Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 8/Cap2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap1 Cap3


Latin English
SDD 8.2: DE DEFINITIONIBUS
SDD 8.2.1
(1) Sequitur agere de definitionibus. Sunt autem octo communes proprietates omnium definitorum, vel etiam omnium definitionum. Et est prima proprietas quod definitio et definitum dicuntur ad convertentiam per modum relativorum; omne enim definitum est definitionis definitum et omnis definitio definiti definitio. (2) Secunda proprietas est quod definitio et definitum dicuntur ad invicem convertibiliter, ut quod omnis homo est animal rationale mortale et omne animal rationale mortale est homo; ex quo sequitur illud commune dictum quod definitio debet competere omni contento sub definito per exclusionem aliorum, quae non continentur sub eo, et semper et per se et primo, et, per consequens, de omni est praedicabile definitum de quo praedicabilis est definitio; et omne praedicatum quidditativum solet vocari 'quod quid est'. (3) Tertia proprietas est quod omnis definitio explicite est notificativa definiti. (4) Quarta est quod omnis definitio est oratio et omne definitum est terminus incomplexus, vel saltem est oratio minoris complexionis quam sit sua definitio. (5) Quinta proprietas est quod nullum singulare est definitum vel definitio. (6) Sexta est quod nulla etiam propositio est definitum vel definitio. (7) Septima est quod nulla definitio debet dari parabolice vel transsumptive. (8) Octaua est quod nulla definitio debet esse superflua vel diminuta.
Istud capitulum secundum tractabit de definitionibus. Et habebit septem partes, quarum prima enumerat communes proprietates definitorum et definitionum, secunda distinguit diversos modos definitionum, tertia agit de definitione dicente quid nominis, quarta de definitione quidditativa, quinta de definitione causali, sexta de definitione descriptiva, quae solet vocari 'descriptio', septima de compositione harum definitionum. Secunda incipit ibi "definitionum quaedam", tertia ibi "definitio dicens", quarta ibi "definitio quidditativa", quinta ibi "definitio causalis", sexta ibi "descriptio", septima ibi "saepe autem".
Prima pars continet octo clausulas, scilicet octo proprietates communes definitionum et definitorum, quarum prima est satis manifesta.
Secunda ponit quod omnis definitio est praedicabilis de suo definito uere, affirmative et universaliter; sed hanc proprietatem oportet moderare quantum ad definitiones dicentes quid nominis, sicut post dicetur.
Tertia etiam proprietas est supponenda ex quid nominis; non enim propter aliud quaeritur definitio nisi ut explicite sciatur quid est illud pro quo definitum supponit, aut quid vel quae significat terminus definitus, vel quid vel quae connotat.
Deinde etiam sequitur quarta proprietas. Non enim potest esse definitio talis explicite notificativa definiti nisi sit oratio et definitum terminus incomplexus, et si utrumque sit oratio, nisi definitio sit plurium dictionum. Quod autem definitum aliquando sit oratio dicit Aristoteles, primo Topicorum, loquens de definitione; dicit sic "assignatur autem oratio pro nomine aut oratio pro oratione". Et hoc fit cum est aliqua oratio quae continet aliquem terminum definibilem, ut si ponamus orationem complexam ex istis terminis A et B, quae vocetur 'G', et sit A definibile, tunc in alia oratione definitio ipsius A ponatur cum B, et sit illa oratio secunda H, ego dico quod tunc H erit definitio G. Verbi gratia, sit oratio G 'animal rationale', et cum 'animal rationale' ponatur definitio 'animalis', tunc oratio H erit 'substantia animata sensibilis rationalis', et haec oratio erit definitio istius orationis 'animal rationale'; est enim praedicatio definitionis de definito dicendo 'animal rationale est substantia animata sensibilis rationalis'. Et ita etiam definitio 'animalis albi' erit haec oratio 'substantia animata sensibilis alba'.
Ex quo videtur apparenter quod si haec oratio H sit definitio orationis G, hoc non est ratione totarum orationum, sed ea ratione qua pars orationis A est definitio partis orationis G, scilicet 'animalis'. Nam ex parte 'albi' vel 'rationalis' non est differentia orationis definientis ad orationem definitam; ideo non videtur per se et primo esse definitio definiti nisi oratio termini incomplexi. Ideo sic bene intelligitur famosa propositio, scilicet quod solius incomplexi est definitio.
Et ita etiam si orationis complexae ex duobus terminis uterque terminus fuerit definibilis, oratio complexa ex definitionibus illorum erit definitio illius orationis, ut si definitio 'simi' esset 'habens nasum cauum' et definitio 'animalis' esset 'substantia animata sensibilis', definitio 'animalis simi' esset ista 'substantia animata sensibilis habens nasum cauum'; sed iterum hoc non esset per se et primo, sed ex eo quod haec esset definitio huius termini et illa illius.
Quinta autem proprietas est magis dubitabilis, et eius demonstrativa manifestatio pertinet ad septimum Metaphysicae; et ibi ponit Aristoteles rationes quas breviter ego tangam. Una ratio est quod res significatae per terminos singulares eiusdem speciei non possunt cognosci differre nisi per extranea illis singularibus, quibus circumscriptis nihilo minus illi termini significarent quae significant; ergo oporteret in definitione singularium ad differentiam alterius ponere extranea quibus ablatis non auferretur terminus singularis nec eius significatio.
Alia ratio est quia non possunt res singulariter cognosci nisi cognoscantur per modum exsistentis in prospectu cognoscentis. Ideo si non sensi Socratem, tu non potes mihi dicere quid debeam intelligere per 'Socratem' nisi per terminos communes, quorum congregatio, seu significatio, ita bene conveniret alteri sicut Socrati si alter crearetur similis in omnibus circumstantiis Socrati; ideo non esset haec definitio 'Socratis', quia non esset sibi propria nec convertibilis.
Alia ratio est quia si plura nomina singulariter imponas eidem, vel simul vel successive, dicens quod hoc vocetur proprio nomine 'Socrates', vel hoc vocetur proprio nomine 'B', vel 'C' vel 'D', illa nomina erunt synonyma, et synonymorum unum non definitur per aliud. Et si in definitione singularis non ponitur aliquod nomen singulare, tunc non erit nisi congregatio communium, quae poterit alteri convenire, ut dicebatur.
Alia ratio est quia cum tale singulariter apprehensum recedit a sensu, nescimus utrum est eius definitio dicens quia est vel quod est, et definitio debet supponere quia est. Sed haec ratio non arguit de definitione dicente quid nominis, quia non oportet illa praesupponere quia est. Et illae rationes habent profundas difficultates, quae manifestandae sunt in altiori philosophia.
Sexta autem proprietas ex hoc videtur tenere quia definitio debet praedicari vere de definito, ipsis significative sumptis; propositio autem significative sumpta non praedicatur nec subiicitur. Et haec ratio non arguit de definitione dicente quid nominis, quia non oportet illam significative sumptam praedicari affirmative de definito. Ideo manifestum est ex hoc quod haec proprietas non convenit omni definitioni dicenti quid nominis; sed de hoc dicetur post.
Iterum oratio infinitivi modi gerens propositionis similitudinem in eo quod habet nomen et verbum, vel etiam subiectum, praedicatum et copulam, ut si dico 'hominem currere' vel 'hominem esse album', talis oratio bene est definibilis, non per se et primo, sed ratione termini uel terminorum; est enim praedicatio definitionis de definito dicendo 'hominem currere est animal rationale mortale currere'. Sed hoc non obstat proprietati, quia proprie loquendo talis oratio non est propositio, licet aliquando, materialiter sumpta, supponat pro propositione, ut si dico 'hominem esse asinum est falsum'.
Septimam proprietatem ponit Aristoteles sexto Topicorum, quam probat: quia definitio non quaeritur nisi ad explicitam manifestationem definiti; ideo non debet esse obscura, sed quantum possibile est debet esse clara; omnis autem transsumptiva, metaphorica vel parabolica locutio habet obscuritatem.
Octaua proprietas apparet, quia in omnibus peccata dicuntur superfluitas et defectus.
SDD 8.2.2
Definitionum quaedam est dicens quid nominis, alia quidditativa, alia causalis, alia descriptiva.
Ista secunda pars enumerat quattuor modos definitionum, qui seorsum manifestabuntur in sequentibus. Et haec divisio definitionum est capiendo 'definitionem' communiter. Sed si proprie vellemus sumere hoc nomen 'definitio', tunc cum definitionis sit indicare quid est, sola quidditativa definitio dicetur 'definitio'; ideo sic nec aliorum diceremus esse definitiones nisi eorum quibus conveniunt definitiones quidditativae, quamvis eorum bene sint alii modi definitionum. Et tu potes videre ea quae de istis quattuor modis definitionum dicta sunt in tractatu de Locis Dialecticis, ubi agitur de locis a substantia.
SDD 8.2.3
(1) Definitio explicans quid nominis est oratio explicans convertibiliter quid vel quae definitum significat vel connotat, et nomine proprio vocatur 'interpretatio'. (2) Et convenit terminis complexis vocalibus quibus non correspondent in mente conceptus simplices, sed complexi, sive illi termini pro aliquo vel aliquibus sive nec pro aliquo vel pro aliquibus supponant. (3) Convenit etiam propositionibus categoricis quibus in mente correspondent non propositiones categoricae, sed hypotheticae copulativae, (4) propter quod non oportet eas significative sumptas esse praedicabiles de suis definitis, sed solum secundum suppositionem materialem, nec etiam mediante hoc verbo 'est', sed mediante hoc verbo 'significat'.
Ista tertia pars, quae est de definitione dicente quid nominis, habet quattuor clausulas. Prima describit definitionem dicentem quid nominis, dicens etiam quo modo proprio nomine nominatur; hic enim accipio 'interpretationem' pro explicita expositione significationis dictionis interpretatae. Et ideo quando dico 'definitio dicens quid nominis', ego non accipio ibi hanc dictionem 'nominis', vel 'nomen', pro parte orationis quae distinguitur a Donato contra pronomen et uerbum, sed largius, pro voce significativa, sive complexa sive incomplexa, indigente explicita expositione.
In secunda clausula manifestatur quorum terminorum sunt tales definitiones. Propter quod sciendum est quod dictiones vocales impositae sunt ad significandum conceptus immediate, et mediantibus eis res conceptas significant. Sunt autem conceptus nostri aliqui simplices, aliqui ex pluribus simplicibus complexi, prout alias dictum est. Si ergo imponatur dictio aliqua ad significandum conceptum simplicem, sive incomplexum, tunc talis dictio non est interpretabilis, sed si alicui sit ignota eius significatio, notificabitur sibi aliquando per aliam dictionem synonymam, sicut puero gallico per idioma gallicum docetur idioma latinum, aliquando docetur hoc per ostensionem rei significatae et vocis expressionem, sicut infanti a matre docetur suum idioma, aliquando etiam docetur hoc per dictionis descriptionem vel quidditativam definitionem.
Sed si dictio imposita fuerit ad significandum conceptum ex pluribus simplicibus conceptibus complexum, tunc indiget interpretatione per plures dictiones significantes seorsum illos conceptus simplices ex quibus est in mente complexio. Sic enim 'philosophus' interpretatur 'amator sapientiae' (dicitur enim 'philosophus' a 'philos' graece, quod est 'amator' latine, et 'sophos', quod est 'sapientia', quasi 'amator sapientiae'), et ideo nihil plus vel nihil aliud debet nobis significare ista dictio 'philosophus' quam ista oratio 'amator sapientiae', et e converso.
Notandum est autem quod aliquando conceptum complexum ex pluribus simplicibus imponimus ad significandum per unam simplicem dictionem uocalem, sicut possumus facere ad placitum nostrum, et expedit saepe ad brevius loquendum. Et aliquando conceptus complexus ex determinatione et determinabili pro aliquo supponit, et aliquando pro nullo, sicut dictum est alias, sicut 'animal album' pro aliquo supponit, aut etiam 'animal non album', sed 'homo hinnibilis' pro nullo supponit, vel etiam 'equus non hinnibilis'. Si ergo conceptum complexum significatum complexe per hanc orationem vocalem 'animal album' ego volo significare per dictionem incomplexam, ut per hanc uocem 'A', et similiter conceptum 'hominis hinnibilis' per hanc vocem 'B', tunc haec dictio 'A' pro aliquo supponit, sicut 'animal album', et haec dictio 'B' pro nullo supponit, sicut nec 'homo hinnibilis'. Et utraque dictio habet definitionem dicentem quid nominis; nam haec oratio 'animal album' est definitio huius dictionis 'A' et haec oratio 'homo hinnibilis' huius dictionis 'B'.
Tertia clausula ponit quod etiam definitio dicens quid nominis, seu interpretatio, convenit propositionibus categoricis. Constat enim quod per quaedam syncategoremata quibusdam propositionibus categoricis apposita vel in aliquibus terminis earum inclusa nos designamus propositiones mentales copulativas. Et sunt inventa et imposita illa syncategoremata ad brevius loquendum, ut si dico 'tantum homo est risibilis', haec significat idem sicut ista copulativa 'homo est risibilis et nihil aliud ab homine est risibile', et ideo haec propositio copulativa est interpretatio, sive definitio dicens quid nominis, illius propositionis 'tantum homo est risibilis'. Immo etiam una propositio, vel categorica vel hypothetica, potest esse definitio dicens quid nominis unius simplicis dictionis, ut si aliquis vellet imponere istam vocem 'D' significandum praecise conceptum quem significat ista propositio 'homo currit', tunc haec propositio vocalis 'homo currit' esset interpretatio huius dictionis 'D'. Sic enim circulus pendens ante tabernam est signum impositum ad placitum ad significandum, cuius interpretatio est haec propositio 'uinum invenitur in hac domo'.
Quarta clausula ostendit modum praedicationis interpretationis de interpretato, et illa clausula manifesta est. Sed dubitatur dupliciter. Primo quia dictum est quod una propositio potest esse interpretatio alterius propositionis, vel etiam alicuius dictionis, et tamen propositio significative sumpta non potest esse subiectum vel praedicatum propositionis. Secundo, quia aliquando terminus interpretatus pro nullo supponit, neque etiam interpretatio, ut iste terminus 'uacuum', vel iste terminus 'chimaera' pro nullo supponit, neque etiam, per consequens, eorum interpretationes, puta haec oratio 'locus non repletus corpore' vel haec oratio 'animal compositum ex membris ex quibus impossibile est aliquod animal componi'; propositio autem categorica et affirmativa est falsa si subiectum vel praedicatum pro nullo supponat; et ideo haec est falsa 'uacuum est locus non repletus corpore', et etiam haec est falsa 'chimaera est animal compositum ex membris ex quibus impossibile est aliquod animal componi', quamvis ibi praedicentur definitiones dicentes quid nominis de suis definitis. <HIC DEFICIUNT ALIQUA>
Si tamen interpretatum pro aliquo supponeret, tunc vere et affirmative et universaliter praedicaretur interpretatio de interpretato, et e converso. Sed improprie est vera et convertibilis praedicatio interpretationis de interpretato, videlicet si hoc nomen uacuum omne illud significat et connotat haec oratio 'locus non repletus corpore', et e converso; et ita de hoc nomine 'chimaera' et eius interpretatione. Similiter verum est quod haec propositio 'omnis homo praeter Socratem currit' omne illud significat vel connotat quod significat vel connotat haec propositio 'Socrates est homo et Socrates non currit et omnis homo alius a Socrates currit', et e converso.
Et ideo circa hoc notandum est quod hoc nomen 'chimaera' non significat chimaera, nec uacuum significatur per hoc nomen 'uacuum' si impossibile est esse uacuum, sicut videbatur opinari Aristoteles. Immo omnia corpora et omnia loca significantur per hoc nomen 'uacuum', sicut per hanc orationem 'locus non repletus corpore'; et sic de 'chimaera' et de animalibus et membris. Et haec dicta fuerunt magis alibi pertractata.
SDD 8.2.4
(1) Definitio quidditativa est oratio indicans quid est esse rei praecise per praedicata essentialia, (2) quae sunt genus definiti et differentia vel differentiae essentiales donec definitio sit convertibilis cum definito. (3) Et haec definitio respondetur propriissime et praecise ad quaestionem 'quid est?'. (4) Et praesupponit esse rei si debeat responderi ad 'quid est?'. (5) Et non datur de termino connotativo nisi ampliando nomen 'definitionis quidditativae', sed solum de terminis substantialibus, aut de aliis si sint forte alii non connotativi. (6) Sed nullum etiam sumit in se terminum connotativum. (7) Et possibile est eam significare multo plura quam significet definitum.
Haec quarta pars est de definitione quidditativa, quae habet septem clausulas. Prima est descriptio definitionis quidditativae, in qua ponitur "oratio" tamquam genus, ad differentiam termini definiti aut cuiuslibet alterius termini incomplexi, quia nullus talis potest esse definitio.
Et ponitur "indicans" quia hoc est commune omni modo definitionis, scilicet indicare, seu notificare, definitum, et sic ponitur ad differentiam cuiuslibet orationis quae non est notificativa alicuius definiti.
Et ponitur "quid est esse rei" ad differentiam definitionis dicentis quid nominis, quia illa non notificat quid est esse rei, sed quid nomen significat. Per hoc autem quod dico "rei" ego possum intelligere rem pro qua definitum supponit. Si enim definio istum terminum 'homo', definitio debet indicare quae res est homo; hoc enim indico cum dico quod est animal rationale.
Sed apponitur "praecise" ad notificandum convertibilitatem; esset enim definitio diminuta si remaneret in plus quam definitum, ut si definirem 'animal' quod ipsum est substantia animata, et esset superflua si definitum esset in plus, ut si diceretur quod animal est substantia animata sensitiva rationalis, et neutra esset definitio istius termini 'animal'. Et etiam dicitur 'praecise' ad differentiam definitionis causalis, quae non solum indicat quid est res, immo etiam propter quid ipsa est.
Et ponitur "per praedicata essentialia" ad differentiam descriptionis, quae assumit praedicata denominativa de termino definito.
In secunda clausula ostenditur quae sint illa praedicata essentialia sumenda in definitione quidditativa. Quia primum ponendum est genus definiti, secundo addenda est illi generi differentia, non accidentalis, seu connotativa extrinsecae dispositionis, sed essentialis, conveniens illi definito. Et illa differentia debet sumi ex prima divisione et immediata illius generis; et si compositum ex illo genere et illa differentia fuerit convertibile, illud erit definitio eius; si autem non, tunc oportet subdividere illud compositum et apponere aliam differentiam, donec oratio composita ex genere et differentiis sit convertibilis cum termino definiendo. Sic enim debemus intelligere dictum Porphyrii quod species est composita ex genere et differentia, quod non est proprie verum, sed ad istum sensum quod species, id est definitio speciei, est composita ex genere et differentia.
Verum est quod aliquando, propter ignorantiam differentiae essentialis aut quia non est ei nomen vocale impositum, nos loco eius utimur in definitione termino infinito vel privative opposito alteri differentiae generis nobis notae, ut dixi prius. Aliquando etiam loco eius utimur aliqua circumscriptione aut circumlocutione, vel alia proprietate; et tales propositiones exeunt a definitionibus quidditativis et descendunt ad condiciones descriptionum.
Aliae clausulae assignant quattuor proprietates definitionis quidditativae. Tertia ergo clausula ponit istam proprietatem quod inter diversos modos definitionum sola quidditativa definitio praedicatur proprie et praecise in quid. Cum enim de definito significative sumpto quaerimus quid est, definitio dicens quid nominis non respondetur, quia nec de eo sic sumpto praedicatur nisi accidentaliter, sed praedicatur de eo sumpto materialiter, non indicando quid est, sed quid vel quae significat, ut dictum fuit. Definitio autem causalis non praecise indicat quid est, sed etiam propter quid est, vel ex quo, vel a quo, vel per quid, vel cuius gratia. Descriptio etiam, cum accipiat praedicata denominativa, seu connotativa, extraneas, seu accidentales, dispositiones, non significat praecise quid res est, sed etiam qualis est, aut quanta, aut quando, aut ubi, et caetera.
Sed definitio quidditativa significat praecise quid res est. Quod patet primo quantum ad genus: quia si dico quod homo est animal, dico quid homo est, quia ipse est animal, et nihil dico plus de homine, scilicet nec quantus, nec qualis sit, et caetera; immo circumscribendo omnia extranea vel accidentia, hoc solo relicto quod homo est, adhuc ipse est animal si animal vere sit genus hominis.
Sed verum est quod differentia praedicatur in quale. Quia cum dictum est quod homo est animal et quaeritur quale animal homo est, respondemus quod est animal rationale. Sed hoc respondentes, nihil intendimus assignare homini accidentale vel extraneum, sed solum intendimus communitatem generis determinare ad speciem. Unde omnibus circumscriptis quae non sunt de quidditate et essentia hominis, hoc solo relicto quod homo est, adhuc homo est animal rationale; et ideo dicimus quod 'rationale' non praedicatur in quale accidentale, sicut 'album', sed in quale essentiale, sine aliqua aliena connotatione. Propter quod ipsa differentia, addita generi, constituit hoc praedicatum quidditativum et substantiale, scilicet speciem. Ideo etiam congregatum ex ea et genere nihil significat nisi essentiam pro qua species supponit; ideo totum simul, quod est ipsa definitio, praedicatur de specie in quid; nihil enim significat aliud 'animal rationale' nisi hoc quod homo est.
Quartam clausulam apponit istam proprietatem quod definitio quidditativa supponit esse rei, id est non est definitio quidditativa, nec quaeri debet, nisi definiti pro aliquo supponentis, ita quod de ipso significative sumpto vere praedicetur hoc verbum 'est', et quod hoc etiam praesciatur antequam quaeratur quid est; nam de eo quod nihil est non potest vere dici quid ipsum sit. Sicut ergo nihil est quaerere quale A est nisi praesuppponatur esse aliquale, nec quantum est nisi praesupponatur esse aliquantum, nisi cuius est pater aut dominus nisi praesupponatur alicuius esse pater aut dominus, et sic de aliis, ita nihil est quaerere quid A est nisi praesupponatur esse aliquid. Si dubito igitur an A est, oportet de hoc inquirere; invento autem quod ipsum est, tunc est bene quaerendum quid ipsum est. Sic enim dicit Aristoteles, primo Posteriorum, "cognoscentes autem si est, quid est quaerimus", iterum etiam post subdit "quaerere autem quid est non habentes quia est nihil est quaerere".
In hac autem proprietate differt definitio quidditativa a definitione dicente quid nominis, ut patet ex ante dictis. Et sic non oportet ad sciendum vel ad quaerendum quid nominis prius cognoscere de definito quia est; immo in omni processu, sive dialectico sive demonstrativo, necesse est de omni termino quo in illo processu utimur, praecognoscere quid nominis, sicut bene dicit Aristoteles, primo Posteriorum.
Quinta clausula apponit etiam istam aliam proprietatem, scilicet quod termini connotativi, sicut sunt termini accidentales concreti et multi tales abstracti, non habent definitiones proprie dictas quidditativas, licet concedantur habere capiendo communius 'definitionem quidditativam'.
Primum autem horum sic declaratur. Quia terminus connotativus vel pro nullo supponit vel pro aliquo. Si pro nullo, tunc non potest dici de eo significative sumpto quid est, ut quid est chimaera, quia nihil est; non ergo debetur sibi definitio quidditativa, ut dictum est prius. Si autem supponit pro aliquo, ut 'album' vel 'simum', tunc circa illud pro quo supponit appellat aliud, vel aliam dispositionem, ut albedinem vel simitatem. Nunc autem ego pono quod nihil sit album nisi lapis; tunc ergo album est lapis et non est aliud quam lapis, nec est albedo, nec est congregatum ex lapide et albedine, si loquimur proprie, sed est solum illud cui inest albedo, scilicet lapis, sicut dives non est divitiae, nec est congregatum ex homine et divitiis, sed solum est homo cui adiacent divitiae. Quando autem ego praecise quaero "quid est album?", ego non quaero quod respondeatur quod est albedo, uel quod est congregatum ex lapide et albedine, nec quaero qua dispositione album est album, sed solum quaero quid est illud quod est album, et hoc non est nisi lapis. Ergo in dicto casu sufficienter respondeo dictae quaestioni si dico quod album est lapis, et si aliud appono quod significet vel connotet aliud a lapide, ego plus respondeo quam quaeritur. Cum ergo definitio pure quidditativa debeat praecise indicare quid est, necesse est si iste terminus 'album' habeat definitionem quidditativam quod illa sit iste terminus 'lapis', vel eius quidditativa definitio, vel omnino quod sit oratio constituta praecise ex terminis substantialibus, et hoc est impossibile: quia remota albedine et relicta substantia sibi subiecta, definitum, scilicet 'album', non supponeret pro aliquo, quia nihil esset album, et definitio adhuc supponeret pro aliquo, scilicet pro quo ante supponebat, et sic non converteretur cum definito, nec vere praedicaretur affirmative de eo, quod est impossibile; igitur impossibile est album habere definitionem pure et proprie quidditativam.
Iterum, si 'album' debeat habere definitionem pure quidditativam, pono quod illa sit haec 'album est res alba', vel 'album est coloratum albedine', aut huius modi; sic enim oporteret dicere, ex quo dictum est quod congregatio praedicatorum substantialium non sufficeret. Tunc manifestum est quod illa definitio non solum diceret quid album est, sed cum hoc diceret quale album est. Nam esse album vel esse coloratum non solum significat esse aliquid (quod quaerimus quaerendo quid est), sed etiam significat esse aliquale aliqua dispositione adiacente ei quod est album. Ergo illa definitio non est pure quidditativa, quia talis non debet dicere nisi quid est et ista non solum dicit quid est, immo etiam quale est qualitate adiacente ei quod est album.
Secundum autem in ista clausula contentum est quod terminus connotativus potest habere definitionem quidditativam minus proprie et magis communiter dicta. Nam per subiecta definiuntur per se passiones eorum, sicut habetur primo Posteriorum et septimo Metaphysicae. Definitio autem termini connotativi dicitur quidditativa quia indicat quid est non solum de supposito, sed etiam de connotato. Verbi gratia, definitio 'simi' sit 'nasus cauus'; per hoc quod dico 'nasus' ego indico quid est pro quo ille terminus supponit, quia hoc est nasus (simum enim est nasus, et non aliud), sed tamen addendo 'cauus', per hoc ego indico quid est quod ille terminus appellat, quia hoc est illud idem, et non aliud, quod iste terminus 'cauus' significat, scilicet cavitatem. Et similiter si definio 'simitatem', ego dico quod simitas est cavitas nasi, et cum dico 'cavitas', ego indico quid est pro quo cavitas supponit, quia est cavitas (simitas enim est cavitas, et non aliud), sed cum addo nasi, ego indico quid est quod 'simitas' appellat, quia est nasus; unde cavitas non esset simitas nisi esset in naso.
Unde circa hoc notandum est quod in terminis connotativis genus non praedicatur in quid de sua specie propriissime loquendo, sed communiter loquendo praedicatur de ea in quid. Ut si dico 'album est coloratum', ego non dico praecise quid album est, sed etiam quale est, sicut dixi prius; ideo non est propriissime praedicatio quidditativa, sed communius loquendo conceditur esse quidditativa, quia indicat quid est pro quo album supponit, quia illud est idem pro quo 'coloratum' supponit, et indico cum hoc quid est quod 'album' appellat, quia est illud idem quod 'coloratum' appellat. Hanc sententiam intendit plane Aristoteles, septimo Metaphysicae, ubi dicit quod 'definitio', sicut etiam 'quod quid est', multipliciter dicitur; "et re quod quid est uno quidem modo significat substantiam et hoc aliquid, alio vero modo quodcumque aliorum praedicamentorum". Dicit etiam "post illud autem palam quia quae primo et simpliciter sumpsit, et primo definitio, et quod erat esse substantiarum est non solum, sed etiam aliorum similiter est verum". Et tandem, in fine capituli, concludit quod "quaedam igitur est definitio quae ipsius quod erat esse aut solum substantiarum aut maxime et primum et simpliciter palam".
Sexta clausula addit hanc proprietatem definitionis quidditativae propriissime dictae quod sicut ipsa non est termini connotativi, ita non capit in se terminum connotativum, vel significantem connotationem. Quoniam si definitum sit non connotativum et in definitione caperetur terminus connotativus, illa iam non praedicaretur univoce et pure quidditative, sed denominative, quantum ad terminum denominativum, seu connotativum, quam reciperet in se. Si autem terminus definitus sit connotativus, tum definitio eius quidditativa communiter dicta capiet terminum connotativum, vel significantem connotationem quam connotabat terminus definitus, et non recipiet terminum significantem connotationem circa illud pro quo terminus definitus supponit nisi illam quam connotabat terminus definitus; ut si dico 'simum est nasus cauus', 'cauus' non significat circa nasum nisi illud quod circa illud connotabat 'simum'. Si autem definitio plus connotaret quam definitum circa illud pro quo supponit, non esset amplius definitio quidditativa, neque proprie neque communiter dicta, sed esset descriptio tamquam subiecti per passionem; sicut enim in terminis supponentibus pro eisdem terminus connotativus dicitur passio termini connotativi, ita terminus magis connotativus dicitur passio termini minus connotativi.
Ultima clausula apponit hanc aliam proprietatem, scilicet quod definitio proprie quidditativa plura significat quam definitum, quod est quia significat quidquid genus et differentia eam constituentes significant. Genus autem in terminis non connotativis semper plura significat quam sua species, ut 'homo' non significat nisi homines et 'animal' significat homines et bruta. Sed tamen definitio non supponit pro pluribus quam definitum, quia genus per differentiam appositam restringitur ad supponendum solum pro his pro quibus supponit definitum.
Et in hac etiam proprietate differt definitio quidditativa a definitione dicente quid nominis, quoniam illa definitio vel plus vel aliud debet significare quam definitum. Et hoc provenit ex hac alia differentia quod definito definitionis dicentis quid nominis oportet correspondere conceptum complexum, et species quidditative definita habet conceptum incomplexum; non enim species est, sed definitio speciei, quae componitur ex genere et differentia, sive secundum vocem sive secundum conceptum.
Circa iam dicta de definitionibus oriuntur tres dubitationes difficiles, quas modicum disgrediendo expedit videre. Prima est utrum definitio passionis per suum subiectum implicet nugationem, vel saltem additio passionis ad subiectum per modum determinationis et determinabilis, ut dicendo 'nasus simus', 'numerus par', 'animal masculum', et caetera; hanc enim dubitationem movet Aristoteles, septimo Metaphysicae. Secunda dubitatio est utrum talis definitio debeat dici definitio dicens quid nominis, ut cum dico 'simum est nasus cauus'. Tertia dubitatio est utrum omnis passio sit definienda per suum subiectum.
De prima dubitatione videtur quod sit nugatio dicendo 'nasus simus' uel dicendo 'numerus par'. Quia in omni oratione licet loco termini definiti ponere eius definitionem; non enim ex hoc debet sequi inconveniens, immo inde oratio redditur manifestior et magis explicita. Ergo si tu dicis quod Socrates habet nasum simum, ego loco 'simi' ponam 'nasum cauum', scilicet definitionem pro definito, et habebo quod Socrates habet nasum nasum cauum, et est ibi manifesta nugatio; ergo similiter erat nugatio, licet implicita, dicendo quod Socrates habet nasum simum. Et consimiliter videtur esse nugatio dicendo 'simitas nasi', ut si quis dicat quod simitas nasi est turpis dispositio. Nam pono loco huius termini 'simitas' suam definitionem, quae est 'cavitas nasi', et habebis istam orationem 'cavitas nasi nasi est turpis dispositio', et est ibi explicita nugatio, quare etiam erat prius, tamquam implicita. Ita etiam si 'impar' describitur quod est numerus mediam habens unitatem, tu nugabis si dicas quod ternarius est numerus impar, quia ponens pro 'impar' suam definitionem, tunc tu habebis quod ternarius est numerus numerus mediam habens unitatem. Et sic de aliis.
Oppositum tamen apparet. Quia omnes sic communiter loquuntur, et quia conveniens est addere adiectivam determinationem suo substantivo; 'simus' autem est adiectiva determinatio 'nasi'; ergo conveniens est dicere 'nasus simus'. Et sic de aliis.
Ad hanc dubitationem credo esse respondendum quod nomen adiectivum adiective sumptum sicut non reddit suppositum verbo secundum grammaticos, ita, proprie loquendo, non supponit secundum logicos. Sed si sit substantivatum in neutro genere, tunc potest reddere suppositum uerbo secundum grammaticam et supponere secundum logicam. Et ideo non bene dico grammatice 'albus currit' vel 'simus est nasus', quoniam oratio est incongrua, vel imperfecta, sed bene dico grammatice 'album currit', 'simum est nasus'. Et resolvitur tale adiectivum in neutro genere substantivatum in subiectum et adiectivum adiective sumptum, ut 'album' id est 'res alba', vel 'ens album', et 'simum' id est 'res sima', vel 'nasus simus'. Si ergo ego dico 'homo albus currit', non credo quod 'albus' pro aliquo supponat, sed vel hoc totum 'homo albus' supponit, vel 'homo' solum supponit et 'albus' determinat et restringit eius suppositionem. Si autem dico 'album currit', ego credo quod album ibi significat substantiam pro qua supponit et albedinem quam appellat, vel si proprie loquendo non significat substantiam et albedinem, tamen substantiam et albedinem significat. Sed cum dico 'homo albus currit', ego credo quod 'albus' nullam substantiam significat, sed albedinem tantum. Et ita nihil plus vel aliud, nisi quantum ad modos significandi grammaticales, significat iste terminus 'albus' quam iste terminus 'albedo', sed idem diversimode significant, scilicet albedinem; nam 'albedo' significat ipsam per modum subsistentis et 'albus' per modum alteri adiacentis.
Et sic puto debere intelligi quod bene dicit Aristoteles in Praedicamentis, scilicet quod 'album' nihil aliud significat quam qualitatem, quod credo esse verum accipiendo 'album' adiective, ut dicendo 'lignum album'. Puto ergo quod 'album' in neutro genere substantivatum et supponit et appellat; 'albus' autem non supponit, sed solum appellat, et illud appellat quod significat. Ita etiam ego credo quod nomen substantivum obliquum non supponit, sed solum, et appellat illud quod significat, et appellando bene determinat suppositionem substantivi cui adiungitur. Et idem, et non aliud, significat rectus et eius obliquus, sed diversis modis quantum ad diversos modos significandi grammaticales; quia rectus significat secundum modum subsistentis et obliquus per modum adiacentis, seu habentis se aliquo modo ad rem quem rectus cum quo construitur significat vel pro qua supponit.
Igitur ad dubitationem motam ego respondeo quod bene licet loco definiti ponere definitionem, et quod etiam bene dicimus 'nasus simus', ut quod Socrates habet nasum simum. Et concedo quod definitio huius termini 'simum' substantivati est 'nasus simus'. Sed iste terminus 'simus' per se sumptus non habet definitionem, neque iste terminus 'albus', et huius modi, quia definitio non posset praedicari de definito; esset enim oratio incongrua, vel imperfecta, dicere 'simus est nasus cauus', vel dicere 'albus est coloratus albedine', et huius modi. Si ergo ego dico 'Socrates habet simum nasum', ego capio 'simum' adiective, et sic non definitur per 'nasum'; ideo non licet loco eius accipere 'nasum cauum'. Ita si dico 'simitas est cavitas nasi', ego bene definio 'simitatem'. Utrum ergo possem convenienter dicere 'simitas nasi est turpis dispositio', ego puto quod non: quia quantum 'nasi' appellat, tantum 'simitas' appellat sine additione 'nasi', et ideo frustra apponeretur 'nasi', sed debet dici 'simitas est turpis dispositio', vel 'cavitas nasi est turpis dispositio'. Sic etiam licet bene dicere 'nasus simus est turpis', tamen non bene diceremus 'nasum simum est turpis', vel 'turpe', quia 'simum' substantivatum significat nasum, quem non significat 'simus'.
Secunda etiam dubitatio est bene difficilis, scilicet si dico 'album est res alba' vel 'simum est nasus cauus', utrum istae orationes 'res alba' et 'nasus cauus' sint definitiones dicentes quid nominis horum terminorum 'album' et 'simum'. Et ego statim respondeo, condicionaliter, quod si isti nomini 'simum' correspondet in mente conceptus complexus qui correspondet huic orationi 'nasus cauus', et similiter si huic nomini 'album' correspondet in mente conceptus complexus qui correspondet huic orationi 'res alba', tunc indubitanter dictae definitiones sunt solum dicentes quid nominis. Sed si huic termino 'album', aut 'simum', correspondet in mente conceptus incomplexus quo confuse et indistincte substantiam et albedinem, vel nasum et cavitatem, concipimus, et non substantiam uno conceptu et albedinem alio, nec nasum uno conceptu et cavitatem alio, tunc illae definitiones non sunt dicentes quid nominis, sed quid rei.
Sed rationabiliter tu quaereres quid horum debeat dici categorice. Et ego dico quod huius profunda perscrutatio pertinet ad Metaphysicam, uel aliqualiter ad librum de Anima. Tamen, quia iam digressus sum a logica consideratione, ego volo tangere aliqualiter viam inveniendi de hoc veritatem, et est talis. Visus, prout dixi secundo de Anima, nullam albedinem cognoscit distincte a subiecto, scilicet secundum conceptum secundum quem dicitur albedo, nec etiam cognoscit hominem, lapidem vel lignum distincte ab accidentibus, scilicet secundum conceptus secundum quos dicuntur homo, lapis vel lignum, sed hoc simul cognoscit iudicando album, magnum, rotundum, motum vel quiescens. Et sic videretur alicui quod istis terminis 'album', 'magnum', et caetera corresponderent in sensu conceptus incomplexi, et etiam, consequenter, in intellectu.
Sed tamen si ponimus quod sensus non cognoscit nisi singulariter, tunc debet corrigi quod dictum est, scilicet quod sensus non cognoscit album vel magnum secundum conceptum secundum quem dicitur album vel magnum, quia hoc esset cognoscere universaliter, sed cognoscit singulariter hoc album ut hoc album et hoc magnum ut hoc magnum. Et uidetur iste esse complexus conceptus, quia cognoscit hoc et cognoscit ipsum album, et iudicat esse hoc album. Est enim conceptus complexus eius ex conceptu rei per modum subsistentis secundum quem iudicamus hoc et conceptu rei per modum adiacentis secundum quem apponimus 'album', iudicantes hoc album. Et est opinandum, ut puto, quod sicut non possum formare conceptum pure syncategorematicum sine categorematico, licet bene e converso, ita etiam non possum bene formare conceptum adiectivum sine conceptu substantivo.
Et secundum haec dicta videretur alicui quod huic nomini substantivato 'album' corresponderet conceptus complexus in intellectu. Quia ex adiectiva sensatione intellectus format adiectivam intellectionem et ex substantiva substantivam; sed intellectus abstrahit a singularitate, ita quod quod sensus iudicat singulariter hoc, illud idem intellectus iudicat universaliter aliquid, vel ens vel rem. Sensus ergo iudicat hoc album singulariter et intellectus universaliter iudicat rem albam; et, ad brevius loquendum, nos conceptui complexo correspondenti huic orationi 'res alba' utimur hoc nomine 'album' substantivato. Considera ergo, si vis, per altiorem scientiam, puta philosophiam, quid horum sit verum et quid falsum.
Et si teneamus dictam complexionem in sensu, et nos cum hoc teneamus conceptum correspondentem huic termino 'hoc' esse substantialem, scilicet individualem in praedicamento substantiae, sicut bene est opinabile, tunc dicetur quod sensus bene iudicat substantiam secundum conceptum substantialem et accidens secundum conceptum accidentalem, iudicando hoc album, aut hoc motum vel magnum. Unde canis, qui non habet intellectum, si dominus suum vocat eum et canis videt eum, canis iudicabit de eo quem videt quod hic est vocans eum, et ibit ad ipsum; et si non videt dominum suum vocantem, sed alium, tunc de illo quem uidet iudicabit quod hic non est vocans eum, nec ibit ad illum, sed quaeret vocantem, scilicet dominum.
Quod autem dicitur secundo de Anima, scilicet quod sensus non cognoscit substantiam nisi per accidens, diceretur quod hoc debet intelligi quantum ad conceptus substantiales specificos. Non enim sensus, sed intellectus distinguit inter hominem et asinum vel capram, uel lignum et lapidem, secundum conceptus eorum substantiales, scilicet secundum quos dicuntur hoc lignum vel hic lapis. Sed inter ea distinguit secundum conceptum accidentales, ut quod hoc album illud nigrum, hoc magnum illud paruum, vel illud quiescens illud motum, vel etiam, eliciendo ulteriores conceptus per sensum communem, quod hoc est sibi amicum et illud inimicum. Et haec magis videantur in secundo de Anima.
De tertia dubitatione oportet supponere quod subiectum et passio sunt termini significativi, et quod passio est vere et affirmative praedicabilis de subiecto, non essentialiter, seu quidditative, sed accidentaliter, seu denominative. Sed quod denominative provenit ex parte passionis, scilicet quia passio appellat dispositionem aliam ultra significationem subiecti. Et tunc distinguitur triplex passio, una substantiva, alia adiectiva adiective sumpta et tertia adiectiva in neutro genere substantivata.
De primo modo dicimus 'tempus' esse passionem 'motus' et 'simitatem' 'cavitatis': nam ultra significationem 'cavitatis' 'simitas' appellat nasum; est ergo praedicatio passionis de subiecto 'motus est tempus' uel 'cavitas est simitas'. De secundo autem modo, 'simum' est passio 'nasi' et 'album' 'hominis', vel 'lapidis', vel 'entis'; et est praedicatio passionis de subiecto dicere 'nasus est simus', 'homo est albus', vel 'res est alba', et caetera. De tertio modo, est praedicatio passionis de subiecto dicere 'nasus est simum', 'homo est album'.
In primo autem modo et in tertio convertitur praedicatio passionis de subiecto in praedicationem subiecti de passione, ut 'cavitas est simitas; ergo simitas est cavitas', similiter 'homo est album; ergo album est homo'. Sed in secundo modo non sic fit conversio; dicimus enim 'nasus est simus', sed non dicimus 'simus est nasus', quia oratio esset incongrua, vel imperfecta, sicut dictum est prius, sed convertendo oportet adiectivum substantivare ut 'homo est albus; ergo album est homo'.
Et ex his statim manifestum est quod passiones de secundo dictorum modorum non sunt per se acceptae definibiles definitione praedicabili de definito significative sumpto, quia non possunt per se subiici in propositione categorica, ut dictum est. Tamen aliquae possunt definiri definitione dicente quid nominis, ut si dico quod hoc nomen 'inuidus' idem significat quod haec oratio 'tristis de bono alterius'. Si autem fieret praedicatio mediante hoc verbo 'est', et terminis significative sumptis, ut dicendo quod inuidus est tristis de bono alterius, non ualeret praedicatio, ut dictum est, nisi virtute subiecti appositi vel subintellecti, ut quod homo inuidus est homo tristis de bono alterius. Sed tamen nec talis definitio talis passionis est per suum subiectum, quia talis passio, ut dictum est, non implicat in sua significatione subiectum vel significationem subiecti, sed solum dispositionem appellatam circa significationem subiecti.
De tertio autem modo dictarum passionum videtur mihi quod omnes definiri possunt per sua subiecta. Quia implicant in se subiectum et passionem secundi modi; ideo per haec definiendae sunt, ut quod album est res alba, et simum est res sima, vel nasus simus, vel nasus cauus. Et melius est dicere quod simum est nasus cauus quam quod simum est res sima vel nasus simus, licet quodlibet eorum dici possit. Dico ergo quod melius est dicere quod simum est nasus cauus quam quod simum est nasus simus, licet aequivaleant in significatione, quia 'simitas' definitur per 'cavitatem', ut dicebatur; ideo etiam rationabile est quod concretum definiatur per concretum, ut 'simum' per 'cauum' vel 'cauus'. Videtur enim esse evidentior resolutio propter hoc quod abstracta proportionaliter resoluuntur. Dico etiam quod melius est dicere 'simum est nasus cauus' quam 'simum est res sima', quoniam talis passio substantivata in neutro genere implicans conceptu suo subiectum est duplex.
Quaedam enim implicat manifeste et determinat sibi subiectum speciale, uerbi gratia, ut hoc nomen 'simum' implicat 'nasum', et 'masculum' 'animal', et 'impar' 'numerum', et 'aequale' 'quantitatem'; et sic est rationabile quod talis passio per tale subiectum definiatur. Alia est passio non determinans sibi subiectum speciale, vel quod ad illud non est uulgariter notum, ut 'album', 'unum', 'aliquale', 'diversum' et huius modi, et tunc sufficit definitio et resolutio in subiectum commune, ut 'album est res alba', 'unum est res una', 'aliquale est res aliqualis', 'diversum est res diversa', et sic de aliis.
Notandum est etiam quod talis passio si habeat genus, possibile est quod definiatur per illud genus et suam differentiam, vel per illud genus et suum abstractum loco differentiae, ut 'album est coloratum disgregativum visus' vel 'album est coloratum albedine', similiter 'alterabile est mobile secundum qualitatem' vel 'alterabile est mobile alteratione'. Sed iterum illud genus est definibile per suum subiectum, ut quod coloratum est res colorata et alterabile est res alterabilis.
Deinde etiam passiones de primo praedictorum modorum definiendae sunt per subiecta sua, quoniam illae sunt duplices. Quaedam enim non pro alio supponunt quam sua concreta, ut quod idem est figura quod figuratum, et privatio idem quod privatum, et unitas idem quod unum. Et tunc tales passiones in abstracto sumptae definiendae sunt sicut sua concreta, ut quod figura est res figurata, vel magnitudo figurata, et privatio res privata, et unitas res una. Aliae autem pro aliis supponunt quam sua concreta et appellant ea pro quibus sua concreta supponunt, ut 'simitas supponit pro cavitate et appellat nasum. Et tunc sicut iste terminus 'simum' habebat 'nasum' pro subiecto et cavitatem pro appellato, ita, e converso, iste terminus 'simitas' habet 'cavitatem' pro subiecto et nasum pro appellato. Et utrobique definitur passio per subiectum suum loco generis et per appellatum loco differentiae. Ideo sicut dicimus 'simum est nasus cauus', ita dicimus 'simitas est cavitas nasi'.
His ergo in hac digressione sic dubitatis, reuertamur ad propositum et consequenter dicamus.
SDD 8.2.5
(1) Definitio causalis est oratio indicans convertibiliter quid est esse rei et propter quid est. (2) Et datur talis definitio per terminum vel per terminos qui in recto supponerent pro causa vel causis eius vel eorum pro quibus definitum supponit. (3) Et ponuntur illi termini in huius modi definitionibus in obliquo. (4) Et dantur hae definitiones aliquae per causam formalem, aliquae per causam materialem, aliquae per causam efficientem, aliquae per causam finalem et aliquae per plures harum. (5) Et valent maxime tales definitiones ad demonstrationes propter quid. (6) Et saepe demonstratur una talium definitionum per aliam, aut quia aut propter quid. (7) Solet etiam Aristoteles definitionem quidditativam vel etiam definitionem datam per causam finalem vocare 'formalem', tamquam si esset data per causam formalem, sed est impropria locutio.
Ista quinta pars est de definitione causali, quae continet septem clausulas. Prima est descriptio definitionis causalis. Solet autem prima pars talis definitionis poni in recto et esse genus vel subiectum termini definiti, ut indicet aliquo modo quid est esse rei, et subsequuntur termini causales in obliquo, determinantes communitatem primae partis donec definitio causalis reddatur convertibilis cum definito. Et ideo si termini causales additi primae partis sunt adhuc communiores, oportet eis apponere differentias contrahentes, donec totum sit proprium definito.
Verbi gratia, definitio 'demonstrationis' per causam materialem datur, primo Posteriorum, quod demonstratio est syllogismus ex praemissis ueris, primis et immediatis, notioribus, prioribus et causis conclusionis. Et ponitur ibi ergo "syllogismus" per modum generis vel subiecti ad istum terminum 'demonstratio', et ponitur "ex praemissis" ad exprimendum materiam demonstrationis. Sec quia hoc adhuc ita bene convenit syllogismo dialectico sicut demonstrativo, ideo ad hoc demonstrandum vel removendum oportet apponere "ueris, primis, ..." et caetera. Haec ergo definitio indicat quid est demonstratio, quia est syllogismus, et indicat propter quid est in genere causae materialis, ostendens ex quibus materialiter integratur, quia ex praemissis primis, ... et caetera.
Secunda clausula indicat quos terminos debeat accipere definitio causalis ad hoc quod indicet propter quid, scilicet quod illi termini supponant pro causa vel pro causis si ponerentur in recto. Ut cum dico quod demonstratio est syllogismus ex praemissis ... et caetera, iste terminus 'praemissis' supponit pro causis materialibus demonstrationis; praemissae enim sunt causae demonstrationis ex quibus demonstratio materialiter componitur. Dico autem "si ponerentur in recto" quia ponuntur in obliquo, et obliquus, proprie loquendo, non supponit, sicut dicebatur prius.
Tertia ergo clausula dicit quod illi termini causales ponuntur in huius modi definitionibus causalibus in obliquo, et non in recto, cuius est ratio quia si unus terminus praedicatur vere et affirmative de altero termino in recto, oportet quod illi termini supponant pro eodem. Terminus autem definitus et terminus causalis in eius definitione positus non supponunt pro eodem, quia idem non est causa sui ipsius. Ideo ille terminus causalis non potest poni in definitione in recto.
Quarta clausula distinguit diversas definitiones causales secundum diversa genera causarum. Possunt autem faciliter dari exempla definiendi: per causam formalem, ut si dico 'album est coloratum albedine', vel 'homo est animal habens animam rationalem', vel 'intellectivam'; per causam autem materialem si dico quod demonstratio est syllogismus ex praemissis veris, vel si dico quod simitas est cavitas nasi, vel quod motus est actus entis in potentia secundum quod in potentia vel mobilis secundum quod mobile; per causam autem efficientem, ut si dico quod scire est per demonstrationem intelligere uel quod motus est actus motivi secundum quod motivum; per causam autem finalem, ut si dico quod ira est appetitus vindictae, vel quod somnus est requies sensuum exteriorum propter salutem animalis, vel, ut solet dici, quod demonstratio est syllogismus faciens scire (scire enim est finis ad quem ordinatur et cuius gratia quaeritur demonstratio).
Aliqui tamen dicunt quod haec descriptio demonstrationis est descriptio per effectum; scire enim est effectus demonstrationis, cum demonstratio faciat scire. Et aliquibus videtur quod utroque modo debeamus dicere, cum causae sint sibi invicem causae, ut habetur secundo Physicorum. Demonstratio enim est causa effectiva scientiae, uel scire, et scientia, vel scire, est causa finalis demonstrationis. Tamen mihi videtur quod in dicta descriptione demonstrationis 'scire' accipiatur per modum effectus et 'demonstratio' per modum causae efficientis, quia dicitur "syllogismus faciens scire". Sed forte si diceretur quod demonstratio est syllogismus ad sciendum, sive gratia sciendi, factus, tunc magis videretur esse definitio per causam finalem. Et non est vis in proposito, quia exemplorum non requiritur uerificatio.
Sed etiam in ista quarta clausula apponitur quod saepe definitio causalis datur per plura genera causarum, quod est verum in habentibus plura genera causarum. Et est definitio perfectior et utilior ad demonstrandum quam si daretur per solum genus causae. Et est exemplum quod demonstratio est syllogismus gratia sciendi constitutus ex primis, veris et immediatis, ... et caetera, vel quod ira est appetitus ad recontristandum in furore calidi circa cor, vel quod nutritio est conversio alimenti in corpus animatum per potentiam uegetativam propter salutem ipsius corporis animati.
Quinta clausula dicit definitiones causales valere ad demonstrandum propter quid. Hoc est quia medium in demonstratione propter quid debet significare causam eius vel eorum quae significantur per terminos conclusionis, prout hoc videbitur in aliis capitulis. Et hoc fit si definitio causalis fiat ibi medium, et non si aliae definitiones fiant ibi media, sicut postea dicetur.
Sexta clausula ponit quod saepe una definitio demonstratur de definito per aliam, vel quia vel propter quid. Cum enim definitio dicens quid nominis sit notissima de definito et supponenda, ipsa convenienter potest fieri medium ad demonstrandum alias, immo quaecumque alia praedicata demonstrabilia de definito, sed non oportet quod hoc sit propter quid. Descriptio etiam per effectus posteriores bene est medium ad demonstrandum definitionem vel causalem vel quidditativam, sed non propter quid; unde in prooemio libri de Anima scriptum est quod accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. E converso autem definitio causalis est principium demonstrandi definitionem de descripto et passiones de subiecto propter quid.
Sed etiam, cum in diversis generibus causarum causae sint sibi invicem causae, sequitur quod definitio per unam causam fit bene medium ad demonstrandum definitionem per aliam causam. Ego enim bene demonstro propter quid in genere causae finalis si concludo oportere demonstrationem esse syllogismum ex primis, veris et immediatis propter hoc quod ipsa demonstratio est syllogismus faciens scire, sive ordinatus per se ad sciendum; et ita etiam est si concludo domum debere esse ex lignis et lapidibus sic positis ex eo quod ipsa est aedificium ad defendendum homines a nocimentis innatis provenire a uentis, caumatibus et pluuiis. Et haec magis dicentur post.
De ultima autem clausula dicendum est quod quia forma, finis, et efficiens aliquando coincidunt, eo modo quo debet videri in secundo Physicorum, consequenter voluerunt multi definitiones per causas finales vel efficientes vocare 'formales', distinguendo eas contra materiales, quia materia non sic coincidit cum aliis causis. Sed etiam definitiones quidditativas, datas per genera et differentias, vocant multi 'formales', secundum illum sensum secundum quem dicit Aristoteles, in secundo Physicorum, quod partes definitionis sunt formae, scilicet genus et differentia. Dicuntur autem formae secundum impropriam locutionem, vel sequendo modum loquendi Platonis, qui putavit praedicata quidditativa esse formas ideales singularium, vel quia formae significatae per genera et differentias de praedicamento substantiae differunt specifice non ex parte materiae, sed potius ex parte formae, sicut definitum differt ab aliis per genus et suas differentias.
SDD 8.2.6
(1) Descriptio solet sic definiri quod descriptio est oratio indicans quid est esse rei per accidentalia seu per effectus simpliciter posteriores. (2) In descriptione igitur definitur subiectum per suam passionem vel per suas passiones et causae per suum effectum vel per suos effectus. (3) Et est descriptio ex prioribus et notioribus quo ad nos, sed non simpliciter. (4) Ideo per descriptiones demonstrantur aliquando definitiones quidditativae vel definitiones causales de suis definitis, non propter quid, sed quia est solum.
Haec sexta pars est de descriptione, quae continet quattuor clausulas. Prima clausula est definitio 'descriptionis'. Et apparet mihi quod prima pars in descriptione debet sumi in recto, ut dicat quid est, et debet esse communior descripto, ut sit genus vel quodam modo se habeat per modum generis ad descriptum. Non tamen oportet quod sit verum genus, sed potest esse passio, communior tamen eo, ut si dicam 'ignis est elementum levissimum' vel 'deus est causa omnium aliorum entium'; isti enim termini 'elementum' et 'causa', cum sint ad aliquid, non sunt genera ad istos terminos 'ignis' et 'deus'. Consequenter autem oportet quod illi primae parti apponantur termini contrahentes eam, donec fiat descriptio convertibilis cum descripto, vel subiecto, sive illi termini sint passiones descripti, sive sint termini obliqui qui in recto supponerent pro effectu vel effectibus eius pro quo descriptum supponit.
Secunda clausula exponit quid in descriptione definiatur. Quia uno modo subiectum per passionem vel passiones, ut si dico 'homo est animal risibile' vel 'ignis est elementum levissimum', alio autem modo causa per effectum, id est terminus supponens pro causa vel causis per terminos qui in recto sumpti supponerent pro effectibus illarum causarum, ut si dico quod domificator est artifex domorum, vel quod materia est principium praesuppositum ex quo fit aliquid cum insit, uel quod demonstratio est syllogismus faciens scire, vel quod natura est principium motus vel quietis. Aliquando etiam descriptio eadem datur per passiones et terminos effectuales simul, ut si dico deum esse causam primam entium, vel animam esse principium formale corporis uiventis, aut etiam ipsam esse actum primum corporis physici, et caetera.
Tertia clausula ponit quod descriptio est ex prioribus et notioribus quo ad nos, sed non simpliciter. Quod enim sit ex prioribus et notioribus nobis patet ex eo quod dicebatur in prima parte huius capituli quod omnis definitio non datur nisi ad notificandum definitum, et non ad notificandum ipsum deo vel angelis, aut naturis inanimatis, sed nobis, et definitio non notificaret nobis definitum nisi esset nobis notior.
Sed quod non sit notior simpliciter apparet de definitione per effectum. Quia omnis causa est simpliciter notior causato, prout debet videri in prooemio Physicorum (et debet ibidem videri quo modo debeant haec intelligi). Sed hoc solum dico pro nunc quod illud dicitur altero notius simpliciter si per eius notitiam et non sine eius notitiam innati sumus scire propter quid illud alterum est secundum tale genus vel talem speciem causae. Sic enim omnis causa per se est notior suo causato, etiam nobis. Sed causatum alio modo fit notius, etiam nobis. Sic igitur causa dicitur notior simpliciter suo causato et causatum minus notum.
Sed difficilius est de definitionibus subiectorum per passiones quo modo possint esse ex nobis notioribus. Quamvis enim in causis et causatis sit duplex notius, sive duplex modus notioritatis, scilicet unus quantum ad propter quid et alius quantum ad quia, ideo causa est uno modo notior causato, et sic potest definire causatum, et alio modo effectus est notior causa, et sic potest definire causam, tamen hoc non videtur posse dici de subiecto et passione, quia in multis non sunt causa et causatum. Unde licet isti termini 'magnitudo' et 'figura' sint subiectum et passio, tamen nec magnitudo est causa figurae nec figura est causa magnitudinis, sed sunt idem magnitudo et figura. Si ergo subiectum est notius passione ut per ipsum definiatur passio, quo modo poterit passio esse notior subiecto ut subiectum definiatur per passionem?
Et aliqui respondent quod conceptus confusus passionis, quo confuse simul concipiuntur suppositum et appellatum, est prior conceptu subiecti, quo suppositum concipitur sine appellato; sed comparando ad invicem conceptus quibus distincte concipiuntur suppositum et appellatum, conceptus suppositi, qui vocatur 'subiectum', est prior conceptu appellati, qui vocatur 'passio'. Vel potest dici probabiliter, prout tactum fuit in quarta parte huius capituli, in digressione, quod omnis passio est suo subiecto vel communior vel proprie posterior secundum conceptum. Quia si sit passio substantia uel in neutro genere substantivata, tunc ipsa habet conceptum complexum ex conceptu compositi et conceptu appellati, et complexum est naturaliter posterius eis ex quibus complectitur. Si autem passio sit adiectiva adiective sumpta, tunc habet conceptum rei appellatae per modum adiacentis alteri, et talis conceptum semper supponit conceptum substantivum, quia non intelligitur adiacere quod non intelligitur adiacere alicui. Ideo rationabiliter ponitur quod omnis passio per suum subiectum definitur tamquam per terminum priorem secundum conceptum si ipsa sit definibilis per se.
Sed tamen, hoc non obstante, verum est quod non quodlibet subiectum est definibile qualibet passione sibi attributa prius secundum conceptum. Verbi gratia, sensu concipio album, et sic percipio hanc rem vel hoc ens et ipsum album, et quamvis illud album sit argentum, tamen non oportet quod iudicem hoc argentum, sed forte iudico hoc plumbum. Unde licet forte aliquis numquam habuisset conceptum substantialem argenti, tamen iudicaret hoc album, licet 'album' sit passio et 'argentum' subiectum. Ita etiam in terminis universalibus, ego concipiendo aliquod album, concipio album vel rem albam, sed non oportet quod tunc ego concipiam nivem albam vel cygnum album secundum tales conceptus speciales. Ideo possum habere conceptum talis passionis sine conceptu talis subiecti specialis. Sic ergo passio potest esse prior secundum conceptum aliquo tali subiecto eius, et sic potest definire subiectum. Verbi gratia, scito aliquid esse calidissimum vel levissimum, nescio tamen ignem esse calidissimum vel levissimum, sed forte puto caelum uel uacuum esse levius aut solem esse calidiorem. Cum ergo inquisivero quod non est uacuum, et quod caelum nec est calidum nec est frigidum, nec grave nec leue, et quod nullum aliorum elementorum est calidius uel levius igne, ego concludo hanc esse descriptionem 'ignis' quod ignis est corpus calidissimum vel quod ignis est elementum levissimum. Et sic de multis aliis. Sed non describerem istum terminum 'nasum' per 'simum', nec etiam istum terminum 'ens', vel 'aliquid', per aliam passionem, quia describerem notius per minus notum.
Quarta autem clausula est unum correlarium, quod sequitur manifeste ex clausula praecedente et eius declaratione.
SDD 8.2.7
Saepe autem plures praedictorum modorum definitionum complectuntur simul, et est inde definitio perfectior. Et inde provenit ista divisio definitionum quam in pluribus locis ponit Aristoteles, scilicet quod definitionum eiusdem definiti una aliquando est sicut principium demonstrationis, alia sicut conclusio, et alia est sicut tota demonstratio positione differens.
Ista ultima pars est de definitionibus complexis ex pluribus definitionibus. Et est satis manifesta si ponantur exempla. Una ergo definitio 'animae' est quod anima est principium principale intrinsecum movendi, sentiendi et intelligendi, ut patet secundo de Anima, et alia est quod anima est actus primus substantialis corporis organici, physici ... et caetera. Et demonstratur secunda per primam sic 'omne principium principale intrinsecum vivendi ... et caetera est actus primus corporis ... et caetera, et omnis anima est huius modi; ergo ... et caetera'. Et definitio composita esset quod anima est principium videndi tamquam actus primus corporis viventis ... et caetera. Ita etiam est una definitio 'demonstrationis' quod demonstratio est syllogismus faciens scire, per quam concluditur alia, scilicet quod demonstratio est syllogismus ex praemissis veris ... et caetera. Et definitio complexa est quod demonstratio est syllogismus faciens scire constitutus ex praemissis veris, primis et immediatis ... et caetera. Ita etiam ex eo quod domus est aedificium defendens nos a ventis et a pluuiis infertur quod oportet domum esse constitutam ex fundamentis, parietibus et tecto. Et est definitio complexa quod domus est aedificium constitutum ex fundamentis, parietibus et tecto propter defensionem hominum a ventis et a pluuiis.
Una ergo harum definitionum dicitur principium demonstrationis quia fit medium ad demonstrandum aliam definitionem de definito. Alia dicitur tamquam conclusio demonstrationis quia praedicatur de definito in conclusione, et non quod ipsa sit conclusio. Tertia autem, complexa ex eis, dicitur tota demonstratio quia congregatum ex ipsa et definito continet medium et extremitates demonstrationis. Sed dicitur "positione differens" quia aliter ordinantur huius modi medium et extremitates in demonstratione, scilicet in duabus praemissis et conclusione, et aliter in praedicatione illius definitione de definito, quia unica est ibi propositio.
Haec sint dicta finaliter de definitionibus, quia demonstrativa perscrutatio profunda de eis est primae philosophiae.


Notes