Authors/Campsall/QSLA/Q5

From The Logic Museum
< Authors‎ | Campsall‎ | QSLA
Jump to navigationJump to search


Latin English
[103]
Quaestio quinta
EODEM IN SE HABEBIT IN NECESSARIIS PROPOSITIONIBUS ET CETERA[1]
{Q}uaeratur: utrum universalis negativa de necessario convertatur in terminis?
I
5.01 Quod non videtur quia non sequitur de necessitate: 'nullum multi plex est necessarium, igitur de necessitate nullum necessarium est multiplex'.
5.02 Similiter non sequitur de necessitate: 'nullum impossibile est contingens, igitur de necessitate nullum contingens est impossibile', quia antecedens est verum et consequens falsum.
5.03 Dicitur huic quod tales de necessario sunt distinguendae secundum compositionem et divisionem. In sensu composito sunt convertibiles, quia in tali conversione arguitur per istam regulam: unum convertibilium est necessarium, igitur reliquum, quia in illo sensu significatur quod inhaerentia sit necessaria. In sensu diviso dicitur quod non habent converti generaliter, sed si aliqua convertatur in illo sensu, hoc solum est gratia terminorum, sicut sequitur de necessario: 'nullus homo est asinus, igitur de necessitate nullus asinus est homo'. In aliis terminis, tamen, non valet conversio quia praedicatum appellat suam formam et subiectum supponit pro supposito et ideo, illo sensu, consequentia non valet.
5.04 Ad primam rationem dicitur quod consequentia est hic bona, ratione terminorum, quia utraque istarum est necessaria. In aliis, tamen, terminis non valet.
5.05 Ad secundum dicitur quod consequentia non valet, sicut non sequitur de necessitate: 'nullum impossibile est sub forma contingentis, igitur de necessitate nullum contingens est sub forma impossibilis.
5.06 Contra istud modum dicendi arguitur sic: secundum istam responsionem, ista consequentia non valeret: 'Socrates albus de necessitate non est Socrates, igitur Socrates de necessitate non est Socrates albus' quia, posito quod Socrates esset niger, antecedens esset verum et consequens [104] falsum, quia adhuc isto posito, Socrates posset esse albus. Cum, tamen, antecedens non posset esse verum sine consequente, quia sequitur: 'Socrates albus de necessitate non est Socrates; et possibile est Socratem esse Socratem album; igitur, possibile est Socratem esse aliquid quod de necessitate non est ipsum', et ita, ex opposito consequentis et antecedente sequitur unum impossibile.
5.07 Praeterea, secundum istam responsionem hanc esset vera: possibile est omnem hominem non esse hominem, cum, tamen, ex ista et alia vera sequitur unum falsum arguendo sic: 'possibile est tantum hominem non esse hominem; et possibile est quidlibet aliud ab homine non esse hominem; igitur, possibile est nihil esse hominem '
5.08 Similiter, si haec sit falsa: Socrates de (86rb) necessitate est Socrates albus; et nihil aliud a Socrate de necessitate est Socrates albus; igitur, possibile est nihil esse Socratem album' et cum in ista fit distributio pro re significata per praedicatum, sequeretur quod idem possibile est non esse ipsummet.
5.09 Praeterea, ex una vera et alia indeterminate vera sequeretur unum determinate falsum arguendo sic: 'quidlibet quod non erit suppositum "hominis" de necessitate non est homo', et accipiatur suppositum 'hominis' secundum quod se extendit ad suppositum praesens et futurum, 'et antichristus est id quod non erit suppositum "hominis"; igitur, de necessitate antichristus non est homo'. Ista conclusio est falsa per responsionem, quia antichristus potest esse sub forma 'hominis' et ita contradictoria conclusionis est vera, et praemissae sunt verae, vel una vera et alia indeterminate vera, igitur et cetera.
5.10 Praeterea, Aristoteles, uniformi de contingenti, probat quod maiori particulari et minore universali non sequitur aliqua conclusio de contingenti[2], quia ponit terminos ad instantiam ubi affirmativa universalis de necessario est vera cum praemissis sicut hic: 'omnis homo de necessitate est animal'; quaero, igitur, an Aristoteles istam intelligat stare cum premissis, ipso accepto in sensu composito vel diviso? Si in sensu diviso, habeo propositum, quod haec sit vera in illo sensu. Si in sensu composito, non est ad propositum, cuius probatio est: nam Aristoteles non improbat illam uniformem, acceptis praemissis in sensu composito, quia in illo sensu non arguebat in compositum gradibus perfectis, quia tunc arguisset per istam regulam: praemissae sunt contingentes, igitur conclusio, quae regula non valet, igitur oportet quod eam improbet, acceptis praemissis in sensu diviso. Sed [105] ista de contingenti in sensu diviso stat cum illa de necessario in sensu composito, sicut ista stant simul: per responsionem, 'contingit hominem esse animal', et haec est necessaria: 'omnis homo est animal'; igitur instantia Aristotelis in nullo valeret, quia in sensu diviso propositio, per quam instaret, impossibilis, et in sensu composito non esset sua instantia ad propositum.
5.11 Praeterea, Aristoteles in secunda figura, mixtione necessarii et inesse, reducit sillogismum ibi factum in primam figuram per conversionem universalis negative de necessario;[3] quaero, igitur, an Aristoteles ibi arguit in sensu composito vel diviso? si in sensu diviso, habetur propositum, quod convertatur in sensu diviso. Non in sensu composito, quia tunc arguitur per istam regulam: maior est necessaria et minor vera, igitur conclusio est necessaria. Qui, tamen, modus arguendi non valet, nec valet dicere quod Aristoteles ibi supponit quod illa de necessario est de necessario simpliciter, et tunc sequitur quod conclusio sit necessaria, quia tunc Aristoteles non posset improbare ibi mixtionem necessarii et inesse quando universalis affirmativa est de necessario. Cuius probatio est quia, aut Aristoteles inprobat illam mixtionem in terminis ubi illa de inesse est de inesse simpliciter, vel de inesse ut nunc; non primo modo, quia tenet per eandem regulam, illo supposito per quam et mixtio ubi negativa est de necessario, quia ita evidenter sequitur: 'maior affirmativa est necessaria; et minor est de inesse simpliciter; igitur, conclusio est necessaria' sicut sequitur: 'maior negativa est necessaria, et minor est de inesse simpliciter; igitur, conclusio est necessaria'. Si pro[4] termino ubi illa de inesse est de inesse ut nunc, hoc non potest dari, quia per eosdem terminos posset instare contra mixtionem quam ipse inest, concedendo quia, si maior acciperetur in sensu composito, et capiatur minor de inesse ut nunc, non sequitur conclusio de necessario in sensu composito,quia praemissis existentibus veris (86va) conclusio est falsa, sicut patet utrobique in terminis.
5.12 Contra responsionem ad aliud ostendo quod necessarium posset esse multiplex, quia si 'a' non imponatur adhuc ad significandum, haec est necessaria: '"a" est "a"' et haec eadem deveniet multiplex si 'a' imponatur Socrati; et per idem potest argui contra aliud.
5.13 Ad primum istorum dicitur sicut prius, negando consequentiam. et ad probationem dicitur consequens esse possibile, ad quod deducitur, unde conceditur ista copulativa, supposito quod Socrates sit niger, 'Socrates [106] albus de necessitate non est Socrates et possibile est Socratem esse illud' et ita conceditur alia in sensu diviso.
5.14 Contra istud sequitur: si Socrates albus de necessitate non est Socrates et possibile est Socratem esse illud, igitur possibile est illud esse Socratem, et, cum 'illud' in proposito referat Socratem album, ista stabunt simul: 'Socrates albus de necessitate non est Socrates' et 'possibile est Socratem album esse Socratem'. Et si dicatur, negando consequentiam, quia relativum non refert aggregatum sed alteram partem tantum. Contra istud: secundum istam responsionem, supposito quod Socrates non sit albus, et quod currat, si relativum non referat totum aggregatum, sed Socratem tantum, ista copulativa esset vera: 'Socrates albus est Socrates albus et ille currit' quia secunda pars esset vera pro ista 'Socrates currit' quia solum refert Socratem, et prima pars est vera, igitur et cetera. Falsitas consequentis patet quia ex ista sequitur quod Socrates albus currat.
5.15 Praeterea, haec copulativa esset necessaria: 'Socrates albus est Socrates albus et ille est Socrates' quia secunda pars valeret hanc: 'Socrates est Socrates' et prima est necessaria, igitur et cetera.
5.16 Praeterea, relativum potest referre quidlibet quod per suum antecedens significatur, cum, igitur, per 'Socratem album' significatur aggregatum ex Socrate et albo, illud idem potest relativum referre et pro ipso supponere. Ponatur igitur quod sic referat, et redibit argumentum quod ista stabunt simul: 'Socrates albus de necessitate non est Socrates' et 'illud possibile est esse Socratem', ex quo sequitur: sic facta relative quod possibile sit Socratem album esse Socratem quia Socrati albo attribuitur praedicatum in secunda parte per positionem.
5.17 Praeterea, mutentur termini et non valebit responsio; accipiatur 'hoc album' loco huius quod est 'Socrates albus' et arguatur sic: 'hoc album de necessitate non est Socrates et possibile est Socratem esse illud' quod ista sunt simul vera per responsionem, et ultra, igitur possibile est illud esse Socratem, et ultra, igitur possibile est 'hoc album' esse 'Socratem', et haec est contradictoria alterius; igitur, et cetera.
5.18 Ideo dicitur quod, sic facta relative ad copulatum aggregatum quod consequentia non valet, sicut prius. Ad probationem dicitur quod ista stant simul, quod 'Socrates albus, vel hoc album, de neccessitate non est Socrates' et 'possibile est Socratem esse illud', et ultra; negatur igitur 'possibile est illud esse Socratem'.
5.19 Contra istud: hoc relativum 'illud Socratem' stat pro 'Socrate albo' qui de necessitate non est Socrates, igitur per antecedens significatur quod possibile sit Socratem esse illud album quod de necessitate non est Socrates, [107] et hoc accipiendo istam in sensu composito. Et, per consequens, significatur quod illud idem album possibile esse Socratem, igitur significata istorum convertuntur, et ultra, igitur consequentia erit mutua.
5.20 Praeterea, si non sequatur oppositum, stabit quod impossibile sit illud esse Socratem, et ita ista essent simul vera, quod 'Socrates posset esse idem alicui' quod, tamen, 'impossibile est esse idem Socrati'.
5.21 Praeterea, si Socrates posset esse idem illi, possibile est Socratem et illud esse eadem, et ultra, igitur possibile est illud et Socratem esse eadem et, per consequens, possibile (86vb) est illud esse idem Socrati, igitur. amplius: nec valet dicere aliter quod ista stant simul: 'Socrates albus de necessitate non est Socrates' et 'possibile est Socratem esse illud', ista tamen non stant simul quod 'de necessitate non sit Socrates' et tamen quod 'Socrates posset esse illud' propter naturam relativi, quia ex quo relativum refert singulare idem numero est quod refert et pro quo supponit et, per consequens, idem penitus significabit in proposito quod 'Socrates albus', igitur idem significatur per secundam partem, et si poneretur ' Socrates albus' loco relativi, igitur, cum quo unum est verum, et reliquum, cui repugnat unum, et reliquum.
5.22 Ad secundum contra istum modum dicendi: conceditur ista conclusio in sensu diviso: 'possibile est nihil esse hominem' quia quaelibet singularis est vera, sicut ostenditur. Et similiter conceditur haec: 'possibile est quidlibet non esse Socratem album'. Contra istud sequitur: 'possibile est quidlibet non esse hominem, igitur possibile est quidlibet non esse suppositum "hominis", et ultra, igitur possibile est quidlibet esse suppositum "non hominis", et ultra, igitur possibile est "non hominem" distribui pro quolibet supposito "hominis". Et hoc accipiendo 'non hominem' simpliciter, vel materialiter, et ultra, cum necessario distribuitur pro quolibet alio, possibile est ipsum distribui pro quolibet, et ita erit eiusdem communitatis cum ente, quia habebit tot, et omnia eadem, supposita quae habet ens.
5.23 Praeterea, si possibile sit quidlibet non esse Socratem album, demonstro Socratem album per hoc pronomen 'hoc', ita quod idem sit dicere 'hoc' et 'Socrates albus', tunc sequitur quod haec sit vera: 'possibile est quidlibet non esse hoc, et ultra, igitur possibile est hoc non esse hoc', demonstrato eodem utrobique. Consequentia patet quia istud medium est necessarium: 'hoc est aliquid', et falsitas consequentis patet quia, si possibile sit hoc non esse hoc, possibile est hoc non esse se ipsum, quia pro eodem penitus stat praedicatum consequentis et antecedentis, et idem significat, et similiter ista non apparet vera quod 'Socrates albus de necessitate sit [108] Socrates' et, tamen, quod contingat esse Socratem album, quia maior est ydentitas inter idem et se ipsum quam inter aliquid et alterum ab eo.
5.24 Si dicatur ad 3 contra istum modum dicendi quod discursus est bonus, sed maior est falsa, contra istud: de nullo vere dicitur subiectum, quin impossible sit ipsum esse sub forma praedicati, igitur universalis negativa de necessario est vera. Assumptum patet quia non est aliquod suppositum de quo est verum dicere quod nunquam erit suppositum 'hominis', quin de eo est verum dicere quod de necessitate non est homo.
5.25 Praeterea, haec universalis inducitur ex singularibus quarum quaelibet est vera, cuius probatio est quia non accipitur aliquod suppositum vel singulare ad inductionem, quin contineatur sub subiecto et sit suppositum subiecti, et ad illam contingit decendere per medium, et de quolibet tali verum est dicere quod ipsum de necessitate non est homo.
5.26 Praeterea, quodlibet quod non erit suppositum 'hominis' de necessitate est suppositum 'non hominis' et ultra, igitur, de necessitate est non homo, et ita, de necessitate non est homo; igitur. Amplius: assumptum patet quia quidlibet quod nunquam erit suppositum 'hominis' semper erit suppositum 'non hominis' et quodlibet tale de necessitate est (87ra) suppositum 'non hominis', igitur et cetera.
5.27 Ideo dicitur aliter in principali, distinguendo illa de necessitate, sicut prius, secundum compositionem et divisionem, et in utroque sensu est convertibilis, sicut quaecumque de inesse, quia praedicatum stat pro suppositis sicut subiectum, nec denotatur magis quod suppositum subiecti sit sub forma praedicati quam quod suppositum praedicati sit sub forma subiecti, quia utrumque equaliter habet formam. Et ad rationem dicitur, sicut prius, consequentia est bona et consequens est verum, sicut antecedens, et e contra.
5.28 Ad secundum dicitur quod haec est vera utraque sensu: 'de necessitate, nullum contingens est impossibile' et si dicatur quod aliquod contingens potest postea esse impossibile, dicitur quod haec est acceptabilis adhuc in sensu diviso, et si praedicatum stat pro hiis quae possunt esse, conceditur ista quod aliquod contingens potest esse impossibile, quia aequivalet hanc: 'contingens potest esse id quod potest esse impossibile' et haec non repugnat negative de necessario quia praedicatum ibi stat solum pro hiis quae nunc sunt impossibilia. Si capiatur pro eo quod est impossibile, sic negatur ista, sensu diviso: 'contingens potest esse impossibile' quia tunc significatur quod potest esse aliquod impossibile de numero eorum quae nunc sunt impossibilia.
5.29 Contra alium modum dicendi arguitur sic: dicta ista responsione, [109] sequeretur quod, si aliqua propositio sit falsa, de necessitate est falsa, et ita non posset esse vera, et si aliqua propositio esset vera, de necessitate esset vera.
5.30 Similiter, sequeretur, si aliqua propositio posset esse falsa, ipsa esset falsa, et si posset esse vera, ipsa esset vera, et universaliter, si aliquid posset esse aliquid, id esset id, quae non apparet vera. Et consequentia patet, quia, acceptis istis in sensu diviso, impossibile est antecedens esse verum sine consequente, et hoc acceptis praedicatis in illis de possibili pro hiis quae sunt.
5.31 Praeterea, sequeretur quod quaelibet universalis de contingenti inferreret suam singularem per medium falsum, sicut ista: 'contingit omnem hominem currere' quia, si inferat istam: 'contingit Socratem currere' quaero: per quod medium? non nisi per istum: 'contingit Socratem esse hominem' et haec est falsa si praedicatum stet pro suppositis, quia quaelibet singularis suae conversae est falsa, quia nec potest verificari pro Socrate, nec pro alio a Socrate.
5.32 Praeterea, sequeretur quod quaelibet affirmativa de possibili inferreret suam de inesse, et ita ad quascumque praemissas sequeretur affirmativa de possibili, ad easdem sequeretur sua de inesse, et ita, ad duas de contingenti, sequeretur una de inesse sillogistice, et similiter, ex altera de inesse et altera de contingenti, sequeretur conclusio de inesse, quod tamen est contra Aristotelem, mixtione contingentis et inesse, eo quod ibi ponit instantiam in terminis ubi praemissae sunt verae et conclusio falsa.[5]
5.33 Similiter, ad quamlibet negativam de inesse sequeretur sua de necessario, et ita, ex duabus de inesse sequeretur conclusio de necessario, quae tamen, videntur esse contra processum Aristotelis in qualibet mixtione.
II
5.34 Aliud principale: non sequitur de necessitate; nihil quod erit necessarium erit impossibile, igitur, de necessitate nihil quod erit impossibile erit necessarium, quia antecedens est verum et consequens falsum. Veritas antecedentis patet quia quaelibet singularis est vera (87rb) et falsitas consequentis patet quia ex ipsa et alia vera sequitur unum falsum arguendo sic: de necessitate nullum impossibile erit necessarium; te fuisse episcopum erit impossibile; igitur, de necessitate non erit necessarium. Conclusio est falsa quia indeterminatum est utrum erit necessarium vel non, et minor vera, igitur maior falsa. Si dicatur huic quod maior est falsa quia est aliquod indeterminatum utrum erit impossibile vel necessarium cuius est [110] illud quod sumi sub in minore. Contra istud: si esset falsa pro aliquo tali igitur tale inferreret respectu praedicati per medium verum, et ultra; igitur haec esset determinate vera: 'te fuisse episcopum erit impossibile'.
5.35 Praeterea, de quocumque vere dicitur subiectum, ab eodem necessario removetur praedicatum, igitur universalis negativa est vera, quia non significat nisi quod praedicatum necessario removeatur a quolibet contento sub subiecto. Ideo dicitur quod discursus non valet quia minor est de inesse ut nunc. Contra istud: non valet quia capiatur ista minor 'alterum istorum erit impossibile' demonstrata ista quae prius et sua contradictoria, et tunc minor est necessaria et conclusio est falsa, quia quaelibet singularis est falsa; quod minor sit necessaria patet quia nunc est vera, et semper fuit vera, et post esse tuum erit necessaria; igitur, et cetera.
III
5.36 Aliud principale: non sequitur de necessitate: nullum impossibile est id quod contingit esse impossibile, igitur nihil de necessitate quod contingit esse impossibile est impossibile, quia antecedens est verum et consequens falsum. Falsitas consequentis patet, quia ex ista sequitur quod omne quod potest esse impossibile et non esse impossibile de necessitate non est inpossibile, per istud medium necessarium: 'omne quod potest esse impossibile et non esse impossibile est illud quod contingit esse impossibile, et ultra; sequitur, igitur, aliquid quod potest esse impossibile de necessitate non est impossibile, et ultra; igitur, quod potest esse impossibile non potest esse impossibile', prima consequentia patet per dici de omni et secunda per aequivalentiam.
5.37 Ad oppositum est Aristoteles dicens universalem negativam de necessario eodem modo converti sicut negativa de inesse.[6]
5.38 Ad quaestionem: dicendum est quod quaelibet talis negativa de necessario distinguenda est secundum compositionem et divisionem. In sensu composito est singularis et significatur quod inhaerentia quae modificatur est necessaria; in sensu diviso est universalis, et tunc non significatur quod inhaerentia sit necessaria, sed solum quod quodlibet contentum sub praedicato necessario removeatur a quolibet contento sub subiecto, et hoc si uterque terminus communis. Si alter terminus sit communis et alter singularis, tunc significatur quod quodlibet quod est contentum sub illo communi necessario removeatur a re significata per terminum singularem, sicut ista: 'antichristus de necessitate non est homo' in sensu diviso non [111] significatur quod haec sit necessaria: ' antichristus non est homo' sed solum quia praedicatum pro quolibet pro quo supponit in ista vere removeatur ab antichristo, et quia praedicatum solum stat pro hominibus qui nunc sunt. ideo, ad veritatem huius in sensu diviso sufficit quod quidlibet suppositum 'hominis' quod nunc est necessario removeatur ab antichristo. Et ideo (87va) haec nunc est vera: ' antichristus de necessitate non est homo' quia sua conversa habet quamlibet singularem veram, et quando antichristus habebit esse, tunc erit haec falsa pro uno supposito praedicati.
5.39 Accipiendo illam de necessario in sensu composito, convertitur sicut illa de inesse, quia arguitur per istam regulam: antecedens est necessarium, igitur consequens, quia in illo sensu significat suam de[7] inesse esse necessariam, et illa de inesse convertitur sicut ostensum est, igitur et cetera.
5.40 Similiter, in sensu diviso convertitur, quod potest ostendi sic, supponendo ita quod praedicatum in illa de necessario stet pro suppositis sicut subiectum, et similiter, quod stet pro suppositis quae sunt actu sub eo, et non indifferenter pro praeteritis et futuris. Istis suppositis, sequitur de necessitate: 'nullum "b" est "a", igitur de necessitate nullum "a" est "b"' quia, oppositum non stat: 'possibile est aliquod "a" esse "b", 'quia, si sic, hoc erit pro aliquo supposito ipsius 'a', et sit illud 'c'; 'c' igitur est unum contentum sub 'a' et potest esse aliquod eorum quae nunc continentur sub 'b' quia hoc significat in sensu diviso si praedicatum stet pro hiis quae sunt, et ultra; igitur, falsum est dicere quod 'de necessitate nullum "b" est "a"' quia ita per suppositum significat quod de necessitate nihil quod est contentum sub 'b' est aliquod eorum quae continentur sub 'a', et ista repugnat alteri quia ad illam sequitur quod ' c' est unum contentum sub 'b', quia ista consequentia est necessaria: '"c" potest esse aliquod eorum quae nunc continentur sub "b", igitur est aliquod eorum quae nunc continentur sub "b" quia impossibile est unum esse verum sine reliquo'. Et istud videtur ex processu Aristotelis quia non ponit probationem conversionis illius de necessario, sed solum arguit ex opposito oppositum, sicut fecit in probando conversionem illius de inesse. Et ideo, ut videtur, supponit eundem modum probandi conversionem illius de necessario et de inesse. Et hoc est per significationem communis in suo supposito, arguendo per istam regulam: si indiffinita sit vera cum aliqua universali in eisdem terminis, aliqua singularis eius erit simul vera sum eodem. Et ideo dixit Aristoteles quod 'eodem modo se habebit in necessariis propositionibus'.[8]
[112]
Ad I
5.41 Ad primam rationem principalem: dicendum est, sicut secundo dicebatur, quod ista consequentia est necessaria de necessitate: 'nullum multiplex et cetera', et hoc in sensu diviso quia, secundum quod ostensum est, Aristoteles solum intendit convertere illas propositiones ex quibus intendit sillogizare, quia non determinat de conversione nisi quia valet ad reducendum sillogismos imperfectos ad perfectionem, et ideo conversio est principium perficiendi sillogismos imperfectos, sicut dici de omni et de nullo perficiunt sillogismos perfectos. Sed, ut videtur, Aristoteles non arguit ex illa de necessario in sensu composito, quia tunc in prima figura uniformis de necessario non esset regulatus, sed solum argueretur per istam regulam: praemissae sunt necessarie, igitur conclusio.
5.42 Et similiter, in mixtione necessarii et inesse argueretur per istam regulam: maior est necessaria et minor vera, igitur conclusio est necessaria, et ita aeque evidenter sequeretur conclusio de necessario maiore de inesse, minore de necessario, sicut e contra, quia aeque evidens est ista regula: maior est vera et minor est necessaria, igitur conclusio est necessaria, sicut haec: maior est necessaria et minor vera, igitur conclusio est necessaria.
5.43 Ad primam: dicendum est negando consequentiam, quia sub ista conditionali: 'si aliqua propositio est vera, illa de necessitate est vera', contingit devenire ad quodlibet suppositum per accidens (87vb) quod continetur sub subiecto antecedentis. Et ita ad ipsum sequitur quod, si aliqua propositio scripta sit vera, ista de necessitate est vera — et istud consequens est falsum. Ista tamen conclusio est concedenda quod, demonstrata quacumque propositione vera, verum est dicere in sensu diviso quod de necessitate est vera, unde haec est vera: 'posito quod sedeas, te sedere de necessitate est verum', quia in sensu diviso sua conversa habet unam singularem veram, quia sua conversa non habet alias singulares quam tales: 'te sedere' de necessitate est 'te sedere', et 'hominem esse animal' de necessitate est 'te sedere', et sic de aliis, quarum una est vera. et si dicatur quod tunc haec esset concedenda aliquo sensu: 'Socrates albus de necessitate est homo', et similiter haec:'Socrates de necessitate est homo albus' quia sua conversa habet aliquam singularem veram, dicendum est quod consequentia non valet. Pro quo advertendum est quod accidentia quae consequuntur subiectum duplicia sunt: quoddam est accidens, quod necessario consequitur speciem sicut esse naturale, mortale, vivere, et huiusmodi, et alia sunt quae consequuntur ipsam contingenter, sicut album, nigrum, et consimilia. Loquendo de accidente primo modo, verum est praedicare in sensu diviso accidens tale de specie quam consequitur cum modo necessitatis et de quolibet eius supposito.
[113]
5.44 Similiter, quodlibet eius suppositum de specie et eius supposito, et ideo, quaelibet istarum est vera in sensu diviso: 'Socrates de necessitate vivit', 'de necessitate est mortalis', 'de necessitate est', et sic de aliis.
5.45 Similiter, demonstrato Socrate, haec est vera eodem sensu: 'hoc vivens et hoc existens de necessitate est Socrates et de necessitate eu homo'; loquendo tamen de accidente quod[9] consequitur speciem secundo modo non est concedere ipsum vere praedicari de specie et eius supposito cum modo necessitatis in sensu diviso, nisi ut sic quod tale accidens, cum insit, non separari a supposito, ipso e{x}istente, sicut caecitas, vel aliqua alia privatio.
5.46 Et ideo, quaelibet istarum est falsa in sensu diviso: 'album de necessitate est homo' et 'Socrates de necessitate est homo albus'; similiter haec: 'Socrates albus de necessitate est Socrates'. Ista tamen potest concedi in sensu diviso: 'Socrates de necessitate est caecus', posito quod sit caecus.
5.47 Ad aliud inquam: dicendum est quod in qualibet de contingenti universali in sensu diviso contingit decendere ad quamlibet sui singularem per medium verum, et ista consequentia tenet per medium verum: 'contingit omnem hominem currere, igitur contingit Socratem currere'. Et quando dicitur: 'conversa minoris habet quamlibet singularem falsam' dicendum est quod non, quia subiectum maioris solum stat pro hiis quae contingunt secundum quod est maior in uniformi de contingenti ideo praedicatum minoris habebit eandem acceptionem, et ideo in praedicato minoris stat 'homo' pro suppositis per accidens quae contingunt esse 'hominem', sicut pro suppositis per se, et pro aliquo tali supposito verificatur ista minor: 'contingit Socratem esse hominem' quia aequivalet huic: 'contingit Socratem esse aliquid quod contingit esse hominem'. Et huius conversa est vera pro Socrate albo vel Socrate muto, nam haec est vera: 'contingit Socratem album esse Socratem' ex qua sequitur: 'contingit hominem esse Socratem' ab inferiori ad superius, accepto subiecto consequentis pro hiis quae contingunt. Et si dicatur quod haec est vera: 'Socrates de necessitate est homo' et haec repugnat huic: 'contingit Socratem esse hominem', similiter, si haec indiffinita sit vera, aut verificatur pro Socrate aut pro alio a Socrate, non pro Socrate, quia haec est impossibilis: 'contingit Socratem esse Socratem' (88ra) quia quodlibet tale impossibile est esse Socratem.
5.48 Ad primum istorum: dicendum est quod ista de necessario non repugnat universali de contingenti in sensu diviso, quia ex quo praedicatum [114] est commune et stat pro suppositis, illa de necessario potest verificari pro uno supposito, et ideo de contingenti pro alio, unde in sensu diviso universalis affirmativa de necessario, et universalis affirmativa de contingenti in eisdem terminis sunt simul vere sicut inferius patebit, nec repugnat nisi sit gratia terminorum.
5.49 Ad aliud: dicendum est quod, accepto praedicato pro hiis quae contingunt, verificatur pro Socrate, nec tamen ex hoc sequitur quod haec sit vera: 'contingit Socratem esse Socratem' sicut non sequitur: 'haec "iste homo de necessitate est iste homo albus" falsificatur pro isto homine, igitur haec est falsa: "iste homo de necessitate est iste homo"'. Similiter, posito quod quilibet homo sit albus, haec est vera: 'homo de necessitate est Socrates vel Plato, et non verificatur nisi pro aliquo homine albo, igitur haec est vera: "aliquis homo albus de necessitate est Socrates vel Plato"', sicut in aliis non valet, posito quod Socrates sit albus, haec est vera: 'Socrates per se est homo, et "Socrates" non supponit nisi pro "Socrate albo", igitur "Socrates albus" per se est homo', unde istud est magis contra aliam partem, quia, supposito quod praedicatum appellet suam formam, oportet concedere quod in aliqua de contingenti subiectum non possit stare pro hiis quae contingunt, vel quod minor propositio erit impossibilis per quam infert suam singularem, sicut patet in hac: 'contingit omnem hominem, vel non hominem currere; quaero: an subiectum possit accepi pro hiis quae contingunt, vel non? si non, habetur propositum, quod non posset esse maiorem in uniformi de contingenti. Si sic, ista minor est impossibilis quia quidquid accipiatur sub, illud de necessitate est homo vel non homo et, per consequens, illa minor falsa est, quia, per sic dicentes, illa de necessario repugnat illi de contingenti in eisdem terminis.
5.50 Ad aliud inquam: dicendum est negando consequentiam, quia contingit instare in terminis; non enim sequitur: possibile est Socratem in tempore futuro esse hominem, igitur Socrates in tempore futuro est homo. Generaliter, tamen, ubi est inhaerentia simplex et non modificata per aliud quam per nomina possibilitatis,[10] consequentia est bona ab illa de possibili ad suum actum — aliter enim Aristoteles non posset probare mixtionem inesse et contingentis in prima figura, arguendo ex opposito conclusionis cum minore posita inesse, nisi in illa de contingenti inferreret suam de inesse Aristoteles argueret per istam regulam: quod sequitur ex antecedente cum aliquo sequitur ex suo consequente cum eodem, et per idem dicendum est ad aliud, quod negativa de inesse infert negativam de necessario in sensu diviso. Generaliter, ubi non est compositio modificata per aliud quam per nomina necessitatis, sicut patet in exemplo praedicto.
[115]
5.51 Ad aliud: dicendum est quod consequentia necessaria est ab illis de contingenti ad illam de inesse, non tamen est sillogistica, nec Aristoteles negat consequentiam esse necessariam, immo solum instat contra formam sillogismi. Et per idem patet ad aliud, quod in mixtione contingentis et inesse sequitur conclusio de inesse, ubi illa de contingenti infert illam de inesse.
Ad II
5.52 Ad secundum principale: dicendum est quod maior propositio est falsa et hoc accipiendo subiectum secundum quod se extendit ad quodlibet suppositum quod est et erit, nec oportet talem universalem falsificari pro aliquo supposito, sicut patet in universalibus de futuro quae sunt de inesse.
Ad III
5.53 Ad ultimum principale: dicendum est quod istud consequens est verum et, similiter, sua conversa. Ad probationem concedenda est conclusio ad quam deducitur, accipiendo praedicatum pro hiis quae sunt. Ad (88rb) unam rationem superius factam, quae probavit quod aliqua propositio quae est impossibilis potest devenire contingens si vox importatur de novo ad significandum, dicendum est quod haec est vera: de necessitate nullum multiplex est necessarium. Et ad probationem dicendum est quod, si 'a' nihil significet nisi se ipsum, haec est necessaria: 'a' est 'a', quia denotatur quod haec vox sit ista vox, et si importatur postea ad significandum aliquid aliud, adhuc ista propositio quae prius fuit necessaria, nunc est necessaria, unde nunc fit de novo propositio quae prius, et ideo, quando quaeritur: haec est contingens: '"a" est "a"'? quaerendum est ab opponente: quid demonstrata? vel illam propositionem quae prius fuit necessaria, vel illam propositionem quae nunc est de novo, per ipsum, vel istam orationem multiplicem. Si primo modo vel secundo respondeatur, per qualitatem propositionis quam demonstrat, quia, si demonstret illam necessariam, dicendum est quod ex necessaria, si contingentem, quod est contingens. et ratio huius est quia, quando imponitur vox, imponitur ad significandum; tunc illa oratio in qua ponitur significat plures propositiones, et ideo, sicut prolata ista: 'canis currit', et dicatur 'haec est vera', quaerendum est: quid demonstrat, et quem sensum?, et non est prius respondendum antequam certificetur de multiplici. Et si dicatur quod tunc quicumque proferret orationem, multiplicem proferret plures propositiones quia profert quemlibet sensum, similiter tunc haec esset distinguenda: 'homo est animal' ex eo quod 'animal' potest accipi pro voce quam significavit quando inponitur, vel pro illo quod modo significat. Similiter, nihil est pars propositionis nisi vox, igitur idem est subiectum in uno sensu et in alio, idem [116] praedicatum, et eadem compositio, igitur est eadem propositio in uno sensu et in aliis.
5.54 Ad primum istorum: dicendum est concedendo conclusionem quod quicumque profert orationem multiplicem profert tot propositiones quot habet sensus, quia haec oratio multiplex est proprium signum cuiuslibet istarum propositionum, et propositio non profertur sicut praedictum est, nisi quia solum signum profertur. Et si dicatur quod tunc proferens unam orationem profereret infinitas propositiones, posito quod subiectum significet infinita, cuius est hoc pronomen 'hoc', dicendum est concedendo consequentiam et accipiendo 'proferri' isto modo, sicut aliquid profertur in suo signo, et non pro illo quod sic profertur quod terminet actum proferendi, sicut est vox 'circulus' prolata, quae est terminus prolationis.
5.55 Ad aliud: dicendum est negando consequentiam, quia, et si ita sit quod ante impositionem 'animal' supponebat pro voce tantum, tamen, modo non est distinguenda, quia ad orationes respondendum est secundum modum loquendi quem respondens audivit et novit, unde, et si in rei veritate 'animal' sic possit stare, vel sic, respondens tamen ad hanc habet istam simpliciter concedere, quia non audivit modum loquendi in quo 'animal' sic accipitur, sed solum secundum acceptionem aliam, sicut patet si aliqua oratio nobis significet unum et aliis significet aliud, et si in rei veritate ista oratio sit multiplex, non habet aliquis nostrum istam orationem distinguere, quia multiplicem in hanc non novit, nec habet ex suo modo loquendi. Unde, in sermonibus, quantum ad eorum (88va) significationes, non est demonstratio quaerenda, immo sufficit usus approbatus, quia nullus potest demonstrare vocem significare — nullus enim potest scire quod 'homo' significet naturam humanam, nisi quia audivit uti ista voce pro ista re. Et ideo, concedenda est ista conclusio: quod ad quamlibet orationem multiplicem convenienter respondetur affirmando vel negando, dummodo non constat respondenti de eius multiplicitate, nec in lingua sua sit multiplex.
5.56 Ad aliud: dicendum est quod ista conclusio non valet: 'partes propositionis sunt eaedem, igitur propositio utrobique est eadem', sed oportet addere quod vox non significet diversa, et quod habeant eundem ordinem ad aliam utrobique, et primum deficit ubi aliqua oratio est multiplex.

Notes

  1. 1 Lemma is Prior analytics I, 3; 25a 27, ed. cit. p. 7, l. 24.
  2. 2 Ibid. I, 5; 26b 34 ff, ed. cit. p. 12. 1. 11 ff.
  3. 3 Ibid. I 10; 30b 7-31a a5, ed. cit. p. 22, 1. 3 - p. 23,1. 21.
  4. 4 Em. MS: per.
  5. 5 Prior analytics I, 15; 34b 11-18, ed. cit. p. 32, 1. 27 - p. 33, l. 8.
  6. 6 Ibid. I, 2; 25a 15-28, ed. cit. p. 7, II. 13-25; compare I, 8; 30a 2, ed. cit. p. 20, ll. 13-14.
  7. 7 Scribe has inserted 'de' above the line.
  8. 8 See lemma of the question, note 1 above.
  9. 9 Em. MS: que.
  10. 10 Scribal correction: 'necessitatis' expunctuated.