Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q17

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q16 Q18
Latin English
Quaestio 17a UTRUM IN ISTA PROPOSITIONE 'HOMINIS ASINUS CURRIT' HAEC DICTIO 'HOMINIS' SIT SUBIECTUM VEL HOC TOTUM 'HOMINIS ASINUS'
Septima decima quaestio est utrum in ista propositione 'hominis asinus currit, haec dictio 'hominis' sit subiectum vel hoc totum 'hominis asinus'.
1. Et arguitur primo quod solum haec dictio 'hominis' sit subiectum: quia ex distributione subiecti, et non ex alio, propositio redditur universalis; sed ista propositio reputatur universalis 'cuiuslibet hominis asinus currit', in qua distribuitur solum haec dictio 'hominis'; ergo haec dictio 'hominis' erat subiectum. Et similiter diceretur de ista propositione 'cuiuslibet contradictionis altera pars est vera', vel etiam de ista 'omnium oppositorum est eadem disciplina'; illae enim reputantur universales, et tamen in eis non distribuitur nisi obliquus; ergo in eis solum obliquus est subiectum.
2. Item, Aristoteles, in primo huius*, dicit istum syllogismum esse bonum 'cuiuslibet hominis asinus currit, omne risibile est homo; ergo cuiuslibet risibilis asinus currit'; et dicit Aristoteles illum syllogismum esse in prima figura; modo in prima figura medium est subiectum maioris et praedicatum minoris, et tamen in dicto syllogismo solus iste terminus 'homo', vel 'hominis', est medium; ergo solus erat subiectum maioris, in qua dicebatur 'cuiuslibet hominis asinus currit'; et sic habetur intentum, quod solus obliquus erat subiectum maioris.
3. Et confirmatur illa ratio: quia in prima figura subiectum maioris propositionis est sub quo fit subsumptio in minore; sed non fiebat subsumptio nisi sub isto termino distributo 'hominis'; ergo ille terminus solus erat subiectum.
4. Item, nisi 'hominis' esset subiectum in dicta propositione, sequeretur quod ista propositio esset indefinita 'cuiuslibet hominis asinus currit', eo quod ibi 'asinus' non distribuitur, qui tamen est subiectum vel principalior pars subiecti nisi iste terminus 'hominis' tantum esset subiectum; sed falsum esset dicere quod ista sit indefinita: quia si esset indefinita, sequeretur quod ex puris indefinitis esset bonus syllogismus, quod est contra Aristotelem. Et probatur consequentia: quia iste est bonus syllogismus 'cuiuslibet hominis asinus currit et animal est homo; ergo alicuius animalis asinus currit'; et sic ibi essent ambae praemissae indefinitae.
5. Item, fiat syllogismus talis 'omnem equum homo est videns, Brunellus est equus; ergo Brunellum homo est videns'. Tunc quaero quid sit subiectum maioris, utrum iste terminus 'equum', vel iste terminus 'homo', vel totum aggregatum 'equum homo'. Si tu dicas quod iste terminus 'equum', tunc habeo propositum. Si vero tu dicis quod iste terminus 'homo' est subiectum, contra hoc obiicitur: quia oporteret quod 'equum'esset pars praedicati, quod videtur inconveniens, quia nulla pars praedicati debet antecedere subiectum, et cum hoc propositio etiam esset manifeste indefinita, et sic ex indefinitis fieret syllogismus, sicut ante arguebatur, quod videtur esse inconveniens.
6. Et confirmatur ex alia difficultate quod haec dictio 'homo' non sit subiectum maioris. Quia subiectum maioris oportet esse in syllogismo aut medium aut aliquam extremitatem syllogismi. Modo non potest dici quod in dicto syllogismo iste terminus 'homo' sit medium, quia non ponitur in minori propositione. Nec est minor extremitas, immo solum iste terminus 'Brunellus'. Nec est maior extremitas, quia tunc iste terminus 'uidens' nihil faceret ad propositum; ergo non potest dici quod ibi 'homo' sit subiectum. Nec potest dici tertium, scilicet quod hoc totum 'equum homo' sit subiectum, quia illae duae dictiones non habent simul aliquam constructionem, vel conexionem; ideo non est possibile quod simul faciant unum subiectum; et tamen, sicut prius arguebatur, si hoc totum 'equum homo' esset subiectum, tunc oporteret quod esset in syllogismo praedicto medium vel aliqua extremitatum, quod tamen apparet falsum.
Oppositum arguitur: quia in libro Peri Hermeneias* ponit Aristoteles quod nullum nomen obliquum apud logicum debet poni nomen; et nulla causa videtur esse nisi quia per se non potest esse subiectum vel praedicatum enuntiationis.
Item, omnes scientiae debent sibi invicem consonare, quoniam omne verum omni vero consonat, ut habetur primo Ethicorum*; modo grammatica ponit quod obliquus non potest reddere suppositum verbo personali, immo nec adiectivum nisi substantivetur in neutro genere; et nihil aliud videtur esse suppositum verbo quam subiectum; unde grammatici dicunt quod haec nomina idem significant, scilicet 'subiectum' et 'suppositum*'.
Item, rationabile videtur quod determinatio non separetur a suo determinabili cum quod construitur, et tamen obliquus est determinatio recti quando ego dico 'hominis asinus currit'; igitur.
Item, videtur quod ista sit de 'est' secundo adiacente 'hominis asinus est', quod non esset nisi hoc totum 'hominis asinus' esset subiectum.
In ista quaestione est difficile aliquid demonstrare, sive demonstrative dicere. Sed videtur mihi probabilius, et magis consonum grammaticae scientiae, quod obliquus non sit subiectum, immo quod in dicta propositione hoc totum 'hominis asinus' sit subiectum: quia istae duae sunt similis sensus et similis constructionis 'hominis asinus currit' et 'asinus hominis currit'; et tamen omnes concedunt quod in secunda hoc totum 'asinus hominis' est subiectum; ergo similiter in prima hoc totum 'hominis asinus' erat subiectum.
Item, omnes concedunt quod in ista 'quilibet hominis asinus currit' hoc totum 'hominis asinus' est subiectum; ergo signo amoto adhuc illud idem erit subiectum, cum signum non sit subiectum nec pars subiecti; et quia sub qualibet universali contingit accipere indefinitam quae erit de eodem subiecto cum universali; modo huius universalis 'cuiuslibet hominis asinus currit' indefinita non oritur nisi amovendo signo; ergo ... et caetera.
Item, convertatur ista 'Brunellus est hominis asinus', convertetur 'ergo hominis asinus est Brunellus'; ideo illud quod ante erat praedicatum nunc est subiectum; sed omnes concedunt quod praedicatum primae erat hoc totum 'hominis asinus'; ergo ... et caetera.
Item, subiectum est de quo dicitur praedicatum; modo dicendo 'hominis asinus currit', ibi hoc praedicatum 'currit' dicitur de hoc toto 'hominis asinus'; ergo ... et caetera.
Ultimo, si haec dictio 'hominis' sola esset subiectum, tunc indigeremus in convertendo multa explicare, ut apparuit prius; et si totum possit saluari aeque bene sine indigentia talis explicationis, hoc videtur esse melius, eo quod frustra fit per plura quod aeque bene potest fieri per pauciora; sed totum bene saluari potest sine tali explicatione, ut apparebit in soluendo rationes aliorum.
Et cum hoc videretur mirabile quod copula propositionis, quae debet esse verbum, non explicetur in aliquo verbo, immo solum in illo nomine obliquo; immo apparet quod in tali explicatione totale verbum propositionis est in praedicato et nouum verbum ponitur copula; verbi gratia, 'hominis asinus est currens' explicaretur 'homo est cuius asinus est currens', et ibi primus 'est' esset copula, et non secundum, et sic copula intelligeretur in obliquo.
Tunc soluo omnes rationes aliorum.
1. Ad primam, dico quod ista 'cuiuslibet hominis asinus currit' non est simpliciter loquendo universalis, sed secundum quid, quia est indefinita, licet de obliquo universali sive distributo. Unde saepe distribuitur pars subiecti ita quod non distribuatur totale subiectum, ut si dico 'asinus cuiuslibet hominis currit'. Sed ista est universalis 'hominis quilibet asinus currit' quamvis sit de obliquo indefinito, quoniam a principaliori debet fieri denominatio.
2. Ad aliam, dico quod syllogizando possumus accipere sub termino distributo, sive sub dictione distributa, sive illa sit subiectum, sive praedicatum, sive pars subiecti, sive pars praedicati. Et sicut tu dicis istum syllogismum esse bonum 'cuiuslibet hominis asinus currit, Socrates est homo; ergo Socratis asinus currit', ita iste syllogismus est bonus 'homo omnem asinum est videns, Brunellus est asinus; ergo homo Brunellum est videns'. Et dico quod tales syllogismi non sunt proprie in figuris quas Aristoteles ponit in principio primi Priorum*, sed reducibiles sunt ad illas figuras secundum aliquam similitudinem.
3, 6. Et dico ultra quod non oportet medium syllogisticum esse subiectum vel praedicatum in maiore, sed sufficit quod sit dictio distributa, sub qua fit subsumptio in minore. Et ideo non oportet extremitates syllogismi esse subiecta vel praedicata propositionum.
4. Concedo etiam quod ex indefinitis vel particularibus est bonus syllogismus ubi aliqua pars subiecti vel praedicati est distributa et fieret sumptio sub illa. Unde bene sequitur 'C est A, B non est A; ergo B non est C', et de istis videbitur alias.
5. Ad ultimam, dico quod in ista propositione 'omnem equum homo est videns, 'homo' est subiectum et 'equum' est pars praedicati, cum sit eius determinatio. Nec est impossibile aliquid pertinens ad praedicatum ponere in principio propositionis, nec propter hoc est subiectum vel pars subiecti nisi supponat vel sit determinatio termini supponentis verbo. Nec valet obiectio quae contra hoc fiebat de extremitatibus syllogismi, quia dictum fuit quod non oportet illas esse extremitates propositionum.

Notes