Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q17

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q16 Q18
Latin English
Quaestio 17a UTRUM SIT POSSIBILE ALIQUEM SIMUL HABERE DE EODEM IUDICIA CONTRARIA
Quaeritur, decimo septimo, utrum sit possibile aliquem simul habere de eodem iudicia contraria.
1. Arguitur quod sic: quia dicit Aristoteles, primo Ethicorum, quod ad contraria est motus incontinentium, hoc est dictum quod incontinens inclinatur per appetitum in contraria; ergo ille illa contradictoria iudicat, eo quod appetitus, sive sensitivus sive intellectivus, non feruntur ad incognitum; et sic incontinens habet simul iudicia contraria.
2. Item, secundo Ethicorum, ostenditur quo modo est dare contrarium voluntarium mixtum cum voluntario; verbi gratia, quod tempore tempestatis in mari mercator habeat voluntatem proiiciendi merces in mare, ne navis, minus onerata, pereat, et tamen cum hoc simul valde displiceat sibi et valde doleat de huius modi proiectione; et tamen actus voluntatis non est sine iudicio quod hoc sit bonum vel malum; ergo ille simul iudicat quod est bonum proiicere et quod est malum proiicere, et sic de eodem habet iudicia contraria.
3. Item, tertio de Anima, dicit Aristoteles quod aliquando fiunt in nobis appetitus contrarii, ex eo quod ratio et concupiscientia sunt contrariae: nam secundum sensum iudicamus aliquid esse prosequendum propter praesens delectabile et tamen secundum intellectum iudicamus illud esse fugiendum propter malum futurum; et sic de eodem iudicamus simul quod sit prosequendum et quod sit fugiendum, et ita simul de eodem habemus iudicia contraria.
4. Item, solem iudicamus visu esse bipedalem et intellectu esse maiorem terra; et sic sunt simul iudicia contraria.
Oppositum arguitur auctoritate Aristotelis, in secundo huius, qui videtur determinare quod quamvis de eodem habeamus simul scientiam veram et opinionem falsam, tamen illae non sunt contrariae, quia non possumus de eodem habere simul iudicia contraria.
Item, habere simul de eodem iudicia contraria est negare primum principium et determinare oppositum eius, scilicet opinari vel iudicare idem esse et non esse; sed hoc est impossibile, scilicet mente negare primum principium vel concedere eius oppositum, ut patet quarto Metaphysicae; igitur et caetera.
Primo dicendum est quod bene est possibile aliquem habere solum in mente simul propositiones contrarias vel etiam contradictorias. Aliter enim non possemus mente formare primum principium: quia primum principium claudit in se contradictionem negando eam. Aliter enim non possemus formare problemata includentia sub disiunctione utramque partem contradictionis, ut 'utrum deus est vel non est'. Aliter enim non possemus formare syllogismum ex oppositis: quia in syllogizando ex oppositis oportet simul iudicare praemissas: aliter enim non sciremus utrum sequatur conclusio, quoniam ex neutra praemissarum per se, id est solitarie, sumpta sequitur conclusio, et ideo quandocumque cognovistis unam praemissam solum, tunc non possetis scire si conclusio sequatur vel non; ideo oportet ambas praemissas simul cognoscere, quamvis sint contrariae vel contradictoriae.
Et ex hoc sequitur quod propositiones quas dicimus esse contrarias vel contradictorias non sunt contrariae in essendo, sed repugnant in essendo simul veras, et etiam repugnant apud intellectum in iudicando quod sint simul verae. Et ideo fuit mota quaestio non de propositionibus, sed de iudiciis earum; idcirco ad praesens narranda est opinio Aristotelis determinative.
Et pono aliquas conclusiones. Prima est quod possibile est ambo contraria iudicare actu assertive in suis principiis, et hoc est dictum quod possibile est simul assertive opinari vel credere praemissas ex quibus sequerentur contrariae conclusiones.
Secunda conclusio est quod possibile est unam praemissarum contrariarum assertive iudicare in propria eius forma et alteram in suis principiis, etiam iudicio actuali.
Tertia conclusio est quod possibile est in propria forma iudicare unam contrariarum in actu et unam in habitu.
Ultima conclusio est quod non est possibile in propria forma iudicare utramque praemissarum contrariarum in actu.
Duae primae conclusiones probantur per illos qui in disputationibus redarguuntur. Ex eo enim redarguuntur quod concesserunt unam propositionem et cum hoc concesserunt propositiones ex quibus sequitur contradictoria vel contraria, quia quando concesserunt non perceperunt quod ex illis contradictoria vel contraria sequerentur.
Tertia conclusio probatur in septimo Ethicorum, per incontinentes, qui bene sciunt opus tale esse fugiendum et non faciendum, tamen passione superveniente, sensus vincit intellectum, et iudicant hoc esse bonum et faciendum, et faciunt hoc. Passio enim impedit intellectum ab actuali iudicio eius de quo habet habitum certum; nec propter hoc desinit habere habitum certum, quod apparet quia cessante passione, intellectus reuertitur ad rectum iudicium et paenitet de facto.
Quarta conclusio probatur: quia actualia iudicia et in propria forma assertiva propositionum contradictoriarum sunt vere contraria; sicut enim dicitur, quarto Metaphysicae, opiniones contradictoriorum sunt contrariae, ideo non possunt simul stare in eodem. Et hoc etiam probatur quia aliter contingeret mente negare primum principium, sicut prius arguebatur.
Et secundum hoc soluendae sunt rationes.
1. Ad primam, dico quod incontinens inclinatur ad contraria successive, sed non simul; ideo conceditur quod habet successive contraria iudicia, sed non simul, quia unum extra passionem et alterum in passione.
2. Ad aliam, dicitur quod circa idem habemus bene complacentiam et displicentiam, sed tamen hoc est ratione diversorum concurrentium; et ideo illae non sunt contrariae, nec sequuntur iudicia contraria. Verbi gratia, placet mihi proiicere merces in mare ut sim saluatus et cum hoc displicet mihi perdere eas; modo non est inconveniens velle saluari et non velle perdere. Verum est tamen quod iudicium finale circa idem totaliter non est ad ambo contraria; verbi gratia, ipse non iudicat simul quod est proiiciendum et quod non est proiiciendum; et ideo voluntas executoria solum est ad unam partem, licet cum displicentia, propter alias circumstantias.
3. Ad aliam, quae allegabatur in tertio de Anima, dicendum est sicut dictum est de incontinentibus.
4. Ad aliam, quae arguebat de visu et de intellectu in iudicando quantitatem solis, dicetur in alia quaestione.

Notes