Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 8/Cap4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap3 Cap5


Latin English
SDD 8.4: DE CONVENIENTIA ET DIFFERENTIA DEMONSTRATIONUM AD ARGUMENTATIONES DIALECTICAS ET SCIENTIAE AD OPINIONEM
SDD 8.4.1
(1) Nunc expedit videre de convenientia et differentia demonstrationum ad argumentationes dialecticas. Conveniunt igitur demonstratio et argumentatio dialectica (2) primo quia oportet utramque esse argumentum ex praemissa vel praemissis inferens conclusionem necessario vel probabiliter; (3) secundo quia oportet praemissas esse notiores in sua veritate vel magis creditas esse veras quam conclusionem, ut non sit petitio principii; (4) tertio quia possibile est utramque esse syllogismum necessario et formaliter concludentem; (5) quarto conveniunt in proportione, quia sicut argumentatio dialectica est generativa opinionis, ita demonstratio scientiae; (6) quinto, ut aliquibus videtur, conveniunt in alia proportione, quia nec est necesse omnem habentem argumentationem dialecticam et considerantem quantum potest circa illam habere opinionem per illam, sed forte habet opinionem contrariam, nec est necesse omnem habentem demonstrationem scire per illam, sed forte putat oppositum conclusionis esse verum.
Hoc est quartum capitulum huius tractatus, et habet quattuor partes. Prima ostendit quasdam convenientias inter demonstrationem et dialecticam argumentationem, secunda ostendit differentias inter eas, tertia ostendit convenientias inter scientiam et opinionem, et quarta differentias earum. Secunda ibi "differunt autem", tertia ibi "scientia autem", quarta ibi "nunc autem volentes".
Prima pars continet sex clausulas, quarum prima manifeste proponit intentionem huius capituli; et in aliis quinque assignantur quinque convenientiae inter demonstrationem et dialecticam argumentationem.
Secunda igitur ponit istam convenientiam demonstrationis et dialecticae argumentationis quod utraque est argumentum ex praemissa, ut enthymema et aliquando exemplum, vel ex praemissis, ut syllogismus et inductio, inferens conclusionem necessaria aut probabili illatione. Requiritur enim ad demonstrationem necessaria illatio, ut dicetur; sed non requiritur necessaria illatio ad argumentationem dialecticam, immo sufficit probabilis: argumentum enim ab auctoritate non de necessitate concludit, nec exemplum, immo nec inductio nec enthymema, propria uirtute; et communiter loci dialectici non concludunt gratia formae.
Tertia clausula ponit quod oportet praemissas esse notiores conclusione, et est manifesta, quia per suam notitiam debent notificare conclusionem. Sed dico "notiores in sua veritate", quia quantum ad formationem praemissarum non oportet eas esse notiores. Sed addo "uel magis creditas esse veras", quia possibile est praemissas syllogismi dialectici esse veras, tamen dicit Aristoteles quod nihil prohibet quaedam falsa esse quibusdam veris probabiliora; falsa autem propositio non potest esse nota in sua veritate; ergo oportet, disiunctive, vel praemissas esse notiores in sua veritate, si sint uerae, vel saltem ex sua probabilitate esse credibiliores conclusione.
Quarta clausula non est de esse, sed de possibili. Quia aliquae argumentationes dialecticae sunt tales syllogismi, sed non omnes; omnes tamen demonstrationes sunt tales syllogismi.
Quinta clausula est una proportio argumentationis dialecticae ad opinionem sicut demonstrationis ad scientiam. Et debet supponi quod ex definitione argumentationis habetur quod sit ratio rei dubiae faciens fidem, id est innata facere. Haec autem fides supponitur esse opinio si argumentatio sit solum dialectica et scientia si sit demonstrativa.
Sexta clausula est alia proportio argumentationis dialecticae ad opinionem sicut demonstrationis ad scientiam, quae est magis occulta. Sed tamen satis manifestum est illud quod dicitur de argumentatione dialectica. Nam saepe nos habemus de eadem conclusione rationes probabiles ad utramque partem, in tantum quod magnorum philosophorum utrasque rationes habentium et diligenter de eis considerantium unus, propter probabilitatem rationum unius partis, opinatur illam partem et alter, propter probabilitatem rationum de alia parte, opinatur aliam partem. Utraeque igitur rationes sunt dialecticae et probabiles quando possunt sic movere magnos philosophos; et tamen cui rationes affirmativae faciunt opinionem rationes negativae nullam faciunt opinionem, et e converso, propter hoc quod opiniones essent contrariae, quae non possunt simul esse in eodem, sicut de hoc habetur quarto Metaphysicae. Verum est tamen quod opinio per rationes unius partis bene possibile est debilitari et remitti per rationes partis oppositae.
Sed quod ibi dicitur de demonstratione et scientia est minus concessum. Unde contra hoc videtur Aristoteles ponere unam proprietatem vel descriptionem ipsius scientiae, vel etiam ipsius demonstrationis, primo Posteriorum, dicens "dicimus autem scire per demonstrationem intelligere", iterum "demonstrationem autem dico syllogismum facientem scire, vel etiam syllogismum secundum quem in habendo ipsum scimus", et iterum postea "quoniam autem oportet et credere et scire rem in huius modi habendo syllogismum quem vocamus demonstrationem". Videtur igitur velle Aristoteles quod haec convertuntur ad invicem, scire conclusionem et habere eius demonstrationem.
SDD 8.4.2
(1) Differunt autem primo quia necesse est omnem habentem demonstrationem scire conclusionem et non est necesse omnem habentem dialecticam argumentationem scire conclusionem, immo nec opinari. (2) Inde sequitur alia differentia, scilicet quod necesse est in omni demonstratione sequi conclusionem ex praemissis necessario et gratia formae, quod non requiritur ad argumentationem dialecticam. (3) Ex quo iterum sequitur quod necesse est omnem demonstrationem esse syllogismum; unaquaeque autem aliarum specierum argumentationis potest esse dialectica argumentatio. (4) Quarto differunt quia necesse est omnem demonstrationem esse verae conclusionis et ex veris praemissis, quod non requirit argumentatio dialectica. (5) Quinto necesse est omnem demonstrationem esse ex praemissis primis et immediatis, aut ex eis quae per primas et immediatas principium suae cognitionis sumpserunt, quod etiam non requiritur ad dialecticam argumentationem. Et adhuc ex hic differentiis sequuntur multae aliae, quae post dicentur.
In hac secunda parte ponuntur differentiae inter demonstrationem et dialecticam argumentationem. Et sunt ibi quinque clausulae. Prima est haec differentia quod necesse est omnem habentem demonstrationem scire conclusionem et non necesse est ... et caetera.
Prima pars ergo huius differentiae apparet si volumus acquiescere Aristoteli; dicit enim, primo huius, "dicimus autem scire per demonstrationem intelligere"et iterum "demonstrationem autem dico syllogismum facientem scire", unde dicimus hanc esse unam descriptionem demonstrationis, scilicet 'demonstratio est syllogismus faciens scire'. Dicit etiam demonstrationem, sive syllogismum facientem scire, esse syllogismum secundum quem in habendo ipsum scimus; et iterum dicit "postea quoniam autem oportet et credere et scire rem in habendo huius modi syllogismum quem vocamus demonstrationem".
Et omnino hoc videtur significare interpretatio huius nominis 'demonstratio'; dicitur enim demonstratio quasi conclusionis monstratio. Et non fit monstratio conclusionis quantum ad eius formationem, quia sic bene praecognita est ante demonstrationem, ut dictum est prius, igitur monstratio quantum ad scientiam eius. Et non monstraret illam scientiam nisi faceret scire illam conclusionem. Si igitur habens eam non sciret ipsam, non monstraret scientiam conclusionis; igitur non conveniret sibi nomen vel natura demonstrationis. Hoc debet ergo praesupponi tamquam praecognitio quid nominis. Ideo Aristoteles ex hac suppositione concludit multas proprietates, quas postea attribuit demonstrationi.
Et tamen, his non obstantibus, aliqui bene de hoc dubitant. Quia possibile est quod aliquis habeat syllogismum ex praemissis veris et primis, necessario et evidenter inferentibus conclusionem, quae vere faciunt scientiam conclusionis (et ita ille syllogismus vere est demonstratio), et tamen ille sic habens talem syllogismum est impeditus a credulitate praemissarum, ita quod non credat eis, propter quod nec per eas credat conclusioni. Quod autem aliquis sic possit esse impeditus a credulitate principiorum primorum et indemonstrabilium apparet sexto Ethicorum, ubi dicitur "peruertit enim malitia eorum et mentiri facit circa principia practica". Quamvis igitur malus habeat totam demonstrationem practicam in voce et in mente, tamen nec credit principiis nec credit conclusioni; ideo nec scit principia nec scit conclusionem.
Iterum, multa sunt principia demonstrationum prima et indemonstrabilia, quae tamen indigent experientia ad hoc quod sint sine formidine credita, ut dicetur postea. Multi autem sunt inexperti, aut quia ivuenes, aut propter aliam causam. Ideo talia principia, quamvis in demonstratione optime formata sint posita, non essent ab illis firmiter concessa nec credita, propter quod tales demonstrationes non facerent illos scire.
Iterum, voluntas libera potest hominem determinare ad credendum minime evidentia, ut articulos fidei, et potest etiam, pari ratione, determinare intellectum ad non credendum quae magni philosophi putarent esse principia per se nota et evidentia. Unde Aristoteles putavit hanc formam syllogismi expositorii esse consequentiam necessariam formalem et per se evidentem, scilicet 'hoc C est A et hoc idem C est B; ergo B est A', et similiter istam, in primo modo primae figurae, 'omne B est A et omne C est B; ergo omne C est A'; et tamen uoluntas, propter articulum de trinitate sustinere, potest facere non credere illis consequentiis.
Et sic etiam dicunt Aristoteles et Commentator de consuetudine, scilicet quod consuetudo audiendi falsa a pueritia est causa negandi multa principia demonstrationum, quantamcumque vim habeant. Quod consuetudo et leges ostendunt, in quibus fabularia et puerilia magis quidem valent cognitione de his, scilicet demonstrativa, propter consuetudinem. Unde subdit quod multi multas demonstrationes non recipiunt, scilicet assentiendo eis. Quidam enim si non mathematice quis dicat, non recipiunt dicentes, alii si non exemplariter, alii si non adducatur auctoritas poetae aut alterius doctoris, unde de principiis per se notis peterent bene versus.
Haec igitur, et similia, videntur posse impedire ne habens demonstrationem habeat scientiam conclusionis, aut etiam praemissarum.
Ista sunt difficilia. Et videtur mihi dicendum alterum duorum modorum, scilicet vel quod aliquis habens demonstratione totam, non solum in uoce, sed etiam in mente formatam, non habet conclusionis scientiam, aut etiam forte neque praemissarum, vel quod omnino consimilis syllogismus in me et in te est in me demonstratio et non in te (dico "omnino consimilis" quantum ad formam syllogisticam, et quantum ad propositiones, quo ad formam earum, et quantum ad terminos), quia, ultra haec omnia, hoc nomen 'demonstratio' connotat quod praemissae sint scitae, scilicet cum certitudine et evidentia creditae, quod forte est mihi ita et non tibi, sicut arguunt rationes prius factae; et hanc partem ego teneo.
Sed de secunda parte primae clausulae manifestum est satis quod saepe nos habemus de eadem conclusione rationes plures probabiles ad utramque partem, et quas concedimus esse difficiles et probabiles in tantum quod utriusque partis rationes, si non perciperemus rationes partis oppositae, facerent nos opinari intense illam partem. Sed nos, habentes utriusque rationes, saepe ad neutram partem opinandum nos determinamus, propter apparentem probabilitatem rationum alterius partis; et si ad unam nos determinamus, tunc habemus opinionem debilem et uacillantem, ab hac probabilitate rationum partis oppositae.
Secunda clausula est haec differentia quod in omni demonstratione infertur conclusio ex praemissis necessario et gratia formae, quod non requiritur ad argumentationem dialecticam. Proprium enim est demonstrationi facere scientiam conclusionis per scientiam praemissarum, et hoc non facit nisi ex eo quod ex praemissis scitis scitur sequi conclusio. Sic igitur oportet praemissas esse primas vel ex primis probatas, ut dicetur, et evidentes, et scitas, et non solum apparentes. Consequentia autem licet sit forte apparens, tamen non est evidens neque scita nisi sit formalis vel ad formalem reducta, immo etiam nisi sit prima et indemonstrabilis vel probata per primam et indemonstrabilem, sicut syllogismi secundae et tertiae figurae probantur per primam figuram. Ideo contingit quod multi credunt multa scire, qui tamen, ex defectu logicae, pauca sciunt, quia quamvis sciant praemissas, tamen non sciunt conclusionem sequi ex praemissis.
Verum est quod aliqui dicunt quod scire consequentiam non requiritur ad scire conclusionem, sed bene requiritur ad scire se scire conclusionem. Sed mihi videtur quod requiratur ad scire conclusionem. Quia pono quod Socrates scit praemissas, quia sunt principia per se nota, et habet syllogismum necessariae consequentiae, sed, ex defectu logicae, dubitat quod non sit necessaria consequentia, ipse consequenter dubitabit conclusionem; et si credit non esse bonam consequentiam, dicet conclusionem non esse concedendam propter illas praemissas. Si igitur ex dubitatione consequentiae sequitur non scire conclusionem per tales praemissas, necesse est scire consequentiam ad sciendum conclusionem per tales praemissas.
Iterum, si in casu praedicto aliquis dicat quod Socrates antequam dubitaret de illa consequentia sciebat illam conclusionem, sed quando, per rationem sophisticam sibi adductam, incepit dubitare de consequentia illa, tunc et potuit dubitare de conclusione et non scire illam, videtur mihi quod sic dicere est inconveniens. Scientia enim per demonstrationem esset valde infirma si remanente tota demonstratione amitteretur per unam sophisticam disputationem. Quod autem dialectici et rhetores utantur plurimis rationibus quae non sunt necessariae et formales consequentiae est per se manifestum.
Tertia clausula est ista tertia differentia, scilicet quod omnis demonstratio est syllogismus ... et caetera. Et hoc est quia nulla aliarum specierum argumentationis est necessaria et formalis consequentia, sicut dictum fuit in principio tractatus de Locis Dialecticis.
Quarta clausula est ista quarta differentia quod necesse est praemissas demonstrationis esse scitas ... et caetera. Et manifestum est quod non oportet praemissas argumentationis dialecticae esse scitas, quia possibile est quod sint falsae, et falsum non scitur. Sed necesse est eas esse probabiles et probabiliores conclusione, et etiam si faciant opinionem de conclusione, necesse est eas esse opinatas et magis opinatas quam conclusionem.
Sed quod necesse sit praemissas demonstrationis esse scitas apparet, quia aliter non facerent scientiam conclusionis. Quantumcumque enim ipsae essent notae quo ad formam suam, et verae, et necessariae, si essent dubitatae quo ad veritatem, vel creditae non cum certitudine et evidentia, numquam earum virtute fieret scientia conclusionis evidens et certa.
Quinta clausula est haec quinta differentia quod necesse est praemissas et conclusionem demonstrationis esse veras ... et caetera. Et hoc est quia oportet eas esse scitas, et non scitur falsum; sed bene contingit falsa esse probabilia et opinata.
Sexta clausula est quod necesse est praemissas demonstrationis esse primas et immediatas, vel ex primis et immediatis scitas, vel saltem unam esse primam et immediatam et alteram ex primis et immediatis scitam, quod non oportet de praemissis argumentationis dialecticae.Et hoc est per se manifestum de argumentatione dialectica.
Sed ad manifestationem eius quod dicitur de demonstratione, sciendum est, sicut de aliis superlativis, quod primum dicitur aut quia omni alio prius, aut quia nihil eo prius. In proposito autem propositio dicitur esse prior per quam alia est demonstrabilis, et dicitur posterior quae est per aliam demonstrabilis et scibilis. Harum autem quarum neutra est per aliam demonstrabilis neutra dicitur alia prior aut posterior; propter quod in proposito de demonstrationibus propositio falsa vel vera per accidens et contingens neque dicitur alia altera prior, neque dicitur alia altera posterior, quia neque demonstrativa neque demonstrabilis. Propositio igitur in proposito non dicitur prima quia sit omnium conclusionum vel aliarum propositionum scitarum aut scibilium demonstrativa, sed quia est alicuius vel aliquarum demonstrativa et non est per aliquas alias demonstrabilis.
Et hoc supposito quantum ad quid nominis 'primae propositionis' secundum intentionem praesentem, facile est videre quod oportet quamlibet praemissarum demonstrationis esse primam vel ex primis scitam. Nam cum praedictis oportet supponere quod propositio demonstrabilis non est scita nisi sit demonstrata. Hoc manifeste dicit Aristoteles, et rationabiliter. Quia ad assentiendum cum certitudine et evidentia conclusioni demonstrabili non est intellectus ex sua natura determinatus; non enim esset conclusio, sed principium. Ergo oportet quod ad assentiendum ei cum certitudine et evidentia determinetur per alias praemissas, quibus tamen cum certitudine et evidentia assentit.
Tunc igitur ego arguam sic. Praemissa demonstrationis est demonstrativa conclusionis cuius est demonstratio, scilicet cum alia praemissa. Aut ergo ipsa est indemonstrabilis, aut ipsa est demonstrabilis. Et si sit indemonstrabilis, sequitur quod ipsa est prima, et habetur propositum. Si vero ipsa sit demonstrabilis, tunc uel est demonstrata per alias praemissas, vel non. Si non, sequitur quod non est scita; ideo nihil demonstrat. Si vero demonstrata sit, quaeritur, ut prius, de praemissis per quas ipsa est demonstrata utrum illae sint indemonstrabiles vel demonstrabiles. Si sunt indemonstrabiles, tunc sunt primae, et habetur propositum, scilicet quod praemissae demonstrationis a principio datae erant scitae ex primis. Si autem dicatur quod illae praemissae adhuc erant demonstrabiles, quaeretur de praemissis per quas ipsae sunt demonstrabiles, ut prius. Et oportebit venire ad praemissas indemonstrabiles, et habebitur propositum, vel procedetur in infinitum. Sed procedere in infinitum, sic quod omnis propositio demonstrativa sit demonstrabilis, est impossibile. Quia vel hoc esset circulando, ut postea improbabitur, vel hoc esset in rectum procedendo, quod est impossibile, cum non sit procedere in infinitum in subiectis et praedicatis, sed fit status et sursum et deorsum et in medium, prout satis determinat Aristoteles in primo Posteriorum.
Sed iterum quod oporteat praemissas demonstrationis esse immediatas uel ex immediate scitas declaratur faciliter per hoc quod in proposito idem est convertibiliter propositio prima et propositio immediata, licet nomina differant secundum rationem. Dicitur enim propositio 'immediata' quia caret medio per quod possit demonstrari, et talis dicta est esse prima, quia indemonstrabilis.
Ultima clausula proponit alias esse differentias, quae dicentur postea. Et patet.
SDD 8.4.3
(1) Scientia et opinio conveniunt primo quia neutra est propositio, sed est assensus propositioni additus, quo propositioni assentimus, (2) secundo quia utraque dicitur aliquando actualis, aliquando habitualis solum; (3) tertio conveniunt in proportione, quia opinio est propositionis opinabilis et scientia propositionis scibilis; (4) quarto conveniunt quia utraque, loquendo de eis proprie, est actus vel habitus intellectualis; (5) quinto etiam conveniunt in tali proportione quod nec omnis opinio est acquisita per argumentum dialecticum nec omnis scientia per demonstrationem, cum scientia sit finis et opus demonstrationis et opinio dialecticae argumentationis. Videndum de convenientiis et de differentiis scientiae et opinionis, sicut hoc visum est de argumentis dialecticis et demonstrativis.
Haec tertia pars ponit in quinque clausulis quinque convenientias scientiae et opinionis. Prima est quod neque scientia nec opinio est propositio, sed assensus additus quo propositioni assentimus. Quod enim sit assensus apparet, quia omnis scientia vel opinio est quaedam fides, seu credulitas, qua de propositione credimus vel putamus quod sit vera, vel quod ita sit sicut ipsa significat, ad sensum alias datum; et hanc fidem, seu credulitatem (a quocumque nomine vocetur) uocamus 'assensum'. Quod autem illi assensus non sint illae propositiones apparet, quia propositiones contradictoriae possunt simul esse in eodem subiecto, ut intellectu tuo, sed non possunt esse simul verae; sed assensus, seu opiniones, de eis habent ad invicem repugnantiam et contrarietatem in essendo simul in eodem, unde impossibile est eundem opinari contradictoria, ut habetur quarto Metaphysicae. Etiam est possibile quod ego et tu habeamus in mente propositiones omnino similes, et secundum materiam et secundum formam, et quod tu opinaris illam et non ego. Plus igitur habes, quia propositionem cum opinione, quam ego, et non plus secundum substantiam propositionis, igitur plus quantum ad hoc additum; vel saltem aliter te habes ad illam propositionem quam ego, et non aliter quantum ad substantiam propositionis, igitur aliter quantum ad additum. Et hoc magis debet considerari in tertio de Anima vel in metaphysica.
Secunda clausula est quod est dare scientiam vel opinionem actualem, scilicet quae est cum actuali consideratione et assensu, et est dare habitudinalem solum, quae remanet omni actu considerandi cessante. Et hoc satis habetur ab Aristotele in multis locis.
Tertia clausula est quod omnis opinio est propositionis opinabilis et omnis scientia est propositionis scibilis. Nullus enim dicit se scire uel opinari hominem vel asinum nisi quia opinatur aliquam propositionem formatam ex illis terminis 'homo' vel 'asinus', ut quod opinatur hominem esse probum aut asinum esse fortem, vel huius modi. Tamen non propter hoc debemus dicere quin habeamus scientias et opiniones de animalibus, et de lapidibus, et de corporibus caelestibus, quae tamen non sunt propositiones, et quin etiam habeamus scientias et opiniones de subiectis scientiarum et eorum passionibus, quae etiam non sunt propositiones, sed termini significativi, sed forte omnino incomplexi. Sed debemus dicere quod illud cuius immediate est scientia vel opinio est propositio cui scientiae vel opinioni assentimus. De terminis autem significativis scientiam habere dicimur uel opinionem ex eo quod propositiones scimus vel opinamur ex illis terminis constitutas. Et iterum res alias, ut lapides aut ligna, dicimus esse scitas vel opinatas, vel de eis esse scientias vel opiniones, ex eo quod significantur per terminos ex quibus propositiones scitae vel opinatae componuntur. Et hoc modo, et non aliis duobus modis, habemus scientias de omnibus rebus.
Quarta clausula ponit omnem scientiam et omnem opinionem esse actus uel habitus intellectuales. Et cum nomina significant ad placitum, ego hanc clausulam non probo nisi per hoc quod auctores nomina scientiae et opinionis negant debere extendi ad notitias seu iudicia sensus, licet multis eorum acquiescamus et secundum ea multa agamus. Unde, tertio de Anima, dicit Aristoteles de opinione quod nulli bestiarum inest fides, neque, per consequens, opinio, scilicet quia intellectum non habent neque rationem. Et si non concedimus bestiis inesse opinionem, minus debemus concedere eis inesse scientiam. Et etiam, quia sensus non est nisi singularium, quorum tamen dicit Aristoteles, septimo Metaphysicae, nec esse definitionem nec demonstrationem nec scientiam. Volenti tamen nomina scientiae et opinionis largius accipere pro omni iudicio certo et adhaesivo, quantum ad scientiam, uel adhaesivo licet non certo, quantum ad opinionem, non esset inconveniens concedere brutales seu sensitivas opiniones et scientias.
Quinta clausula ponit non omnem scientiam esse acquisitam per demonstrationem, nec omnem opinionem per dialecticam argumentationem. Hoc enim patet de scientia, quia necesse est magis scire et magis credere principia prima demonstrationum quam conclusiones, ut ostenditur primo Posteriorum; illa tamen non scimus per demonstrationem.
Iterum, etiam opiniones habemus de contingentibus; et si sine ratione praevia, habeo intentum, et si per rationem praeviam, tunc illa ratio non est ex antecedente necessario et per consequentiam necessariam, quod est contra positum; et tamen si illa ratio facit nobis opinionem, oportet etiam opinari et credere antecedens et consequentiam, si ad hoc volumus attendere. Si igitur hoc opinatur sine aliqua ratione praevia, habeo iterum intentum; et si dicas quod iterum per rationem praeviam, procedam in infinitum, quod est inconveniens.
Sed tamen oportet notare quod, ad saluandum dicta philosophorum, oportet distinguere de hoc 'nomine scientia', sicut bene distinguit Lincolniensis, primo Posteriorum. Scientia namque, quantumcumque communiter accepta, in nobis est notitia propositionis adhaesiva, ut distinguatur ab opinione (ut dicetur postea), sive sit propositionis necessariae, sive contingentis. Et certum est quod non omnis talis scientia per demonstrationem acquiritur.
Sed proprie nomen 'scientiae' restringitur ad notitiam intellectualem necessariae propositionis; et ita scientia bene est non solum conclusionum, sed etiam principiorum indemonstrabilium, quae non est acquisita per demonstrationem.
Adhuc, magis proprie, nomen 'scientiae' restringitur ad notitiam intellectualem conclusionis demonstrabilis, excludendo notitiam principiorum indemonstrabilium. Et ita, sexto Ethicorum, distinguimus nomen 'scientiae' contra nomen 'intellectus', prout intellectum dicimus habitum principiorum. Et sic omnis scientia acquiritur per demonstrationem.
Et adhuc, propriissime, restringimus nomen scientiae ad notitiam intellectualem et adhaesivam cum certitudine et evidentia conclusionis speculativae, necessariae et demonstrabilis. Et ita distinguimus, sexto Ethicorum, scientiam contra intellectum, artem et prudentiam. Unde sic omnis scientia habetur per demonstrationem, sed non omnis notitia conclusionis necessariae et evidenter demonstratae est scientia: sunt enim demonstrationes necessariae et evidentes in arte et prudentia, ut in moralibus et medicinalibus, et non est dicto modo scientia conclusionum demonstratarum, sed ars vel prudentia. Et Aristoteles in libro Posteriorum aliquando capit 'scientiam' in secundo praedictorum modorum et aliquando in tertio, non communissime, ut in primo modo, nec strictissime, ut in quarto modo.
SDD 8.4.4
(1) Nunc ergo, volentes assignare differentias inter scientiam et opinionem, dicamus scientiam differre ab opinione primo quia oportet scientiam esse cum certitudine et evidentia, ut patet per quid nominis, sed non est possibile talem esse opinionem; (2) secundo, quia omnis scientia est vera et verae propositionis, et non omnis opinio est talis; (3) tertio, quia non potest esse principiorum primorum scientia per demonstrationem, sed eorum potest esse opinio per dialecticam argumentationem.
Ista quarta pars est de differentiis scientiae et opinionis, quae continet tres clausulas. Prima clausula ponit hanc differentiam quod oportet scientiam esse cum certitudine et evidentia ... et caetera.
Dico igitur primo "cum certitudine". Certitudo autem requirit duo. Unum ex parte propositionis cui assentitur, scilicet quod sit vera; non enim est certa credulitas qua falso assentimus, sed est incerta et fallax; et manifestum est quod hoc modo certitudo requiritur ad scientiam, quia falsum non scimus. Aliud est ex parte nostra, scilicet quod assensus noster sit firmus, scilicet sine dubitatione seu formidine de opposito; et hoc etiam requiritur ad scientiam, quia assensus dubitativus et formidinalis non transcendit metas opinionis; si quis enim assentit propositioni cum formidine ad oppositum, numquam dicit se scire quod ita sit, sed quod credit vel putat ita esse.
Dico etiam "cum evidentia"ad differentiam illius credulitatis quam nos fideles demonstrare debemus de articulis fidei catholicae, ut quod deus est trinus et unus. Nam certissima est illa credulitas ex parte propositionis; est enim verissima propositio quod deus est trinus et unus. Et debet etiam esse certissima, sine aliqua formidine, ex parte nostra, iuxta illud in symbolo "quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit saluus esse non poterit". Et tamen cum hac perfecta certitudine stat quod, propter inevidentiam, non habemus proprie scientiam de illis articulis. Est autem evidentia ex eo quod uirtus cognoscitiva ex sua natura cum circumstantiis concurrentibus est determinata ad assentiendum veritati.
Quod autem de inevidentibus et non scitis homo habeat firmam credulitatem, scilicet sine ulla formidine, apparet per Aristotelem, septimo Ethicorum, dicentem "quidam credunt nihilo minus quibus opinantur quam aliter quibus sciunt". Provenit autem in nobis talis firmitas assensus sine aliqua formidine de opposito tripliciter: uno modo per evidentiam et ille est assensus scientificus; alio modo ex uoluntate , cum auctoritate sacrae scripturae, et sic est de fide catholica in sanctis qui pro ea sustinenda eligunt mori; adhuc, tertio modo, ex apparentia falsa cum voluntate ad hoc determinante, sicut est de pertinacibus haereticis, qui etiam eligunt mori pro sua falsa opinione sustinenda.
Verum est quod, propter requisitionem praedictorum ad rationem scientiae, quidam theologizare volentes, negaverunt quod de naturalibus vel moralibus possemus habere scientias, quia hic non est evidentia. Deus enim potest illa annihilare, et non est tibi evidens utrum uult illa annihilare vel non uult; ideo non est tibi evidens utrum sint. Potest etiam deus quietare caelum et auferre lucem et caliditatem a sole et igne. Et tandem dicunt quod non est tibi evidens de lapide quem vides album quod ipse sit vel quod ipse non sit albus, quia sine lapide et albedine posset deus in oculo tuo creare speciem substantiae omnino similem ei quam nunc habes ab obiecto; et ita idem iudicares quod nunc, scilicet quod est hic lapis albus, et esset iudicium falsum et, per consequens, non esset certum neque evidens, et, per consequens, non est nunc evidens, cum non sit tibi evidens an deus ita uult vel non.
Sed haec dicta soluuntur ex secundo Metaphysicae, ubi dicit Aristoteles quod astrologia et mathematica non est in omnibus expetenda, sed in habentibus materiam, propter quod non est motus naturalis et communior. Dicit super hoc quod non oportet hominem quaerere ut motus fidei in demonstrationibus naturalibus sic sicut motus fidei in mathematicis.
Dicemus igitur quod multi sunt diversi modi certitudinis et evidentiae. Est enim certitudo et evidentia sapientiae divinae, ad quam nulla notitia creata potest attingere. Est autem in genere cognitionis humanae certitudo multiplex, et etiam evidentia. Quantum enim est ex parte nostra non debet dici certitudo scientiae, seu assensus, nisi sit firmus, scilicet sine ulla formidine. Sed ex parte propositionis certitudo una est quia est propositionis sic firmiter uerae quod ipsa vel talis per nullam potentiam potest fieri falsa; et sic bene concedendum est, sicut illi arguebant, quod impossibile est nos habere talem certitudinem de propositione affirmativa categorica et de inesse nisi sit constituta ex terminis supponentibus pro ipso deo, vel forte nisi ponatur suppositio naturalis, de qua alias dictum est. Sed haec certitudo non requiritur ad scientias naturales vel mechanicas, vel etiam ad artes aut prudentias. Alia est certitudo humana ex parte propositionis quia propositio est vera et per nullam potentiam naturalem et modum agendi naturalem talis propositio potest fieri falsa, licet per potentiam supernaturalem et modo miraculoso posset fieri falsa. Et talis certitudo sufficit ad scientias naturales, et ita vere scio, scientia naturali, quod caelum movetur et quod sol est lucidus.
Et secundum hoc videtur mihi posse concludi correlarium quod possibile est supernaturaliter scientiam meam, manente eadem, verti in non scientiam. Quam diu enim sol et caelum manent secundum eius motus naturales, assensus quo firmiter et certe assentio huic propositioni 'sol est lucidus' est vera naturalis scientia evidens et certa, evidentia et certitudine requisitis ad scientiam naturalem. Pono igitur quod ille assensus qui nunc est scientia maneat mihi per totam diem et quod hora nona deus removeat lucem a sole, me hoc nesciente; ille assensus meus post horam nonam non erit amplius scientia, quia nec verus nec propositionis verae.
Proportionabili modo distinguitur de evidentia sicut de certitudine. Nam evidentia quaedam humana est secundum quam virtus cognoscitiva ex eius natura vel per rationem evidentem determinatur ad assentiendum ueritati, seu propositioni verae, non possibili falsificari per aliquam potentiam, et illa non requiritur ad scientiam naturalem; alia secundum quam virtus cognoscitiva determinatur ex natura sua vel etiam per rationem evidentem ad assentiendum veritati, seu propositioni uerae, non possibili falsificari naturaliter, licet falsificari potest supernaturaliter. Et hoc requiritur ad scientiam naturalem. Sed quod nulla opinio est talis patet, quia hoc significat vel connotat 'opinio', scilicet defectum a scientia in aliquo illorum.
Sed tu quaereres "si ego manifeste video Socratem currere, an ego scio quod Socrates currit vel ego solum hoc opinor?". Et ego respondeo quod tunc non opinor, sed scio. Omnes enim sic loquuntur "scio bene quod hoc ferrum est calidum, quia manifeste sentio ipsum esse calidum", et "scio firmiter quod Socrates heri currebat, quia vidi eum currere". Sed haec scientia non est in secundo, vel in tertio vel in quarto modorum prius distinctorum, sed in in primo modo. Ille tamen primus modus bene universaliter distinguitur contra opinionem, et si ille assensus quo ego assentio quod Socrates currit, videns eum currere, remaneat recedente Socrate a sensu, ille amplius non erit scientia, sed opinio. Ideo talis modus scientiae cito et faciliter mutatur in opinionem.
Secunda clausula ponit quod omnis scientia est propositionis verae et non omnis opinio. Quia falsum non scitur, sed bene opinatur.
Ultima clausula ponit quod primorum principiorum non potest esse scientia per demonstrationem, quia dictum est prius quod per 'primum' uel 'immediatum' intelligimus indemonstrabile, sed ipsorum potest esse opinio per dialecticam argumentationem. Quod est verum de multis principiis quae a principio dubitata sunt donec facta fuerunt evidentia sensu, memoria et experientia. Haec enim possunt putari esse falsa et post, per insufficientem experientiam, possunt fieri opinata, et tandem evidenter scita, cum sufficienter fuerit expleta experientia.
Adhuc, ne propter quaedam verba Aristotelis aliquis in hoc casu habeat occasionem errandi, quaeritur an possibile est eundem de eodem habere simul scientiam et opinionem. Et Aristoteles respondet quod hoc quodam modo est possibile et quodam modo impossibile. Et hoc, breviter, debet sic intelligi quod quantum ad scibile vel opinabile immediatum, quod est propositio, impossibile est eundem de eodem habere simul scientiam et opinionem; non enim est possibile quod eidem propositioni assentias simul cum certitudine et evidentia et sine certitudine et evidentia, licet hoc sit possibile successive. Sed loquendo de scibili vel opinabili remoto, quod est terminus ex quo propositio componitur vel res significata per illum terminum, sic est possibile me simul de eodem habere scientiam et opinionem, quia simul habeo de eodem propositionem veram et necessariam, ut de homine quod omnis homo est animal, et propositionem impossibilem et contingentem, ut quod omnis homo est lapis vel quod omnis homo vigilat, et unam scio, aliam forte opinor. Sunt enim alia talia principia ??????????


Notes