Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 8/Cap6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap5 Cap7


Latin English
SDD 8.6: DE DICI DE OMNI, DE PER SE ET DE SECUNDUM QUOD IPSUM
SDD 8.6.1
(1) Adhuc, antequam incipiamus tractare directe de demonstrationibus, expedit determinare de dici de omni, et de per se, et de secundum quod ipsum, sive de universali. (2) Dico igitur quod dici de omni requisitum ad demonstrationem addit super dici de omni requisitum ad syllogismum, quoniam ad syllogismum sufficit quod propositio sit affirmativa de subiecto distributo, sed ad dici de omni requisitum ad demonstrationem requiritur ultra quod propositio sit vera etiam in quocumque tempore proponatur.
Hoc sextum capitulum huius tractatus est de dici de omni, et de per se, et de universali, sive de secundum quod ipsum. Et continet quattuor partes; prima est de dici de omni, secunda distinguit tres modos perseitatis pertinentes ad demonstrationes, tertia subdistinguit primum modum, et quarta est de universali sive de secundum quod ipsum. Secunda incipit ibi "in demonstratione", tertia ibi "modum autem", quarta ibi "Aristoteles autem".
Prima pars habet duas clausulas, quarum prima manifeste proponit intentionem capituli et secunda agit de dici de omni requisito ad proprie dictas demonstrationes, scilicet facientes scientiam permansivam, et de hoc agit in ordine ad dici de omni requisitum ad syllogismos affirmativos in terminis communibus formatos, de quo determinatum fuit in primo capitulo tractatus de Syllogismis. Et totum quod ibi dicitur est litteraliter manifestum.
Sed hic solet dubitari utrum secundum demonstrativam scientiam ista sit dicenda de omni 'omnis eclipsis lunae est per interpositionem terrae inter solem et lunam' vel 'omnis eclipsis lunae fit luna exsistente in capite vel in cauda Draconis'. Et videtur quod non, quia non est vera pro tempore pro quo nulla est eclipsis lunae. Similiter, posito quod hodie nullum sit tonitruum, utrum hoc non obstante haec sit concedenda de omni "omne tonitruum est sonus factus in nubibus". De hac igitur materia ego pluries locutus sum alias, et nunc iterum breviter ego dico altero duorum modorum.
Primus modus est quod talis propositio in scientia demonstrativa non sumitur secundum sensum eius proprium, quia ipsa sic non est scibilis eo quod est contingens, et falsa quando nulla est eclipsis, vel saltem non est vera pro omni tempore. Sed tamen talis propositio bene, propter brevitatem, sumitur loco unius temporalis verae et scibilis, scilicet loco istius "quandocumque eclipsis lunae est, omnis eclipsis lunae est propter terram ..." et caetera; et sic de tonitruo.
Alius modus dicendi est quod in simpliciter demonstrativis non restringimus usum temporis consignificati per verbum ad aliquod tempus determinatum, immo infinito seu omni tempore utimur tamquam praesente. Secundum autem talem usum tales praesentis temporis dictae propositiones, vel eis similes, quandocumque proponerentur, ipsae essent verae, non tamen simpliciter pro quocumque tempore, sed pro quocumque tempore pro quo subiectum supponeret pro aliquo, et hoc sufficit ad dici de omni in demonstrativis. Et hoc visus est notare Aristoteles, primo Posteriorum, qui exemplificando dicit "ut de omni homine animal; si enim verum est dicere hominem, verum est dicere animal, et si nunc alterum, et alterum", id est 'quandocumque est homo, est animal'. Et si quis bene considerat, hi duo modi dicendi in eandem sententiam reuertuntur.
SDD 8.6.2
(1) In demonstratione propter quid, quae est potissima, sunt propositiones et termini et habitudo causae ad causatum. Quantum ad propositiones determinandum est de modis dicendi per se vel per accidens praedicatum de subiecto, quantum ad terminos dicendum est de modis essendi per se et per accidens, quantum vero ad habitudinem praemissarum dicendum est de modis causandi per se et per accidens. (2) Dicitur autem praedicatum per se de subiecto si propositio est necessaria et per accidens si est contingens. (3) Terminorum autem quidam sunt substantiales et non connotativi, et hi dicuntur per se, alii accidentales sive connotativi, et illi dicuntur per accidens. (4) Dicitur autem causa per se si necesse est omne tale causatum esse vel fieri a tali causa, et dicitur causa per accidens si hoc non est necesse, sed per accidens, vel dicitur causa per se si propositio causalis est necessaria, et causa per accidens si non est necessaria, sed contingens.
Ista secunda pars, tractans de per se, habet quattuor clausulas. Prima distinguit tres modos perseitatis attributae his quae in demonstrationibus potissimis inveniuntur, et erit satis manifesta cum manifestae fuerunt tres clausulae sequentes.
Secunda igitur clausula ostendit quae propositio dicatur per se, scilicet quia necessaria, et quae per accidens, scilicet quia contingens, vel ostendit quid sit dici per se vel per accidens praedicatum de subiecto, quia hoc est constituere propositionem necessariam et illud constituere propositionem contingentem; hi enim modi loquendi in idem incidunt.
Quod igitur haec sit intentio Aristotelis manifestum est ex dictis suis. Dicit enim recapitulando "quae igitur in simpliciter scibilibus per se sic sunt praedicamentibus aut inesse propter ipsa quae sunt ex necessitate; non enim contingunt non inesse, aut simpliciter aut opposita ..." et caetera. Iterum postea dicit "quae non per se necessario insunt rebus", et subdit post "accidentia autem non sunt necessario".
Et hoc etiam ratione manifestum est. Sic enim ignis dicitur per se calidus quia per suam naturam determinat sibi quod sit calidus; aqua autem non per se dicitur calida, quia hoc sibi non determinatur per suam naturam. Ita propositio dicitur per se vera quia per suam et suorum terminorum significationem determinat sibi quod sit vera; ideo impossibile est illa significatione stante ipsam esse falsam, et hoc est ipsam esse necessariam. Propositio autem dicitur per accidens quia hoc sibi non determinat; ideo possibile est eam esse falsam, et hoc est ipsam esse contingentem.
Tertia clausula vocat 'terminos per se' terminos de praedicamento substantiae et vocat 'terminos per accidens' terminos de aliis praedicamentis, qui sunt denominativi. Hoc enim intendit Aristoteles cum dicit "amplius, quae non de subiecto quodam alio dicuntur, scilicet modo denominativo, sicut passio de subiecto, hoc dico per se quamvis bene dicantur de suis inferioribus modo quidditativo; quae autem modo denominativo dicuntur de subiectis aliis, haec voco per accidens, sicut sunt isti termini 'ambulans' aut 'albus" '. Et subdit Aristoteles "quaecumque quidem igitur non de subiecto sunt per se dico, quaecumque vero de subiecto per accidens". Et non debes intelligere per illud "quod non dicitur de subiecto" primam substantiam, scilicet terminum singularem de praedicamento substantiae, quoniam ille non pertinet ad demonstrationes, de quibus hic intendit Aristoteles, sed exponitur sicut dictum est. Et hoc dicit hic Aristoteles ponendo differentiam inter subiecta et passiones de eis demonstrabiles.
Termini enim accidentales sunt passiones terminorum substantialium, et si utrumque sit de praedicamento accidentis, scilicet tam subiectum quam passio, tamen subiectum dicitur per se respectu passionis, quia minus per accidens, eo quod passio addit connotationem super significationem subiecti. Dicitur autem pro tanto terminus substantialis per se quia dicitur quasi solitarie, eo quod non addit connotationem super illud pro quo subiectum supponit, quod facit terminus connotativus, vel quia hoc verbum 'esse' attribuitur per se termino substantiali, quia non ratione subiecti prioris, sed non attribuitur termino accidentali nisi ratione subiecti cui per prius attribuitur. Et hoc determinat Aristoteles, septimo Metaphysicae, dicens quod album aut uadens non est nisi aliquid est quod est album aut uadens.
Quarta clausula distinguit inter causam per se et causam per accidens duobus modis. Primus modus directe pertinet ad res quae sunt causa et causatum et secundus pertinet magis ad propositiones causales. Primus igitur modus dicit manifeste quod illa dicitur causa per se alicuius effectus, sive quantum ad fieri sive quantum ad esse, si necesse est omnem talem effectum fieri a tali causa vel esse a tali causa; et si potest esse vel fieri sine tali causa, tunc dicitur causa talis effectus 'per accidens'. Sic enim domificator dicitur per se causa domus, quia necesse est quandocumque fit domus ipsam fieri a domificatore, et sic etiam lux est causa per se luminis, et homo et sperma humanum generationis hominis. Sed sic non est ignis causa per se generationis alterius ignis, sed per accidens, quia potest ignis esse et fieri non ab alio igne, sed forte a motu, vel lumine, vel percussione lapidis cum ferro, ut mollificatio cerae non est a sole tamquam per se causa, quia potest esse ab alio, sine actione solis.
Secundo modo dicitur causa per se si propositio causalis sit necessaria et per accidens si sit contingens. Voco autem propositionem causalem illam in qua terminus significans causam praedicatur de termino significante causatum cum dictione designante habitudinem causae ad causatum, ut si dico 'homo est' (uel 'fit') 'ex materia prima et anima intellectiva', vel si dico 'radius luminis est a luce', 'motus est a motore', 'universum est a deo' (uel 'propter deum'), 'paries est albus per albedinem', 'domus est' (uel 'fit') 'ex lapidibus et lignis', vel 'fit' (aut 'est') 'propter defensionem hominum a ventis, caumatibus et pluuiis'. Si igitur talis propositio causalis sit necessaria, nos attribuimus termino significanti causam hoc praedicatum 'causa per se' et si non sit necessaria, attribuimus sibi hoc praedicatum 'causa per accidens'. Verbi gratia, si dico 'domus fit a domificatore', supposito quod domus fiat, illa est necessaria; ideo dicimus quod domificator est causa per se domus. Sed ponamus quod domificator sit musicus, tunc ista est vera 'domus fit a musico', sed non est necessaria, etiam supposito quod domus fiat; ideo dicimus quod musicus est causa per accidens, et non per se. Et manifestum est quod hic non loquimur de terminis personaliter sumptis, quia esset bonus syllogismus 'domificator est causa per se domus et ille domificator est musicus; igitur musicus est per se causa domus'; sed loquimur hic de terminis et propositionibus materialiter sumptis, ita quod est sensus 'domificator est per se causa domus' id est 'haec est per se vera 'domus fit a domificatore", et 'musicus est causa per accidens domus' id est 'haec est vera per accidens 'domus fit a musico".
Et rationabiliter potest concedi quod ita intendebat Aristoteles, in libro Posteriorum, et in secundo et quinto Physicorum, et in quinto Metaphysicae, de causis per se et de causis per accidens. Posuit enim statuae causam per se statuam facientem et causam per accidens Polycletum, quia accidit statuam facientem Polycletum esse, et domus causa per se est domificator, secundum accidens autem tibicen.
Et talis distinctio est ad propositum de demonstrationibus et scientiis demonstrativis, quia sicut non est scientia proprie de conclusionibus contingentibus, ita nec est scientia vel demonstratio propter quid per praemissas causales contingentes, sed per necessarias. Ponit igitur hanc distinctionem ut a demonstrationibus excludantur causae per accidens, id est propositiones causales non necessariae. Sic enim dicit, quinto Physicorum, "secundum accidens quidem mutatio dimittatur", et etiam, in sexto Metaphysicae, dicit quod "circa ens per accidens nulla est speculatio artis vel scientiae, quia secundum accidens entium aut factorum causa est secundum accidens".
SDD 8.6.3
(1) Modum autem dicendi per se praedicatum de subiecto in duos modos speciales distinguimus. (2) Primus est propositionis quidditativae, uel etiam causalis necessariae; sic enim praedicantur per se definitiones quidditativae vel causales et partes earum de suis definitis, ut 'homo est animal' et 'triangulus est figura tribus lineis contenta'. (3) Secundus modus est propositionis denominativae quae non est causalis; sic enim passiones praedicantur de suis subiectis, de quibus necessario praedicantur, ut 'homo est risibilis' et 'numerus est par vel impar'. Et est iste secundus modus quodam modo conversus primi, quia in primo praedicatum erat de definitione subiecti et in secundo e converso; passio enim definitur per subiectum, ut alias dictum est.
Ista tertia pars continet tres clausulas, quae litteraliter sunt satis manifestae, nisi quod exempli de triangulo non quaero verificationem; sufficit enim mihi quod exemplum sumatur ac si iste terminus 'linea' esset praedicatum causale de triangulo.
Sed dubitationes occurrunt de multis propositionibus, primo an istae propositiones sint per se 'animal est homo', 'animal est rationale'. Et videtur quod non, quia dicitur quod 'per se' supponit 'de omni', et istae non sunt de omni. Et similiter ista 'animal est homo', si est per se, non videtur esse nisi in secundo modo, quia subiectum ponitur in definitione praedicati. Et istae duae 'animal est rationale' vel 'rationale est animal', et similiter 'homo est homo', in neutro modo esse videntur, quia nec praedicatum ponitur in definitione subiecti, nec e converso. Similiter dubitatur de ista 'impar est numerus' an sit in primo modo vel in secundo. Dubitatur etiam de istis propositionibus 'homo est animal rationale', 'risibile est susceptibile disciplinae', omne corpus est in loco', 'omne pater est pater filii vel filiae', 'materia est causa formae', 'omnis creatura est a deo', 'omne quod fit fit ex aliquo', 'omnis actio est factio', 'nullus homo est equus', 'nullus homo est hinnibilis', 'nullum hinnibile est risibile', 'nullum corruptibile est perpetuum', 'nulla chimaera est chimaera', 'ex nihilo nihil fit', 'nullus pater est sine filio', 'omnem hominem possibile est dormire', 'omnem hominem dormire est possibile', 'hominem currere est possibile', 'si asinus volat, asinus habet alas', 'omnis homo currit vel non currit', 'homo currit vel homo non currit', 'Socrates est homo', 'Socrates est Socrates', 'Aristoteles disputavit', et sic de plurimis aliis. Et ultimo dubitatur utrum quartus modus per se, quem vocamus 'modum causandi', sit distinctus a primo modo dicendi per se.
Respondeamus igitur quod istae sunt per se 'animal est homo', 'animal est rationale', 'homo est homo', 'impar est numerus', quia sunt necessariae. Et nego quod omne per se supponat de omni. Sed primus gradus, sive in primo modo sive in secundo, quos vocamus per se et primo, supponunt bene de omni.
Unde notandum est quod tam in primo modo quam in secundo sunt multi gradus. In primo enim modo primus gradus est quando definitio quidditativa praedicatur de definito, secundus quando pars definitionis quidditativae, scilicet genus vel differentia, praedicatur de definito, scilicet de specie, tertius modus quando una pars definitionis quidditativae praedicatur de alia parte, ut genus de differentia vel e converso.
Postea indirectae, quantum ad suam perseitatem debent reduci ad suas directas. Ideo istae sunt in primo modo 'animal est homo', 'rationale est homo', et est quartus gradus primi modi. Sed ista 'impar est numerus' potest dici pertinere ad secundum modum, quia est indirecta istius 'quidam numerus est impar', quae est in secundo modo. Notandum est igitur quod cum dicimus in primo modo praedicatum poni in definitione et in secundo modo e converso, hoc non est intelligendum universaliter, sed hoc est ita quantum ad primos gradus illorum modorum; non autem oportet ita esse quantum ad alios gradus, et maxime quantum ad gradus indirectos.
Ista autem propositio 'homo est homo' et tales, in quibus idem praedicatur de se ipso, sunt in primo modo. Quia nullum subiectum potest habere praedicatum magis quidditativum quam ipsummet. Unde iste posset poni omnino primus gradus, prout videtur notare Aristoteles, quinto Metaphysicae. Sed non est hic cura de tali propositione, quia tali non utuntur demonstrationes.
Tali igitur propositione praetermissa, quintus gradus primi modi est prout definitio causalis praedicatur de definito.
Sextus gradus est quantum ad partem talis definitionis causalis, scilicet si praedicatum significans causam praedicatur in obliquo de subiecto significante causatum, scilicet in propositione causali, ut 'omnis creatura est a deo', 'omne quod fit fit ex aliquo', 'calidum est calidum per caliditatem', 'omnis ignis est calidus per caliditatem', et caetera.
Septimus gradus est conversa quasi indirecta, scilicet si terminus significans causatum praedicatur in obliquo de termino significante causam in propositione effectuali, scilicet designante quod hoc sit effectus istius, ut dicendo 'ignis est factivus caliditatis', 'materia est subiecta formae', 'forma est actus materiae', 'medicina est factiva sanitatis', 'sanitas est finis medicinae'; similiter 'ex lapidibus et lignis est domus', 'a motore est motus', et huius modi.
Et consimiliter ponendi sunt multi gradus in secundo modo. Primus enim gradus est quando passio praedicatur de suo subiecto proprio vel de eius definitione, ut 'homo est risibilis', 'animal rationale mortale est risibile', 'omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis', 'omnis numerus est par vel impar'.
Secundus est si passio praedicatur de subiecto suo, non convertibili, sed superiori vel inferiori, dum tamen sit necessaria propositio, ut 'figura habet tres angulos aequales duobus rectis', 'omnis isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis'.
Tertius gradus est si tales propositiones convertuntur in indirectas, ut 'risibile est homo', vel 'risibile est animal'.
Quartus gradus est ratione tertii, scilicet si eiusdem subiecti una passio praedicatur de alia passione, ut 'actio est passio', 'susceptibile disciplinae est risibile'.
Quintus gradus potest esse si descriptio praedicatur de descripto, ut 'homo est animal risibile', vel e converso. Quamvis enim 'animal' per se sit praedicatum quidditativum de homine, tamen hoc totum simul 'animal risibile' non est quidditativum, sed denominativum de homine, quia connotat circa hominem dispositionem aliam ultra significationem 'hominis'.
Et adhuc possent poni alii gradus, ex eo quod oportet propositionem per se esse necessariam, quia sunt diversi gradus necessitatis et, secundum hoc, etiam perseitatis. Est enim primus gradus necessitatis quia per nullam potentiam est possibile propositionem falsificari stante significatione, vel aliter habere quam significat.
Alius gradus est quia impossibile est falsificari vel aliter habere per naturalem potentiam, licet sit possibile supernaturaliter et miraculose, ut 'caelum movetur', 'mundus est sphaericus', 'omnis locus est plenus'.
Tertius gradus est ex suppositione constantiae subiecti, ut 'eclipsis lunae est per interpositionem terrae inter solem et lunam', 'Socrates est homo', 'Socrates est risibilis'. Haec enim dicuntur necessariae sic quia necesse est quandocumque est Socrates ipsum esse hominem et risibilem, et necesse est quandocumque est eclipsis lunae ipsam esse per interpositionem ... et caetera.
Adhuc est quartus gradus, secundum restrictionem. Nam sicut 'possibile' dicitur aliquando ample, in ordine ad omne tempus praesens, praeteritum et futurum, et aliquando restricte, in ordine ad praesens vel futurum, iuxta illud quod dicitur in fine primi de Caelo quod non est virtus sive potestas ad praeteritum, scilicet eius quod est factum secundum eius quod est factum esse vel futurum esse; quod enim fuit dicimus quod necesse est fuisse et impossibile est non fuisse. Ita et 'necesse' et 'impossibile' dicuntur secundum restrictionem vel ample.
Ample igitur dicimus Aristoteles posse ambulare quia potest nunc aut potuit aut poterit ambulare; ideo sic dicimus istam possibilem 'Aristoteles ambulat', et istam 'Aristoteles ambulavit' et istam 'Aristoteles ambulabit', quia quaelibet talium potest nunc vel potuit prius aut poterit posterius esse vera, et nulla istarum est necessaria uel impossibilis; sed istae essent necessariae secundum Aristotelem 'homo est animal', 'deus est iustus'. Restricte autem dicimus Aristotelem non posse ambulare, quia nec potest ambulare nunc, nec poterit ambulare in futuro; et sic dicimus hanc impossibilem 'Aristoteles ambulat', vel 'Aristoteles ambulabit', et hanc dicimus necessariam 'Aristoteles ambulavit', et hanc etiam 'Aristoteles non ambulat', vel 'Aristoteles non ambulabit'.
Quod autem sic ample sumant philosophi aliquando possibilitatem, impossibilitatem et necessitatem apparet per Aristotelem, primo Caeli, qui ponit quod generabile et corruptibile convertuntur ad invicem, et similiter ingenerabile et incorruptibile. Et hoc non est verum secundum possibilitatem restrictam. Idem enim significat 'generabile' et 'possibile generari', et similiter 'corruptibile' et 'possibile corrumpi'; nunc igitur secundum restrictam possibilitatem ille equus qui generatus est non potest generari, et sic ipse non est generabilis, sed ingenerabilis, et tamen potest corrumpi, et sic est corruptibilis, et non incorruptibilis. Et sic non convertuntur 'generabile' et 'corruptibile', cum ille equus sit corruptibilis et non generabilis, nec convertuntur 'ingenerabile' et 'incorruptibile', cum ille equus sit ingenerabilis et non incorruptibilis. Oportebat igitur illas convertibilitates intelligere secundum possibilitates ample sumptas.
Sic igitur uno modo dicitur propositio necessaria simpliciter et per se simpliciter quia non potest nec potuit nec poterit falsificari. Dicitur autem alia necessaria secundum quid et per se secundum quid, et improprie, quia non potest esse falsa nec poterit, quamvis potuit esse vel fuit falsa. Necessitas autem simpliciter et perseitas simpliciter pertinent ad demonstrationes proprie dictas, et non necessitas vel perseitas secundum quid. De necessitate enim vel possibilitate secundum quid propositio contingens et falsa vertitur in necessariam, et vera et contingens in impossibilem, ut haec, vel talis, fuit falsa 'Plato disputavit', quae modo est vera, et haec fuit uera 'Plato disputat', quae modo est impossibilis.
De istis autem propositionibus 'omne corpus est in loco', vel 'omnis actio est passio', apparet quod sunt in secundo modo.
De ista autem 'pater est pater filii' posset dici quod est in primo modo, tamquam quidditativa: nam in conceptu huius nominis 'pater' implicatur et connotatur conceptus correlativi, scilicet 'filii', et in hoc praedicato 'pater filii' explicatur, et sic videtur esse quasi definitio dicens quid nominis. Sed hoc non assero modo, sed remitto ad ea quae dicta fuerunt in capitulo de Definitionibus, et magis ad ea quae dicta fuerunt in tractatu de Praedicamentis, in capitulo de Ad Aliquid. Tamen ad praesens hoc volo dicere quod definitio dicens quid nominis, si vere praedicatur de definito praedicatur de eo quidditative, et sic in primo modo, quia est sicut praedicatio eiusdem de eodem secundum intentionem, licet non secundum vocem, cum nihil plus aut minus significet aut connotet definitum quam definitio, prout alias dictum est.
Ad alias autem dubitationes potest dici quod omnes propositiones necessariae sunt per se, ut dictum est, sed in dicta distinctione modorum dicendi per se Aristoteles, in primo Posteriorum, et nos hic non sumus locuti proprie nisi de propositionibus categoricis et affirmativis de inesse. Tamen de negativis possemus dicere quod si termini sint substantiales, et non connotativi, illae propositiones reducendae sunt ad primum modum, tamquam indicantes quid non est, ut 'nullus homo est equus', 'nulla albedo est dulcedo'. Si autem termini sint denominativi, reducendae sunt ad secundum modum, quia dicunt quale non est aut quantum non est, vel ubi, et caetera, ut 'nullus homo est hinnibilis', 'nullum hinnibile est risibile', 'nullum perpetuum est corruptibile', et caetera.
Et similiter fiat de illis de possibili; sicut enim istae sunt in secundo modo 'omnis homo potest dormire', 'hominem possibile est ridere', 'caelum necesse est movere', 'equum impossibile est ridere', et istae sunt in primo modo 'hominem impossibile est esse asinum', 'caelum', aut 'deum', 'necesse est esse substantiam'.
Modales autem in sensu composito non sunt proprie modales, sed magis de inesse, et illi modi sunt passiones propositionem; dicere enim quod omnis propositio est necessaria vel contingens, vel impossibilis est sicut dicere 'omnis numerus est par vel impar', et ita haec ponendae sunt in secundo modo 'caelum movere est necessarium', 'necessarium est hominem esse animal', 'contingit hominem currere', 'hominem esse asinum est impossibile'.
Propositiones autem hypotheticae non componuntur immediate ex subiecto et praedicato; ideo non oportet quod reducantur ad modos dicendi per se praedicatum de subiecto, sed unde dicuntur necessariae, inde dicantur per se.
Tales autem propositiones 'chimaera non est chimaera', 'uacuum non est uacuum', quae sunt verae ex defectu suppositionis termini possunt dici de primo modo, cum idem praedicetur de se ipso et oppositae essent uerae et per se in primo modo si terminus supponeret pro aliquo. Tamen ista est de secundo modo 'nullus locus est uacuus', vel 'nullum uacuum est locus', quia 'uacuum', si supponeret pro aliquo, esset passio loci.
Ad ultimam dubitationem, videtur mihi esse dicendum quod si dicamus causam per se vel per accidens ex habitudine causae ad causatum, non curando de propositionibus causalibus, prout dicimus omnis entis deum esse causam per se, hoc non esset reducendum ad modos dicendi praedicata de subiectis. Sed si attendamus illam distinctionem causarum in per se et per accidens ex necessitate vel contingentia propositionum causalium, tunc talis modus causae per se esset de primo modo dicendi per se, tamquam species contenta sub illo primo modo communiter sumpto, quam speciem inter alias species expressit hic Aristoteles quia requiritur ad demonstrationes propter quid, quae sunt potissimae et principalissimae aliarum.
SDD 8.6.4
Aristoteles autem describit 'universale' in libro Posteriorum, et dicit primo quod propositio dicitur 'universalis' quae cum sit de omni et per se est etiam secundum quod ipsum, secundo quod propositio est universalis quae est de omni et per se et primo. Et sic idem quasi uidetur intendere in proposito per 'primo' et per 'secundum quod ipsum'.
Littera huius quartae partis est plana si videamus quid in proposito debeamus intelligere per 'primo' et per 'secundum quod ipsum' et si uideamus quo modo diversimode dicitur propositio 'universalis' prout pertinet ad potissimam demonstrationem et prout sufficit ad formam syllogisticam tenentem per dici de omni vel per dici de nullo. Dico igitur quod propositio dicitur 'universalis' prout requiritur ad formam syllogisticam si sit de subiecto communi distributo, ut 'omne B est A', 'omnis homo currit'. Sed ad hoc quod propositio sit universalis prout de universalitate hic loquimur requiritur quod propositio sit vera et necessaria, et ultra quod praedicatum dicatur de subiecto primo et secundum quod ipsum, ita quod verificaretur de eo cum ista reduplicatione 'secundum quod', ut 'omnis homo est risibilis secundum quod homo'.
Nunc igitur videamus quid debeamus intelligere per praedicatum dici primo de aliquo subiecto. Et apparet quod uno modo vocamus in propositionibus idem primum et immediatum; et sic diximus omne principium demonstrationis esse indemonstrabile et primum, sive propositionem primam, ex eo quod caret propositione priore per quam possit demonstrari. Et sic apparet quod nulla conclusio demonstrabilis esset prima, neque secundum quod ipsum si idem intelligamus per 'primum' et per 'secundum quod ipsum'.
Et tamen hoc dicere esset contra Aristotelem, qui ponit conclusionem potissimae demonstrationis esse de primo et esse universalem. Dicit enim "universale autem tunc est cum in quolibet et primo demonstratum est', et tamen quod demonstratum est est conclusio. Dicit etiam quod habere tres angulos aequales duobus rectis dicitur primo de triangulo, et tamen non est propositio indemonstrabilis quod triangulus habet tres ... et caetera. Videtur igitur quod per dici praedicatum primo de subiecto Aristoteles intendit convertibilitatem, et hoc est manifestum quoniam ipse dicit quod ad primo et ad secundum quid requiritur de omni. Ideo ista non est primo et secundum quod ipsum 'figura habet tres angulos aequales duobus rectis'.
Deinde, supposito de omni, requiritur secundo quod ad remotionem subiecti removeatur praedicatum. Ideo dicit quod haec non est de primo 'omnis isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis', quia si nullus esset isosceles, adhuc esset habere tres ... et caetera, quia adhuc isopleurus haberet ... et caetera. Et sic, secundum istam determinationem Aristotelis, genus non dicitur primo et secundum quod ipsum de sua specie, vel de sua differentia vel de definitione speciei, quamvis talis propositio sit prima, id est indemonstrabilis. Quia licet non esset homo neque rationale neque animal rationale, tamen non propter hoc oporteret universaliter removeri 'animal'; esset enim adhuc equus aut asinus.
Et si quaerat aliquis quae est ratio primitatis in propositione convertibili, ex quo ipsa non est immediata nec indemonstrabilis, ego respondeo quod Aristoteles in quinto, sexto et septimo Physicorum, et in valde multis aliis locis, vocat 'primum' quod est ratione totius et secundum totum, et vocat 'non primum' quod est solum ratione partis, uel per accidens. Propositio igitur terminorum convertibilium sic dicitur 'prima' quia veritas eius est secundum totum eius subiectum et secundum totum eius praedicatum; aliae autem non sic. Verbi gratia, ista propositio 'omnis homo est risibilis' est vera ratione cuiuslibet hominis et cuiuslibet risibilis, et propter hoc etiam convertitur in istam 'omne risibile est homo'; sed ista 'omnis homo est animal' bene est vera ratione totius subiecti, quia ratione omnis hominis, sed non est vera ratione totius praedicati, scilicet ratione omnis animalis, quia non ratione animalium quae non sunt homines; ideo etiam non convertitur in istam 'omne animal est homo', sed in particularem.
Possemus tandem notare quod aliquis posset assignare tres gradus in 'primo', sive in 'secundum quod ipsum'. Primus esset prout 'primo' et 'secundum quod ipsum' ponerentur designare convertibilitatem et immediationem simul, secundus prout ponerentur designare immediationem, sive esset convertibilitas sive non, et tertius prout ponerentur designare convertibilitatem, sive esset immediatio sive non. Et hoc ultimo modo intendimus hic de 'primo' et de 'secundum quod ipsum' secundum Aristotelem.


Notes