Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q22

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q21 Index
Latin English
Quaestio 22a UTRUM DIFFINITIO ENTHYMEMATIS SIT BONA IN QUA DICITUR QUOD ENTHYMEMA EST EX ICOTIBUS ET SIGNIS
Quaeritur, vicesimo secundo, utrum definitio enthymematis sit bona in qua dicitur quod enthymema est ex icotibus et signis.
1. Arguitur quod non: primo, quia nullum enthymema est syllogismus, quod probo dupliciter. Primo quia dicit Philosophus quod syllogismus et enthymema distinguuntur tamquam diversae species argumentationis; modo eiusdem generis sed contra invicem distinctae species non praedicantur de se invicem; igitur non est verum quod enthymema sit syllogismus.
Et confirmatur, secundo: quia syllogismus est ad minus ex duabus praemissis, ut patet per eius definitionem, in qua continetur 'quibusdam positis' et non solum 'quadam praemissa posita'; sed enthymema est ex una praemissa; igitur non est syllogismus.
2. Item, enthymemata fiunt in secunda figura affirmative, et nulli syllogismi sunt tales, ut apparet primo huius; igitur non omne enthymema est syllogismus.
3. Item, enthymemata fiunt in scientiis demonstrativis, in quibus non habent locum icotes, id est signa non necessaria; igitur non omne enthymema est ex icotibus et signis; et ita haec descriptio non convenit omni enthymemati, et, per consequens, non est bona descriptio enthymematis.
4. Item, haec descriptio convenit exemplis; ergo non est bona descriptio enthymematis. Antecedens videtur esse notum: quia enthymema est per icotem et per signum probabile, et hoc est exemplum. Consequentia est nota: quia enthymema distinguitur contra exemplum, ideo descriptio enthymematis non debet convenire exemplo.
Oppositum allegatur ex auctoritate Aristotelis in secundo huius.
Videtur mihi breviter esse dicendum quod haec non est bona definitio nec descriptio enthymematis, nisi valde extranee exponatur.
Primo enim dicendum est quod enthymema non est syllogismus: quia est ex unica praemissa et syllogismus debet esse ex duabus praemissis, et quia syllogismus, simpliciter loquendo, est consequentia necessaria gratia formae, et tamen enthymema non est sic; immo aliquando enthymema nec gratia formae nec gratia materiae concludit de necessitate, ut illa enthymemata in secunda figura quae solum sunt ad suspiciones generandas, verbi gratia 'Socrates est errabundus de nocte; ergo est fur', vel 'haec mulier est pallida; ergo peperit'.
Deinde, etiam non est verum quod enthymema sit ex icotibus et signis, immo solum ex icote et signo, quoniam solum est ex unica praemissa. Et ideo debet dici quod enthymemata magis usitantur in rhetoricis quam in scientiis demonstrativis; et ideo Aristoteles hic locutus est de enthymemate modo rhetorico, quo modo nos saepe utimur propositionibus valde impropriis.
Cum ergo dicimus 'enthymema est syllogismus', utimur hac propositione pro alia, scilicet pro ista 'enthymema est syllogismus truncatus', id est 'enthymema est consequentia ex una praemissa syllogismi et conclusione, relinquendo aliam praemissam'. Deinde etiam illa propositione 'enthymema est ex icotibus et signis' utimur pro ista 'enthymema est ex icote et signo' vel pro ista 'enthymemata sunt ex icotibus et signis'. Et forte, modo rhetorico, ad innuendum illas duas propositiones, quarum una est singularis numeri et alia est pluralis numeri, ipse posuit pro illa singularis numeri propositionem de subiecto singularis numeri et pro alia, pluralis numeri, ipse descripsit eandem propositionem de praedicato pluralis numeri.
Item, notandum est quod sumendo large hoc nomen 'enthymema', exempla, conversiones et, universaliter, omnes consequentiae de unica praemissa ad unam conclusionem possunt dici 'enthymemata'. Tamen quando proprie loquimur de enthymemate, enthymema debet convenire cum syllogismo: quia debet esse per medium ab utraque extremitate conclusionis diversum, et per hoc differt a conversionibus et aequipollentiis; debet etiam esse per medium commune, et per hoc differt ab inductione, et ex eo quod debet esse ex unica praemissa, per hoc differt a syllogismo.
Et secundum hoc posset poni definitio enthymematis quod enthymema est consequentia ex una propositione ad aliam per medium commune et ab utraque extremitate conclusionis alterum.
Et secundum hoc dico quod rationes pro nobis procedunt, quia concessum est quod, proprie loquendo, haec non sit bona descriptio enthymematis.

Notes