Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q13

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q12 Q14
Latin English
Quaestio 13a UTRUM PROPOSITIONES DE PRAETERITO VEL FUTURO CONVERTANTUR SIMILITER ILLIS DE INESSE ET DE PRAESENTI
Tertia decima quaestio est utrum propositiones de praeterito vel futuro convertantur similiter illis de inesse et de praesenti.
1. Et arguitur quod sic: quia sicut se habet praesens ad praesens, ita praeteritum ad praeteritum et futurum ad futurum; ergo ... et caetera.
2. Item, si non similiter converterentur, sequeretur quod syllogismi de praeterito vel futuro in secunda vel tertia figura non possent perfici per reductionem ad primam, quod videtur inconveniens. Et patet consequentia: quia multi modi indigent reduci per dictas conversiones.
3. Item, Aristoteles ponit simpliciter et gratia formae regulas conversionum; ideo debent simpliciter tenere in omni materia, sive de praesenti, sive de praeterito, sive de futuro.
Oppositum arguitur: quia ista est vera 'nullus puer fuit senex', et tamen convertendo eam similiter illis de praesenti, convertens erit falsa, scilicet 'nullus senex fuit puer'. Et similiter obiicitur de particulari affirmativa: quia haec est vera 'aliquis senex fuit puer', et tamen convertens esset falsa, scilicet 'aliquis puer fuit senex'.
Item, haec est vera 'aliquis homo est mortuus', vel etiam ista 'aliquis homo est generandus', immo multi homines sunt mortui et multi homines generabuntur, et tamen convertentes essent falsae, scilicet 'aliquod mortuum est homo' vel 'aliquod generandum est homo'; ergo illae conversiones non sunt bonae; et causa quare non sunt bonae non videtur esse alia nisi propter praeteritum et futurum, scilicet quia iste terminus 'mortuum' est praeteriti temporis et iste terminus 'generandum' est futuri temporis; ergo non similiter convertuntur illae de
praeterito vel futuro sicut illae de praesenti.
Unde notandum est quod propositio dicitur simpliciter 'de praeterito' vel 'futuro' ratione verbi, quod est copula, ut haec propositiones 'homo erit albus', 'homo fuit albus', 'homo curret', 'homo cucurrit', et sic de aliis. Sed propositio dicitur 'de praeterito' vel 'futuro' secundum quid ratione subiecti vel praedicati, scilicet si subiectum vel praedicatum sit participium praeteriti vel futuri temporis, quamvis verbum sit praesentis temporis, ut 'homo est mortuus', 'homo est generandus. Et ad praesens dicemus solum de illis quae sunt simpliciter de praeterito vel futuro, scilicet ratione verbi, ita quod in eis subiectum et praedicatum sint nomina significativa sine tempore.
Deinde notandum est quod Aristoteles, primo Elenchorum*, docet distinguere illas de praeterito vel futuro, ut 'laborans sanabatur', quia unus sensus est 'qui est laborans sanabatur' et alius sensus est 'qui erat laborans sanabatur', ita quod subiectum uno modo accipitur supponere pro praesentibus et alio modo pro illis de tempore verbi.
Sed ad videndum magis causam huius, debetis scire quod, ut communiter dicitur in logica, praedicatum appellat suam formam, et hoc in ordine ad verbum quod est copula; ideo praedicatum solum supponit pro illis de tempore verbi. Verbi gratia, si heri non vidi nisi Socratem, qui tunc non erat albus, sed niger, et modo est albus, non est verum dicere 'ego heri vidi album', licet sit verum dicere 'ego heri vidi illum qui est albus', vel etiam sit verum dicere 'album ego heri vidi'. Sed subiectum, quia non sic restringitur ad formam verbi, semper retinet quod supponat pro praesentibus, licet per verbum ampliatur cum hoc ad tempus verbi. Ideo haec est duplex 'album ego vidi*', quia vel quod est album ego vidi, vel quod fuit album ego vidi.
Sed tunc oritur bona dubitatio, utrum talis propositio habeat duos sensus vel habeat unicum sensum habentem plures causas veritatis. Et secundum quod respondetur una pars vel alia, erit aliter et aliter respondendum de conversionibus. Verbi gratia, si illa 'quidam puer fuit senex*' habeat duos sensus, illa erit distinguenda tamquam multiplex; et erit unus sensus 'quidam qui est puer fuit senex', et erit simpliciter falsa; alius sensus erit 'quidam qui fuit puer fuit senex', et haec est simpliciter vera. Tunc ergo uterque eorum sensuum est per se considerandus seorsum, scilicet ista 'qui est puer fuit senex' convertetur 'igitur qui fuit senex est puer', et iste sensus 'qui fuit puer fuit senex' convertitur 'ergo qui fuit senex fuit puer'. Et tunc retinendo illum modum locutionis convertemus simpliciter universalem negativam in universalem negativam et particularem affirmativam in particularem affirmativam, et convertemus per accidens universalem affirmativam in particularem affirmativam, sicut in illis de praesenti.
Sed si dicimus quod illa propositio habet unum sensum et plures causas veritatis, tunc ipsa non est distinguenda, sed simpliciter concedenda vel simpliciter neganda. Et tunc eius sensus exponitur per unam de disiuncto extremo, scilicet subiecto. Verbi gratia, ista 'quidam puer fuit senex' valet istam 'quidam qui est vel fuit puer fuit senex', et haec est simpliciter concedenda; et tunc, unica conversione, convertitur in istam 'ergo quidam qui fuit senex est vel fuit puer'; et sic suo modo de aliis.
Sed tu quaeres quid sit dicendum de illa dubitatione, scilicet utrum talis propositio sit multiplex, habens duos sensus, vel sit sine multiplicitate, quamvis habeat plures causas veritatis. Ad hoc videtur esse respondendum quod orationes vocales significant ad placitum, et sic est dicendum de illis secundum exigentiam mentalium quas repraesentant. Si ergo dicta propositio repraesentat tibi mentalem* praedictam de subiecto disiuncto, tunc illa est tibi simplex et non distinguenda, sicut nec ista de disiuncto subiecto est distinguenda; sed si repraesentat tibi duas propositiones primo dictas inconiunctas, ita quod nec per modum copulationis nec per modum disiunctionis, tunc est tibi aequivoca et distinguenda, et in utroque sensu seorsum est convertenda. Unde credo quod nihil prohibet eandem vocem in uno esse aequivocam et in alio simplicem, immo in uno significativam et in alio non significativam; ideo semper respondendum est secundum exigentiam mentalium.
His visis rationes sunt hinc mihi solutae. Quia non sunt positae simpliciter, sed oportet observare praedicta. Tamen simpliciter conceduntur quantum ad hoc quod utrobique universalis negativa et particularis affirmativa convertuntur simpliciter et universalis affirmativa solum per accidens, et particularis negativa utrobique non convertitur.

Notes