Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 7/Cap4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap3 Cap5


Latin English
SDD 7.4: DE FALLACIIS EXTRA DICTIONEM
SDD 7.4.1
(1) Sequitur de fallaciis extra dictionem, et primo de fallacia accidentis. Dictum est autem prius, in ultima parte secundi capituli, quod fallacia accidentis fit ex defectu syllogismi ostensivi quantum ad illationem, cum tamen appareat esse syllogismus. (2) In proposito ergo accipitur 'accidens' non prout distinguitur contra substantiam, nec prout inter praedicabilia distinguitur contra genus, speciem, differentiam et proprium, nec pro casuali aut fortuito, nec communiter pro propositione contingenti, sed pro medio non sufficienter ordinato ad inferendum de necessitate conclusionem. (3) Est ergo fallacia accidentis deceptio proveniens ex eo quod conclusio videtur sequi syllogistice ex praemissis et non sequitur ex eis. (4) Causa apparentiae huius fallaciae est similitudo paralogismi ad verum syllogismum et causa defectus est defectus formae syllogisticae, propter quam non de necessitate sequitur conclusio ex praemissis. (5) Fit ergo fallacia accidentis credendo propter ordinationem praemissarum et conclusionis ad similitudinem syllogismi quod conclusio de necessitate sequatur ex eis cum non sequatur; et sic saepe propter veritatem praemissarum credimus ultra quod conclusio sit uera, quae non est vera. (6) Tot autem sunt modi huius fallaciae quot modis contingit in apparente syllogismo a debita forma syllogistica deviare. Hoc autem contingit quasi innumerabilibus modis; pluribus enim modis fiunt syllogismi recti et formales, et multo pluribus modis contingit a rectitudine deviare quam recte ire.
Istud quartum capitulum est de fallaciis extra dictionem, quod habet septem partes secundum septem fallacias extra dictionem et habet octauam partem de totali numero fallaciarum. Secunda incipit ibi "dicturi de fallacia", tertia ibi "de fallacia", quarta ibi "postea", quinta ibi "si volumus", sexta ibi "deinde quantum", septima ibi " ultima", octaua ibi "determinatis".
Prima pars habet sex clausulas. Quarum prima proponit dicenda et resumit quod dictum est prius quod est ad propositum, et est satis manifesta.
Sed tamen apparentia syllogismi, per quam fit haec fallacia, non debet esse ex parte vocis, sed ex parte intentionum et rerum significatarum, et similiter fieret licet circumscriberetur consideratio vocum significativarum, sicut ante dictum est; aliter non diceretur fallacia extra dictionem. Paralogismus autem accidentis sic debet apparere syllogismus quod sit oratio constituta ex praemissis et conclusione secundum ordinationem propinquam verae formae syllogisticae, et ideo si esset apparens quod consequentia non est necessaria, sed enthymematica aut inductiva aut alia, non fieret inde ista fallacia, sed alia, et per appositionem alterius praemissae, expressae vel subintellectae, fieret reductio ad apparentem syllogismum; sic enim poterit saluari distinctio huius fallaciae a sequentibus fallaciis.
Secunda clausula ostendit quid debeamus intelligere per hoc nomen 'accidens' quando istam fallaciam vocamus 'fallaciam accidentis'. Et etiam totum manifestum est. Et videtur haec summa consentire omni ei quod dicit Aristoteles, primo Elenchorum, scilicet quod paralogismus accidentis non est elenchus, quia non est syllogismus. Et quod non sit syllogismus probat, dicens "non enim si haec sunt necesse est hoc esse", id est in paralogismo accidentis non est necesse si haec sunt, id est si praemissae sunt verae, hoc esse, id est conclusionem esse ueram, scilicet quia non sequitur ex praemissis. Et ideo etiam, in secundo Elenchorum, dicit quod est una communis solutio in omni paralogismo accidentis quod non est necessarium, id est quod non ex necessitate sequitur talis conclusio ex talibus praemissis.
Sed tamen circa haec dubitatur quare tale modum vocatur 'accidens'. Et ego respondeo quod similitudinarie sic vocatur quia, primo Posteriorum, propositio necessaria dicitur 'per se' et propositio contingens, et non necessaria, dicitur 'per accidens'. Ideo etiam ad huius modi similitudinem syllogismus de necessitate concludens dicitur 'per se', et non de necessitate concludens dicitur 'per accidens', et eius medium vocatur 'accidens'.
Tertia clausula describit fallaciam accidentis, et quarta assignat eius causam apparentiae et causam defectus, et quinta quo modo fiat haec fallacia. Et sunt haec omnia manifesta si moderentur secundum modo praedicta.
Sexta clausula ostendit quo modo multiplices sunt modi huius fallaciae. Circa quod notandum est primo quod multi in hac fallacia ponunt multos paralogismos qui non sunt de hac fallacia. Verbi gratia, istum 'omne ens est naturale, statua est ens; ergo statua est naturalis'; male autem dicunt, quia iste non est paralogismus, sed uerus syllogismus, et conclusio erit vera si praemissae sint verae necessario.
Ponunt etiam de hac fallacia istum paralogismum 'homo est species, Socrates est homo; ergo Socrates est species', quod non est verum si ex eo decipiatur quod 'homo' in maiore et minore accipitur secundum diversam suppositionem, scilicet materialem et personalem. Si tamen aliquis crederet ibi esse debitam formam syllogisticam, posito quod secundum eandem suppositionem sumeretur 'homo' in utraque praemissa, ipse deciperetur secundum fallaciam accidentis, quia est forma defectuosa, propter hoc quod non debet esse maior particularis vel indefinita in prima figura.
Sed iste paralogismus 'omne animal rationale mortale est homo, animal rationale mortale est definitio; ergo definitio est homo' non deficit secundum hanc fallaciam, ut ipsi putant, sed secundum fallaciam amphiboliae, ut alias dictum est.
Similiter dicunt de isto paralogismo vel syllogismo 'Coriscum cognoscis, Coriscus est veniens; ergo venientem cognoscis'; sed hoc non est bene dictum, quia iste est bonus syllogismus et formalis, de necessitate inferens conclusionem.
Sed tu diceres quod istum syllogismum et similes vocat Aristoteles de fallacia accidentis, in secundo Elenchorum, dicens " sunt autem omnes huius modi orationes secundum accidens 'ergo cognosti quod debeo te interrogare', 'ergo cognosti venientem', vel 'coopertum'". Ego respondeo quod per haec verba non intendit Aristoteles tales syllogismos quales nunc immediate formabantur; sed intendit tales paralogismos qui deficiunt in forma syllogistica, ut 'tu cognosti Coriscum, Coriscus est veniens' (uel 'coopertus'); 'ergo tu cognosti venientem' (uel 'coopertum'); similiter 'tu scis quot florenos habeo et hoc volo te interrogare; ergo tu scis quid volo te interrogare'. Non enim valent tales syllogismi propter ampliationes proprias quas habent termini sequentes ista verba 'scio', 'cognosco' et talia, de quibus dixi in Practica Sophismatum.
Similiter dicunt aliqui paralogismum accidentis esse istum 'omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, isosceles est triangulus; ergo isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis'. Et hoc est falsum, quia est bonus syllogismus et bona demonstratio, licet non secundum quod ipsum. Nec Aristoteles, primo Elenchorum, uolebat dicere hunc esse paralogismum accidentis, sed istum 'omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis secundum quod triangulus, isosceles est triangulus; ergo isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis secundum quod isosceles'; defectus enim non est in praemissis, quia bene sunt dispositae ad inferendum de necessitate conclusionem, scilicet istam 'ergo isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis secundum quod triangulus', sed est defectus quia infertur alia conclusio, quae non de necessitate sequitur ex illis praemissis; quamvis ergo non sit simpliciter inepta ordinatio praemissarum, tamen inepta est ad inferendum talem conclusionem.
Similiter dicunt paralogismum accidentis esse istum 'Coriscus est alter ab homine, Coriscus est homo; ergo Coriscus est alter a se'. Et hoc dicunt quia expresse Aristoteles ponit ipsum in primo Elenchorum. Sed hoc non est bene dictum, quia iste est verus syllogismus, inferens conclusionem de necessitate, sed maior est falsa. De hoc autem quod Aristoteles ponit eum, responderi potest duobus modis. Primus est quod Aristoteles ponit eum tamquam unum syllogismum verum et formalem, sed peccantem in materia et habentem conclusionem manifeste falsam. Sed Aristoteles intendebat quod praemissa falsa, scilicet maior, probatur apparenter per paralogismum accidentis, quem Aristoteles statim subdebat, qui est talis 'Socrates est homo et Coriscus est alter a Socrate; ergo Coriscus est alter ab homine'; non enim sequitur conclusio ex praemissis, quia 'homo' non distribuebatur in praemissis et distribuitur in conclusione. Secundo modo potest dici quod Aristoteles non posuit eum tamquam bonum syllogismum, licet peccantem in materia, sed tamquam paralogismum accidentis, scilicet istum 'ab homine Coriscus est alter, Coriscus est homo; ergo a Corisco Coriscus est alter, et sic est alter a se'; et sic diceremus quod textus noster esset corruptus ex vitio scriptorum vel translatoris.
Alios etiam modos ponit Aristoteles quando ex divisis inferimus coniuncta, ut 'ista statua est opus et est tuum; ergo est opus tuum' uel 'iste canis est pater et est tuus; ergo est pater tuus'. Talis autem syllogismus non concludit de necessitate gratia formae, sed in multis valet gratia materiae, et si ob hoc credat aliquis ipsum valere in aliis, ipse decipitur. Et alibi dictum est in quibus valet et in quibus non.
Quo modo autem, non specifice, sed secundum quasdam generales rationes, possunt distingui modi huius fallaciae, potest videri discutiendo modos verorum syllogismorum ad quos paralogismi huius fallaciae habent similitudinem sed ab eis deficiunt. Possunt ergo fieri syllogismi ex praemissis hypotheticis vel ex praemissis categoricis. Ergo ad similitudinem illorum qui fierent ex hypotheticis fit paralogismus a divisione sic 'uel tu es asinus vel tu non es asinus, sed tu non es asinus; ergo tu es asinus' (uidetur enim removeri unum membrum et concludi alterum), vel sic 'omne animal est rationale vel aliquod animal est irrationale, sed aliquod animal non est irrationale; ergo omne animal est rationale'.
Ita etiam, ad similitudinem illorum qui fierent ex hypotheticis praedicamentalibus, fiunt tales paralogismi 'quidquid emisti, tu comedisti, crudum emisti; ergo comedisti crudum', vel 'quotienscumque fuisti Parisius tu fuisti homo, bis fuisti Parisius; ergo bis fuisti homo', vel 'quidquid habuisti et non habes amisisti, decem digitos habuisti et non habes; ergo decem digitos amisisti', et caetera. In his enim paralogismis maiores sunt hypotheticae, si dicamus temporales et locales esse hypotheticae, ut alias dictum est.
Syllogismorum autem ex categoricis praemissis quidam sunt reduplicativi, quidam non, quidam ex obliquis, quidam non. Et ad similitudinem reduplicativorum ponit Aristoteles istum paralogismum 'omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis secundum quod triangulus, figura est triangulus; ergo figura habet tres angulos aequales duobus rectis secundum quod figura. Ad similitudinem autem syllogismorum ex obliquis est iste paralogismus 'cuiuslibet contradictionis altera pars est vera, sed ista 'tu es asinus' est alicuius contradictionis altera pars; ergo ipsa est vera'.
Iterum syllogismorum ex rectis quidam sunt modales, quidam sunt de inesse, quidam mixti, et quidam de praesenti, quidam de praeterito vel de futuro, et quidam in prima figura, quidam in secunda, quidam in tertia. Et contingunt circa haec omnia coniugationes inutiles, plures quam modi recti, ut apparet primo Priorum. Et omnes illae coniugationes inutiles sunt modi paralogismorum huius fallaciae, ut si arguatur ex puris particularibus vel indefinitis aut ex ambabus negativis, vel in secunda figura ex ambabus affirmativis, vel in prima aut secunda ex maiore particulari, et caetera.
Iterum argumenta fiunt aliquando ex divisis ad coniunctum ad similitudinem syllogismorum, qui sunt duae praemissae et una conclusio, et saepe in talibus non sequitur conclusio de necessitate. Ideo Aristoteles ponit de hoc paralogismos huius fallaciae, scilicet 'iste canis est pater et est tuus; ergo est tuus pater', et caetera. Et multae sunt aliae distinctiones syllogismorum verorum; ideo manifestum est quod quasi innumerabiles sunt modi huius fallaciae accidentis.
SDD 7.4.2
(1) Dicturi de fallacia secundum quid et simpliciter, dicamus iuxta sententiam Aristotelis, secundo Topicorum, quod 'dictum simpliciter' uocatur terminus sumptus sine addito respectu ipsius sumpti cum addito et ipse sumptus cum addito vocatur 'dictum secundum quid', ut 'homo' et 'homo albus', vel 'albus' et 'albus dentes', vel 'homo' et 'homo mortuus'. (2) Est ergo fallacia secundum quid et simpliciter deceptio proveniens ex eo quod credimus ex dicto secundum quid sequi dictum simpliciter, vel e converso, cum tamen non sequatur. (3) Causa apparentiae est quaedam partialis identitas dicti secundum quid ad dictum simpliciter et causa defectus est diversitas eorum. (4) Fit ergo fallacia secundum quid et simpliciter credendo propter identitatem partialem dicti secundum quid ad dictum simpliciter quod sequatur hoc ex isto cum tamen non sequatur. (5) Modi autem huius fallaciae sunt duo, unus procedendo a dicto secundum quid ad dictum simpliciter, alius procedendo e converso. (6) Et uterque subdividitur secundum diversam habitudinem additionis ad dictum simpliciter cui additur; et est unus modus si sit pure restrictiva ipsius, secundus si sit pure ampliativa ipsius, tertius si sit pure alienativa suppositionis eius, quartus si participet in his tribus condicionibus uel duabus earum.
Ista secunda pars est de fallacia secundum quid et simpliciter, quae habet sex clausulas. Prima clausula ostendit quid hic vocamus 'dictum simpliciter' et 'dictum secundum quid', et est satis manifesta. Unde manifestum est quod dictum secundum quid ad dictum simpliciter est vel uere vel similitudinarie sicut pars in modo ad suum totum. Secunda clausula describit fallaciam secundum quid et simpliciter, et est satis manifesta; et tertia assignat causam apparentiae et causam defectus huius fallaciae, et quarta dicit quo modo fiat haec fallacia.
Et circa ista notandum est quod illa partialis identitas quae dicitur in hac fallacia causa apparentiae est inclusio dicti simpliciter in dicto secundum quid, vel rationis dicti simpliciter in ratione dicti secundum quid, ut quod hoc dictum 'homo' includitur in hoc dicto 'homo mortuus'. Potest autem haec partialis identitas et inclusio esse secundum vocem, et tunc si propter talem convenientiam vocalem crederemus hoc sequi ex isto cum non sequeretur, ista esset fallacia secundum dictionem, quam oporteret reducere ad fallaciam figurae dictionis: quia bene esset convenientia, seu similitudo, vocis ad uocem, ipsis tamen exsistentibus diversis secundum materiam, quia pars integralis differt a suo toto, et tamen vox dicti simpliciter est pars integralis vocis dicti secundum quid, etiam quantum ad materiam dictionis vel orationis.
Sed etiam huius modi partialis identitas, vel inclusio, potest esse quantum ad rationes, vel intentiones, etiam circumscripta voce, vel consideratione vocis. Semper enim ratio dicti simpliciter includitur in ratione dicti secundum quid, vel in recto vel in obliquo, vel cum uariatione verbi aut termini vel terminorum quibus dictum simpliciter et dictum secundum quid connectuntur in consequentia. Verbi gratia, sit ratio hominis animal rationale, tunc dicitur homo pictus in pariete quia est imago in pariete repraesentativa animalis rationalis, et est homo mortuus quia fuit animal rationale et non est, et est homo generandus quia non est animal rationale sed erit, et est homo generabilis quia potest esse animal rationale et non est, et si albus dicitur quia albedine coloratum, tunc dicitur albus pedem quia habet pedem albedine coloratum, et sic de aliis. Si ergo ex huius modi inclusione et partiali identitate intentionum, seu rationum, crederemus quod ex hoc sequeretur illud cum tamen non sequeretur, manifestum est quod esset fallacia extra dictionem, et hanc vocamus 'fallaciam secundum quid et simpliciter'.
Quinta clausula dividit manifeste istam fallaciam in duos modos communes. Si enim dicamus 'est homo mortuus; ergo est homo', proceditur a dicto secundum quid ad dictum simpliciter, et si dicatur 'non est homo; ergo non est homo mortuus', proceditur a dicto simpliciter ad dictum secundum quid.
Sexta clausula subdividit istos modos. Primus ergo modus est si additio restringat dictum simpliciter ut stet pro paucioribus quam staret sine additione, sed tamen non pro aliis. Et tunc dictum simpliciter praedicatur universaliter et affirmative de dicto secundum quid, sed non e converso, ut omnis homo albus est homo, sed non omnis homo est homo albus. Et in istis manifestum est quod est bona consequentia affirmative de dicto secundum quid ad dictum simpliciter, et est bona negative e converso, tenens per locum a parte totius in modo ad suum totum et e converso, eo modo quo dictum est in tractatu de Locis Dialecticis. Sed negative non valet de parte totius in modo ad suum totum ubi negatio distribueret partem et totum, nec etiam ualet affirmative e converso.
Sunt ergo in primo modo huius fallaciae tales paralogismi 'non est homo albus; ergo non est homo', vel 'non est homo; ergo non est', vel etiam 'est homo; ergo est homo albus'. Et sunt alii paralogismi in hoc modo magis latentes, ubi negatio occulte implicatur, verbi gratia, 'facio Socratem esse hominem calidum; ergo facio Socratem esse hominem'. In hoc enim est magna apparentia argumenti, quia omnis homo calidus est homo, et tamen antecedens est verum et consequens falsum, quando calefacio ipsum ad ignem meum. Ex eo hoc argumentum non valet quia hoc verbum 'facio' connotat negationem cadentem super terminum significantem illud quod facio; sequitur enim 'facio hominem; ergo ille non est homo', 'facio hominem calidum; ergo non est calidum, vel saltem non erat immediate ante calidus'. Et similiter est hic 'Socrates incipit esse homo albus; ergo Socrates incipit esse homo', uel 'incipit esse homo; ergo incipit esse'. Similiter est hic 'Socrates est alter ab homine albo; ergo Socrates est alter ab homine', vel, e converso, 'Socrates non est alter ab homine; ergo non est alter ab homine', similiter 'tantum homo est animal rationale; ergo tantum homo est animal', et caetera.
Secundus autem modus est si additio sit pure ampliativa, ut 'opinabile', 'intelligibile', 'possibile' et multa alia. In his enim dictum secundum quid praedicatur universaliter de dicto simpliciter, et non e converso. Ideo est bona consequentia affirmative de dicto simpliciter ad dictum secundum quid, et e converso bona negative; et non est bona affirmative ex dicto secundum quid ad dictum simpliciter, nec e converso est bona negative, sed esset fallacia secundum quid et simpliciter.
Unde fiunt tales paralogismi 'antichristus est possibilis; ergo antichristus est', vel 'mons aureus est intelligibilis; ergo mons aureus est', vel 'uacuum est ens opinabile; ergo uacuum est ens', vel, e converso, 'uacuum non est ens; ergo uacuum non est ens opinabile'; omne enim ens est ens opinabile vel intelligibile, sed non omne opinabile vel intelligibile est ens. Hoc enim verbum 'est', vel hoc nomen 'ens' respectu huius verbi 'est', sine ulteriori additione, non dicitur nisi de praesentibus, sed istae additiones 'opinabile', 'opinatum', 'intelligibile', 'intellectum', 'scibile', 'scitum', et huius modi faciunt ea stare non solum pro praesentibus, sed etiam pro praeteritis et futuris, et pro his etiam quae numquam erunt vel fuerunt sed possunt esse.
Aliqui etiam ponunt in hoc modo istum paralogismum 'chimaera est ens opinabile; ergo chimaera est ens', vel 'chimaera est opinabilis; ergo chimaera est'. Sed non curo de hoc, quia antecedens ita est impossibile sicut consequens, prout alias dictum est.
Tertius modus est quando dictum simpliciter pro nullo supponit pro quo supponit dictum secundum quid, sicut isti termini 'homo', 'equus', 'lapis' praedicati de subiectis suis mediante hoc verbo 'est' supponunt solum pro praesentibus, pro quibus non supponunt isti termini 'homo generandus', 'equus mortuus', 'lapis corruptus'; et similiter est si dico 'syllogismus est syllogismus peccans in forma'. In istis ergo nec est bona consequentia affirmative a dicto secundum quid ad dictum simpliciter, nec e converso, sed est bona negative.
Ideo sunt in hoc modo isti paralogismi 'Caesar est homo mortuus; ergo ipse est homo', 'antichristus est generandus; ergo ipse est', 'paralogismus accidentis est syllogismus peccans in forma; ergo est syllogismus'. Similiter est sic 'quicumque dicit deum esse dicit uerum; ergo quicumque dicit deum esse et hominem esse asinum dicit uerum', vel sic 'quicumque dicit deum non esse dicit falsum; ergo quicumque dicit deum esse vel deum non esse dicit falsum'; nam secundum suppositionem materialem haec oratio 'deum esse', simpliciter sumpta, supponit pro ista propositione vera 'deum est', et cum ista additione 'et hominem esse asinum', totum supponit pro ista propositione copulativa 'deus est et homo est asinus'. Sed videtur quod haec solutio non sit bona: quia quicumque dicit aliquam totam orationem ipse dicit quamlibet partem eius; ergo dicens 'deum esse et hominem esse asinum' dicit deum esse; ergo dicit verum. Dico quod distinguendum est secundum aequivocationem de isto termino 'dicens', vel 'dicere'. Nam 'dicere' uno modo significat idem quod 'proferre' aliquam vocem, et sic qui dicit aliquam vocem, ipse dicit quamlibet partem eius, alio modo 'dicere' significat idem quod 'enuntiare', et sic non dicitur nisi propositio, et sic qui dicit unam propositionem totalem, ipse nullam partem eius dicit. Unde dictum est alias quod nulla pars propositionis hypotheticae est propositio, sed esset propositio si per se, seorsum, proferretur. Est ergo fallacia secundum quid et simpliciter 'Socrates enuntiat deum esse et hominem esse asinum; ergo Socrates enuntiat deum esse'.
In quarto modo est ista oratio 'Socrates est albus dentes; ergo Socrates est albus'. Pono quod Socrates sit unus Aethiops, multum niger; non valebat ergo illa consequentia, quia ista additio 'dentes' facit istum terminum 'albus' supponere pro multis aliis pro quibus non supponeret sine illa additione, ut pro Aethiopibus vel pro Indis. Et in hoc habet modum additionis ampliantis; non est tamen simpliciter amplians, immo multum restringens: nam iste terminus 'albus' simpliciter sumptus supponit bene pro pariete, pro lacte, pro vino, pro quibus non potest supponere iste terminus 'albus dentes'; et ideo esset fallacia secundum quid et simpliciter arguendo sic 'paries non est albus dentes; ergo non est albus'. Similiter est de scuto quod est secundum unam eius medietatem album et secundum aliam medietatem nigrum si arguatur sic 'scutum est secundum medietatem album; ergo est album; et est secundum medietatem nigrum, ergo est nigrum'; defectum enim est quoniam nec ipsum est album, quia pari ratione esset nigrum, nec nigrum, quia pari ratione esset album, et sic esset album et etiam esset nigrum, quod est impossibile.
Sed tu concludes "ergo non est coloratum". Ego nego consequentiam. Et tu probabis eam "quia si ipsum non est album, ipsum non est albedine coloratum, et si non est nigrum, ipsum etiam non est nigredine coloratum, neque alia colore; ergo nullo colore est coloratum, et tamen si esset coloratum, oporteret quod esset aliquo colore coloratum, sicut etiam oporteret si color est in corpore quod sit in aliquo corpore, ut dicitur in Praedicamentis". Et ego dico quod est coloratum, non tamen aliquo colore, sed aliquibus coloribus; ideo est fallacia secundum quid et simpliciter 'non est coloratum aliquo colore; ergo non est coloratum', vel etiam 'est coloratum; ergo est aliquo colore coloratum', et est in primo modo, quia haec additio 'aliquo colore' contrahit 'coloratum'; omne enim aliquo colore coloratum est coloratum, sed non e converso.
Notandum est ultimo quod Aristoteles, in secundo Elenchorum, tangit multa sophismata ad istam fallaciam pertinentia. Tangit enim istud sophisma 'dico falsum' et istud 'iuro me periurari', quae vocantur 'insolubilia', de quibus explicite agendum est in tractatu de Practica Sophismatum, et ibi videbitur quod illa dicta sunt falsa, et non vera. Sed tamen posset sophista arguere quod sint vera sic 'dicens se dicere falsum dicit verum quantum ad hoc quod asserit se dicere falsum, quia ita est quod ipse dicit falsum; ergo ipse dicit verum', vel sic 'dicens se dicere falsum dicit verum quantum ad hoc quod propositio significat ipsum dicere falsum; ergo dicit verum', et similiter esset de te periurari. Non ergo valet consequentia, quia, sicut alias dicetur, sua propositio significabat aliud per quod erat falsa, scilicet se esse veram. Et est simile sicut si arguamus 'usurarius est bonus homo quantum ad hoc quod caste vivit cum sua uxore; ergo est bonus homo'; non sequitur, quia aliud facit, propter quod est malus homo et odiosus deo. Similiter etiam est dicendo 'haec propositio 'omne animal est rationale' est vera quantum ad homines; ergo est uera', et sic de similibus. Sed tu quaereres "quid significant talia dicta secundum quid?". Et ego dico quod ista 'usurarius est bonus homo quantum ad hoc quod caste uivit cum sua uxore' significat quod usurarius esset bonus propter illam castitatem si non esset alius actus vel aliae circumstantiae reddentes ipsum malum. Istud autem dictum 'haec propositio 'omne animal est rationale' est vera quantum ad homines' significat quod esset vera si non essent alia animalia propter quae ipsa est falsa; et sic de aliis.
Si ergo quaeras de quo quattuor praedictorum modorum sunt isti paralogismi, ego dicam, quantum ad eos et sequentes, quod tu debes considerare praedicationes de dicto simpliciter et de dicto secundum quid et ponere eas in infinitivo modo. Si ergo illa de dicto simpliciter praedicatur vere et affirmative de illa de dicto secundum quid, est primus modus. Si e converso, est secundus modus. Si autem neutra vere affirmatur de reliqua, sive universaliter sive particulariter vel indefinite, est tertius modus. Si vero utraque vere affirmatur de reliqua particulariter, seu indefinite, et non universaliter, tunc est quartus modus. Verbi gratia, omne quod est hominem esse album est hominem esse, et omne quod est esse, vel esse ens, est esse opinabile, vel esse ens opinabile; et iterum quoddam esse album est esse album dentes, et e converso, puta si Socrates est albus et albus dentes, et tamen nec omne album est esse album dentes, quia instantia est de vino, nec e converso, quia instantia est de Aethiope. Dicamus ergo de dicere falsum, et alii iuxta hoc studeant de aliis paralogismis. Ut ergo brevius et facilius dicamus, ego pono quod loco huius totali subiecti 'dicens se dicere falsum' sumamus 'A'. Vide ergo utrum omne quod est dicere verum quantum ad hoc est A dicere verum, uel e converso, vel nullum, vel aliquod sic et aliquod non. Et videtur mihi casus possibilis quod aliquod sic et aliquod non, videlicet si unus cum illo dicto dicat quod deus non est et alter nihil aliud dicat. Et haec videnda sunt in tractatu de Practica Sophismatum.
Adhuc notandum est quod istorum quattuor modorum sunt quaedam specificationes, de quibus Aristoteles, in secundo Elenchorum, tangit paralogismos, seu argumenta sophistica. Scilicet, quia sermones sunt intelligendi secundum materiam subiectam, constat quod loquentes pure speculative non ponunt differentiam inter propositionem particularem et indefinitam quantum ad veritatem vel falsitatem, tamen practice loquentes, de actibus humanis et de moribus, ut legistae, decretistae et uulgares, faciunt magnam differentiam inter eas: quia cum asserunt indefinitam, intendunt eam esse veram aut universaliter aut in pluribus, sed cum asserunt particularem, videntur intendere quod sit uera, sed raro aut pro paucis. Sic enim dicimus filios debere diligere parentes, et non bene diceret secundum usum communem qui diceret quosdam filios debere diligere parentes; et, e converso, numquam diceremus filios debere parentes odire, sed bene diceremus quosdam debere eos odire, scilicet si sint obstinati in malitia contra ipsos filios et alios et contra deum.
Ergo in tali materia et secundum talem modum loquendi tangit Aristoteles argumenta sophistica. Unum est posito quod tyrannus uiolentia unam civitatem capiat et praecipiat omnes divites et sanos interfici, pauperes autem et aegros dimitti; tunc ergo esset fallacia secundum quid et simpliciter dicendo sic 'malum est esse sanum et divitem in hac civitate et in hoc die; ergo malum est esse sanum et esse divitem'. Non valet enim consequentia secundum istum modum loquendi, quia antecedens est verum et consequens falsum; valeret tamen non ponendo differentiam inter particularem et indefinitam, quia sic indefinita ponitur vera, licet pro unico supposito. Similiter esset dicendo 'bibere vinum non est bonum febricitanti; ergo bibere uinum non est bonum', vel 'est malum febricitanti; ergo est malum', et sic de plurimis aliis.
Adhuc est alia quaedam specificatio notabilis. Quia in quibus sani et aegri, sive secundum animam sive secundum corpus, contrarie iudicant acquiescendum est iudicio sani tamquam vero simpliciter, et non iudicio aegri. Ita etiam in quibus non sunt eadem bona vel mala, expedientia vel inexpedientia, delectabilia vel tristibilia sanis et aegris nos dicimus illa simpliciter bona, expedientia vel delectabilia quae talia sunt sanis, non quae sunt talia aegris, et similiter dicimus simpliciter mala, inutilia vel indelectabilia quae sunt talia sanis, non quae sunt talia aegris; et hoc est dicendum tam de sanis et aegris secundum corpus quam de sanis et aegris secundum animam, cuius modi sunt virtuosi et vitiosi.
Secundum hoc ergo fiunt argumenta sophistica sic 'potio amara est expediens aegro; ergo potio amara est expediens', 'sanitas est aegris appetibilior quam philosophia; ergo sanitas est appetibilior philosophia'. Similiter, de sanis et aegris secundum animam, 'superdelicati et excessivi cibi et potus sunt delectabiles intemperatis; ergo sunt delectabiles'. Sic enim, septimo Ethicorum, docet Aristoteles sustinere quod omnes delectationes sunt bonae et omnes tristitiae malae: quia si tu arguis quod non, per hoc quod propter delectationes prosequuntur homines inhonesta et ab honestis recedunt propter tristitias, Aristoteles dicit hoc esse negandum, quia delectationes ad inhonesta declinantes non sunt delectationes, eo quod non delectant bonos, immo ipsi abhorrent eas. Et si tu dicas quod illae sunt magnae delectationes quia valde delectant homines, dico quod hoc est negandum, sed valde delectant malos et sunt eis summae delectationes, sed non sequitur 'delectant; ergo sunt delectationes'.
Et haec dicta sint de ista fallacia.
SDD 7.4.3
(1) De fallacia ignorantiae elenchi determinantes, oportet praemittere quid est elenchus et quid vocamus 'ignorantiam elenchi', et postea reliqua determinare. Quid autem sit elenchus dictum est in principio huius tractatus. (2) 'Ignorantiam' autem 'elenchi' hic vocamus non puram ignorantiam, sed solum ignorantiam qua in argumentatione quae apparet esse elenchus non percipimus aliquam condicionem requisitam ad elenchum deficere, cum tamen aliqua deficiant. Non autem ex cuiuscumque condicionis omissione fit fallacia ignorantiae elenchi, prout eam distinguimus contra alias fallacias, sed solum ex omissione condicionis requisitae ad veram contradictionem quam elenchus requirit inter propositionem probatam ab opponente et positionem respondentis.
(4) Est ergo fallacia ignorantiae elenchi deceptio proveniens ex eo quod conclusio opponentis videtur contradicere positioni respondentis sed non contradicit ei. (5) Causa apparentiae in hac fallacia est observatio plurium condicionum ad veram contradictionem requisitarum, propter quam creditur quod totum sit bene observatum, et causa defectus est omissio alicuius illarum condicionum. (6) Fit ergo haec fallacia credendo quod conclusio opponentis contradicat positioni respondentis, cum non contradicat ei. (7) Modi autem huius fallaciae sunt tot quot sunt condiciones requisitae ad veram condicionem, quarum unamquamque contingit omittere in apparente contradictione.
Ista tertia pars est de fallacia ignorantiae elenchi; et habet septem clausulas. Prima proponit ordinem dicendorum et remittit nos de descriptione elenchi ad primum capitulum huius tractatus et ad primam particulam illius capituli. Tamen notandum est quod licet elenchus proprie dictus sit syllogismus, tamen largius dicitur 'elenchus' de omni argumento probante contradictionem dicti respondentis, sive sit syllogisticum sive inductivum sive exemplare sive enthymematicum. Et sufficit sophistae quod appareat contra respondentem facere elenchum communiter dictum.
Secunda clausula ostendit quid vocamus hic 'ignorantia elenchi', et est satis manifesta.
Tertia clausula innuit duplicem fallaciam ignorantiae elenchi, sicut etiam notat Aristoteles. Nam hoc nomen 'fallacia ignorantiae elenchi' potest sumi indifferenter ad omnem fallaciam quae fit nobis ex ignorata omissione alicuius condicionis requisitae ad verum elenchum. Et sic omnis fallacia diceretur fallacia ignorantiae elenchi; et hoc intendit manifeste Aristoteles primo Elenchorum, in primo capitulo, +aut ergo sit dicendum+. Elenchus ergo requirit necessariam consequentiam et probationem conclusionis ex praemissis vel ex praemissa, et cum hoc contradictio conclusionis conclusae et probatae ad positionem respondentis. Omnes autem fallaciae in aliquo horum deficiunt; vel enim non de necessitate inferunt conclusionem, vel non probant, vel conclusio non contradicit positioni respondentis.
Alio modo hoc nomen 'fallacia ignorantiae elenchi' accipitur proprie, prout solum dicitur provenire ex parte contradictionis, quod elenchus addit super syllogismum probativum, seu, communiter, super consequentiam probativam conclusionis. Et tunc distinguitur contra alias duodecim fallacias prout illae dicerentur provenire solum ex parte illationis vel probationis conclusionis. Haec ergo fallacia specialis ignorantiae elenchi provenit ex defectu contradictionis, et aliae ex defectu syllogismi, seu, generaliter, argumenti probativi. Et isto modo volumus hic de ista fallacia determinare.
Sed tu argues contra hoc. Quia sic sequeretur quod ista fallacia non minus extenderet se ad fallacias in dictione quam ad fallacias extra dictionem; quod videtur falsum, quia Aristoteles enumerat eam cum fallaciis extra dictionem, et non cum fallaciis in dictione; et sic etiam sequeretur quod non esset bona divisio fallaciarum quod aliae sunt in dictione et aliae extra dictionem, eo quod membra coinciderent quantum ad istam fallaciam. Consequentia autem principalis est manifesta: quia ita bene potest esse defectus contradictionis ex parte uocis sicut ex parte rei; oportet enim contradictionem esse affirmationem et negationem eiusdem de eodem, dico eiusdem non nominis tantum, sed rei, et nominis non synonymi, sed eiusdem nominis, ut habetur primo Elenchorum. Et indubitanter si ego secundum unum significatum 'canis' ponerem quod canis est stella fixa et tu quantum ad aliam significationem diceres sic 'nullum animal latrabile est stella fixa, sed omnis canis est animal latrabile; ergo nullus canis est stella fixa', tu non contradiceres mihi, propter aequivocationem et nominis aequivoci diversam acceptionem. Ita etiam si concederem affirmativam compositam et tu demonstrares mihi negativam divisam, tu deficeres a contradictione, licet aliquibus appareat esse contradictio.
Et ego respondeo quod, sine dubio, ista argumenta bene concludunt. Unde ego concedo consequentiam et consequens. Unde ego concedo quod haec fallacia potest esse et secundum dictionem quantum ad aliquos modos eius, et extra dictionem quantum ad alios. Et hoc expresse intendit Aristoteles, primo Elenchorum, dicens "trahet autem aliquis hunc locum", id est 'istam fallaciam', "in eos qui sunt secundum dictionem", et iterum post dicit "ergo qui sunt secundum dictionem quoniam apparens contradictio quod erat proprium elenchi, alii autem secundum syllogismi definitionem".
Puto ergo quod Aristoteles istas duas auctoritates ponit ad remotionem dubii. Quia enim hanc fallaciam enumeravit inter fallacias extra dictionem, aliquis putaret quod numquam fieret secundum dictionem. Volens autem dicere quod immo, dicit quod ipsa trahitur in eas quae fiunt secundum dictionem. Et etiam in secunda auctoritate uult dicere quod non solum loci sophistici, seu argumenta sophistica, quae fiunt extra dictionem, immo etiam multi quae fiunt secundum dictionem, fiunt quoniam apparens contradictio est, sed non exsistens, quae quidem contradictio erat proprium elenchi et ex cuius defectu semper fit haec fallacia specialis; alii autem secundum syllogismi definitionem, id est loci sophistici, seu argumenta sophistica, pertinentes ad alias duodecim fallacias, fiunt secundum defectum non a contradictione; sed a syllogismi probativi definitione et ratione.
Sed tunc tu dubitas quare ergo Aristoteles enumeravit istam fallaciam inter fallacias extra dictionem, et non inter fallacias in dictione. Et potest responderi quod hoc fecit quia in nostris sermonibus, quantum ad veritatem et falsitatem, consequentias et oppositiones, magis intendere debemus ad intentiones quam ad voces, licet ad utramque debeamus attendere. Ideo ad hoc notandum ipse istam fallaciam, quae fit utroque modo, enumeravit cum illis extra dictionem, quae fiunt ex parte intentionum et rerum, et non ex parte uocum, sed post notavit quod ipsa etiam fit secundum dictionem.
Deinde etiam tu dicis quod tunc ista divisio fallaciarum quod aliae sunt secundum dictionem, aliae extra dictionem non esset conveniens. Ego dico quod immo: quia sub hoc nomine 'fallacia ignorantiae elenchi' continentur deceptiones omnes quae accidunt ex defectu contradictionis, quarum tamen quaedam sunt in dictione et quaedam extra dictionem, et non concurrendo, sed aliae in dictione, aliae extra dictionem. Possumus etiam dicere quod prima divisio fallaciarum a capite esset quod quaedam fiunt deficiendo a contradictione, et continetur sub hoc nomine 'fallacia ignorantiae elenchi', aliae fiunt deficiendo a syllogismo probativo, vel argumento probativo. Et primum illorum membrorum reliquit Aristoteles indivisum enumerando duodecim fallacias, et alterum membrum subdivisit quod quaedam fiunt secundum dictionem, aliae extra dictionem, et non intendit quin etiam primum membrum sic posset dividi, immo expresse ipse notat quod non prosequitur propter brevitatem. Et non esset inconveniens si vellemus hoc membrum subdividere, aut etiam aliqua aliorum membrorum, quod augeretur numerus fallaciarum.
Quarta clausula describit hanc fallaciam ignorantiae elenchi, et quinta assignat eius causam apparentiae et defectus, et sexta ostendit quo modo fiat haec fallacia. Et totum est manifestum secundum praedicta.
Septima clausula dat modum assignandi modos in hac fallacia. Et Aristoteles in tangendo descriptionem contradictionis tangit illos modos. Est enim contradictio affirmatio et negatio eiusdem de eodem, non solum secundum nomen, sed etiam secundum rem et intentionem, et non solum etiam secundum rem et intentionem, sed etiam secundum nomen. Non enim sufficit quod nomina sint synonyma, ut dicit, sed oportet quod sit contradictio secundum idem nomen. Quod autem apponit Aristoteles sub his verbis "quae dicta sunt ex necessitate et non cum numerato", ipse tangit ea quae pertinent ad elenchum ex parte consequentiae et probationis, quae non pertinent ad istam specialem fallaciam, sed ad alias fallacias. Sed addit postea quod oportet veram contradictionem esse non solum eiusdem de eodem, immo oportet esse secundum idem et ad idem, et similiter, et in eodem tempore.
Oportet ergo primo contradictionem esse affirmationem et negationem, et ideo si utraque sit affirmativa vel utraque negativa, non erit contradictio. Secundum ergo defectum huius condicionis est primus modus. Verbi gratia, si respondens dicat chimaeram esse non albam, bene contradiceretur sibi demonstrando quod nullam chimaera est non alba, sed si dicat aliam, quae videtur esse propinqua, scilicet quod chimaera non est alba et tu volens arguere contra eum demonstres sibi priorem, scilicet 'nullam chimaeram est non albam', tu non contradicis sibi, sed peccas per primum modum huius fallaciae, quia ambae sunt negativae.
Sed iterum debemus scire quod quia de ratione negationis cadentis super aliquem terminum est distribuere ipsum si non sit distributus et auferre distributionem si esset distributus, manifestissima autem ac certissima contradictio esset si negatio praeponeretur toti propositioni, ut caderet super totam propositionem. Et ideo si hoc non fiat, ut sic adhuc esset aequipollentia, oportet observare non solum quod una sit affirmativa et alia negativa, sed etiam quod quicumque terminus qui in una est distributus sit in alia non distributus et e converso. Et ex huius modi condicionis defectu est secundus modus, ut si respondens dicat quod cuiuslibet contradictionis altera pars est uera, et opponens, volens ei contradicere, demonstret quod alicuius contradictionis altera pars non est vera deficiet, quia iste terminus 'altera pars' in neutra est distributus.
Deinde, quia dicitur "eiusdem de eodem non solum secundum nomen, sed etiam secundum rem et intentionem", manifestum est quod si obseruetur identitas secundum vocem et non secundum rem et intentionem, erit tertius modus huius fallaciae, qui iam non erit extra dictionem, sed in dictione. Et poterit dividi secundum aequivocationem et amphiboliam, compositionem et divisionem, et caetera, prout illa identitas vocis cum illa diversitate intentionum operabitur multiplex actuale, vel potentiale, vel phantasticum.


Deinde, quia dicitur " eiusdem de eodem non solum secundum rem et intentionem, sed etiam secundum nomen", manifestum est quod ex defectu identitatis nominis si intentio esset eadem fieret quartus modus huius fallaciae, et sic haberemus fallaciam secundum synonymitatem, sicut habemus fallaciam secundum aequivocationem. Verum est tamen quod de tali fallacia secundum synonymitatem non multum locutus est Aristoteles, quia non est magnae efficaciae. Si enim respondens velit se defendere a redargutione propter solam diversitatem nominum, concesso quod sint synonyma non oportet nisi quod opponens mutet nomen pro nomine, quia non amplius esset defensio.
Postea apponitur quod non solum sit eiusdem de eodem, sed etiam secundum idem et ad idem, similiter et in eodem tempore et secundum quod ab unaquaque harum fallaciarum potest esse defectus, ponuntur alii quattuor modi. Et sunt isti modi multum affines fallaciae secundum quid et simpliciter, nisi quod aliqui dicunt quod in hac fallacia sunt duo differentia secundum quid, ut quia duplum secundum longitudinem et non duplum secundum latitudinem, vel pater Socratis et non pater Platonis, et caetera. In fallacia autem secundum quid et simpliciter est unum dictum secundum quid et alterum simpliciter. Sed hoc videtur mihi satis debiliter dictum, quia hoc non consonat dictis praecedentibus, nec intentioni Aristotelis, quoniam Aristoteles expresse extendit fallaciam secundum quid et simpliciter ad duo dicta secundum quid, dicens, primo Elenchorum, "aut si ambo quae quocumque modo simul contraria inerunt", et ponit exemplum de scuto quod est secundum medietatem unam album et secundum aliam medietatem nigrum, et non album; ergo est album et nigrum, vel est non album.
Dicendum est ergo quod est differentia alia secundum praedeterminata, puta quod est peccatum in consequentia vel peccatum in contradictione, sicut esset de aequivocatione et amphibolia. Possunt ergo dari exempla de istis quattuor modis. Primo de secundum idem Aristoteles infert istum paralogismum, ponendo casum quod ferrum vel argentum erat heri tricubitum secundum longitudinem et hodie extensum est per martellum, quo factum est quadricubitum, et vocetur illud ferrum vel argentum 'A'; tunc respondens ponit quod A non est maius quam erat heri, quia nec est rarefactum nec sibi addita est aliqua magnitudo, et arguat opponens contra, quia omne quadricubitum est maius tricubito secundum longitudinem ... et caetera, patet quod non est contradictio, quia ille dicebat non esse maius secundum totalem corporeitatem, et opponens contradicit quod est maius secundum longitudinem. Vel sic: opponens ponit quod bene cognoscat Coriscum, et arguitur contra quia Coriscus est musicus, vel captus a latronibus, cum tamen hoc ignoret; patet quod non est contradictio, quia secundum aliquid cognoscit Coriscum et secundum aliud ignorat.
Exemplum de ad idem: dicat respondens opponenti 'tu non habes denarios duplos ad meos", posito quod respondens habeat tres et opponens solum habeat quinque; opponens arguat contra dicens "quidam denarii tui sunt duo et ego habeo duplos ad eos; ergo ..." et caetera. Constat quod non contradicit intentioni respondentis, quia respondens intendebat de duplo ad omnes suos simul sumptos, et ille arguit non quo ad omnes, sed quo ad aliquos.
Exemplum de simili: dicat Socrates Platoni "loquere altius, quia non audio te", et arguam contra eum "quia ego sum remotior te, non habens meliorem auditum, et tamen audio eum vociferare", manifestum est quod ego *omitto similiter*; intendebat enim respondens quod non audiebat clare et distincte, et ego non arguo quod sic audiat. Exemplum de in eodem tempore: dicat Socrates mihi sedenti "tu sedes", ego statim surgam et arguam contra eum "quia nullus stans sedet, et tamen ego sto; ergo non sedeo", apparet quod non est contradictio, quia pro alio tempore dicebat me sedere et pro alio arguo me non sedere.
Et est notandum quod non est intentio mea, nec fuit intentio Aristotelis, quod solum secundum istas quattuor circumstantias posset impediri redargutio, seu contradictio, immo etiam secundum quascumque alias quae non observarentur; et sic multiplicarentur modi. Ideo Aristoteles non tetigit istos modos tamquam omnes, sed forte tamquam magis consuetos.
SDD 7.4.4
(1) Postea de fallacia petitionis principii oportet nomina primitus exponere. (2) Vocamus autem in hoc loco 'principium' illud quod opponens proponit a principio probare contra respondentem, scilicet cuius oppositum posuit respondens; ideo petere principium est accipere idem ad se ipsum probandum, ut dicendo 'homo est risibilis; ergo homo est risibilis'; hoc autem esset omnino ridiculum, et non faciens fallaciam. (3) Et ideo petere principium, prout pertinet ad istam fallaciam, est opponentem accipere ad probationem conclusionis aliquam propositionem quam respondens aeque vel magis tenetur negare sicut conclusionem; hoc autem est si fuerit aeque vel magis dubia sicut conclusio et habuerit talem conexionem conclusioni quod oporteat negantem conclusionem negare illam. (4) Et ideo tandem hic vocamus 'petere' principium idem quod accipere ad probationem conclusionis praemissam aeque vel magis dubiam sicut est conclusio. (5) Ex hoc manifestum est quod petitio principii non peccat contra consequentiam, sed contra probationem, quia probatio debet esse ex notioribus.
(5) Fallacia petitionis principii est deceptio proveniens ex concessione praemissae quam respondens tenetur negare ut non redarguatur. (6) Causa apparentiae est aliqua diversitas illius praemissae ad illam conclusionem, propter quam respondens non videns conexionem earum non timet concedere illam praemissam, et causa defectus est conexio illarum, propter quam ex praemissa infertur manifeste conclusio contra respondentem. (7) Fit ergo haec fallacia ex eo quod respondens concedit praemissam quam debet negare, ignorans quod ex ea sequatur oppositum suae positionis. (8) Modi autem huius fallaciae secundum Aristotelem sunt tot quot modis contingit quod est ex principio petere, quos modos vel eorum aliquos expressit Aristoteles in octauo Topicorum et in secundo Priorum.
Ista quarta pars, determinans de fallacia petitionis principii, habet octo clausulas. Prima ostendit quid hic vocamus 'principium', secunda concludit quid simpliciter sit petere principium et tertia declarat quid in hac fallacia debemus vocare 'petere principium'.
Et notandum est quod Aristoteles non vocavit istam fallaciam 'fallaciam petitionis principii', sed 'fallaciam petitionis eius quod est in principio'. Quia non accipitur idem simpliciter ad sui ipsius probationem (ridiculum enim esset, nec causaret in respondente deceptionem), sed accipitur aliquid quod tamen est partialiter idem uel conexum. Hoc ergo quod sic accipitur, vel petitur, non est principium, sed in principio, quia non est simpliciter idem et totaliter in ipso, sed est pars in toto et aliud in alio, ut habetur quarto Physicorum. Quarta clausula infert correlarium ex nunc et prius dictis manifestum, scilicet quod haec fallacia, nisi concurrat alia, non peccat contra consequentiam, sed contra probationem. Posset tamen alia fallacia concurrere, secundum quam impediretur consequentia, quia dicit Aristoteles, secundo Elenchorum, "nihil enim prohibet eandem orationem plures fallendi occasiones habere".
Quinta clausula describit istam fallaciam, et sexta assignat in ea causam apparentiae et causam defectus, et septima ostendit quo modo fiat haec fallacia. Et haec omnia sunt satis manifesta ex praedictis.
Ultima clausula, in assignando modos huius fallaciae, reducit nos ad octauum Topicorum et ad secundum Priorum. Et nos dicamus quod primus modus, qui est communis demonstratori et dialectico, est si ad probationem conclusionis sumatur praemissa minus nota vel magis dubia, uel aeque nota vel aeque dubia. Quia quantumcumque sit bonus syllogismus secundum formam, vel bona consequentia, tamen nulla est probatio, quia oportet probationem esse ex notioribus. Dicet ergo respondens peritus "non teneor praemissam tuam concedere, quia aeque uel magis dubia est sicut conclusio tua, quam intendis probare contra me, et omnes negantes conclusionem et ponentes positionem meam negant illam praemissam".
Secundus modus petendi principium est proprius demonstratori, scilicet si ad demonstrandum conclusionem sumat praemissam demonstrabilem non demonstratam, quantumcumque sit vera et necessaria, et credibilior conclusione. Quia licet non deficiat omnino a probatione, deficit tamen a demonstratione, quia oportet demonstrationem esse ex praemissis veris et immediatis aut ex his quae per talia principium suae cognitionis sumpserunt, prout hoc determinabitur in tractatu de Demonstrationibus, et determinatum est in primo Posteriorum et in primo Topicorum. Prima autem et immediata principia sunt indemonstrabilia; non ergo demonstrat qui arguit ex demonstrabilibus non demonstratis.
Tertius modus est magis specialis, scilicet pertinens appropriate ad demonstrationem propter quid. Et est si arguatur a posteriori, quantumcumque ex nobis notioribus et per se notis et indemonstrabilibus principiis. Quia licet forte demonstret quia est, tamen deficit ad demonstrandum propter quid est.
Istos tres modos tangit Aristoteles valde breviter secundo Priorum, dicens "hoc autem accidit multipliciter; nam si omnino non syllogizant, aut si per ignotiora aut simpliciter ignota, aut si per posteriora quod prius est'; expone "aut si per ignotiora aut simpliciter ignota" quantum ad primum modum, "aut si omnino non syllogizant", id est si non demonstretur praemissa cum tamen sit demonstrabilis, quantum ad secundum modum, "aut si per posteriora quod prius est" quantum ad tertium modum. Et sic ibidem subdit Aristoteles demonstrationem ex prioribus et notioribus esse.
Quartus modus petendi principium est prout respondens respondet opponenti non secundum rei veritatem, sed ad defensionem respondentis in disputatione sophistica vel dialectica, scilicet quandocumque opponens acceperit praemissam ex qua apparet respondenti quod debeat sequi conclusio contra ipsum, debet dicere respondens "domine, ego debeo negare tuam praemissam, quia eiusdem opinionis est ponere conclusionem quam tu intendis et illam praemissam, sicut etiam eiusdem opinionis contrariae est positio mea et oppositum tuae praemissae; ideo tu petis principium; tu enim sumis quod tu teneris probare".
Et sub hoc quarto modo enumerat Aristoteles plures modos, in fine octavi Topicorum, ut si quis ad probandum particularem sumat universalem, sicut solemus arguere a toto in quantitate, vel si ad probandum universalem sumat singulares, vel si quis ad probandum unam convertibilium, seu invicem consequentium, sumat aliam, et caetera. Et ita etiam est de omnibus aliis consequentiis necessariis, sive teneant per locos dialecticos sive aliter. Numquam enim respondens sophista debet concedere aliquid ex quo appareat posse concludi meta contra eum, sed omne tale debet tamquam petitionem principii reputare.
SDD 7.4.5
(1) Si volumus agere de fallacia consequentis, oportet praemittere quid per 'consequens' et 'antecedens' et 'consequentiam' debeamus intelligere, et postea de aliis determinare. (2) Ergo apud logicum 'consequens' et 'antecedens' sunt propositiones quarum una significatur sequi ad aliam, vel ex alia, et illa designatio fit per hanc coniunctionem 'si', vel 'ergo', vel huius modi; et sic consequens est propositio quae designatur sequi ad aliam et antecedens est propositio ad quam designatur sequi alia. (3) Consequentia autem est oratio composita ex antecedente et consequente designans hanc sequi ad illam. (4) Est autem antecedens cui apponitur haec coniunctio 'si' in propositione condicionali et alia est consequens, sed in argumento consequens est cui apponitur haec coniunctio 'ergo' et alia est antecedens. (5) Consequentia dividitur, quia quaedam est vera, quaedam falsa. Vera est cuius semper vel ut in pluribus non est consequens falsum antecedente exsistente vero, et huius consequentiae verae quaedam est necessaria, scilicet cuius semper non est consequens falsum antecedente exsistente vero, et hac sola utuntur demonstratores, alia est probabilis solum, scilicet cuius ut in pluribus non est consequens falsum antecedente exsistente vero, et hanc admittunt dialectici. (6) Dupliciter autem dicitur consequentia falsa: uno modo apud demonstratorem, scilicet si non est necessaria, alio modo simpliciter, scilicet tam apud dialecticum quam apud demonstratorem, scilicet si nec est necessaria nec probabilis. (7) Et est notandum quod omnis vera consequentia convertitur in aliam veram consequentiam saluatis duabus condicionibus, scilicet quod antecedens et consequens transponentur et quod mutentur qualitates earum secundum contradictionem, et una harum condicionum deficiente non est conversio bona gratia formae.
(8) Fallacia consequentis est deceptio proveniens ex eo quod creditur consequentia tali modo converti cum non convertatur. (9) Causa apparentiae est quia omnis consequentia vera convertibilis est in aliam veram et causa defectus est quod consequentia non bene convertitur illo modo quo putatur bene converti; vel causa apparentiae est partialis identitas bonae conversionis ad non bonam, et causa defectus est diversitas earum. (10) Fit ergo fallacia consequentis credendo unam consequentiam bene converti in aliam in quam talis consequentia non bene convertitur, et ultra credendo, propter ueritatem primae consequentiae, quod secunda sit vera, cum non sit. (11) Modi principales huius fallaciae sunt duo. Primus est convertendo consequentiam secundum transpositionem antecedentis et consequentis sine mutatione qualitatum suarum, et vocatur 'a positione consequentis'. Secundus modus est convertendo consequentiam in oppositam qualitatem antecedentis et consequentis sine transpositione ipsorum, et vocatur 'a destructione antecedentis'.
Ista quinta pars est de fallacia consequentis, quae habet undecim clausulas. Prima proponit intentum et ordinem in procedendo, et est manifesta. Sex autem sequentes sunt de his nominibus 'antecedens' et 'consequens' et consequentia, et aliae quattuor prosequuntur directe de ista fallacia.
Secunda ergo clausula describit indistincte antecedens et consequens; deinde notat coniunctiones designantes in consequentia quod unum sit antecedens et alterum consequens, et postea distinguit inter antecedens et consequens. Et est totum manifestum.
Tertia clausula describit consequentiam, ex cuius descriptione apparet quod consequentia est quaedam propositio hypothetica. Deinde notat duplicem esse consequentiam, scilicet unam quae est propositio condicionalis, et illa nec asserit antecedens nec asserit consequens (ut 'si asinus volat, asinus habet alas'), sed solum asserit quod hoc sequitur ad illud. Et ideo talis consequentia non est argumentum; nihil enim concludit. Alia consequentia est argumentum si antecedens sit notum et notius consequente, quae asserit antecedens et ob hoc infert assertive consequens. In condicionali autem utimur hac coniunctione 'si' et in argumento hac coniunctione 'ergo'. Et docet haec clausula quod in condicionali coniunctio apponitur antecedenti, sive praeponatur antecedens consequenti sive postponatur, ut 'si asinus volat, asinus habet alas' et 'asinus habet alas si asinus uolat', in argumento autem coniunctio apponitur consequenti, ut 'homo est risibilis; ergo animal est risibile'.
Et tu debes notare quod in uno argumento una condicionalis potest esse antecedens ad aliam, ut quando debite convertimus consequentiam. Verbi gratia, 'si asinus volat, asinus habet alas; ergo si nullus asinus habet alas, nullus asinus volat'.
Quarta clausula dividit consequentiam in veram et in falsam, et est totum manifestum. Verum est tamen quod aliqui dicunt consequentiam malam non esse consequentiam, sicut denarium falsum non diceremus esse denarium. Et alii dicunt consequentiam esse aliam veram et aliam falsam, sicut et propositionem, neque est mirum, quia omnis oratio saluans formam consequentiae est propositio.
Quinta clausula subdividit consequentiam veram. Et est manifesta subdivisio ex descriptione consequentiae verae statim posita.
Sexta clausula subdividit consequentiam falsam, quod etiam est satis manifesta. Tamen potest dici quod non sequitur 'est falsa apud demonstratorem; ergo est falsa', quia esset fallacia secundum quid et simpliciter. Consequentiam enim non necessariam negat demonstrator non quia sit simpliciter falsa, sed quia numquam sumenda est assertive in aliqua demonstratione, saltem proprie dicta, scilicet doctrinali et permansiva, plus quam falsa. Etiam sophistae negant statim consequentias si non sint necessariae, quia nituntur videri sapientes sicut sunt demonstratores. Et secundum eosdem demonstratores, et secundum praedictum, dicebatur in septimo capitulo primi tractatus quod omnis condicionalis vera est necessaria; ideo etiam omnis falsa est impossibilis, quia non potest esse necessaria, nec vera, apud demonstratores. Septima clausula ponit unum notabile de conversionibus consequentiarum quod tenet per istam regulam prioristicam 'necesse est si ad antecedens sequitur consequens vera consequentia, quod ad contradictorium consequentis sequatur contradictorium antecedentis etiam vera consequentia'. Octaua clausula describit fallaciam consequentis. Et patet satis descriptio viso quod licet omnis consequentia vera possit converti in aliam, tamen non omni modo convertitur, sed oportet duas praedictas condiciones observare.
Nona clausula dat duplicem causam apparentiae et duplicem causam defectus. Potest enim esse una causa apparentiae haec quod scitur omnem consequentiam veram esse convertibilem in veram; ideo cum prima consequentia sit vera creditur quod illa in qua convertitur sit vera, quod aliquando non est verum, quia non debito modo convertitur. Et ideo etiam est causa defectus haec quod in convertendo non observantur condiciones necessariae ad bonam conversionem. Et ideo considerandum est, cum conversio debeat fieri mutando qualitates secundum contradictionem, quod quibus modis contingit in convertendo deficere a contradictione antecedentis et consequentis, ita contingit errare secundum istam fallaciam. Dicitur etiam quod potest esse causa apparentiae partialis identitas bonae conversionis ad non bonam. Cum enim imperitus non percipiat differentiam earum quae est causa defectus, propter hoc quod illa differentia est parua vel occulta, ipse credit quamlibet esse bonam.
Decima clausula ostendit quo modo fiat nobis ista fallacia. Et hoc est manifestum considerantibus praedicta.
Ultima clausula distinguit modos huius fallaciae duos. Primus est a positione consequentis ad positionem antecedentis, ita quod sicut ad antecedens vere sequitur consequens, sic ad consequens putatur vere sequi antecedens; et secundus modus est a destructione antecedentis ad destructionem consequentis, ita quod sicut ad antecedens sequitur consequens, ita creditur ad oppositum antecedentis sequi oppositum consequentis. Et neutrum eorum est necessarium, sed est necessarium quod sicut ad antecedens sequitur consequens, sic ad contradictorium consequentis sequatur contradictorium antecedentis.
Et exemplum, in necessariis, est quod Melissus utroque horum modorum arguebat sophistice quod universum sit infinitum secundum magnitudinem. Primo ergo, quantum ad primum modum, ponebat quod si universum est factum, ipsum est finitum, et, convertendo, concludebat "ergo si est finitum, est factum, sed non est factum' (ut dicebat); 'ergo non est finitum, sed infinitum". Secundo, quantum ad secundum modum, ponebat, ut prius, quod si universum est factum, ipsum est finitum, et concludebat quod si non est factum, non est finitum; cum ergo non sit factum, ut dicebat, sequebatur quod non est finitum, sed infinitum. Similiter, in consequentiis probabilibus et rhetoricis, quia probabile est omnem adulterum esse comptum et lascivum, consequentia est probabilis 'si ille est adulter, ipse est comptus', et convertitur sophistice quod si est comptus, iste est adulter, quod non sequitur, quia hoc antecedens 'comptus' convenit pluribus aliis.
Et est notandum, ut dicit Aristotelis, quod fallacia consequentis est pars fallaciae accidentis, et quod consequenti accidit. Hoc autem non dicimus quod formaliter fallacia consequentis sit fallacia accidentis, nec paralogismus consequentis paralogismus accidentis, sed quod ex materia argumenti deficientis secundum fallaciam consequens potest fieri paralogismus accidentis, scilicet mutando consequentiam in propositionem categoricam et arguendo ex ambabus affirmativis in secunda figura, ut 'omnis adulter est comptus, Socrates est comptus; ergo Socrates est adulter', vel etiam in prima figura minore exsistente negativa, ut 'omne factum est finitum, universum non est factum; ergo universum non est finitum'.
Est tamen formalis differentia inter hac fallacia et illam: quia argumentum in hac fallacia ordinatur in duabus consequentiis, secundum apparentem conversionem; in fallacia autem accidentis ordinatur in modum, seu similitudinem, unius consequentiae syllogisticae. Sed tamen nec oportet semper in fallacia consequentis exprimere ambas consequentias, sed contingit saepe quod habita prima in mente, secunda exprimatur tamquam apparens sequi ex prima.
Notandum est etiam quod in fallacia consequentis quidam apponunt tertium modum, quam vocant 'antecedens insufficiens', scilicet si antecedes non sufficiat ad inferendum consequens, ut procedendo a singularibus non sufficienter enumeratis ad universalem, vel ab una exponentium ad expositam, vel a superiori non distributo ad inferius, aut a pluribus causis veritatis ad unam, et sic de pluribus aliis. Tamen apparet mihi quod non sic sit dicendum. Quia tunc oporteret dicere quod omnis fallacia accidentis, aut etiam secundum quid et simpliciter, esset fallacia consequentis. Oportet ergo, ut dictum est, si debeat esse fallacia consequentis distincta contra alias duodecim quod ipsa fiat secundum duplicem consequentiam, ut dictum est, et si aliter sit argumentum sophisticum ab insufficiente antecedente, ipsum est reducendum ad illam fallaciam, ut ante notatum est. Et post magis dicetur, scilicet in ultima parte huius capituli.
Aliqui etiam dubitant an habeamus fallaciam antecedentis sicut consequentis. Et ego respondeo quod, quia nomina significant ad placitum, possemus istam fallaciam vocare 'fallaciam antecedentis' specialiter quantum ad secundum modum, qui fit a destructione antecedentis ad destructionem consequentis. Tamen quia proprium est huic fallaciae quod fiat secundum duplicem consequentiam, ut dictum est, rationabile videtur quod haec fallacia ab illo sumat denominationem a quo consequentia; hoc autem est a consequente, ut manifestum est; ergo ... et caetera.
SDD 7.4.6
(1) Deinde quantum ad fallaciam secundum non causam ut causam sciendum est, ut dicit Aristoteles, quod ipsa fit in syllogismis ad impossibile. Syllogismus autem ad impossibile, ut dictum est in ultimo capitulo tractatus de Syllogismis congregatur ex syllogismo inferente conclusionem impossibilem et reuersione super praemissas ad inferendum ex impossibilitate conclusionis illatae impossibilitatem earum vel alicuius earum. (2) Fit ergo haec fallacia ex defectu syllogismi ad impossibile (non ex defectu syllogismi primi), non quantum ad illationem, quia sic esset fallacia accidentis, nec ex defectu notioritatis requisitae ad probationem conclusionis ultimate intentae, quia esset petitio principii, et non haec fallacia, nec ex defectu contradictionis conclusionis ultimate conclusae et probatae ad positionem respondentis, quia esset fallacia ignorantiae elenchi, sed ex defectu reuersionis ab impossibilitate conclusionis primi syllogismi ad inferendum impossibilitatem eius propter quod sequebatur conclusio impossibilis.
(3) Deinde etiam notandum est quod in bono syllogismo licet praemissae non sint causae conclusionis in essendo eam vel in essendo eam veram aut necessariam, ut dicetur in tractatu de Demonstrationibus, tamen dicuntur causae conclusionis in inferendo eam necessaria illatione. Et ideo omnis praemissa in syllogismo operans ad necessariam illationem conclusionis, ita quod ipsa remota non esset illatio vocatur hic 'causa', et si aliqua praemissa nihil ad hoc operans admisceatur praemissis operantibus, ipsa vocatur 'non causa', et si illa appareat operari, propter aliquam convenientiam cum conclusione vel cum aliqua praemissarum operantium, ipsa vocatur 'non causa ut causa'. Dico 'non causa' quia nihil operatur, sed 'ut causa' quia sumitur in syllogismo inter alias praemissas ac si operaretur et esset causa.
(4) Est ergo fallacia secundum non causam ut causam deceptio proveniens ex eo quod non causa creditur esse causa propter quod ex impossibilitate conclusionis reuertitur ad concludendum impossibilitatem illius non causae ac si esset causa. (5) Causa apparentiae est convenientia praemissae non causae cum praemissis causis vel cum conclusione, propter quod videtur esse causa in inferendo conclusionem, sicut et aliae praemissae; causa defectus est quia illa praemissa non causa ex impossibilitate conclusionis infertur esse impossibilis cum non sit.
(6) Fit ergo haec fallacia reuertendo ex impossibilitate vel falsitate conclusionis ad concludendum quod aliqua praemissa sit falsa vel impossibilis, et cum praemissae quae sunt causae credantur esse verae uel possibiles, infertur quod aliqua praemissa non causa est falsa vel impossibilis cum non sit ita. (7) De modo autem per quem fit ista fallacia ponit Aristotelem talem paralogismum 'anima et vita sunt idem, vita et mors sunt contrariae, generatio etiam et corruptio sunt contrariae; sed omnis mors, saltem animalis bruti, est corruptio; igitur omnis vita huius modi animalis est generatio; haec autem conclusio est falsa; ergo aliqua praemissarum est falsa; sed omnes sunt verae praeter primam, prout apparenter potest esse probatum; ergo prima erat falsa, scilicet 'anima et vita sunt idem', quam posuerat respondens. Et patet quod illa prima praemissa erat non causa, quia ea remota adhuc sequitur conclusio, per istam regulam topicam 'si oppositum in opposito, et propositum in proposito'.
Ista sexta pars est de fallacia secundum non causam ut causam, et habet septem clausulas. Quarum prima ponit istam fallaciam fieri solum in syllogismis ad impossibile et distinguit ea ex quibus syllogismus ad impossibile integratur, ut appareat ex cuius defectu fit ista fallacia.
Et iuxta haec secunda clausula ostendit ex cuius defectu in syllogismo ad impossibile fit ista fallacia et ex quorum defectibus non fit, ex quo etiam manifestum est quod haec fallacia non fit in syllogismis ostensivis.
Tertia clausula ostendit quid vocamus hic 'causam' et quid 'non causam', et quid etiam 'non causam ut causam', et quare et quo modo sic vocamus.
Quarta clausula describit istam fallaciam. Quinta clausula assignat in ea causam apparentiae et causam defectus. Sexta clausula ostendit quo modo fiat nobis ista fallacia, et septima ponit unum exemplum de uno paralogismo, qui fit ex superflua appositione alicuius praemissae cum praemissis necessario dispositis. Et haec omnia sunt clare posita in textu.
Sed videtur quod istam fallaciam simpliciter debeamus extendere ad quendam alium modum, satis notabilem, propter quod non necesse sit in omni syllogismo concludente conclusionem falsam esse unam praemissam falsam. Unde non est necesse in omni syllogismo concludente conclusionem impossibilem esse unam praemissarum impossibilem, sed possibile est propter incompossibilitatem praemissarum, quamvis aliqua earum vel quaelibet sit possibilis, quod conclusio de necessitate sequatur impossibilis.
Verbi gratia, haec est possibilis 'omne currens est asinus' et haec est possibilis 'omne currens est homo', et tamen non sequitur ista conclusio 'omnis homo est asinus', quae de necessitate est impossibilis; si ergo reuertendo dicamus sic 'conclusio est impossibilis; ergo aliqua praemissarum', male dicimus, quia neutra est impossibilis. Et iste defectus est penes secundum modum huius fallaciae. Debet enim sic dici 'conclusio est impossibilis; ergo aliqua praemissarum est impossibilis vel illae praemissae ex quibus sequitur sunt incompossibiles.
Unde concedendum est quod bene sequitur 'conclusio est impossibilis, seu consequens est impossibile; ergo antecedens ex quo sequitur est impossibile'. Sed in syllogismo antecedens totale non est aliqua praemissarum, sed copulativa composita ex ambabus praemissis, quae quidem copulativa potest esse impossibilis aut ex impossibilitate unius praemissae aut ex incompossibilitate suarum categoricarum, licet utraque sit possibilis, ut hic 'omne currens est asinus et omnis homo est currens; ergo omnis homo est asinus'. Unde paralogizo sic ad probandum quod impossibile est te bibere 'bibens potest non bibere, sed tu bibis; ergo bibens non bibit'; conclusio est impossibilis, ergo aliqua praemissarum, sed non maior, quae dicit 'bibens potest bibere', igitur minor, dicens quod tu bibis; igitur impossibile est te bibere.
Unde magni doctores defecerunt secundum istum modum huius fallaciae. Unde Aristoteles, nono Metaphysicae, sic uult concludere quod omne habens potentiam ad corruptionem corrumpetur et omne habens potentiam ad generationem generabitur. Et arguit de corruptione sic 'sit A, secundum adversarium, possibile corrumpi, quod tamen non corrumpetur; tunc arguitur sic 'A corrumpetur et ipsum non corrumpetur; ergo quoddam quod non corrumpetur corrumpetur'; conclusio est impossibilis, ergo aliqua praemissarum; non maior, quia conceditur A posse corrumpi, ergo minor est impossibilis, scilicet quod A non corrumpetur; et si impossibile est quod A non corrumpetur, necesse est quod A corrumpetur; igitur omne possibile corrumpi corrumpetur'. Et sic argueretur quod omne quod potest generari generabitur.
Iterum videtur prima facie quod Aristoteles, primo Caeli, versus finem, usus sit tali ratione et ad eandem intentionem. Vult enim quod haec sit impossibilis 'semper ens in futuro est corruptibile vel potest non esse': quia illud impossibile est ad quod sequitur impossibile; sed ad illam positionem sequitur impossibile, scilicet quod illud aliquando simul erit et non erit, arguendo sic: sit illud A; tunc sic: A semper erit, ut tu dicis, et etiam aliquando non erit (hoc ponamus); igitur aliquando non erit quod semper erit, et hoc est impossibile; sed si tu dicis quod illud impossibile sequitur ex illa falsa quam ego pono, scilicet quod A quandoque non erit, respondet Aristoteles quod illa cavillatio non valet, quia licet illa sit falsa, tamen est possibilis, quia tu ponis quod A potest non esse; modo ex possibili, quantumcumque falso, numquam sequitur impossibile, licet bene sequatur falsum; ergo non propter falsitatem illius praemissae sequitur illud impossibile, sed propter impossibilitatem positionis adversarii.
Sed nos respondebimus quod illae conclusiones Aristotelis non sequuntur propter impossibilitatem alicuius praemissae, nec propter impossibilitatem positionis adversarii, sed propter incompossibilitatem praemissarum. Non ergo bene infertur 'conclusio est impossibilis; ergo aliqua praemissarum', sed bene infertur quod totale antecedens est impossibile. Si tamen una praemissarum esset necessaria, bene inferretur quod alia esset impossibilis, quia nulla necessaria est alicui possibili incompossibilis.
Est ergo notandum quod ad extendendum hanc fallaciam ad istum modum esset aliqualiter corrigendum illud quod dictum est de non causa ut causa. Dicemus ergo quod cum non possit conclusio impossibilis inferri de necessitate nisi ex antecedente impossibili, ideo in proposito causa eius quod conclusio impossibilis infertur secundum consequentiam necessariam est impossibilitas antecedentis. Si ergo sit praemissa superflua, scilicet nihil operans ad illationem necessariam conclusionis, illa nullo modo est in hac fallacia causa, quia inferretur sine ea. Si autem nulla sit superflua, tunc vel antecedens est impossibile ex impossibilitate alicuius praemissae altera exsistente necessaria, et tunc impossibilitas eius dicitur causa eius quod conclusio impossibilis infertur, et in hoc praemissa necessaria dicitur tamquam non causa. Si autem quaelibet praemissa sit possibilis, tunc neutrius impossibilitas est causa quod sequitur conclusio impossibilis; ideo quaelibet seorsum dicitur non causa, sed totale antecedens copulative integratum ex eis est in hoc causa, ex cuius impossibilitate, quae est propter incompossibilitatem praemissarum, sequitur impossibilitas conclusionis.
Est ergo fallacia secundum non causam ut causam deceptio proveniens ex eo quod aliqua praemissa creditur esse causa quod impossibilis vel falsa conclusio sequitur cum non sit in hoc causa. Et est causa apparentiae in hoc quod nulla alia praemissa apparet falsa vel impossibilis, ideo putatur quod ex falsitate vel impossibilitate illius proveniat tota falsitas vel impossibilitas antecedentis. Et causa defectus est haec quod aliunde est falsitas vel impossibilitas antecedentis.
Ultimo ego reuertor ad primum modum. Quia dubitare potest aliquis unde in exemplo posito sit falsitas vel impossibilitas antecedentis, quae sit causa quod conclusio falsa vel impossibilis sequitur. Et ego dico quod ista propositio est falsa et impossibilis 'mors et vita sunt contrariae'. Hoc enim nomen 'uita' non significat rem suam per modum mutationis, nec etiam per modum quietis, sed potest esse vita et in transmutatione et in quiete; 'mors' autem significat rem suam per modum transmutationis, et nomen mutationis non contrariatur nomini immutationis, seu quietis, ut habetur quinto Physicorum. Et ego etiam suppono quod, nominibus sumptis personaliter, non est verum quod mors uel corruptio contrariatur vitae vel ei quod corrumpetur.
SDD 7.4.7
(1) Ultimo dicturi sumus de fallacia secundum plures interrogationes ut unam. Circa quam primo notandum est quod doctor, qui tenet locum opponentis in disputatione demonstrativa, non interrogat proprie, sed conclusionem demonstrandam assertive proponit, vel enuntiat. In disputatione autem dialectica vel sophistica opponens interrogat, dans respondenti electionem tenendi quam partem voluerit, quia potest arguere ad utramque partem contradictionis, quod non potest demonstrator. (2) Interrogatio autem est quaestio quam modo interrogativo proponit opponens respondenti, ut 'utrum uacuum est?', 'utrum album potest esse nigrum?'.
(3) Propositio et interrogatio differunt et conveniunt. Differunt quia propositio assertive enuntiatur, sed non interrogatio; conveniunt quia eadem oratio quae est propositio sine signo interrogativo est interrogatio addito sibi isto signo 'utrum', vel 'an', vel huius modi; propositio enim est 'deus est' et interrogatio 'utrum deus est?'. Et ob hoc sicut dicitur propositio una vel plures, sic et interrogatio. (4) Dupliciter autem dicitur propositio una, scilicet communiter et proprie. Communiter enim dicitur propositio una sive unum praedicetur de uno, sive plura de pluribus vel plura de uno, vel unum de pluribus, dum tamen coniuncte; et opposito modo dicitur propositio plures si plura dicuntur de uno vel unum de pluribus vel plura de pluribus inconiuncte, prout hoc est determinatum in libro Peri Hermeneias. Et isto modo omnis propositio est una, sicut omnis homo est unus homo, et sic nulla propositio plures est propositio, sed est plures propositiones.
(5) Propositio autem proprie una dicitur illa quae est unius praedicati incomplexi et singularis numeri de uno subiecto incomplexo et singularis numeri, ut 'homo est animal'. Et opposite huic diceretur propositio plures, scilicet omnis quae esset subiecti vel praedicati pluralis numeri vel quae esset plurium subiectorum vel plurium praedicatorum, quamvis coniunctorum. (6) Prout ergo propositioni proprie uni opponitur communiter propositio plures, multi sunt gradus propositionum plures. Primus gradus est immediatus propositioni proprie uni, scilicet si propositio sit unius praedicati incomplexi et de uno subiecto incomplexo, pluralis tamen numeri, vel e converso, ut 'totum est partes', 'unitates sunt numerus', et 'homines sunt animalia'. Secundus gradus est si subiectum vel praedicatum est terminus complexus, coniunctus tamen per modum determinationis et determinabilis, ut 'homo est animal rationale mortale', 'equus Socratis currit', et 'homo albus est pater Platonis'. Tertius gradus est si subiectum vel praedicatum sit plures termini hypothetice coniuncti, ut 'Socrates et Plato currunt', 'compositum est materia et forma', 'Socrates et Plato currunt vel disputant'. Quartus gradus est propositio hypothetica. Et apparet quod quilibet istorum graduum posset habere plures subdivisiones et commixtiones, et quod etiam isti gradus non exeunt metas propositionis unius.
(7) Alii autem sunt gradus qui exeunt ab unitate propositionis, etiam communiter dictae. Primus est si ex parte vocis saluatur unitas sed non ex parte intentionis; et haec pluralitas, seu multiplicitas, pertinet ad fallacias in dictione. Alii gradus sunt secundum multiplicitatem intentionum correspondentem multiplicitati vocum, circumscripta consideratione vocis. Et est tunc secundus gradus si ad modum propositionis categoricae, scilicet mediante una copula, plura praedicantur de uno vel de pluribus aut unum de pluribus inconiuncte, ut 'homo equus est animal', 'homo est equus lapis', 'lapis asinus est albus calidus'. Tertius gradus est si plura praedicantur de uno vel de pluribus aut unum de pluribus inconiuncte et ad modum propositionis hypotheticae, ut hic 'Socrates currit, Plato currit', vel hic 'Socrates currit, Socrates disputat'. Isti ergo sunt septem gradus propositionum plures.
(8) Et apparet quod totidem modis potest dici interrogatio plures, quia omni orationi quae per modum propositionis profertur potest addi nota interrogationis. (9) Cum ergo omnis propositio dicta una, sive communiter sive proprie, sit vera, ita quod non falsa, vel falsa, ita quod non vera, et non sit distinguenda de virtute sermonis, conveniens est interroganti de ea dare unam responsionem determinatam, scilicet uel concedendo eam tamquam veram vel negando eam tamquam falsam, vel saltem dubitando eam. Sed interrogationi plures in tribus ultimis modis non est danda una responsio, sed plures, quia nec ipsa est interrogatio una, sed plures interrogationes.
(10) Dicitur autem respondens sumere interrogationes plures ut unam quando interrogationi plures respondet una responsione, sicut respondendum est ad interrogationem unam. (11) Fallacia ergo secundum plures interrogationes ut unam, vel e converso, est deceptio proveniens ex eo quod non scitur quae sit interrogatio una vel plures, nec, per consequens, cui debet dari una responsio vel plures. (12) Causa apparentiae huius fallaciae est convenientia quaedam interrogationis plures et interrogationis unius, et causa defectus est earum diversitas. (13) Modi autem in hac fallacia sunt valde multi, scilicet totidem quot modis contingit arguendo vel respondendo recipere interrogationem plures ut unam vel unam ut plures.
Huius fallaciae textus est bene longus, quia materia parum exquisita est per philosophos, ideo supponenda in determinatione de hac fallacia satis plane posita sunt in textu et quasi glossa non indigentia. Et potest ista septima pars dividi in tredecim particulas, seu clausulas.
Prima clausula notat quare Aristoteles vocat istam fallaciam 'secundum plures interrogationes ut unam', et non 'secundum plures propositiones ut unam'. Nam utrumque potest dici convenienter; sed Aristoteles dicit 'interrogationes' ad designandum quod haec consideratio est de arte dialectica vel sophistica, in qua proprium est opponenti interrogare.
Secunda clausula describit interrogationem, et tertia ponit convenientiam et differentiam inter propositionem et interrogationem, et ex hoc infertur quod ita interrogatio potest dividi in unam et plures sicut propositio. Et haec sunt manifesta.
Quarta clausula dat unam divisionem propositionis unius, et declarat quid intelligimus per 'propositionem communiter dictam unam' et quid per 'propositionem plures', prout 'propositionem plures' contraponimus propositioni communiter dictae uni', et ostendit quod propositio sic dicta plures non est propositio, iuxta illud dictum, primo Elenchorum, quod eadem est definitio unius rei et simpliciter rei, ut definitio 'hominis' et 'unius hominis'; similiter etiam de aliis.
Quinta clausula ostendit quid intelligimus per 'propositionem proprie unam' et quid per 'propositionem plures', contraponendo eam propositioni proprie uni.
Sexta et septima clausulae distinguunt septem modos propositionum plures, distinguendo 'propositionem plures' contra 'propositionem communiter dictam unam'. Unde quattuor primi modi, in sexta clausula positi, non distinguuntur contra propositionem communiter dictam unam, sed alii tres modi, positi in septima clausula, distinguuntur tam contra propositionem communiter dictam unam quam proprie dictam unam. Et apparet quod omnia dicta in his clausulis sunt satis manifesta.
Octaua clausula infert quod tot modis dici potest interrogatio plures quot modis hoc dictum fuit de propositione; et hoc patet ex tertia clausula. Nona clausula manifestat in quibus modis interrogationum plures danda est interrogationi una responsio et in quibus non. Decima clausula ostendit quid vocamus 'sumere interrogationem plures ut unam'. Et haec omnia sunt satis manifesta.
Undecima clausula describit istam fallaciam, et duodecima assignat in ea causam apparentiae et causam defectus. Et est totum manifestum ex dictis.
Ultima clausula dat modum sumendi et distinguendi modos huius fallaciae. Unde primus modus est de propositione proprie dicta una si sumatur ut plures. Verbi gratia, fiat interrogatio 'utrum homo est animal?'; respondens dicat quod sic; opponens arguet contra "quia pro omni animali quod non est homo potest 'animal' vere negari de 'homine', et pro omni etiam animali quod est homo potest vere affirmari de 'homine' (et haec sit maior); sed multo plura sunt animalia quae non sunt homines quam quae sunt homines; ergo aeque vel magis tu debes istam negare 'homo est animal' sicut affirmare, vel concedere, vel saltem tu debes distinguendo respondere, scilicet quod pro talibus conceditur et pro talibus negatur".
Respondens autem solum dicit quod nihil oportet distinguere, cum interrogatio sit una, nec pluribus responsionibus respondere, sed simpliciter concedenda est propositio de qua est interrogatio, scilicet quod homo est animal. Et tunc ad maiorem quam ponit opponens, scilicet quod pro omni quod non est homo potest 'animal' vere negari de 'homine' et pro omni quod est homo vere affirmari, dicetur quod haec est concedenda secundum plures interrogationes, sed non secundum unam, sicut est in proposito. Verbi gratia, secundum istam interrogationem, 'utrum homo est animal' non debet negari 'animal' de 'homine', sed simpliciter concedi; sed secundum istam aliam interrogationem 'utrum homo est animal brutum' debet 'animal' negari de 'homine', et pro pluribus animalibus negatur vere ista 'homo est animal brutum' quam vere affirmatur ista 'homo est animal'.
Secundus modus est in propositione dicta plures ex eo quod est subiecti vel praedicati vel utriusque pluralis numeri, scilicet si credamus simpliciter seu proportionaliter esse praedicationes veras uel definitiones terminorum singularis numeri et terminorum pluralis numeri, sicut nos videmus quod si isti homines sunt caeci, quilibet eorum est caecus, si sunt albi, quilibet eorum est albus, et e converso. Si ergo credamus ita esse in omnibus, decipimur in multis.
Primo quidem ubi aliquis terminus sumitur collective, vel est collectivus, ut si quaeratur de omnibus hominibus unius civitatis vel duorum utrum ipsi sint populus et respondeatur quod sic, si inferatur 'ergo quilibet eorum est populus', peccatur per secundum modum huius fallaciae. Ita etiam peccatur 'omnes apostoli sunt duodecim; ergo Petrus est duodecim', vel etiam 'ergo Petrus et Paulus sunt duodecim'; similiter 'isti equi valent decem libras; ergo quilibet eorum valet decem libras', vel 'omnes partes sunt suum totum; ergo quaelibet pars est suum totum', vel 'intelligentiae sunt multae; ergo intelligentia est multa'.
Similiter etiam decipimur per istum modum in terminis non collectivis nec collective sumptis si credamus in omnibus proportionaliter dici pluraliter et singulariter in praedicationibus negativis. Ut si demonstratis duobus, uno bono et altero malo, vel uno caeco et altero uidente, quaeratur an isti sint boni, vel an isti sint caeci, et dicatur quod non sunt boni, vel non sunt caeci, non potest inferri 'ergo neuter est bonus', vel 'ergo neuter est caecus', immo etiam de nullo eorum per se sumpto potest concludi quod ipse non est bonus vel quod ipse non est caecus.
Et secundum istum modum procedit istud sophisma: posito quod hic sint decem homines quorum unus est caecus et alii novem videntes, an ergo sint plures qui non vident quam qui vident, vel e converso? Et ego respondeo quod plures sunt qui non vident: quia decem sunt qui non uident et solum sunt novem qui vident. Sed tu argues contra: quia unus est qui non videt et novem sunt qui vident, et novem sunt plures quam unus; ergo ... et caetera. Ego dico quod maior tua et etiam minor sunt verae; ideo bene sequitur 'ergo plures sunt videntes quam ille qui non videt', sed non sequitur 'ergo plures sunt videntes quam illi qui non vident'. Si autem ponatur casus quod duo sunt caeci et alii octo videntes, tunc de duobus tantum erit verum dicere quod quilibet eorum non videt et de octo erit verum dicere quod quilibet eorum uidet; non ergo sunt plures qui vident quam qui non vident. Et ego dico quod non, sed sunt plures quorum quilibet videt quam quorum quilibet non videt.
Sed adhuc circa hoc tu quaeres incidentaliter utrum in praedicto casu plures sint videntes quam non videntes. Et ego dico quod non, immo plures sunt videntes, quia solum duo sunt non videntes, licet sint decem qui non vident. Differt enim dicere 'qui non vident' et 'qui sunt non videntes', quia haec est affirmativa et illa negativa.
Et notandum est etiam, ut Aristoteles innuit, quod non semper oportet proportionaliter describere terminum singularis numeri et terminum pluralis. Ut si omne quod est aptum natum habere visum et non habet uisum est caecum, non sequitur quod quaecumque sunt apta nata habere uisum et non habent sunt caeca, sed sic concludendo est ista fallacia; sequeretur enim quod Socrates et Plato essent caeci si unus eorum haberet visum et alter non haberet. Sed apparet mihi quod bene sequitur, si omne quod est aptum natum habere visum et est non habens uisum est caecum, quod etiam omnia quae sunt apta nata habere visum et sunt non habentia visum sunt caeca.
Quidam autem dicunt quod in casu praedicto, scilicet si unus est caecus et alter videns, si sumitur interrogatio sic 'utrum isti sunt caeci?', quia est interrogatio plures, non debet dari responsio una, scilicet dicendo quod sic aut dicendo quod non, sed danda est responsio plures, scilicet dicendo quod unus est caecus et alter est uidens. Tamen hoc non reputo bene dictum; propositio enim est una, licet non propriissime dicta una, nec quaerebatur ista quaestio, scilicet 'utrum unus est videns et alter est caecus', ideo nec debet ad illam responderi. Et si quis dicat quod talem responsionem innuebat Aristoteles ad istam quaestionem 'utrum isti sunt caeci', dico quod non, sed bene poterat innuere quod data solutione una, scilicet quod non sunt caeci, potest ad manifestationem illius solutionis assignari causam quare non dicuntur caeci; haec enim est quia licet unus sit caecus, tamen alter non est caecus, sed videns.
Tertius modus potest assignari de propositione quae est subiecti vel praedicati plurium terminorum coniunctorum per modum determinationis et determinabilis, ut si sit interrogatio 'utrum homo est animal irrationale?'. "Si enim dico quod sic, sequitur quod homo est animal et quod est irrationalis, quia utrumque affirmabatur de homine, et si dico quod non, sequitur quod homo nec est animal nec irrationalis; sicut enim respondens affirmative affirmat utrumque, sic respondens negative negat utrumque. Et ego dico quod simpliciter debeo respondere quod non; et sic respondendo nego ambo, scilicet 'animal' et 'irrationale', non tamen tamquam duo praedicata, sed tamquam unum praedicatum. Sed tu arguis ac si negarentur ea de homine tamquam duo praedicata; ideo peccas per istam fallaciam, arguendo de interrogatione et responsione una ac si esset interrogatio et responsio plures.
Quartus modus est de propositione subiecti vel praedicati hypothetici, ut si sit interrogatio 'utrum Socrates est homo vel asinus', aut etiam 'utrum Socrates est homo et asinus'. "Nam si dicis quod sic, tu affirmas utrumque de Socrate; qua enim ratione tu affirmas unum, tu affirmas alterum; et tunc sequitur quod Socrates est homo et est asinus; et si dicis quod non, tu negas utrumque de Socrates, quia qua ratione unum, eadem ratione alterum, ideo sequitur quod Socrates nec est homo nec asinus." Respondeo, ut prius, quod affirmando affirmo ambo et utrumque, sed non seorsum, tamquam duo praedicata, sed coniunctim utrumque cum alio, tamquam unum praedicatum, et sic etiam negando; et tu arguis ac si affirmarem vel negarem ea tamquam plura praedicata. Si ergo quaeras de copulato praedicato, negabo simpliciter, et si quaeras de disiuncto, dicam simpliciter quod sic: quia copulatum falsum pro una parte est falsum simpliciter et disiunctum verum pro una parte est verum simpliciter
Circa hoc est magna dubitatio quo modo respondendum sit ad istam interrogationem 'utrum chimaera est ens vel non?'. Et videtur mihi quod hic non est interrogatio perfecta nisi ponatur esse interrogatio categorica. Tunc oportet dicere quod sit de praedicato disiuncto; sed haec dictio 'non' significative sumpta, cum sit pure syncategorematica, non potest esse pars praedicati disiunctivi, disiuncta contra istum terminum 'ens', nisi apponatur ultra alius terminus categorematicus, ut dicendo 'utrum chimaera est ens vel non ens?', aut aliquo alio modo.
Et ideo videtur mihi quod haec interrogatio potest multipliciter suppleri, vel exponi. Uno modo quod negatio in supplemento non praecedat copulam, sed solum istum terminum 'ens', quem infinitet, et erit quaestio 'utrum chimaera est ens vel non ens?'; et responsio erit quod non, quia nec est ens nec non ens, ideo non est ens vel non ens. Secundo modo potest suppleri quod negatio in supplemento praecedat copulam, et erit quaestio 'utrum chimaera est ens vel non est ens?'. Et dicendum est quod sic, quia sic est de ista propositione 'chimaera est ens vel non est ens', quae est vera et concedenda. Prima ergo quaestio erat de disiuncto praedicato solum et secunda erat de disiunctis praedicato et copula. Tertio modo potest suppleri per unam propositionem disiunctivam ad aliam propositionem, et erit quaestio 'utrum chimaera est ens vel chimaera non est ens?'. Et dico quod sic, quia quaestio est de una disiunctiva quae est vera. Vel etiam in isto tertio modo posset negatio praeponi toti secundae categoricae, ita quod secunda categorica esset contradictoria primae, ut 'utrum chimaera est ens vel nulla chimaera est ens?', et dicendum est quod sic, ut prius.
Quarto modo potest suppleri quod disiunctio disiungat interrogationem ad interrogationem, scilicet sic 'utrum chimaera est ens vel utrum chimaera non est ens?'. Et esset tunc duae interrogationes, de duabus categoricis, licet disiunctive propositae. Et posset copulative proponi, dicendo 'utrum chimaera est ens et utrum chimaera non est ens?'. Et si ad ambas vellemus respondere, oporteret ad quamlibet quaestionem dare suam responsionem, scilicet ad primam quod non et ad secundam quod sic; prima enim quaerit de ista categorica 'chimaera est ens', quae est falsa, et secunda quaerit de ista 'chimaera non est ens', quae est vera, et ideo concedenda. Et notandum est quod differt illas duas quaestiones disiunctive proponere et copulative, quia disiunctive proponendo eas, sufficit quod respondens ad unam respondeat, quam voluerit, sed proponendo copulative, oportet, si satisfaciat quaerenti, quod respondeat ad utramque.
Adhuc, quinto modo, potest exponi praedicta interrogatio quod sit de ista categorica solum 'chimaera est ens' et apponatur ista clausula 'uel non' ad denotandum quod respondens determinate respondeat aut 'sic' aut 'non'. Et apparet mihi quod opponentes sic communiter formantes suas quaestiones intendunt istum ultimum modum. ! Etiam iste modus est de propositione categorica praedicati vel subiecti hypothetici, ut si sit interrogatio 'utrum Socrates est homo et asinus?', vel 'utrum Socrates est homo vel asinus'. "Si respondeas quod sic, tu affirmas utrumque, ut dictum est in principio istius modi, ideo affirmas quod Socrates est asinus; et si dicas quod non, tu negas utrumque, ideo tu negas quod Socrates sit homo". Respondeo quod concludendo tu deficis per istam fallaciam; tu enim concludis ac si affirmarem vel negarem 'hominem' et 'asinum' de Socrates inconiuncte, tamquam duo praedicata; non autem sic facio, sed affirmo vel nego coniuncte, tamquam unicum praedicatum disiunctum vel copulatum; si ergo interrogatio fiat de disiuncto praedicato, dicam simpliciter quod sic, et si fiat de copulato praedicato, dicam simpliciter quod non. Et sic concludens peccat per istam fallaciam. !
Quintus modus est de propositione hypothetica, ut si quaeratur 'utrum tu es asinus vel deus est?', vel etiam 'utrum tu es asinus et deus est?'. "Si dicas quod sic, arguitur ut prius quod tu concedis te esse asinum, et si dicas quod non, negas deum esse". Tu debes respondere proportionaliter prioribus, scilicet quod tu concedis vel negas ambas non inconiuncte, tamquam duas propositiones, sed coniuncte, tamquam unam propositionem hypotheticam; ideo non sequitur quod concludebatur.
Sextus modus esset de propositione plures secundum aequivocationem vel amphiboliam si istam fallaciam extenderemus ad fallacias in dictione, sicut fecimus de fallacia ignorantiae elenchi. Et tunc de hoc dicunt quidam quod ista propositio 'omnis canis est substantia' est simpliciter concedenda, licet 'canem' capiamus secundum suam triplicem significationem, et ista est simpliciter neganda 'omnis canis est latrabilis'. Sed isti male dicunt, quia illa oratio non esset propositio, nec esset de ea interrogatio, sed nihil proponeretur vel interrogaretur, aut esset plures propositiones et interrogationes se habentes inconiuncte, propter quod oporteret ad quamlibet seorsum respondere, quamvis omnes essent concedendae, vel dicere aequivalenter, scilicet " domine, dico quod ibi sunt tres propositiones, seu interrogationes, et quamlibet concedo", vel "nego". Istum autem modum dimitto tamquam pertinentem ad fallaciam aequivocationis vel amphiboliae.
Septimus modus esset de propositione plures ex inconiunctione plurium praedicatorum vel subiectorum, ut si quaeratur 'utrum Socrates est homo asinus?' vel 'utrum homo lapis est animal?'. Si enim respondeatur quod sic, non bene respondetur, neque etiam si respondeatur quod non. Quia vel ibi nulla est interrogatio, propter inconiunctionem orationis, vel etiam, supplendo, erunt duae interrogationes et propositiones inconiunctae, scilicet 'utrum Socrates est homo?', 'utrum Socrates est asinus?'; et si oporteat respondere, oportebit respondere seorsum ad utramque. Nam si simpliciter diceres quod sic aut quod non, vel tu ambas concederes aut negares, aut nullam, quia qua ratione unam eadem ratione alteram, et si ambas concederes aut negares, hoc non esset coniuncte, tamquam unam propositionem, quia sic non quaeruntur, sed hoc esset inconiuncte, tamquam duas propositiones; ideo sequeretur quod quaelibet seorsum affirmanda vel neganda esset, quod ponere esset falsum.
Ultimus modus est de propositione plures uno ultimorum modorum, in septima clausula distinctorum, ut si quaeratur 'utrum tu es homo, tu es asinus?', vel etiam 'utrum homo est asinus, deus non est?'. Non enim respondendum est simpliciter quod sic vel quod non, sed debes dicere sicut dicebatur de modo praecedente.
Sed tu diceres quod ibi non est nisi una interrogatio, cum ibi ponatur unica nota interrogativa, scilicet unicum 'utrum'. Respondeo quod si sit ibi unicum 'utrum' tam secundum intentionem quam secundum vocem, tunc illa congeries vocum nec erit interrogatio nec interrogationes, propter defectum constructionis ex inconexione dictionum. Nam unica nota interrogationis non potest secundum constructionem conecti cum pluribus propositionibus inconiunctis; oportet ergo si debeat ibi esse aliqua interrogatio, ut utraque interrogatio habeat suum 'utrum'. Et erunt tunc duae interrogationes inconexae, ac si sic quaeramus 'utrum tu es homo? utrum tu es asinus?'; ideo utrique oportet dare suam propriam responsionem, vel sequeretur inconveniens, ut dictum est.
SDD 7.4.8
(1) Ex determinatis manifestum est quod sub hoc nomine generali 'fallacia' contentae sunt tredecim species fallaciarum. (2) Quae, vel aliquae earum, si concurrant in eadem argumentatione sophistica, non tamen concurrunt secundum eandem causam apparentiae et eandem causam defectus. (3) Et non sunt illae species specialissimae, sed subalternae, divisibiles in plures alias species; igitur etiam possunt dici tredecim genera fallaciarum, scilicet subalterna. (4) Et possent poni plures aut pauciores species fallaciarum, significantes omnes fallacias et non concurrentes, secundum quod staretur in prioribus divisionibus aut quod ultra procederetur ad posteriores.
Ista octaua ac ultima pars huius capituli infert ex praedeterminatis numerum fallaciarum, quia sunt tredecim secundum speciem, et illas species per prius nominamus. Et hoc est quod dicit prima clausula in hac parte.
Modus autem sumendi istum numerum secundum praedeterminata esset ponendo quod sophista intendens principaliter fallaciam respondentis, ut inde appareat sapiens cum non sit, intendit contra respondentem facere elenchum non verum, sed apparentem. Est autem elenchus syllogismus contradictionis, vel, largius sumendo 'elenchum', elenchus est argumentatio contradictionis. Cum ergo fiat fallacia ex defectu elenchi cum apparentia, hoc potest esse dupliciter: uno modo ex defectu contradictionis, alio modo ex defectu argumentationis. Et secundum primum membrum huius divisionis fit fallacia ignorantiae elenchi, et hoc membrum remanet indivisum in hac enumeratione, licet posset subdividi, quia secundum ipsum posset fieri fallacia in dictione vel extra dictionem.
Et iterum modus fallendi in dictione dividitur in sex fallacias, sicut prius apparuit. Modus autem fallendi extra dictionem ex parte argumentationis fit aut proprie ex defectu probationis, propter ignorantiam antecedentis, licet sit bona consequentia, et est fallacia petitionis principii, vel ex defectu consequentiae. Et tunc illa consequentia defectuosa vel est ad similitudinem syllogismi vel non; et si sic, vel ad similitudinem syllogismi ostensivi, et vocatur fallacia accidentis, vel syllogismi ad falsum vel ad impossibile, et uocatur 'fallacia secundum non causam ut causa. Et si non fit consequentia ad similitudinem syllogismi, vel fit secundum habitudinem apparentem termini ad terminum, pro quo membro ponitur fallacia secundum quid et simpliciter, vel propositionis ad propositionem, pro quo ponitur fallacia secundum plures interrogationes ut unam, vel consequentiae ad consequentiam, pro quo ponitur fallacia consequentis. Et haec omnia dicta sunt prius; unde non est hic nisi congregatio et recapitulatio praedeterminatorum.
In secunda autem clausula huius partis notatur quod aliquando aliquae harum fallaciarum bene concurrunt in eodem paralogismo, sed tamen in eodem distinguuntur formaliter ex diversis causis apparentiarum vel defectuum. Propter quod dicit Aristoteles, secundo Elenchorum, quod nihil prohibet eandem orationem plures fallendi occasiones habere.
Tertia clausula ponit quod istae tredecim fallaciae, vel species fallaciarum, non sunt species specialissimae. Et quarta ostendit quod posset dari maior vel minor numerus specierum fallaciarum.
Et haec omnia manifesta sunt ex praedeterminatis.


Notes