Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q32

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q31 Index
Latin English
Quaestio 32a
UTRUM SCIENTIA DIFFERAT AB OPINIONE ET SCIBILE AB OPINABILI
Consequenter quaeritur, tricesimo secundo, utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili.
1. Et arguitur quod scibile non differt ab opinabili: quia de eadem conclusione Socrates habet syllogismum dialecticum et Plato syllogismum demonstrativum, et dialecticus solum generat opinionem et demonstrativus scientiam; ergo eadem conclusio est a Socrate opinata et a Platone scita; igitur idem scitur et opinatur et, per consequens, idem est scibile et opinabile.
2. Sed adhuc per istam rationem argueretur quod idem ab eodem est simul scitum et opinatum: quia idem homo de eadem conclusione potest scire syllogismum demonstrativum et dialecticum; ideo simul habebit de illa scientiam et opinionem.
3. Item, quod idem est scibile et opinabile arguo sic. Possibile est quod de eadem conclusione Socrates habeat assensum non firmum sed cum formidine ad oppositum (et talis assensus est opinio, et non scientia) et Plato de eadem conclusione habeat assensum demonstrativum et firmum (et illud est scientia); ergo ... et caetera.
Sed ista ratio non argueret quod idem esset ab eodem scitum et opinatum, immo potius argueret oppositum: quia impossibile est eundem hominem eidem conclusioni assentire firmiter et cum formidine ad oppositum: sed scientia est assensus firmus et opinio est assensus cum formidine ad oppositum:ergo impossibile est eundem de eodem habere simul scientiam et opinionem, licet diversi possunt habere.
4. Deinde, arguitur quod idem sit scientia et opinio: quia scibile et opinabile sunt idem, ut argutum est; ergo scientia et opinio. Consequentia probatur, per locum a coniugatis: quia habitus distinguuntur penes obiecta; ergo cum scibile et opinabile sunt idem, scientia et opinio sunt idem.
Oppositum est Aristotilis, in fine huius*, et patet per rationem ipsius: quia scientia est impossibilium aliter se habere et opinio est contingentium aliter se habere; sed contingens non est impossibile aliter se habere; ergo ... et caetera.
Notandum est quod scientia et opinio sunt habitus adhaesivi quibus aliquis adhaeret sive assentit aliquibus conclusionibus. Et credo quod scientia vel opinio non sit ipsa conclusio, sicut aliqui* dicunt; immo scientia vel opinio est adhaesio sive assensus superveniens ipsi conclusioni formatae. Possibile enim esset quod aliquis habeat propositionem formatam in mente, tamen nec ei assentit nec ei dissentit, et postea per rationem vel per experientiam vel per sensum generatur sibi assensus, qui iam est scientia vel opinio. Ideo credendum est quod conclusio scibilis vel opinabilis sit subiectum propinquum vel immediatum scientiae vel opinionis; ideo proprie loquendo dicitur scita vel opinata. Sed, sicut notat Aristotiles, aliud est obiectum remotum scientiae vel opinionis, scilicet res significata per terminos vel per aliquem terminum conclusionis scibilis vel opinabilis. Unde non solum de conclusionibus dicitur habere scientiam, sed etiam de lignis et lapidibus.
Tunc pono conclusiones. Prima est quod, loquendo de scibili vel opinabili remoto, omne scibile est opinabile et omne opinabile est scibile. Probatio: omnis res <est>scibilis et omnis res <est> opinabilis; igitur ... et caetera. Maior probatur: quia omnis res significata per terminum conclusionis scibilis est scibilis; modo omnis res de mundo significatur per multos terminos conclusionum scibilium, quoniam multae conclusiones scibiles componuntur ex istis terminis 'ens', 'unum', 'diversum', 'causa', 'causatum', et sic de aliis, qui quidem termini significant omnia entia; ideo omnia sunt scibilia; modo consimili ratione probatur quod omnia scibilia sunt opinabilia.
Deinde instatur iuxta istam opinionem vel conclusionem. Pono quod de eodem aliquis simul habeat scientiam et opinionem cum formidine ad oppositum, immo opinionem veram et falsam. Ideo possibile est quod simul tu scis patrem tuum firmiter esse hominem et eundem patrem tu credis et opinaris esse asinum, tamen non secundum eandem conclusionem. Nam secundum istam propositionem 'omne animal rationale mortale est homo' tu scis patrem tuum esse hominem. Sed ponamus quod pater tuus sit remotus a te et indutus pelle asinina. Tunc illud quod vides credis esse asinum et illud est pater tuus; igitur ... et caetera. Illa conclusio habebit pro opinabili immediato hanc propositionem 'illud est asinus'.
Deinde dicendum est de scibili et opinabili immediato. Et primo distinguo inter scientiam et opinionem veram. Scientia est assensus firmus cum firmitate et evidentia et per principia firma et evidentia et prima. Dico quod exigitur firmitas veritatis ad hoc ut conclusio sit scibilis; ideo de possibilibus aliter se habere, id est de propositionibus contingenter se habentibus, non est scientia. Requiritur etiam firmitas assensus: quia quamuis propositio sit firmiter vera et necessaria, si tamen aliquis assentiat ei non firmiter sed cum formidine, ille assensus nondum est scientia, sed solum opinio. Deinde etiam requiritur evidentia, ad differentiam fidei: quia articulus cui assentitur per fidem est firmissimae veritatis, et ille assensus etiam debet esse firmus sine aliqua formidine, sed tamen non est scientia, quia deficit evidentia. Dico etiam "per principia" ad differentiam habitus qui vocatur 'intellectus', qui non est scientia, quamuis sit firmus et evidens. Sed dico "per principia prima et evidentia" quia licet sint conclusiones necessariae, tamen possibile est quod praemissae essent solum probabiles, et tunc non facerent scientiam. Hoc dictum sit de scientia.
Deinde, de opinione, dico quod multipliciter accipitur. Uno modo large, pro omni assensu carente evidentia; et sic fides bene diceretur opinio, et eadem ratio faceret uni scientiam et alteri opinionem solum, eo quod praemissae essent uni evidenter demonstratae et alteri forte non essent demonstratae nec etiam evidentes. Secundo modo opinio dicitur, magis proprie, propter carentiam firmitatis et carentiam evidentiae simul. Sed tunc infirmitas potest esse ex parte habentis, quia non firmiter assentit, vel potest esse ex parte medii, vel potest esse ex parte ipsiusmet conclusionis, quia conclusio non est firmae ueritatis sed contingentis.
Tunc breviter dico quod omnibus modis praeter istum ultimum modum eadem <conclusio> est opinabilis et scibilis, sicut arguebatur a principio quaestionis. Sed isto modo ultimo, prout opinio dicitur ex carentia evidentiae et ex carentia firmitatis ex parte ipsius conclusionis scibilis, nullum scibile est opinabile et nullum opinabile est scibile, Quia omne scibile est cum firmitate et evidentia et omne opinabile, hoc ultimo modo, est non firmum, quia est contingens; igitur et caetera. Et de hoc modo intendebat Aristotiles*.
Per hoc ad rationes. Et patet faciliter solutio rationum.
1. Concedo enim quod de eodem potest haberi syllogismus dialecticus et demonstrativus, et assensus firmus et non firmus, ita quod firmitas et infirmitas proveniat ex parte mediorum per quae fit assensus; sed non est possibile sic quod firmitas et infirmitas proveniat ex parte eiusdem conclusionis.
2. Sed dubium est de illo de quo arguebatur, scilicet quia de eadem conclusione tu simul habes syllogismum dialecticum et syllogismum demonstrativum, utrum igitur de ea habeas scientiam et opinionem. Et ad hoc dico quod quia hoc nomen 'opinio' connotat inevidentiam aut carentiam firmitatis, ideo non simul habes scientiam et opinionem. Sed bene habes simul istam scientiam et istum habitum quem habebas antequam haberes, qui tunc erat opinio. Quoniam si assentis conclusioni per syllogismum dialecticum, tu habebis opiniomem, quae est iste assensus, et dicitur opinio propter infirmitatem vel inevidentiam. Deinde si tibi superveniat demonstratio, non credo quod ille assensus corrumpatur, immo magis fortificatur et firmatur; ideo non corrumpitur opinio. Sed si corrumpitur, non desinit esse opinio quia desinit esse inevidentia aut infirmitas. Et ideo opinio erit scientia, vel saltem cum scientia, sed numquam erit scientia opinio.
3. Tunc, ad ultimam rationem, dicentem quod idem est scibile et opinabile, concedo praeter ultimum modum qui dictus fuit.
4. <Sed quando arguitur> "ideo idem est opinio et scientia", negatur consequentia. Nec est ibi locus a coniugatis, quia ille non tenet nisi in praedicatis quidditativis; unde non sequitur 'album est dulce; ergo albedo est dulcedo', 'homo est albus; igitur humanitas est albedo'. Et quando dicitur quod <habitus> distinguuntur per obiecta, dico <quod ita est de illis> sicut de potentiis. Nam potentiae sic distinguuntur per obiecta quod si haec est circa aliquod obiectum circa quod alia potest non esse, sequitur quod sunt potentiae distinctae, ut intellectus et sensus. Sed si sint circa idem obiectum, non propter hoc sequitur quod sint eaedem potentiae, quia intellectus, phantasia et sensus communis et visus exterior sunt bene circa <idem> obiectum, scilicet circa colorem; tamen non dicuntur eaedem potentiae. Igitur ita dicam de habitibus quod non sequitur quod sint idem si sint circa idem obiectum, ut continentia et temperantia sunt circa idem obiectum, ut patet secundo Ethicorum*, et tamen non sunt idem.

Notes