sic: “aliquod album non est; ergo album non est, quia [83rb] summe album non est; ergo aliquod album non est”, huic ultimo respondetur negando consequentiam, quia arguitur ab inferiori ad suum superius per accidens, quia illud superius posset esse illo inferiori non existente; ideo et cetera.
Et si arguitur contra istam consequentiam prius concessam, scilicet ‘album non est; ergo coloratum non est’, probando illam consequentiam non valere, quia sequitur ‘coloratum non est; ergo nihil est coloratum’, quia sequitur ‘coloratum non est ; ergo nullum coloratum est’. Consequentia haec arguitur quia si non valet stabit oppositum consequentis cum antecedente; stabunt ergo ista simul ‘coloratum est’ et ‘aliquod coloratum non est’, sed sequitur ‘coloratum est; ergo omne coloratum est’; ergo a primo ad ultimum, stabunt ista simul ‘omne coloratum est’ et ‘coloratum non est’, quae sunt contradictoria.
Et ista consequentia ‘coloratum est; ergo omne coloratum est’ arguitur sic: si coloratum est; ergo vel unum est omne coloratum vel multa sunt colorata. Si unum sit omne coloratum, sequitur cum illud unum sit quod omne coloratum est; si multa sunt colorata, tunc quodlibet illorum est, et quodlibet coloratum est aliquod illorum; ergo quodlibet coloratum est; ergo a primo ad ultimum sequitur si aliquod coloratum est quod omne coloratum est. Et si sic, igitur ex opposito sequitur eodem modo, scilicet ‘aliquod coloratum non est; ergo nullum coloratum est’, sed non valet haec consequentia ‘aliquod album non est; ergo nullum coloratum est’, quia arguitur ab inferiori ad suum superius negatione postposita.
Huic dicitur, ut prius, quod haec consequentia est bona ‘album non est; ergo coloratum non est’, et etiam illa ‘album non est; ergo nullum coloratum est’, quia si prima valet, secunda valebit, ut probavit argumentum.
Et ad argumentum, quando dicitur quod arguitur ab inferiori ad suum superius negatione postposita[4]; ergo non valet, dicitur negando consequentiam. Illa enim consequentia et quaelibet talis ubi arguitur a per se inferiori ad per se superius negatione postposita[5] est necessaria, quia per medium necessarium potest reduci in syllogismum cathegoricum vel hypotheticum. Unde sequitur ‘aliquod album non est, omne album est coloratum; ergo aliquod coloratum non est’.
Et si dicitur quod consequentia est bona sed praemissae istae repugnant, huic dicitur quod quantumcumque istae repugnent, tamen ista minor est necessaria, et ideo maior est impossibilis, et ideo prima consequentia valet per istam regulam ‘ex impossibili sequitur quodlibet.
Et pro tanto dicitur communiter quod non valet talis consequentia de forma, quia oppositum consequentis et antecedens non formaliter includunt contradictoria, et est formaliter includere contradictoria cum hoc non possit distinguere aut distincte imaginari ista stare simul sine repugnantia, quod est falsum fere in omni tali consequentia; et ideo rarissime valet aliquod tale argumentum de forma ubi arguitur ab inferiori ad suum superius cum negatione praeposita vel postposita.
Potest enim imaginari satis ista stare simul ‘nullum album est et tamen omne coloratum est’ et etiam ista ‘nullus homo est vel nihil quod est homo est et tamen ‘omne animal est’, verumtamen quia iam non stant simul nec possunt simul stare, sicut numquam stat aliquod impossibile cum aliquo vel aliquibus. Ideo ab utroque illorum ad oppositum alterius conceditur consequentia.
Unde sicut prius argutum est, advertendum quod universaliter respectu huius verbi ‘est’ valet talis consequentia ‘aliquid est; ergo quodlibet est’, ‘aliquid non est; ergo nihil est’, ‘homo est; ergo omnis homo est’, ‘homo non est; ergo nihil quod est homo est’, ‘coloratum est; ergo omne coloratum est’, ‘coloratum non est; ergo nullum coloratum est’, et sic de talibus, et hoc respectu huius verbi substantivi ‘est’ in praesenti tempore. In praeterito enim vel futuro non valet communiter et de forma huiusmodi [83va] argumentum, licet illa consequentia valeat ‘aliquis homo erit; ergo omnis homo erit’, sed tamen illa est bona, quia tenet per hoc medium necessarium ‘nullus homo potest subito corrumpi’, sed non valet de forma respectu alicuius alterius verbi nisi fuerit convertibile cum hoc verbo ‘est’, ut est hoc verbum ‘existo’ vel aliquod huiusmodi. Unde numquam valet huiusmodi consequentia sicut apparet cuilibet cum verbo adiectivo, unde non sequitur ‘homo currit; ergo omnis homo currit’, nec sequitur ‘aliquis homo non currit; ergo nullus homo currit’.
Et ex hoc satis sequitur quod adhuc cum illo verbo substantivo non valet consequentia universaliter nisi hoc verbum ‘est’ praedicet secundum adiacens tantum, ut ponitur in exemplis. Si enim praedicet tertium adiacens non valebit consequentia. Haec enim consequentia non valet ‘homo non est albus; ergo nullus homo est albus’, nec sequitur ‘homo est albus; ergo omnis homo est albus’. Unde sicut non sequitur ‘homo currit; ergo omnis[6] homo currit’, sic nec sequitur ‘homo est currens; ergo omnis homo est currens’, quia istae consequentiae convertuntur, ideo et cetera.
Praeterea arguitur ad sophisma sic: si omne coloratum est; ergo omne album est, et si omne album est, et nullum coloratum incipit esse; ergo nullum album incipit esse’. Consequentia patet.
Sed arguitur quod non valet haec consequentia. Ponitur enim quod nullum coloratum incipiat esse et quod Socrates incipiat esse albus, ita tamen quod nunc non sit albus nec umquam prius fuisset albus, sed quod iam sit Socrates et per longum tempus ante hoc fuit Socrates et per longum tempus post hoc erit ipse Socrates, tunc, isto posito, arguitur [quod] nullum coloratum incipit esse, et arguitur quod aliquod album incipit esse, quia aliquod album incipit esse Socratem, sed si aliquid incipit esse Socratem, illud incipit esse; ergo et cetera. Consequentia patet et minor per hoc: quia nihil potest incipere esse Socratem nisi Socrates, sed si Socrates incipiat esse Socratem, Socrates incipit esse, quia non potest esse quod Socrates fuit antequam ipse fuit Socrates; igitur et cetera.
Et arguitur assumptum, scilicet maior, quod album incipit esse Socratem: quia nunc nullum album est Socrates, et immediate post hoc aliquod album erit Socrates; ergo aliquod album incipit esse Socratem.
Consequentia arguitur: quia arguitur ex exponentibus ad expositam.
Et antecedens patet per casum.
Consequentia etiam illa sic arguitur: sequitur enim ‘si Socrates non sit albus, et immediate post instans quod est praesens erit Socrates albus; ergo Socrates incipit esse albus’; ergo eadem ratione valebit hoc argumentum ‘nunc nullum album est Socrates, et immediate post hoc aliquod album erit Socrates; ergo aliquod album incipit esse Socrates’.
Similiter illa propositio ita vere habet exponi per remotionem de praesenti et positionem de futuro sicut per positionem de praesenti et remotionem de praeterito. Aliter enim non possent tales propositiones verae exponi ‘Socrates incipit moveri’, ‘Socrates incipit tangere aliquem punctum quem non tangit’, ‘Socrates incipit pertransire aliquam partem proportionalem alicuius spacii’.
Si ergo istae exponentes de praesenti et de futuro sint verae sic significando, sequitur quod illa propositio non est falsa sic significando, scilicet quod aliquod album incipit esse Socrates, et si sic; igitur aliquod album incipit esse Socrates, sicut prius argutum est. Ideo si dicitur in casu primo quod aliquod album incipit esse Socrates, et etiam aliquod coloratum incipit esse, et quod repugnat quod nullum coloratum incipiat esse, contra: si omne coloratum est, et omne coloratum immediate ante instans quod est praesens fuit; ergo nullum coloratum incipit esse.
Praeterea: non sequitur ex casu quod coloratum quod est Socrates incipit esse Socrates, nec quod aliquod coloratum quod non est Socrates incipiat esse Socrates; ergo ex casu non sequitur quod aliquod coloratum incipit esse Socrates.
Consequentia patet, et antecedens arguitur sic: in casu isto sequitur quod nullum coloratum incipit esse Socrates, quia nihil incipit esse Socrates, quia nec Socrates nec aliud a Socrate quod non est Socrates.
Patet: quia prius fuit Socrates, et iam est Socrates nec quod non est Socrates incipit esse Socrates, quia nihil quod non est Socrates potest esse Socrates, sed nihil quod non potest esse Socrates incipit esse Socrates; ergo nihil quod est Socrates incipit esse Socrates, et ultra; ergo nullum coloratum incipit esse Socrates.
Ideo pro [83vb] isto conceditur quod nullum coloratum incipit esse Socrates nec aliquod album incipit esse Socrates, sed sequitur quod Socrates incipit esse aliquod album. Et tunc ad argumentum, quando arguitur quod ibi arguitur ab exponentibus ad expositum et cetera, huic dicitur quod non valet consequentia ista ‘nullum album est Socrates, et immediate post instans quod est praesens aliquod album erit Socrates; ergo aliquod album incipit esse Socratem’. Nec sequitur ex hoc antecedente quod Socrates incipit esse albus, sicut potest satis probabiliter sustineri. Non enim sequitur ‘in A instanti aliquod album erit Socrates; ergo in A instanti Socrates erit albus’, sicut non sequitur ‘immediate post hoc aliquod album erit Socrates; igitur immediate post hoc Socrates erit albus seu aliquod album’; ideo et cetera.
Et quando arguitur “haec consequentia est bona ‘Socrates non est albus, et immediate post instans quod est praesens erit albus; ergo Socrates incipit esse albus’; ergo eadem ratione erit ista bona ‘nullum album est Socrates, et immediate post instans quod est praesens aliquod album erit Socrates; ergo aliquod album incipit esse Socratem’”, negatur consequentia. Et causa est quare non valet haec secunda consequentia sicut prima, quia in secunda arguitur in terminis communibus positis a parte subiecti, sed in prima arguitur cum terminis discretis sive in propositionibus singularibus.
Unde cum terminis universalibus communibus seu particularibus propositionibus talibus non requitritur quod valeat huiusmodi argumentum, aliquando tamen in aliquibus valet huiusmodi consequentia simpliciter, sed hoc non erit nisi gratia terminorum. Sequitur enim ‘nihil quod est homo currit, et immediate post instans quod est praesens aliquid quod est homo currit; ergo aliquid quod est homo incipit currere’, sed illud argumentum solum tenet gratia terminorum. Nam in multis terminis non valet huiusmodi argumentum sic arguendo: nulla pars proportionalis huius lineae est pertransita, et immediate post instans quod est praesens aliqua pars proportionalis huius lineae erit pertransita; ergo aliqua pars huius lineae incipit esse pertransita.
Similiter: non sequitur ‘nullum instans futurum est, sed immediate post instans quod est praesens aliquod instans futurum erit; ergo aliquod instans futurum incipit esse’, et similiter in multis aliis terminis non sequitur.
Et ideo si quaeritur qualiter illa propositio ‘aliquod album incipit esse Socrates’ vere debet exponi vel aliqua talis, dicitur quod potest dupliciter exponi vel sic ‘aliquod[7] album est Socrates, et nullum album prius fuit Socrates; ergo aliquod album incipit esse Socrates’ vel sic ‘nullum album est Socrates, nec aliquid quod erit album est Socrates, et immediate post instans quod est praesens Socrates erit aliquod album; igitur aliquod album incipit esse Socrates’. Sic enim exponendo erit consequentia bona, sed antecedens illud in casu superius posito est repugnans.
Et ideo ex primo casu non sequitur quod aliquod album incipit esse Socrates nec quod aliquod coloratum incipit esse, sed sequitur quod nullum coloratum incipit esse Socrates et quod nullum coloratum incipit esse. Supponitur enim in casu illo pro prima particula quod nullum coloratum incipiat esse. Sed adhuc arguitur quod casus iste claudit opposita, quia si nullum album in casu illo incipiat esse Socrates, et immediate post instans quod est praesens erit ita quod aliquod album est Socrates, sequitur quod immediate post instans quod est praesens erit ita quod aliquod album est Socrates, quod non incipit nec incepit nec incipiet esse Socrates.
Et consequentia ista arguitur sic: simus enim in instanti medio istius horae gratia argumenti, tunc in isto casu in hoc instanti aliquod album est Socrates, et tamen illud non incipit esse Socrates, quia illud iam est Socrates et illud prius fuit Socrates, nec illud incepit esse Socrates, quia non in A instanti et sit A primum instans istius horae cuius est hoc instans medium in quo instanti non fuit Socrates albus, sed ante quod fuit niger, et tunc arguitur [84ra] sic: non in A illud album incepit esse Socrates, nec ante nec post; ergo et cetera.
Quod non in A patet ex illa responsione data.
Et quod ante A instans non incepit illud album esse[8] Socrates arguitur: quia tunc sequitur, ut apparet, quod illud album incepit esse per magnum tempus antequam illud fuit, quod est impossibile.
Consequentia arguitur sic: illud album incepit esse ante A, sed numquam ante A fuit illud album; ergo illud album incepit esse antequam ipsum fuit, sed ipsum non incepit esse immediate ante A; igitur et cetera. Et si sic, sequitur conclusio, scilicet quod illud incepit esse per magnum tempus antequam ipsum fuit, quod est impossibile.
Similiter: nec post A incepit illud album esse, quia in nullo instanti post A, quia in quolibet instanti post A fuit illud album; ergo numquam post A incepit illud esse, et si sic; ergo numquam incepit esse, quod est impossibile, cum sit postquam non fuit.
Praeterea arguitur quod in A instanti illud album incepit esse Socrates: quia tunc incepit esse ita quod illud album est Socrates, quia tunc incepit illa propositio esse vera ‘album est Socrates’, quia immediate post A illa fuit vera nec in A nec ante A; ergo et cetera. Similiter: Socrates prius fuit quam album illud fuit, et per nullum tempus vel per instans Socrates fuit prius quam fuit illud album nisi per totum tempus in quo Socrates fuit ante A; ergo in A incepit illud album esse Socrates.
Ad argumenta respondetur.
Ad primum, quando arguitur quod ex illa responsione sequitur quod aliquod album est Socrates quod numquam incepit esse Socrates, negetur conclusio.
Et ad argumentum, dicitur quod illud album incepit esse Socrates, et hoc in eodem instanti in quo Socrates incepit esse Socrates.
Quod arguitur sic: sit C illud instans in quo Socrates incepit esse, tunc arguitur sic: omne quod est Socrates incepit esse Socrates in C instanti, hoc album est aliquid quod est Socrates; ergo hoc album incepit in C instanti esse Socrates. Consequentia patet, et etiam antecedens; ergo et cetera.
Et tunc ad argumentum contra responsionem, quando arguitur quod illud album numquam fuit ante A, negetur illa propositio.
Et quando arguitur “numquam ante A fuit illud album; ergo illud album numquam fuit ante A”, negetur consequentia, quia illud album fuit ante A non fuit album ante A. Et ad aliud argumentum, quando arguitur quod in A instanti incepit ita esse quod aliquod album est Socrates, conceditur.
Et ultra, quando arguitur quod aliquod album incepit in A instanti esse Socrates, negetur consequentia.
Et ad argumentum, quando arguitur quod Socrates prius fuit quam fuit illud album, conceditur ista, sed negetur illa quod Socrates prius fuit quam illud album fuit, quia illud album fuit ita cito sicut Socrates fuit, sed illud non fuit album ita cito sicut Socrates fuit. Et ad argumentum, si arguitur sic: Socrates fuit in C instanti, sed in C instanti non fuit illud album etiam per magnum tempus post C quando Socrates fuit non fuit illud album; ergo prius fuit Socrates quam illud album fuit, dicitur quod non valet consequentia, sed sequitur quod prius fuit Socrates quam fuit illud album. Contra: tunc sequitur illa conclusio quod quandocumque Socrates fuit illud, album fuit, et e contra, et aliquando fuit Socrates quando non fuit illud album, conceditur, et sequitur quod in aliquo instanti sicut in C instanti album incepit esse, et tamen tunc fuit ita quod nullum album incipit esse Socrates; huic dicitur quod illa conclusio satis probabiliter potest negari eodem modo sicut dicitur quod quando Socrates desinet esse Socrates, tunc erit ita quod aliquid desinit esse Socrates, et quod homo desinit esse Socrates, et quod motus incipit esse, et sic de aliis.
Et si conceditur quod in casu isto posito in C instanti fuit ita quod aliquod album incipit esse Socrates, quamvis Socrates tunc non incepit esse albus, et quamvis tunc nihil incepit esse album, tamen tunc fuit ita quod album incepit esse et incipit esse Socrates, quia tunc fuit ita quod album quod erit incipit esse Socrates et incipit esse, sicut quando aliquid desinit esse Socrates, certum est [84rb] quod nihil quod est nec aliquid quod erit desinit esse Socrates, sed aliquid quod fuit desinit esse Socrates, et etiam desinit esse, et sic de aliis.
Posset tamen concedi conclusio et probabilius, illa scilicet quod album incepit esse Socrates quando fuit ita quod nullum album incipit esse Socrates. Sed tunc sequitur quod non est possibile quod homo desinat esse nec quod motus incipiat esse, nec breviter quod aliquid desinat esse, cuius non est dare ultimum intrinsecum, ut sunt ‘homo’, ‘motus’, ‘tempus’ et sic de aliis, et quod non est possibile quod aliquid incipiat esse cuius non est dare primum intrinsecum sui esse, ut motus et tempus et sic de aliis, quae omnia possunt probabiliter sustineri.
Quod enim illa sequuntur arguitur sic: quia si sit possibile quod homo desinat esse, ponatur et arguitur quod non, quia necesse est quod omnis homo sit; ergo nihil quod est homo desinit esse homo. Sed per istam responsionem sequitur ‘nihil quod est homo desinit esse homo; igitur nihil desinit esse homo’, et si sic, sequitur quod non est ita quod homo desinat esse. Quod autem illa consequentia sit bona ‘nihil quod est homo desinit esse homo; ergo nihil desinit esse homo’ patet per istam responsionem, quia ipsa ponit quod si aliquid desinat esse homo, illud est, sed nullo modo est possibile quod homo qui est desinat esse, et sicut arguitur de isto potest argui de omnibus aliis prius tactis; ideo et cetera.
Praeterea arguitur ad sophisma sic, probando quod non omne coloratum est: quia aliquod coloratum apparens non est; igitur et cetera.
Antecedens arguitur: quia apparens coloratum non est; ergo aliquod coloratum apparens non est.
Consequentia arguitur: quia quicquid est apparens coloratum est aliquod coloratum apparens; igitur et cetera.
Similiter: aliqua duo apparent summe alba quorum unum altero eorundem apparet albius eidem; ergo neutrum coloratum est, sed utrumque illorum est apparens coloratum; ergo aliquod apparens coloratum non est.
Antecedens primi argumenti sic arguitur: ponatur quod per totam istam horam incipientem a praesenti instanti appareat tibi A et B esse summe alba, et quod A continue per totam istam horam apparebit tibi albius quam prius apparuerit, ita quod per totam eandem horam apparebit tibi quod A est albius quam tibi prius apparuerit. Et si hoc negetur esse compossibile casui,
ponatur quod continue per eandem horam apparebit tibi quod A est albius quam prius ipsum fuit, et quod B continue appareat ita album sicut prius, sic quod B numquam apparebit aliquo modo variari. Isto posito, arguitur primum antecedens secundi argumenti, scilicet quod aliqua duo apparent summe alba quorum uno altero eorundem apparet albius, et hoc quia in casu illo A apparet summe album et B apparet summe album, et hoc respectu tui, ut supponitur, et A apparet albius B.
Probatur: quia in principio A apparuit ita album praecise sicut B apparuit, et e contra, sed continue post primum instans istius horae apparuit tibi A intendi ultra gradum quem prius habuit in principio, et B continue apparuit ita album praecise sicut ipsum apparuit in principio; ergo A continue post primum instans istius horae apparuit albius B. Sequitur enim ‘A est albius quam ipsum fuit in principio huius horae, et A et B in principio huius horae fuerunt aequaliter alba omnino, et B est ita album praecise sicut ipsum fuit in principio; ergo A est albius B’. Arguitur tunc sic: haec consequentia est bona scita a te esse bona, et antecedens apparet tibi verum, et apparet tibi, immo bene scis, quod ex nullo vero sequitur falsum; ergo consequens apparet tibi verum; ergo apparet tibi quod A est albius B. Ponitur enim gratia exempli quod iam fit medium instans totius horae, et arguitur pro illo instanti medio. Similiter sic: A est albius quam prius fuit, sed A et B in principio fuerunt aequaliter alba omnino; ergo A est albius quam prius fuit B.
Ista consequentia est bona scita a te esse bona, et antecedens apparet tibi esse verum; ergo et consequens.
Ideo si dicatur quod casus non est possibilis, contra: prima pars est satis possibilis, scilicet quod A et B continue appareant tibi summe alba.
Probatur quod secunda pars sit compossibilis primae, et hoc sic: ponitur [84va] enim quod A et B iam appareant tibi summe alba, et quod continue post hoc appareat tibi quod A sit summe album et quod A numquam ante hoc apparuerit tibi summe album, nec umquam[9] fuit summe album, et quod continue appareat tibi quod A sit albius quam prius fuit.
Quod illud sit possibile arguitur sic: quia possibile est quod appareat tibi summe album et albius quam prius fuit. Sed qualitercumque potest tibi apparere de aliquo, sic per tempus potest apparere de eodem, quia potest tibi apparere quod continue manet idem tempus praecise. Per tempus enim potest tibi apparere quod hoc est et quod hoc non fuit, demonstrato aliquo eodem; igitur et cetera. Ideo admitto totum casum sive ponatur ista particula quae relicta fuit tamquam dubia, sive alia.
Ad argumentum, quando arguitur quod A apparet albius B, negetur.
Et ad utrumque argumentum, dicitur concedendo consequentiam et negando antecedens, quia neutrius consequentiae apparet antecedens verum in casu illo, quia non apparet quod A et B in principio fuerunt aequaliter alba. Apparet enim quod B in principio fuerit summe album et quod A in principio non fuerit summe album; ideo apparet quod A et B in principio non fuerint aequaliter alba.
Et si arguitur contra hoc: si A et B in principio apparuerunt[10] summe alba; ergo tunc apparuerunt aequaliter alba, huic dicitur quod haec consequentia non valet, nec ex illo antecedente sequitur quod apparet quod A et B fuerint aequaliter alba, quia non sequitur ‘A et B tunc apparuerunt aequaliter alba; ergo apparet quod A et B fuerunt[11] tunc aequaliter alba’.
Sed si arguitur ex alia parte sic quod A apparet albius B, et etiam quod A apparet albius summe albo, quia si apparet esse albius quam prius apparuit, et ipsum prius apparuit summe album; ergo A apparet albius summe albo; item sic: si A apparet albius quam ipsum prius apparuit, et prius apparuit ita album sicut apparet B; ergo A apparet albius quam apparet B, sed B per casum apparet summe album; igitur et cetera; huic dicitur quod cum casu stat multum bene quod A apparet albius quam prius apparuerit.
Et tunc ad argumentum respondetur simul negando utramque consequentiam factam. Ponatur enim, sicut prius ponebatur in declarando casum, quod appareat tibi quod A numquam apparuerit summe album sed remisse album. Sis enim nunc oblitus qualiter tibi apparuerit de A, tunc sic non valet haec consequentia ‘apparet tibi quod A sit albius quam umquam tibi apparuerit, et A apparuit summe album prius; ergo A iam apparet albius quam summe album’, sic non valet consequentia prius facta ‘A apparet albius quam prius apparuerit, et prius apparuit summe album; ergo prius apparuit albius summe albo’.
Si tamen sic arguitur: A apparet albius tibi quam prius apparuit, et bene scis quod A prius apparuit tibi summe album; ergo A apparet albius summe albo, bene valeret consequentia, sed antecedens tunc foret impossibile et includens opposita. Si etiam arguitur sic: A apparet albius quam umquam prius apparuerit, et aliquando A prius apparuit summe album; igitur A apparet albius quam apparuerit A tunc quando apparuit summe album, negetur consequentia.
Etiam si arguitur quod fundamentum istius propositionis non valet, quia consequentia super quam fundatur illa responsio non valet, quia haec consequentia non valet ‘apparet tibi quod A sit albius quam A prius apparuerit; ergo A apparet tibi albius quam prius apparuerit’, ad hoc respondeo dicendo quod veritas est quod haec consequentia non valet. Posset enim esse quod appareat tibi quod A esset albius quam prius apparuerit, quamvis A non foret vel fuisset, sed si A appareat sic esse vel sic, oportet quod A sit.
Sed ulterius dicitur quod illa responsio non fundatur super illam consequentiam sed super unam regulam necessariam et hanc consequentiam, scilicet ‘hoc apparet tibi prius apparuisse album, et apparet tibi quod hoc sit albius quam [84vb] illud prius apparuerit; ergo hoc apparet tibi albius quam ipsum prius apparuerit, demonstrato A’. Et ulterius fundatur ista responsio super hanc regulam ‘quicquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens’, sic arguendo ‘si ad hoc consequens A apparet albius quam prius apparuerit et cetera, sequitur quod A apparet albius summe albo; ergo ad hoc antecedens, scilicet ‘hoc apparet tibi prius apparuisse summe album, demonstrato A’, sequitur quod apparet tibi albius summe albo’, consequens falsum.
Sicut enim apparet manifeste, ista consequentia non valet ‘hoc apparet prius apparuisse album, et apparet quod hoc sit albius quam ipsum prius apparuit; ergo hoc apparet esse albius summe albo’; et ideo quia non valet haec consequentia, a primo ad ultimum, dicitur quod non valet illa consequentia, et sic fundatur illa responsio superius posita.
Et ex hac responsione patet pro parte responsio ad primam consequentiam factam ad introductionem huius argumenti, scilicet quando arguitur quod aliquod coloratum non est, quia aliquod apparens coloratum non est; ergo aliquod coloratum apparens non est. Huic dicitur quod non valet ista consequentia nisi sicut ex impossibili sequitur quodlibet. Antecedens enim est impossibile, scilicet aliquod apparens coloratum non est.
Significat enim quod aliquid[12] quod apparet coloratum non est, et hoc est impossibile. Posset tamen antecedens sophistice sic sustineri ‘aliquod apparens coloratum non est’, sicut conceditur illa ‘aliquod coloratum non est’, quia aliquid non est coloratum, sic posset dici ex parte illa, scilicet quod aliquid apparens coloratum non est, quia aliquid apparens non est coloratum, sed sive sic capiatur antecedens sive ut prius adhuc non valet consequentia, nisi modo dicto.
Sed contra hoc quod dicitur, scilicet quod illud antecedens est impossibile prout significat primo modo et sicut significat in rei veritate, scilicet quod aliquod apparens coloratum non est, arguitur sic: ponatur quod Socrates aliquando apparuerit tibi currere vel aliud, et quod iam tibi appareat quod ita est de Socrate omnino sicut tibi prius apparuit de Socrate, tunc arguitur sic: Socrates tunc apparuit tibi currere, et iam apparet tibi de Socrate omnino sicut tunc apparuit tibi; igitur iam Socrates apparet tibi currere, et tamen Socrates non est; ergo aliud apparens non est; huic dicitur, ut prius, quod si aliquid apparet, illud est.
Et tunc ad argumentum factum, negetur consequentia. Unde non sequitur ‘apparet mihi quod Socrates currit; ergo Socrates apparet currere’. Ad hoc enim quod Socrates appareat mihi currere, requiritur quod aliquam sensationem habeam de Socrate, scilicet vel audiam vel tangam vel videam eum. Sed ad hoc quod sentiam eum sequitur quod ipse sit, et sic de aliis; sequitur ergo a primo quod si Socrates apparet alicui, ipse est; sequitur ergo, a primo ad ultimum, ‘si Socrates apparet; ergo Socrates est’, et sic arguitur de quolibet alio; ergo et cetera.

Notes

  1. 13 quod corr.: quia V
  2. 14 quacumque corr. quodcumque V
  3. 15 universalis corr. : universali V
  4. 16 postposita corr.: praeposita V
  5. 17 postposita corr.: praeposita V
  6. 18 omnis corr.: nullus V
  7. 19 aliquod corr.: aliquid V
  8. 20 esse corr.: est V
  9. 21 umquam corr.: numquam V
  10. 22 apparuerunt corr.: apparere V
  11. 23 fuerunt corr.: fuere V
  12. 24 aliquid corr.: aliquod V