Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q13

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q12 Q14
Latin English
Quaestio 13a
UTRUM NECESSE SIT MAGIS SCIRE PRAEMISSAS QUAM CONCLUSIONEM
Consequenter quaeritur, decimo tertio, utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem.
1. Arguitur quod non: quia nec necesse est scire praemissas nec conclusionem; igitur neutrum est necessarium magis scire. Antecedens patet: quia possibile esset quod Socrates non foret, et ita de quolibet alio.
2. Item, possibile est quod illa propositio 'luna eclipsatur', vel 'luna est eclipsabilis', esset tibi nota et certa, et sic esset tibi scita, et tamen praemissae ex quibus deberet demonstrari essent tibi occultae et difficilis inquisitionis, scilicet antequam haberes demonstrationes; igitur non magis sciuntur praemissae, et sic non est necesse magis scire praemissas.
3. Item, eo quod est perfecte scitum nihil est magis scitum, sicut eo quod est perfecte album nihil est magis album; sed conclusio per demonstrationem est perfecte scita; igitur praemissae non sunt magis scitae.
4. Item, quinto Physicorum*, dicit Aristotiles quod minus dicitur propter permixtionem sui contrarii, sicut minus album dicitur quia plus est permixtum de nigro, et minus calidum dicitur quia plus est permixtum de frigiditate; sed numquam in scientia conclusionis est aliquid permixtum de contrario, scilicet <de> ignorantia, vel de errare vel dubitare; ergo conclusio non est minus scita.
5. Item, conclusio <propriissime> scitur, ut uult Lincolniensis, primo Posteriorum* (et ob hoc habitum conclusionis vocat 'scientiam', habitum autem principiorum non vocat 'scientiam' sed 'intellectum'); modo illud quod scitur propriissime magis scitur quam illud quod scitur communiter et improprie; ergo conclusio magis scitur.
6. Item, scientia conclusionis et scientiam praemissarum non sunt eiusdem speciei; ideo in sexto Ethicorum* ponuntur esse diversae species vel diversa genera habituum intellectualium; modo quae non sunt eiusdem speciei non sunt ad invicem comparabilia, ut declaratum est septimo Physicorum*; igitur scientia praemissarum et scientia conclusionis non sunt ad invicem comparabiles et, per consequens, principium non potest dici magis aut minus scitum quam conclusio.
7. Item, quarto Physicorum*, dicit Aristotiles quod omne excedens componitur ex eo quod excedit, vel ex consimili, et ex illo in quo excedit, sicut quattuor, qua excedunt tria, componuntur ex tribus; et isto modo scientia praemissarum non componitur ex scientia conclusionis, nec ex alio consimili quod excedit eam; ergo praemissae non possunt dici magis scitae.
Oppositum patet <per> Aristotilem, primo huius*.
Ad quaestionem breviter respondeo ponendo conclusiones. Prima est quod possibile est aliquam conclusionem demonstrare per aliquas praemissas, et tamen postea, illa demonstratione omnino oblita, illa conclusio magis et firmius scitur et creditur quam illae praemissae. Et causa illius est quia eadem conclusio potest aliquando demonstrari per multas demonstrationes, quarum demonstrationum aliquae sunt per praemissas evidentiores quam aliae. Ideo ponamus quod A sit conclusio demonstrata per praemissas B, quae quidem praemissae non sunt prima principia sed sunt demonstratae cum multo processu ex aliis praemissis. Tunc ponamus quod eadem conclusio demonstratur per praemissas B et iterum ex <aliis> praemissis, quae quidem praemissae sunt multo evidentiores et propinquiores primis principiis quam essent praemissae B. Tunc ergo praemissae illae faciunt conclusionem illam A sciri magis et certius quam ante sciebatur per praemissas B, et sic nihil prohibet quod conclusio A magis sciatur quam praemissae B sciantur. Et sciatis quod per istum modum saepe praemissae <quae> demonstrant conclusionem postea demonstrantur per illam conclusionem, scilicet quando contingit quod illa conclusio est demonstrata per alias praemissas.
Secunda conclusio <est> quod necesse est praemissas esse notiores sua conclusione quando per eas demonstratur illa conclusio, vel quando illa conclusio primitus est demonstrata per eas. Quia nisi praemissae essent tunc notiores conclusione, sequeretur quod esset petitio principii, et non demonstratio, quod est contra positum, quia positum <est> quod conclusio tunc demonstretur per illas praemissas. Item, praemissae quando demonstrant conclusionem notificant nobis conclusionem; ideo oportet notificationem fieri per magis nota; ideo tunc praemissae sunt magis notae et caetera.
Tertia conclusio est quod oportet semper praemissas esse notiores conclusione si conclusio solum fuerit demonstrata per illas praemissas, scilicet unica demonstratione, ita quod non oblita sit illa demonstratio. Et hoc probatur per rationem Aristotilis: quia propter quod unumquodque, tale est illud magis tale est (si additae sunt condiciones dictae in praecedenti quaestione); sed in casu posito propter illas praemissas esse scitas, et non propter alias, conclusio est scita et credita; ergo oportet illas praemissas esse magis scitas et magis creditas.
Notandum est quod multi* dicunt consimiles comparationes esse faciendas quantum ad veritatem et quantum ad necessitatem conclusionis et praemissarum. Praemissae <enim> sunt magis verae et magis necessariae, eo quod propter ueritatem et necessitatem earum conclusio est vera et necessaria, et ita dicit Aristotiles, secundo Metaphysicae*, quod principia primo oportet esse uerissima, cum sint ex se vera, et sic de aliis.
Causa brevitatis tamen ego respondeo quod illae conclusiones de veritate et falsitate non sunt concedendae ad proprietatem sermonis. Quia falsum est dicere quod conclusio sit vera et necessaria propter veritatem et necessitatem praemissarum: quia si formaretur absque praemissis, adhuc ipsa esset vera et necessaria; ideo conclusio in sua veritate et necessitate non dependet a ueritate vel necessitate praemissarum. Sed tamen dicta Aristotilis et aliorum de veritate et necessitate huius modi sic debent intelligi quod in omni demonstratione propter quid causae veritatis et necessitatis praemissarum sunt potiores et priores quam causa propinqua veritatis et necessitatis conclusionis, et causa propinqua veritatis aut necessitatis <conclusionis> dependet ex causis veritatis et necessitatis praemissarum, et hoc est dictum quod esse ita sicut per conclusionem significatur esse dependet ab hoc quod est ita sicut per praemissas. Ideo potest concludi quod magis potius et prius est ita sicut significatur per praemissas quam sit ita sicut per conclusionem significatur. Et sicut prius dixi istum modum modificetis in intellectu uestro secundum ea quae prius dicta sunt de causis veritatis propositionum.
Et ex istis dictis finaliter concludo quod praemissae in demonstratione sunt magis verae et magis necessariae obiective quam conclusio, et quod veritas et necessitas praemissarum est obiective, non formaliter, causa veritatis vel necessitatis conclusionis. Tamen in demonstratione quid et a posteriori non esset ita, immo e converso.
Tunc ad rationes.
1. Ad primam, concedo quod non est necesse scire praemissas nec conclusiones. Sed sensus debet esse condicionalis, scilicet quod est necesse, si conclusio demonstratur per praemissas, illas praemissas esse magis scitas.
2. Ad aliam, dico quod per demonstrationem propter quid non docemur quod luna eclipsatur, quia hoc videmus ad sensum, et hoc supponimus, nec illud quaerimus, sed hoc videntes quaerimus propter quid luna eclipsatur. Ideo concedo bene quod magis possimus scire, et certius, lunam eclipsari vel esse eclipsabilem quam sciamus demonstrando illam conclusionem propter quid. Tamen impossibile est quod sciamus magis propter quid luna eclipsatur quam praemissas per quas hoc demonstratur.
3. Ad aliam, solvitur per distinctionem de perfecto datam quinto Metaphysicae*. Aliquid enim dicitur 'perfectum' simpliciter, et tunc nihil est perfectius; aliud dicitur 'perfectum' in suo genere vel specie, et tunc nihil est perfectius in suo genere vel specie. Perfectum igitur simpliciter est deus, sed in genere animalis perfectum est homo, et in specie canum aliquis canis. Tunc ego dico quod nulla conclusio perfecte scitur, quia principia magis sciuntur et perfectius, sed conclusio demonstrata bene scitur perfecte in genere scientiae conclusionum vel in specie talium conclusionum.
4. Ad aliam, dico quod secundum + quod est per se motus demonstrationis numquam minus nisi cum commixtione contrarii+ sed non oportet ita esse in aliis qualitatibus. Nam minor bonitas est bene sine malitia aliqua, sicut possibile est quod omnis sanctus est minus bonus alio et intelligentia quaedam est minus bona deo; tamen nihil est ibi malitiae. Ita potest esse lumen minus intensum, sine mixtione contrarii, quia lumen non habet contrarium, et ita est in proposito quod aliquid potest esse minus scitum alio, licet sit ibi minus erroris gradus vel dubitationis, et est una scientia minus perfecta alia sine gradu erroris.
5. Ad aliam, dicendum est quod conclusio non dicitur magis proprie sciri quam principium eo quod perfectius aut evidentius sciatur, sed solum ex eo quod hoc nomen 'scientia', quando stricte sumitur secundum suam propriam significationem, restringitur ad significandum scientias conclusionum, et tunc hoc nomen 'intellectus' significat notitias principiorum. Et secundum istum modum diceremus quod intellectus est notitia certior et firmior quam scientia, et reuerteretur totum in idem.
7. Ad aliam, dicitur similiter quod illa auctoritas, in septimo Physicorum*, de excessu intelligitur ubicumque fit comparatio vel excessus secundum determinatam proportionem vel mensuram. Sed aliae sunt comparationes, sive proportiones, et mensurae quae essent inter diversa specie vel genere, ut quod homo est perfectior asino et deus homine, cum deus non componatur ex perfectione humana nec ex aliquo consimili, et ita est in proposito. Principium enim est magis scitum quam conclusio secundum aliquam proportionem vel mensuram.
Et sic est finis huius quaestionis.

Notes