Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 7/Cap1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Index Cap2


Latin English
SDD 7: DE FALLACIIS
SDD 7.1: DE QUIBUSDAM COMMUNIBUS
SDD 7.1.1
(1) De sophisticis autem elenchis et de fallaciis per eos fieri innatis intendentes, primo de eis quaedam communia praemittemus. Dicamus ergo quod elenchus est syllogismus probativus conclusionis contradictoriae positioni respondentis. (2) Elenchus autem sophisticus est oratio quae apparet esse elenchus et non est elenchus. (3) Causa enim apparentiae in elencho sophistico est illud in quo convenit cum uero elencho; (4) et causa non exsistentiae, sive defectus, est omissio alicuius condicionis requisitae ad verum elenchum.
Iste est septimus tractatus huius operis, et est de fallaciis quae fiunt nobis per argumentationes sophisticas, quem dividam in sex capitula. Primum erit de quibusdam communibus praemittendis, secundum erit de divisione et enumeratione fallaciarum, tertium erit de fallaciis in dictione in speciali, quartum de fallaciis extra dictionem, quintum de modis dicendi ad diversas metas, sextum de solutionibus argumentorum sophisticorum.
Primum capitulum habebit septem partes: prima describit elenchum verum et elenchum sophisticum, secunda describet artem sophisticam, tertia describet disputationem, quarta assignabit genera disputationis, quinta describet metam, sexta assignabit numerum metarum et septima describet fallaciam. Secunda incipit ibi "sophistica est", tertia ibi "disputatio est", quarta ibi "sunt autem genera", quinta ibi "meta in disputatione", sexta ibi "quinque sunt", septima ibi "fallacia est".
Prima pars continet quattuor clausulas. Prima cum propositione intenta est descriptio elenchi. Fit autem elenchus ad redarguendum respondentem vel false opinantem. Non fit autem proprie redargutio nisi per argumentationem de necessitate concludentem et fidem facientem, licet aliquando aliter appareat fieri. Et argumentationum solus syllogismus concludit de necessitate gratia formae, sicut alias dictum est. Ideo necesse est omnem elenchum proprie dictum esse syllogismum, non quemcumque, sed probativum contradictoriae conclusionis respondentis. Per quemcumque enim syllogismum nihil probantem contra respondentem non redargueretur respondens. Ideo manifestum est quod bene data est descriptio elenchi. Hic autem elenchum describimus qui non est alia argumentatio quam syllogismus, non quia sophista utatur solum syllogismo (utitur enim omni argumentatione quae sibi proficere videtur ad videri obtinere contra respondentem), sed quia maxime appetit videri redarguere, ideo maxime appetit videri facere elenchum.
Secunda clausula describit elenchum sophisticum per apparentiam et non exsistentiam, quia idem significant 'sophisticum' et 'deceptorium'. Non enim decipimur nisi per falsam apparentiam, scilicet credendo apparentiae cum tamen non sit sicut apparet.
Tertia et quarta clausulae ostendunt quae sunt causae apparendi elenchum et non exsistendi elenchum; et illae manifestabuntur post in speciali de unaquaque fallacia.
SDD 7.1.2
Sophistica est ars qua opponens apparere potest vi argumentationis obtinere contra respondentem, licet non obtineat, et qua respondens potest opponenti resistere, ne videatur obtinere super eum et ne obtineat.
Haec secunda pars describit artem sophisticam secundum quam sunt disputationes artificiales per sophisticas argumentationes, per quas nec scientia habetur nec opinio generatur. Ideo per sophisticam disputationem sophistae non intendunt fieri sapientes, sed intendunt uideri esse sapientes. De his autem dicit Aristoteles quod quibusdam magis opere est videri esse sapientes et non esse quam esse et non uideri. Videntur autem esse sapientes qui videntur facere opera sapientis, licet non faciant.
Sunt autem, prout spectat ad propositum, duo opera sapientis, ut dicit Aristoteles, non mentiri et mentientem manifestare posse; non mentiri, id est non ponere positionem falsam, sed veram, et illam veram posse sustinere contra opponentes, soluendo oppositiones eorum, et mentientem posse manifestare, id est falsam positionem posse reprobare, demonstrando oppositam veritatem. Secundum ergo primum opus respondens per artem sophisticam videtur esse sapiens si sic appareat soluere rationes opponentis quod ille non videatur obtinere contra eum; sed in primo opere opponens per artem sophisticam videtur esse sapiens si per suas argumentationes sophisticas et subtiles appareat obtinere contra respondentem non potentem soluere illas argumentationes sophisticas; sic enim videtur ostendere quod respondens dedit falsam positionem. Apparet ergo quod convenienter describitur sophistica per haec duo opera quibus ipsa sapientiae assimilatur et per ipsam sophista sapienti, propter quod dicit Aristoteles sophisticam esse apparentem sapientiam et non exsistentem.
Sed dubitatur utrum sophistica debeat vere et proprie dici ars, sicut positum est in supra posita descriptione. Videtur enim quod non: quia sophistica est deceptoria et cui contingit falsum dicere et concludere, ars autem et prudentia, scientia, intellectus et sapientia non sunt deceptoriae, sed sunt virtutes intellectuales quibus non contingit falsum dicere, ut dicitur sexto Ethicorum.
Et ego respondeo quod si per 'sophisticam' velis intelligere habitum assensivum per argumentationes sophisticas acquisitum de conclusionibus earum putando quod illae sunt verae argumentationes propter nescire soluere eas, ille habitus, sine dubio, nec est ars nec prudentia nec intellectus nec scientia nec sapientia, sed est habitus erroneus alicui dictarum virtutum intellectualium contrarius. Sed si per 'sophisticam' intelligamus habitum secundum quem apti et prompti sumus circa omnem materiam componere subtiliter argumentationes sophisticas et eas etiam dissoluere, ille habitus, sine dubio, est ars pulcra et multum utilis, primo quidem sapientibus aut sapientiam desiderantibus, ne his argumentationibus inuoluti impediantur a speculatione veritatis; nam, ut dicit Aristoteles, "artifices et omnes scientes his argumentationibus, aliquando etiam inscii arguuntur". Secundo etiam utilis est insipientibus gloriam ex apparenti sapientia quaerentibus; per hanc enim apparent sapientes cum non sint sapientes. Haec enim ars non est sapientia, sed pars quaedam logicae; sed apparet esse sapientia, quia similitudinem quandam habet cum sapientia, quae est prima philosophia, scilicet metaphysica, in hoc quod ambae intromittunt se de omnibus terminis omnium scientiarum, sed metaphysica per veras demonstrationes et ars sophistica per sophisticas argumentationes, sicut loquitur Aristoteles, quarto Metaphysicae, dicens "dialectica namque et sophistica eandem subinduunt figuram philosopho, nam circa idem genus versantur, scilicet circa ens in sua tota communitate, et sophistica et dialectica cum philosophia, sed differunt; sophistica vero in quantum docet argumentationes sophisticas componere et dissoluere neminem decipit, nec per ipsam contingit falsum dicere, in quantum autem utitur artificio suo ipsa est apta nata et potens decipere etiam sapientes si non fuerunt in hac arte imbuti".
SDD 7.1.3
Disputatio est actus argumentativus unius ad alterum ad finem argumentationis obtinendum.
Ista tertia pars describit disputationem, quia maxime exercent eam dialectici et sophistae. Et "actus" ponitur in hac descriptione tamquam genus disputationis. Et cum dicitur "argumentativus" tangitur instrumentum quo ille actus exercetur. Et cum dicitur "unius ad alterum" tanguntur disputantes, quos oportet ad minus esse duos, scilicet opponentem et respondentem, vel doctorem et discipulum. Et dicitur "ad finem argumentationis obtinendum" quia omne agens ab arte uel a natura intendit certum finem.
SDD 7.1.4
(1) Sunt autem genera disputationum quattuor, scilicet doctrinales, dialecticae, temptativae et litigiosae. (2) Doctrinales sunt quae sunt ex uniuscuiusque disciplinae propriis principiis, (3) dialecticae sunt quae ex probabilibus collectivae sunt contradictionum, (4) temptativae sunt ex his quae videntur respondenti et quae necessarium est scire eum qui simulat se habere scientiam, (5) litigiosae vero, seu sophisticae, sunt quae ex his quae videntur probabilia et non sunt syllogizant; ita loquitur Aristoteles.
In ista quarta parte enumerantur et describuntur genera disputationum, in quinque clausulis. Prima enim enumerat quattuor genera disputationum: quia omnis disputatio fit per argumentationem probativam, vel saltem apparenter probativam, et omnis talis argumentatio vel est demonstratio, et sic est disputatio doctrinalis, uel est argumentatio dialectica, et sic est disputatio dialectica, vel est argumentatio temptativa, et sic est disputatio temptativa, vel est argumentatio sophistica, et sic est disputatio sophistica, quam Aristoteles vocat 'litigiosam'. Rhetorica autem argumentatio sub argumentatione dialectica continetur; unde rhetorica et poetica sunt quaedam partes dialecticae, sicut dicit Aristoteles, ideo etiam disputatio rhetorica sub disputatione dialectica continetur.
Differunt autem ista genera disputationum secundum fines diversos quos disputantes intendunt. Doctrinalis enim ordinatur ad scientiam in discipulo faciendam de proposito, et hoc intendit uterque disputantium, scilicet tam doctor quam discipulus. Dialectica vero in speculativis aut modo speculativo ordinatur ad opinionem; uterque enim disputantium ordinatur ad opinionem acquirendum de proposito, et accipiunt sibi partes contradictorias, et debet uterque ad partem suam rationes, si habeant, probabiles adducere, et rationes partis oppositae dissoluere, si solutiones etiam habeant probabiles, non modo litigioso, ad vincendum, sed ut concorditer illi parti assentiant ad quam viderunt ex disputatione rationes magis probabiles et minus solubiles; et si aliter faciant, subintrant modum disputationis sophisticae, quod saepe contingit. Sunt autem alii fines speciales in rhetoricis disputationibus, de quibus in libro Rhetoricae determinandum est. Finis autem temptativae disputationis est sumere experientiam de scientia vel ignorantia respondentis. Finis autem sophisticae disputationis satis declaratus est in secunda parte huius capituli.
Disputationes autem sophisticas vocat Aristoteles 'litigiosas', 'agonisticas', 'decertativas' et 'machicas', propter similitudinem earum ad disputationes rhetoricas in causa iudiciali. Sicut enim actor et reus intendunt ad contrarios fines, scilicet uterque ad proprium lucrum et alterius damnum, propter quod rixas sibi contra invicem accipiunt, et lites et controversias, sic etiam sophistice disputantes hoc faciunt, quia ad contrarios fines intendunt, scilicet ad exaltationem sui ipsius super alterum et alterius depressionem in hoc quod est videri esse sapientem.
In aliis quattuor clausulis describuntur dicta quattuor genera disputationum per quasdam earum proprietates. Doctrinalium enim proprietas est procedere ex propriis principiis quantum est possibile secundum materiam subiectam, eo quod illae utuntur demonstrationibus quantum possunt potioribus; demonstrationes autem potissimae sunt ex propriis, ut apparet primo Posteriorum.
Dialecticarum autem proprietas est ex probabilibus syllogizare ad utramque partem contradictionis, scilicet unus ad unam partem et alter ad alteram, sicut ante dictum est, quod non potest fieri in disputatione demonstrativa, sive doctrinali.
Temptativae autem proprietas est disputare de his quae respondenti uidentur et de communibus, primo quidem de communibus et quae supponenda sunt in arte vel scientia de qua temptatur. Quia licet illa possint sciri secundum scientiam speculativam, tamen ipsis non scitis non possunt sciri specialia; propter quod si respondens inveniatur hoc non scire, statim habetur experientia quod ignorat artem. Ex quo autem circa huius modi communia bene se habet, transeundum est ad specialia, ut eis sumatur experientia an habeat artem vel scientiam; sed non indifferenter ad quaecumque specialia transeundum est, sed ad talia quae videntur respondenti; contingit enim saepe peritos in aliqua arte uel scientia non habere de qualibet speciali conclusione promptam pro manibus memoriam. Cum ergo confessus fuerit respondens de aliquibus specialibus habere notitiam et memoriam, videbitur an illa sciat ex propriis demonstrare, et circumstantes instantias removere, et opposita dissoluere, quod si scit, experientia habebitur de eo quod sufficienter habeat illam artem vel scientiam. Potest autem temptator convenienter se transferre de proposito in propositum, quia perfecta experientia requirit quod non solum in uno vel in paucis videatur esse ita, sed quod in multis. Et ita videtur mihi quod disputatio temptativa sit tamquam composita, seu aggregata, ex dialectica et demonstrativa, scilicet ex dialectica circa communia, ad experiendum de ignorantia, et ex demonstrativa circa propria, ad experiendum de scientia. Sed Aristoteles videtur magis sub dialectica ponere temptativam quam sub demonstrativa quia a communibus incipienda est temptativa.
Proprietas autem sophisticae disputationis est ex apparenter probabilibus, non tamen exsistentibus probabilibus, syllogizare, ut dicit Aristoteles. Sed videtur quod hoc indigeat expositione, ut dictum est. Saepius enim argumentationes sophisticae praemissas probabiles, aut forte necessarias et manifestas, accipiunt, sed non syllogisticae sunt; deficiunt enim plurimis a syllogismo, propter quod oportet illam apparentem probabilitatem, et non exsistentem, referre non solum ad praemissas sophisticae argumentationis, sed etiam ad consequentiam et contradictionem. Est ergo sophistica disputatio ex praemissis vel consequentiis vel contradictione ad positionem respondentis apparentibus veris aut probabilibus, et non exsistentibus.
Et non oportet dicere quod istae sint proprie dictae definitiones horum disputationum generum, sed sufficit quod sint assignationes quarundam proprietatum ipsarum.
SDD 7.1.5
Meta in disputatione est inconveniens ad quod opponens nititur ducere respondentem sine quod nititur concludere contra ipsum.
Haec quinta pars describit metam. Est autem meta finis sive terminus uiae, vel campi, vel plateae, aut regionis, aut huius modi. Transfertur autem 'meta' ad significandum finem quem sophista intendit contra respondentem. Sunt autem saepe respectu unius operationis plures et multi fines subordinati, prout determinat Aristoteles, secundo Physicorum. Finis ergo principaliter et ultimate intentus ab opponente sophista est gloria in videri esse sapientem, et huius gratia intendit videri devincentem respondentem in disputatione, quod uidetur ducendo ipsum ad inconveniens, vel concludendo contra ipsum inconveniens. Et ita hic est finis propinquus quem intendit opponens sophista, scilicet ducere respondentem vi argumentationum suarum ad inconveniens manifestum. Propter quod hoc nomen 'meta' transfertur ad significandum in disputatione sophistica tale inconveniens, scilicet ad quod intendit opponens ducere respondentem; et hoc dicit definitio.
SDD 7.1.6
(1) Quinque sunt tales metae, scilicet redargutio, falsum, inopinabile, soloecismus et nugatio. (2) Meta redargutionis est praeconcessi negatio vel praenegati concessio vi argumentationis et in eadem disputatione. (3) Meta falsi est manifeste falsi concessio. (4) Meta inopinabilis est eius quod est contra communem doctorum vel aliquorum doctorum famosorum vel omnium aut plurium opinionem concessio. (5) Meta soloecismi est orationis vitiosae contra regulas grammaticales concessio. (6) Meta nugationis est superfluae locutionis concessio. (7) Et debes addere in cuiuslibet metae descriptione istam clausulam 'ui argumentationis'.
Ista sexta pars enumerat et describit quinque metas sophisticae disputationis; et habet septem clausulas. Prima clausula est enumeratio earum, quae est manifesta.
Secunda est descriptio metae redargutionis, quam primo et principaliter intendit sophista, eo quod ipsa est evidentissimum inconveniens, propter hoc quod concessio contradictoriorum est directe contra primum et firmissimum principium complexum. Apponitur autem in descriptione 'ui argumentationis', quia aliter nullum praemium vel gloriam attribueretur opponenti, quod tamen principaliter intendit. Si ergo dicat sponte respondens "satis sustinui istam partem; volo nunc gratia disputationis sustinere oppositam", ipse non est redargutus. Apponitur etiam " in eadem disputatione", quia si aliqua dicta fuerunt alias, illa transiverunt, et non sunt de praesenti conflictu; et licet respondenti nunc ponere unam partem et post aliam, quia sic respondens sibi acquirit gloriam si de neutra parte opponens possit eum redarguere.
Tertia clausula describit metam falsi, et est descriptio manifesta. Non enim omnis falsi concessio est meta sophisticae disputationis; sunt enim multa falsa probabilia et a multis philosophis posita et opinata, et talia ponere et concedere nullum est inconveniens respondenti. Sed inconveniens est et turpe respondenti si vi argumentationis concedat manifeste falsum, aut etiam si concedat falsum cuius falsitatem opponens possit manifestare contra respondentem.
Differt autem meta falsi a meta redargutionis, quia licet necesse sit cuiuslibet contradictionis alteram partem esse falsam, tamen possibile est quod neutra sit manifeste falsa. Redargutus autem non concessit copulativam ex contradictoriis, quia manifeste falsum concessisset, sed seorsum concessit unam partem prius et aliam posterius; et si pars illa quam posterius concedit vi argumentationis sit manifeste falsa, tunc ductus est ad duplicem metam, scilicet falsi et redargutionis.
Quarta clausula describit metam inopinabilis; et est descriptio manifesta. Turpe enim est vi argumentationis concedere contra communes omnium vel plurium aut famosiorum doctorum opiniones. Tamen respondens potest fugere ab hac meta dicendo quod illud concessum ab eo non est inopinabile, quia licet tales philosophi sint contrariae opinionis, tamen alii, tales et tales, sunt de illa opinione; et si hoc non valeat dicere, reductus est ad metam, licet non sic inconvenientem sicut sunt aliae priores.
Quinta clausula describit metam soloecismi, capiendo large 'soloecismum', pro omni locutione vitiosa secundum grammaticam. Unde sic incurrunt istam metam illi antiqui negantes multitudinem entium, de quibus narrat Aristoteles, primo Physicorum, quod quidam eorum ne cogerentur dicere unum esse multa auferebant a suis propositionibus 'est', scilicet non dicentes 'homo est albus', sed 'homo albus'; alii mutabant locutionem, non dicentes 'homo est albus', sed 'homo albatur'.
Sexta clausula describit metam nugationis per 'superfluentem locutionem', scilicet si alicui perfectae orationi vel propositioni aliquid inutiliter apponatur. Et est manifestissima nugatio, et quam magis intendit sophista, si eadem dictio vel oratio inutiliter repetatur, ut 'homo homo currit', vel 'Socrates habet nasum nasum curuum'. Si autem ex aliqua rationabili causa idem repetatur, non erit superfluitas neque inutilitas, et, per consequens, non erit nugatio, ut si ad laudis augmentationem dicimus "deus, deus meus", vel ad augmentationem vituperii, ut "o latro! latro!".
Ultima clausula notat quod nullum praedictorum inconvenientium dicitur meta in disputatione sophistica nisi concedatur vel concedi videatur ui argumentationis opponentis, quia aliter opponens nullam gloriam inde consequeretur. Venit autem opponens ad finem intentum, sive hoc a respondente concedatur sive concedi videatur, sive etiam ab opponente contra respondentem hoc concludatur vel concludi videatur et quod a respondente non solvatur, aut vere aut apparenter.
SDD 7.1.7
(1) Fallacia autem, prout hic de fallaciis intendimus est deceptio imperiti artis sophisticae per argumentationem sophisticam. (2) Et ideo cuiuslibet fallaciae assignandae sunt causae apparentiae et causae defectus.
Ista septima pars in prima eius clausula describit fallaciam, prout de fallaciis spectat ad disputationem sophisticam, quae est pars artis dialecticae. Et est definitio causalis huius nominis 'fallacia' significantis quendam actum per nomina significantia causas eius proprias materialem et agentem.
Ponitur autem in hac definitione 'deceptio' tamquam genus 'fallaciae'; sicut enim fallere est decipere et falli est decipi, ita fallacia, seu fallitio, est deceptio, per locum a coniugatis, et sicut est idem actus moventis et mobilis, qui dicitur 'motus', ita est idem actus fallentis et fallibilis, qui dicitur 'fallacia'. Sicut ergo motus describitur quod est actus mobilis secundum quod mobile et motivi secundum quod motivum, et quod, in speciali descendendo, alteratio est actus alterabilis secundum quod alterabile et alterativi secundum quod alterativum, prout determinatum est in tertio Physicorum, ita fallacia describitur quod est actus fallibilis secundum quod fallibile et fallacis secundum quod fallax, quo actu fallax fallit et fallibile fallitur; et dictum est quod ille actus est deceptio, qua hic decipit et ille decipitur.
Sed iterum, ut ad notius deveniamus, oportet videre quid appropriate et secundum quod ipsum dicitur fallacia, quid fallibile et quid fallax. De quo manifestum est quod non homo secundum quod homo dicitur fallibilis, quia peritus in arte sophistica non est fallibilis huius modi fallaciis, sed sic est fallibilis secundum quod imperitus, non indifferenter secundum quod uniuscuiusque artis vel scientiae imperitus, sed secundum quod imperitus artis sophisticae. Ergo in hac definitione causali, quantum ad materiam, vel subiectum proprium, dicitur bene quod fallacia est deceptio imperiti artis sophisticae; et hoc notat Aristoteles, dicens "uidetur autem propter imperitiam". Similiter etiam nec homo fallit istis fallaciis in quantum homo, immo etiam nec in quantum sophista, scilicet habens artem sophisticam, licet talis melius sciat fallere et possit quam non habens; dicit enim Aristoteles "et verum est his fallaciis aliquando artifices et scientes falli ab insciis". Sed homo fallit aut alium aut se ipsum imperitum secundum quod habens vel faciens argumentationem sophisticam et per eam. Ideo in hac definitione quantum ad propriam causam efficientem bene dicitur "per argumentationem sophisticam".
Alii autem concedunt hanc esse bonam descriptionem fallitionis, sed ponunt differentiam inter haec nomina 'fallitio' et 'fallacia'. Ideo describunt fallaciam sic quod est habilitas, seu idoneitas, decipiendi. Et hanc opinionem non reprobo, quia nomina significant ad placitum et non oportet disputare de quid nominis. Si enim capiant 'decipiendi' active, proprie habilitas decipiendi est ipsa argumentatio sophistica, vel eius apparentia et defectus, qui iterum non sunt nisi ipsa argumentatio sophistica; ideo sic fallacia non esset aliud quam argumentatio sophistica, de qua ante dictum est. Et si capiant 'decipiendi' passive, tunc habilitas decipiendi est imperitia, quae est ipsemet imperitus.
Secunda autem clausula huius partis infert correlarium manifestum. Quia dictum est prius quod elenchus sophisticus, vel argumentatio sophistica, per quam fit fallacia, habet apparentiam et defectum.


Notes