Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 2/Q1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Index Q2
Latin English
Liber Secundus
Quaestio 1a UTRUM OMNIS SYLLOGISMUS SIT EX HYPOTHESI
Circa secundum librum Priorum primo quaeritur utrum omnis syllogismus sit ex hypothesi.
1. Et arguitur quod sic: quia idem significat 'hypothesis' quod 'suppositio'; sed omnis syllogismus est ex suppositione; ergo omnis syllogismus est ex hypothesi. Probo minorem: quia quandocumque fit demonstratio ostensiva et potissima, tunc in ea oportet supponere praemissas et non probare eas, cum sint indemonstrabiles; oportet etiam supponere et praecognoscere de subiecto quid est et quia est, ut patet primo Posteriorum; immo etiam ulterius, ad formam syllogisticam, oportet praesupponere praecognita formalia syllogismorum, scilicet dici de omni et dici de nullo, et figuras syllogisticas, et modos; ideo manifestum est quod omnis syllogismus est ex multiplici suppositione.
2. Item, in omni bono syllogismo praemissae sunt causae conclusionis, saltem in inferendo; sed effectus est ex suppositione suarum causarum; igitur omnis syllogismus est ex suppositione.
3. Item, solet dici quod potestates syllogismorum, de quibus agitur in secundo huius, sunt syllogismi ex hypothesi; et tamen quasi omnes syllogismi, immo aliqualiter omnes syllogismi reperiuntur in huius modi potestatibus; omnes enim syllogismi habent potestatem concludendi plura, aut circulariter aut conversive, ut apparebit in sequentibus; ergo omnes syllogismi sunt ex hypothesi.
Oppositum arguitur per Aristotelem, in primo huius, qui videtur ponere differentiam inter syllogismos ostensivos et syllogismos ad impossibile, aut etiam alios syllogismos ex hypothesi.
Et etiam communiter solet dari ista distinctio syllogismorum quod quidam sunt ostensivi et alii sunt ex hypothesi, et non esset bona distinctio si omnes essent ex hypothesi.
In ista quaestione videndum est quid debeamus intelligere per 'syllogismum ex hypothesi'. De quo sciendum est quod hypothesis dicitur ab 'hypo', quod est 'sub', et 'thesis', 'positio', quasi 'sub positio'; et ab hoc etiam dicitur propositio 'hypothetica', quasi 'suppositiva', ex eo quod in ea una propositio alteri supponitur et altera illi superponitur; et ideo idem est dicere 'syllogismum ex hypothesi' et dicere 'syllogismus ex suppositione'.
Deinde sciendum est quod multis modis posset dici syllogismus 'ex suppositione'. Uno modo, quia ad intelligendum syllogismum oportet praesupponere tres terminos et duas praemissas, non dico supponere esse veras, sed supponere, sicut in constitutione domus oportet praesupponere lapides et ligna ex quibus constituitur domus; et isto modo posset concedi quod omnis syllogismus esset ex hypothesi. Alio modo etiam syllogismus posset dici 'ex suppositione' quia ad necessitatem illationis syllogisticae oportet supponere dici de omni vel dici de nullo, vel etiam supponere formam syllogisticam secundum debitum modum et debitam figuram; et isto modo adhuc esset concedendum quod omnis syllogismus formaliter esset ex suppositione. Ideo istis duobus modis non accipimus 'syllogismum ex suppositione' quando distinguimus syllogismos ostensivos contra syllogismos ex hypothesi, sive ex suppositione.
Alio modo syllogismus dicitur 'ex suppositione' quia ad necessariam et formalem illationem conclusionis principaliter intentae oportet aliqua supponere praeter ea quae exprimuntur. Et isto modo, appropriato nomine, vocantur 'ex suppositione', cum illi vocentur proprie 'ostensivi' qui nulla suppositione praeter ea quae exprimuntur indigent ad necessariam et formalem illationem conclusionis principaliter intentae.
Sed ulterius considerandum est quod isto modo adhuc fiunt multipliciter syllogismi ex hypothesi. Uno modo, transferendo se ad aliam conclusionem quam ad illam quae principaliter intenditur, ex qua tamen conclusione primitus conclusa infertur consequenter, in virtute alicuius suppositionis, conclusio principaliter intenta. Et isto modo syllogismorum sunt syllogismi ad impossibile et quam plures alii. Et syllogismi ad impossibile differunt ab aliis de isto genere quia in syllogismo ad impossibile transferimus nos ad inferendum conclusionem falsam ex opposito conclusionis intentae, et tunc, visa falsitate conclusionis primae conclusae, inferimus oppositum conclusionis intentae de necessitate esse falsum in virtute huius suppositionis quod non potest ex veris sequi falsum; et postea, ex falsitate oppositi conclusionis intentae, inferimus ultimate conclusionem intentam esse veram, per istam suppositionem quod oportet si unum contradictoriorum sit falsum quod aliud sit verum, et e converso. Et ita vos videtis quod syllogismus ad impossibile potest dici ostensivus in respectu conclusionis primae conclusae, sed vocatur 'ex hypothesi' in respectu conclusionis principaliter intentae, quae indiget dictis suppositionibus ad ipsam inferendam.
Sed alii syllogismi ex hypothesi fiunt transferendo se ad probandum conclusionem veram, aliam tamen a principaliter intenta, ex qua vero probata inferimus consequenter, in virtute alicuius suppositionis, conclusionem principaliter intentam. Et istae suppositiones sunt valde multiplices, secundum diversas maximas dialecticas. Verbi gratia, si tu vis probare quod omnis homo est susceptibilis disciplinae, tu poteris te transferre ad syllogizandum ostensive quod omne animal rationale mortale est susceptibile disciplinae, quo syllogizato tu consequenter concludes propositum, per istam suppositionem sive maximam 'quidquid de definitione praedicatur, et de definito'.
Etiam, si tu vis probare quod rex potest expugnare talem castrum, transferes te ad probandum et syllogizandum ostensive quod talis comes potest expugnare illum castrum; deinde concludes propositum ex suppositione loci a minore ad maius scilicet ex suppositione huius maximae 'quidquid minus potest, et maius potest'. Et ita esset de singulis aliis locis dialecticis.
Aliquando etiam ex suppositione quod termini sint convertibiles sufficit syllogizare particularem quamvis intendamus syllogizare universalem, quoniam ex particulari sequitur universalis, sicut patet in materia naturali vel in illis quae sunt necessariae, ut 'deus est; ergo omnis deus est', et hoc in virtute dictae suppositionis.
Et est notandum quod omnes dicti syllogismi possunt dici 'ostensivi' respectu conclusionis primae conclusae, ad quam transferebamus nos, sed dicuntur 'ex hypothesi' respectu conclusionis ultimate et principaliter intentae, sicut declarabatur de syllogismo ad impossibile.
Item, de alio genere sunt syllogismi ex hypothesi qui ad nullam conclusionem se transferunt aliam a principaliter intenta, tamen ad illam inferendam consequentia formali indigent aliqua suppositione praeter ea quae in syllogismo exprimuntur; et hoc potest esse multis modis.
Aliqui enim syllogismi indigent suppositione constantiae terminorum, scilicet quod quilibet terminorum pro aliquo supponat, sicut videbitur de quibusdam syllogismis quos Aristoteles recitat in isto secundo.
Aliqui etiam indigent suppositione quod termini non sint ampliativi. Verbi gratia, in quarto modo primae figurae non valet syllogismus sine dicta suppositione sub hac forma 'nullum B est A, quoddam C est B; ergo quoddam C non est A': quia in aliis terminis instabo sic 'nullum mortuum est vivum, quidam homo est mortuus; ergo quidam homo non est vivus'.
Aliqui etiam indigent suppositione quod propositio de inesse sit de inesse simpliciter et non de inesse ut nunc, sicut apparuit de mixtionibus.
Et forte omnes modi syllogismorum quos ponit Aristoteles primo huius indigent hac suppositione quod termini non supponant appropriate pro aliqua illarum rerum de quibus est verum dicere quod eadem res est quaelibet diversarum rerum, sicut est de terminis divinis. Nam dictum fuit in primo huius quod neque syllogismus expositorius neque primus modus primae figurae valent gratia formae in illis terminis, saltem formando propositiones secundum communem modum formandi, ut 'omne B est A' vel 'nullum B est A'. De hac suppositione tamen non curaverunt antiqui, quia non crediderunt in re simplici esse trinitatem.
Istis visis, apparet quod rationes prius factae non procedebant contra dicta. Bene enim concessum est quod omnes syllogismi sunt ex hypothesi in supponendo terminos et propositiones, et dici de omni et dici de nullo. Aliqui etiam sunt ex hypothesi in supponendo terminos pro aliquo supponere, et non esse ampliativos nec divinos, et alia huius modi, quae in illis syllogismis non exprimuntur. Tamen aliqui possunt dici 'ostensivi', et non 'ex hypothesi', qui praeter expressa non indigent aliqua suppositione.

Notes