Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 26

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
QUAESTIO 26 UTRUM QUILIBET TENEATUR SCIRE DE QUOLIBET PECCATO. AN SIT MORTALE AN VENIALE
Circa secundum arguebatur quod quilibet tenetur scire de quolibet an sit mortale peccatum, quia secundum BOETHIUMnon vitatur malum nisi cognitum. Quilibet tenetur vitare quodlibet peccatum mortale. Ergo tenetur quodlibet cognoscere.
Contra. Tunc omnis peccans ignorans gravius peccaret quam sciens, et nulla esset ignorantia allevians. Quod falsum est, cum dicat APOSTOLUS:Misericordiam consecutus sum quia ignoransfeci.
[SOLUTIO]
Dicendum ad hoc quod peccatorum quaedam sunt ex genere suo mortalia, ut adulterari, furari, de quibus dicit PHILOSOPHUSquod mox nominata mala sunt; quaedam vero ratione contemptus solum supervenientis actui: quod enim ratione generis actus alias posset esse veniale, bene ratione contemptus potest esse mortale.
Discretionem mortalium isto secundo modo a venialibus non est hominis mensurare, nisi excessus fuerit multum notabilis, unde dicit AUGUSTINUS I° Soliloquiorum : Quantum miseri eramus et quo [180] progressi fueramus, nec cogitare nec sentire permittimur, et loquitur de progressu in peccatum. Discretionem ergo talium mortalium non tenetur homo scire, nisi multum notabilis sit excessus. Loquendo autem de discretione mortalium primo modo, tunc distinguendum. Aut enim sunt divina lege expressa, aut non sed iuxta ea quae expressa sunt, ex rationis industria investiganda reliquuntur; secundum enim quod dicit PHILOSOPHUSin IlIO Polit icae : Lex universalia instituit, reliqua iustissima sententia iudicare oportet et disponere.
Si sunt divina lege expressa, tunc tenetur quilibet pro tempore quo est capax praecepti, scire ea et quod debet se cavere ab eis; tunc enim obligatur ad tenendum praecepta, ut dicitur IlIO De libero arbit r iO. Horum ignorantia dicitur ignorantia iuris, quae neminem excusat. In talibus enim nullus debet praesumere aliquid agere si non sit certus, nisi requisito consilio peritiorum.
Si vero non sunt divina lege expressa sed in expressis implicita, tunc secundum gradus et conditiones personarum quidam tenentur scire magis distincte et in particulari, quidam vero minus distincte et magis in universali, sicut est de notitia articulorum fidei. Regulam autem universalem communem omnibus de his nullus dare potest. Et quia in talium peccatorum distinctione an sint mortalia an venialia, non est qui certam et generalem regulam distinguendi dare poterit (delicta enim quis intelligit, ut dicitur in Psalmo), cum cuiquam in dubium venerit de aliquo talium an sit mortale an veniale , [181] debet a peritioribus quaerere, vel propter dubium de peccato tali tamquam de mortali poenitere. In hoc enim casu habet locum illud GREGORII: Bonarum mentium est ibi peccatum agnoscere ubi peccatum non est, scilicet tam grande quantum agnoscit.
[AD ARGUMENTA]
Per hoc patet ad obiecta.
Ad primum, quod non vitatur malum nisi cognitum, verum est vel in generali vel in speciali, et hoc modo quilibet usum liberi arbitrii habens, obligatus ad vitandum omne mortale, debet omne cognoscere vel in generali vel in speciali, ut dictum est. Et de cognito in generali cum occurrit in speciali, satis respondet de illo testimonium conscientiae cuiquam, nisi malitia impediat, ut vel omnino non agat, vel agere non attentet nisi prius peritiores consulat. .
Ad secundum, quod tunc omnis ignorantia esset aggravans, dicendum quod verum est si omnes omnia tenerentur scire expresse et in speciali, sicut illa quae exprimit lex divina, quod non est ita,


Notes