Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q10

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q9 Q11
Latin English
Quaestio 10a UTRUM IN SYLLOGISMO NEGATIVO PRAEMISSA AFFIRMATIVA POSSIT SYLLOGIZARI CIRCULARITER
Quaeritur decimo utrum in syllogismo negativo praemissa affirmativa possit syllogizari circulariter.
1. Arguitur quod non. Verbi gratia, in Celarent fiat syllogismus sic 'nullum B est A, omne C est B; ergo nullum C est A'. Probo ergo quod illa minor, scilicet 'omne C est B' non potest syllogizari circulariter: quia oporteret syllogismum esse ex duabus negativis, eo quod tam conclusio quam conversa maioris est negativa, et ex ambabus negativis nihil sequitur.
Nec prodest dicere quod maior convertitur sicut Aristoteles dicit eam converti, scilicet quod ista 'nullum B est A' convertatur in istam 'cui nulli inest A, huic omni inest B': quoniam, primo, contra hoc dicetur quod conversio non valet, quoniam haec est vera 'nulla chimaera est animal', et tamen haec est falsa 'cui nulli inest animal, huic omni inest chimaera', quia nulli lapidi inest animal, et tamen non est verum quod omni lapidi inest chimaera'.
Deinde, dico quod si illa conversio concederetur, tamen adhuc iste syllogismus non valeret, scilicet talis 'cui nulli inest A, huic omni inest B, et nullum C est A; ergo omne C est B'. Probo quod non valet: quia, in terminis significativis, verum quod cui nulli inest chimaera, huic omni inest animal, et verum est quod nullus lapis est chimaera, et tamen non est verum quod omnis lapis est animal.
Nec valet dicere quod supponenda est constantia terminorum, quia adhuc, in terminis pro aliquo supponentibus, instabo sic 'cui nulli inest planta, huic omni inest animal', quod patet quia nulli homini inest planta et omni homini inest animal, et sic ista maior est vera 'cui nulli inest planta, huic omni inest animal', et etiam haec minor est vera 'nullus lapis est planta', et tamen conclusio esset falsa dicens quod omnis lapis est animal.
2. Item, si talis affirmativa syllogizaretur circulariter, hoc esset per tertiam figuram, ut dicit Aristoteles; sed hoc est falsum, quia praedictus syllogismus, quem approbabat Aristoteles, non est in tertia figura: quoniam in tertia figura medium debet esse subiectum tam maioris propositionis quam minoris, et tamen in minori propositione dicti syllogismi medium non erat subiectum, immo minor extremitas; et igitur non erat tertia figura.
Oppositum determinat Aristoteles.
Ista quaestio mota est solum ad exponendum verba Aristotelis, quae de virtute sermonis sunt falsa et valde impropria. Sed forte sic locutus est Aristoteles ad exercitandum nos, ut cogitemus qualiter haec se possint habere.
Ideo pono breviter conclusiones. Prima conclusio est quod ille syllogismus quem faciebat Aristoteles non valebat de forma. Quia talis propositio 'cui nulli inest B, huic omni inest A' non valet ad alium sensum, prout eam capit Aristoteles, nisi ad istum 'quod non est B est A'; et tamen, sic accepta propositione, manifestum est quod non valet syllogismus: quia omne quod non est substantia est accidens et nulla chimaera est substantia, et tamen non sequitur quod omnis chimaera sit accidens.
Et quia forte tu diceres quod supponenda est constantia terminorum, ideo pono secundam conclusionem. Secunda conclusio est quod ille syllogismus de forma non valet, etiam ex tali suppositione de constantia terminorum. Quia, sicut prius arguebatur, cui nulli inest planta, huic omni inest animal, et nullus lapis est planta, et tamen non sequitur quod omnis lapis est animal. Et causa huius est quia maior sumebatur particulariter, et non universaliter. Debebat enim dici 'cuicumque nulli inest planta huic omni inest animal'; et tunc illa maior esset falsa, quae tamen erat vera dicendo 'cui nulli inest planta, huic omni inest animal'. Ideo, cum Aristotele, concederem syllogismum valere maiori sumpta universaliter, modo praedicto, et supposita constantia terminorum; et aliter non valet.
Deinde, etiam pono tertiam conclusionem, quod conversio quam ponit Aristoteles non valet de forma. Primo enim instatur ex defectu constantiae terminorum. Quoniam haec est vera 'nullum animal est chimaera', et tamen haec est falsa 'omne quod non est chimaera est animal', et similiter ista 'cuicumque nulli inest chimaera, huic omni inest animal'. Secundo etiam instatur contra dictam conversionem, dato quod supponatur constantia terminorum. Quia haec est vera 'nullus lapis est animal', et tamen haec convertens esset falsa 'omne quod non est animal est lapis', vel etiam ista 'cuicumque nulli inest animal, huic omni inest lapis'.
Et si tu dicas quod Aristoteles istam 'nullum B est A' non volebat convertere in universalem, sed in particularem, hoc non valet: quia tunc penitus nihil valet syllogismus suus, ut prius arguebatur. Et ideo videtur mihi quod ista conversio non valet nisi primo supponatur constantia terminorum et nisi secundo supponatur quod de omni termino supponente pro aliquo vere dicatur alter terminorum, sicut essent isti termini 'substantia' et 'accidens', vel isti termini 'homo' et 'aliud ab homine', et sic de aliis duobus terminis qui sufficienter dividunt totum ambitum entis.
Ultima conclusio est ponenda, quod ille syllogismus quem faciebat Aristoteles non erat in tertia figura. Et hoc in arguendo ad quaestionem bene probabatur. Tamen hoc dicebat Aristoteles solummodo pro tanto quia maior dicti syllogismi quodam modo habebat vim tertiae figurae. Verbi gratia, supposita constantia terminorum, quando dico 'quod non est B est A', ego suppono quod aliquid est non B et quod ipsum est A; et hoc est iam dispositio tertiae figurae. Et ita patet quod omnia verba Aristotelis in hoc loco vel erant falsa, vel valde impropria.
Et contra ista dicta non procedunt rationes factae in principio quaestionis.

Notes