Authors/Buridan/Summulae de dialectica/Liber 2/Cap3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Cap2 Cap4


Latin English
solum, non conveniens speciei subalternae; aliae autem duae sunt definitiones speciei communiter acceptae ad speciem specialissimam et speciem subalternam.
1. Et tunc oportet exponere et supplere primam definitionem sic: species specialissima est praedicabile univocum de pluribus numero solum differentibus in quid et immediate. Et ponitur ibi 'praedicabile' tamquam genus, sicut ponebatur in definitione generis. Et 'univocum' ad removendum quosdam terminos singulares aequivocos, sicut est iste terminus 'Iohannes'. Dicimus enim quod iste est Iohannes et ille est Iohannes, et sic de aliis. Sed illud nomen non dicitur sic de illis multis secundum unam rationem et impositionem, sed de quolibet secundum propriam impositionem et secundum propriam et individualem rationem secundum quam signanter et demonstrative imponebatur nomen huic aut illi. Ideo non univoce praedicatur de pluribus. Propter quod non est species, sed individuum.
Deinde dicitur 'de pluribus numero solum differentibus', quia species de quibus praedicatur genus, bene dicuntur differre numero, sed non solum numero, immo etiam specie. Ideo genus non dicitur species specialissima ab huiusmodi praedicatione de pluribus differentibus numero.
Deinde ponitur 'immediate' etiam ad differentiam generis, quod bene praedicatur de individuis, quae numero solum differunt, sed hoc non est immediate /28/ sed mediante specie. Ultimo dicitur 'in quid' ad differentiam differentiae, proprii et accidentis, sicut ponebatur in definitione generis.
2. Secunda definitio speciei est: species est quae ponitur sub genere. Et debet suppleri: species est praedicabile univocum de pluribus in quid, existens sub genere.
3. Tertia clausula est descriptio speciei: species est de qua genus praedicatur in eo quod quid, supple 'directe et immediate'. Et dico 'directe' ad differentiam differentiae, de qua, si genus praedicetur in quid, hoc non est directe, immo differentia indirecte praedicabilis est de suo genere tamquam determinatio de suo determinabli. Et dico 'immediate' ad differentiam individuorum.
SDD 2.3.2 DE DIVISIONE SPECIEI ET DECLARATIONE MEMBRORUM
Et dividitur species in speciem specialissimam et speciem subalternam. Species specialissima est quae, cum sit species, non potest esse genus; vel: sub qua non est alla inferior specie. Species subalterna est qua, cum sit species, potest cum hoc esse genus; vel: sub qua est alla inferior species. [cf. PH 19.17-20]
Ista tote pars est valde clara secundum dicta prius. Sicut enim genus generalissimum est supremum genus, ita species specialissima est infima species. Tamen species non dicitur subalterna quasi 'sub altera specie', sed quia sub ea est altera species.
SDD 2.3.3 COROLLARIUM
Unde quaecumque sunt inter genus generalissimum et speciem specialissimam, sunt genera et species ad aliud et aliud sumpta. Sunt enim genera respectu inferiorum, et species respectu superiorum. [cf. PH 19.22-25]
Ista pars est multum clara in figura quae soles vocari Arbor Porphyrii, dumtamen per ista media non intelligamus nisi praedicabilia in quid. Quod dico ad removendum differential, quae nec sunt species nec genera, licet sint inter genus generalissimum et speciem specialissimam.
SDD 2.3.4 EXPLICATIO DICTORUM
Ut autem hoc sit magis plenum, sumatur exemplum in uno praedicamento. Ut substantia est genus primum; sub hac autem corpus; sub corpore corpus animatum; sub corpore animato animal; sub animali animal rationale; sub quo homo; sub homine autem individua, ut Socrates et Plato. [cf. PH 19.26-30]
Ista tote pars est clara in figura quae soles vocari Arbor Porphyrii, quia in hac figura componenda ponuntur subordinate genera et species directe subinvicem.
Et tunc est substantia genus generalissimum, quia non est aliud genus supra se; et homo est species specialissima, quia non est sub eo alla species, sed solum individua. Sed intermedia sunt genera et species, ut corpus est species substantiae et genus corporis animati. Et sic consequenter verum est quod in hac figura ponuntur a latere differentiae quibus ista genera dividuntur in sues species. Sed hoc pertinet ad sequens capitulum.
SDD 2.3.5 DE DESCRIPTIONE INDIVIDUI
Individuum est quod de uno solo praedicatur, ut Socrates vel Plato vel hic homo vel hic asinus. [cf. PH 19.31]
Quia auctor locutus erat de individuis, ipse in hac ultima parte describit individuum dicens quod individuum est terminus praedicabilis de uno solo.
Sed contra hanc definitionem sunt obiectiones. Videtur enim quod individuum praedicetur de pluribus, quia vere dicimus quod iste terminus 'Socrates' est individuum et iste terminus 'Plato' est individuum etc. Item. Iste terminus 'Iohannes'/REF/ est individuum et praedicatur de pluribus, quia ego sum Iohannes et tu es Iohannes etc. Item. Iste terminus 'hic homo' est individuum; tamen praedicatur de pluribus, quia, quolibet homine demonstrato, verum est dicere 'hoc est hic homo'. Item. Licet hoc nomen 'Robertus' nihil significet nisi istum solum hominem, tamen praedicatur de pluribus, quia Robertus est homo et animal et albus et musicus. Et tune convertendo omnes istas propositiones, iste terminus 'Robertus' praedicabitur de omnibus istis terminis 'homo', 'animal', 'albus', 'musicus'. Ergo praedicabitur de pluribus.
Solutiones istarum et huiusmodi obiectionum sunt faciles. Ad primam dicitur quod hoc nomen 'individuum' non est individuum, sicut nec iste terminus 'homo' est homo, immo hoc nomen 'individuum' est nomen secundae intentionis supponens pro multis terminis. Et est una species inter species et nomina secundarum intentionum.
Ad aliam dictum fuit prius quod hoc nomen vocale 'Iohannes' non dicitur de me et de te univoce, quia nec una impositione nec una ratione est impositum ad significandum me et te. Similiter dico quod haec vox 'hic homo' non dicitur de /REF/ Socrate et Platone secundum eandem rationem, quia requiruntur diversae demonstrationes, una Socratis et alia Platonis. Et sunt illis diversis demonstrationibus diversae rationes correspondentes, quarum una non significat vel supponit nisi pro Socrate et alla nonnisi pro Platone.
De alia dubitatione dictum fuit prius quod, si terminus individuus praedicetur sic de pluribus terminis, tamen non supponit nisi pro una ret Ideo oportet exponi descriptio individui sic: "individuum est quod praedicatur de uno solo", id est supponit pro uno solo. Vel sic: individuum est praedicabile de uno solo vel de pluribus pro uno solo supponentibus.
Sed adhuc dubitatur rationabiliter tam de individuo quam de specie, utrum iste terminus 'deus' sit individuum vel species. Et videtur quod sit individuum, quia non sunt plures did. Ergo supponit pro uno solo et non potest supponere pro pluribus.
Solutio. Dico quod sit species, quia, licet ex parte rei significatae repugnet quod supponat pro pluribus, tamen hoc non repugnat sibi ex modo suo significandi, sive ex modo suae impositionis. Probatio quia: Scientes modum significationis et impositionis huius termini 'deus' possum imaginari, secundum illam impositionem, plures esse deos. Sed si essent /REF/ plures dii similes illi Deo qui est, adhuc iste terminus 'deus' sine noua impositione supponeret pro unoquoque illorum. Et sic est de istis terminis 'sol', 'luna', mundus', et huiusmodi. Sciens autem modum significationis et impositionis huius termini individualis 'Iohannes' ad significandum me non potest opinari quod secundum illam impositionem significaret alium. Et si de facto essent mille alii omnino similes mihi, nullus tamen secundum illam impositionem diceretur Iohannes. Repugnat enim termino singulari ex modo suae significationis quod supponat pro alio, nisi secundum aliam impositionem.


Notes