Authors/Boethius/isagoge/CPorII/L5

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | isagoge‎ | CPorII
Jump to navigationJump to search

LIBER QUINTUS

Latin English
[ 5.01 ]
[5.01.01] ƿ Expeditis per se omnibus quae proposuit et quantum in uniuscuiusque consideratione poterat, ad scientiae terminum breviter adductis nunc iam non de singulorum natura, id est vel generis vel differentiae vel speciei vel proprii vel accidentis sed de ad se invicem relatione pertractat. Nam qui communiones ac differentias rerum colligit, non ut sunt per se res illae considerat sed ut ad alias comparentur. Id autem duplici modo, vel similitudine, dum communitates sectatur, vel dissimilitudine, dum differentias. Quae cum ita sint, nos quoque, ut adhuc fecimus, propter planiorem intellectum philosophi uestigia persequentes ordiemur de his communionibus quae assunt generi et speciei et differentiae vel proprio et accidenti.
COMMUNE QUIDEM OMNIBUS EST DE PLURIBUS PRAEDICARI, ƿ SED GENUS QUIDEM DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS, ET DIFFERENTIA SIMILITER, SPECIES AUTEM DE HIS QUAE SUB IPSA SUNT INDIVIDUIS, AT VERO PROPRIUM ET DE SPECIE CUIUS EST PROPRIUM ET DE HIS QUAE SUB SPECIE SUNT INDIVIDUIS, ACCIDENS AUTEM ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS. NAMQUE ANIMAL DE EQUIS ET BOBUS [ET CANIBUS] PRAEDICATUR, QUAE SUNT SPECIES, ET DE HOC EQUO ET DE HOC BOVE, QUAE SUNT INDIVIDUA, IRRATIONALE VERO ET DE EQUIS ET DE BOBUS PRAEDICATUR ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES, SPECIES AUTEM, UT HOMO, SOLUM DE HIS QUI SUNT PARTICULARES PRAEDICATUR, PROPRIUM AUTEM, QUOD EST RISIBILE, ET DE HOMINE ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES, NIGRUM AUTEM ET DE SPECIE CORUORUM ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES, QUOD EST ACCIDENS INSEPARABILE, ET MOVERI DE HOMINE ET DE EQUO, QUOD EST ACCIDENS SEPARABILE SED PRINCIPALITER QUIDEM DE INDIVIDUIS, SECUNDUM POSTERIOREM VERO RATIONEM DE HIS QUAE CONTINENT INDIVIDUA.
Antequam singulorum ad unumquodque habitudinem tractet, illam prius respicit quam omnes ad se invicem habere videantur. ƿ Haec est autem una communio quae propositarum quinque rerum numerum pluralitate praedicationis includit omnia enim de pluribus praedicantur. In hoc ergo sibi cuncta communicant. Nam et genus de pluribus praedicatur, itemque species ac differentia et proprium et accidens. Quae cum ita sint, est eorum una atque indiscreta communio de pluribus plaedicari. Disgregat autem ipsam de pluribus praedicationem, quemadmodum in singulis fiat, quod unumquodque propositorum de quibus pluribus praedicetur ostendit. Ait enim genus quidem de pluribus praedicari, id est speciebus ac specierum individuis, ut animal praedicatur de homine atque equo ac de his individuis quae sub homine sunt atque sub equo. Item genus praedicatur de differentiis specierum atque id iure. Quoniam enim species differentiae informant, cum genus de speciebus praedicetur, consequens est ut etiam de his dicatur quae specierum substantiam formamque efficiunt. Quo fit ut genus etiam de differentiis praedicetur ac non de una sed de pluribus; dicitur enim quod rationabile est, esse animal et rursus quod irrationabile est, esse animal. Ita genus de speciebus ac differentiis praedicatur ac de his quae sub ipsis sunt individuis. Differentia vero de speciebus dicitur pluribus ac de earum individuis, ut irrationabile et de equo praedicatur ac bove, quae sunt plures species, et de his quae sub ipsis sunt individuis eodem modo dicitur; nam quod de universali praedicatur, praedicatur et de individuo. Quodsi differentia de speciebus dicitur, praedicabitur etiam de eiusdem speciei subiectis. ƿ Species vero de suis tantum individuis praedicatur; neque enim fieri potest, ut quae species est ultima quaeque vere species ac magis species nuncupatur, haec alias deducatur in species. Quod si ita est, sola post speciem individua restant. Iure igitur species de suis tantum individuis praedicantur, ut homo de Socrate, Platone, Cicerone et caeteris. Proprium item de specie praedicatur cuius est proprium, neque enim esset proprium alicuius, si de alio diceretur; de quo enim unaquaeque res 'et soli et omni et semper' dicitur, eiusdem proprium esse monstratur. Quae cum ita sint proprium de specie dicitur, ut risibile de homine; omnis enim homo risibilis est. Dicitur etiam de individuis speciei de qua praedicatur; est enim Socrates, Plato et Cicero risibilis. Accidens vero et de speciebus pluribus dicitur et de diversarum specierum individuis. Dicuntur enim coruus atque Aethiops nigri et hic coruus et hic Aethiops, qui sunt individui, nigri secundum nigredinis qualitatem vocantur. Atque hoc quidem est accidens inseparabile. Sed multo magis separabilia accidentia pluribus inhaerescunt, ut moveri homini et bovi -- uterque enim movetur -- et rursus ea quae sub homine sunt atque bove individua, moveri saepe praedicantur. Sed advertendum est auctore Porphyrio quod ea quae accidentia sunt, principaliter quidem de his dicuntur in quibus sunt individuis, secundo vero loco ad universalia individuorum referuntur. Atque ita praedicatio ƿ superiorum redditur, ut quoniam nigredo singulis coruis adest accidentis nigredinis inficit, idcirco eam de specie quoque praedicamus dicentes coruum, ipsam speciem, nigrum esse.
[ 5.02 ]
[5.02.01] In quibus omnibus mirum videri potest, cur genus de proprio praedicari non dixerit nec vero speciem de eodem proprio nec differentiam de proprio sed tantum genus quidem de speciebus ac differentiis, differentiam vero de speciebus atque individuis, speciem de individuis, proprium de specie atque individuis, accidens de speciebus atque individuis. Fieri enim potest ut quae maioris praedicationis sint, ea de cunctis minoribus praedicentur, et quae aequalia sunt, sibimet convertuntur, eoque fit ut genus de differentiis, de speciebus, de propriis, de accidentibus praedicetur, ut cum dicimus 'quod rationale est, animal est', genus de differentia, 'quod homo est, animal est', genus de specie, 'quod risibile est, animal est,' genus de proprio, 'quod nigrum est', si forte coruum vel Aethiopem demonstremus, 'animal est,' genus de accidenti praedicamus. Rursus 'quod homo est, rationale est', differentia de specie, ƿ 'quod risibile est, rationale est,' differentia de proprio, 'quod nigrum est, rationale est', si Aethiopem demonstremus, differentia de accidenti; item 'quod risibile est, homo est', species de proprio, 'quod nigrum est, homo est,' si Aethiopem designemus, species de accidenti. Qua in re etiam 'quod nigrum est, risibile est' in Aethiopis demonstratione ut proprium de accidenti praedicatur. Converti autem ad totum accidens potest, ut quoniam in individuis singulorum esse proponitur, idcirco de superioribus etiam praedicetur, ut quoniam Socrates animal est, rationalis est, risibilis est et homo est, cumque in Socrate sit caluitium, quod est accidens, praedicetur idem accidens de animali, de rationali, de risibili, de homine, ut accidens de quattuor reliquis praedicetur. Sed horum profundior quaestio est nec ad soluendum satis est temporis, hoc tantum ingredientium intellegeutia expectet, quod alia quidem recto ordine praedicantur, alia vero obliquo, quoniam moveri hominem rectum est, id quod movetur hominem esse conversa locutione proponitur. Quocirca rectam Porphyrius in omnibus propositionem sumpsit. Quodsi quis vim praedicationis et solutionis attenderit in singulis praedicationibus comparans, eas quidem ƿ prolationes quae rectae sunt, inveniet a Porphyrio esse enumeratas, eas vero quae converso ordine praedicantur, fuisse sepositas.
[ 5.03 ]
DE COMMUNIBUS GENERIS ET DIFFERENTIAE
COMMUNE EST AUTEM GENERI ET DIFFERENTIAE CONTINENTIA SPECIERUM. CONTINET ENIM ET DIFFERENTIA SPECIES, ETSI NON OMNES QUOT GENERA. RATIONALE ENIM ETIAMSI NON CONTINET EA QUAE SUNT IRRATIONABILIA QUEMADMODUM ANIMAL SED CONTINET HOMINEM ET DEUM, QUAE SUNT SPECIES. ET QUAECUMQUE PRAEDICANTUR DE GENERE UT GENERA, ET DE HIS QUAE SUB IPSO SUNT SPECIEBUS PRAEDICANTUR, ET QUAECUMQUE DE DIFFERENTIA PRAEDICANTUR UT DIFFERENTIAE, ET DE EA QUAE EX IPSA EST SPECIE PRAEDICABUNTUR. NAM CUM SIT GENUS ANIMAL, NON SOLUM DE EO PRAEDICANTUR UT GENERA SUBSTANTIA ET ANIMATUM SED ETIAM DE HIS QUAE SUNT SUB ANIMALI SPECIEBUS ƿ OMNIBUS PRAEDICANTUR HAEC USQUE AD INDIVIDUA. CUMQUE SIT DIFFERENTIA RATIONALIS, PRAEDICATUR DE EA UT DIFFERENTIA ID QUOD EST RATIONE UTI. NON SOLUM AUTEM DE EO QUOD EST RATIONALE SED ETIAM DE HIS QUAE SUNT SUB RATIONALI SPECIEBUS PRAEDICABITUR RATIONE UTI. COMMUNE AUTEM EST ET PEREMPTO GENERE VEL DIFFERENTIA SIMUL PERIMI QUAE SUB IPSIS SUNT; QUEMADMODUM ELLIM SI NON SIT ANIMAL, NON EST EQUUS NEQUE HOMO, ITA SI NON SIT RATIONALE. NULLUM ERIT ANIMAL QUOD UTATUR RATIONE.
[5.03.01] Post eam quae cunctis adesse visa est communitatem, singulorum ad se similitudines ac dissimilitudines quaerit. Et quoniam inter quinque proposita genus ac differentia universalioris praedicationis sunt, siquidem genus species continet ac differentias, differentiae vero species continent neque ab his ullo modo continentur, primum generis ac differentiarum similitudines colligit. Ac primam quidem ponit hanc. Dicit enim commune esse generi ac differentiae, ut species claudant; ƿ nam sicut genus sub se habet species, ita etiam differentia tametsi non tantas quot habet genus. Etenim genus quoniam differentiam etiam claudit et non unam tantum sub se differentialn cohercet ac retinet, plures necesse est habeat sub se species, quam quaelibet una earum differentiarum quas claudit. ut animal praedicatur de rationabili et irrationabili. Quodsi ita est, praedicabitur et de his quae sub rationali sunt positae speciebus et de his quae sub irrationali. Est ergo commune animali et rationali, id est generi et differentiae, quod sicut genus de homine et de deo praedicatur, ita etiam rationale. Quod est differentia, de deo ac de homine dicitur. Sed non in tantum haec praedicatio funditur quantum animalis, id est generis. Animal enim non de deo solum atque homine sed de equo et bove praedicatur, ad quae rationalis differentia non pervenit. Sed quandocumque deum supponimus animali, secundum eam opinionem facimus quae solem stellasque atque hunc totum millium animatum esse confirmat, quos etiam deorum nomine, ut saepe dictum est, appellaverunt. Secunda item communio est generis ac differentiae, quoniam quaecumque praedicantur de genere ut genera, eadem de his quae sub ipso sunt speciebus praedicantur; ad hanc similitudinem ƿ quaecumque de differentia praedicantur ut differentiae, et de his quae sub differentia sunt ut differentiae praedicantur. Cuius sententiae talis est expositio. Sunt plura quae de generibus praedicantur ut genera, ut de animali dicitur animatum, dicitur substantia, atque haec ut genera. Haec igitur praedicantur et de his quae sub animali sunt, ut genera rursus; nam hominis et animatum et substantia genus est, sicut ante fuerat animalis. Item in ipsis differentiis quaedam differentiae inveniuntur quae de ipsis differentiis praedicantur, ut de rationali duae differentiae dicuntur. Quod enim rationale est, utitur ratione vel habet rationem. Aliud est autem uti ratione, aliud habere rationem, ut aliud est habere sensum, aliud uti sensu. Habet quippe sensum et dormiens sed minime utitur, ita quoque dormiens habet rationem sed minime utitur. Ergo ipsius rationabilitatis quaedam differentia est ratione uti sed sub ratioaabilitate homo positus est: praedicatur igitur de homine ratione uti ut quaedam differentia. Differt enim a caeteris animalibus homo, quia ratione utitur. Demonstratum igitur est quia sicut ea quae de genere praedicantur, dicuntur de generi subiectis, ita etiam ea quae de differentia praedicantur, dicuntur de his quae differentiae supponuntur. Tertium commune est quod ƿ sicut absumptis generibus species interimuntur, ita absumptis differentiis species de quibus differentiae praedicantur, intereunt. Commune enim est hoc, universalium in substantia pereuntium perire subiecta. Sed prima communio demonstravit genera de speciebus praedicari, sicut etiam differentias. Propter hanc igitur similitudinem si auferantur genera, species pereunt, sicut etiam species perire necesse est quae sub differentiis sunt, si universales earum differentiae consumantur. Cuius exemplum est: si enim auferas animal, hominem atque equum sustuleris, quae sunt species positae sub animali, si auferas rationale, hominem deumque sustuleris, qui sunt sub rationali differentia collecti. Et de communitatibus quidem hactenus, nunc de generis et differentiae dissimilitudine perpendit.
[ 5.04 ]
DE PROPRIIS GENERIS ET DIFFERENTIAE
PROPRIUM AUTEM GENERIS EST DE PLURIBUS PRAEDICARI QUAM DIFFERENTIA ET SPECIES ET PROPRIUM ET ACCIDENS; ANIMAL ENIM DE HOMINE ET EQUO ET AVE ET SERPENTE, QUADRUPES VERO DE SOLIS QUATTUORPEDES HABENTIBUS, HOMO vero DE SOLIS INDIVIDUIS ET HINNIBILE DE EQUO ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES, ET ƿ ACCIDENS SIMILITER DE PAUCIORIBUS. OPORTET AUTEM DIFFERENTIAS ACCIPERE QUIBUS DIVIDITUR GENUS, NON EAS QUAE COMPLENT SUBSTANTIAM GENERIS. AMPLIUS GENUS CONTINET DIFFERENTIAM POTESTATE; ANIMALIS ENIM HOC QUIDEM RATIONALE EST, ILLUD VERO IRRATIONALE. AMPLIUS GENERA QUIDEM PRIORA SUNT HIS QUAE SUNT SUB SE POSITAE DIFFERENTIIS, PROPTER QUOD SIMUL QUIDEM EAS AUFERUNT, NON AUTEM SIMUL AUFERUNTUR; SUBLATO ENIM ANIMALI AUFERTUR RATIONALE ET IRRATIONALE. DIFFERENTIAE VERO NON AUFERUNT GENUS; NAM SI OMNES INTERIMANTUR, TAMEN SUBSTANTIA ANIMATA SENSIBILIS SUBINTELLEGITUR, QUAE EST ANIMAL. AMPLIUS GENUS QUIDEM IN EO QUOD QUID EST, DIFFERENTIA vero IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST, QUEMADMODUM DICTUM EST, PRAEDICATUR. AMPLIUS GENUS QUIDEM UNUM EST SECUNDUM UNAMQUAMQUE SPECIEM, UT HOMINIS ID QUOD EST ANIMAL, DIFFERENTIAE VERO PLURIMAE, UT RATIONALE, MORTALE. MENTIS ET DISCIPLINAE PERCEPTIBILE, QUIBUS AB ALIIS DIFFERT. ET GENUS QUIDEM CONSIMILE EST MATERIAE, FORMAE VERO DIFFERENTIA. CUM AUTEM SINT ET ALIA COMMUNIA ƿ ET PROPRIA GENERIS ET DIFFERENTIAE, NUNC ISTA SUFFICIANT.
[5.04.01] Proprium quidem quid sit, convenienti atque integro vocabulo definitum est. Sed per abusionem illa etiam propria quorumlibet dicuntur quae in unaquaque re ab aliis continent differentiam, licet cum aliis sint ea ipsa communia. Per se quippe proprium est homini quod ei omni et soli et semper adest, ut risibilitas, per usurpatam vero locutionem etiam proprium hominis rationabilitas dicitur non per se proprium quippe quod ei cum deorum est natura commune sed homini rationabilitas proprium dicitur ad discretionem pecudis, quod rationale non est; id vero propter hanc causam, quoniam id proprium uniuscuiusque dicitur quod habet suum. Quo igitur quis ab alio differt, proprium eius non absurda usurpatione praedicatur. Sed nunc quod dicit proprium generis esse de pluribus praedicari quam caetera quattuor, id ipsum generis tale proprium est, quale per se proprium dici solet, id est quod semper <et> omni et soli adsit generi. Generi enim soli adest, ut differentia, specie, proprio, accidenti uberius atque affluentius praedicetur. Sed de his differentiis, speciebus, propriis, atque accidentibus id dici potest quae sub quolibet ƿ genere sunt, id est differentiae quidem quae quodlibet dividunt genus, species vero quae divisibilibus generis differentiis informatur, proprium autem illius speciei quae sub illo genere est quod differentiis est divisum, accidentiaque quae his haereant individuis quae sub ea specie sunt quam designatum genus includit. Hoc facilius exempla declarant. Sit enim genus animal, quadrupes ac bipes differentiae sub animalis positae continentia, homo atque equus species sub eodem genere constitutae, risibile atque hinnibile propria earundem specierum, velox vero vel bellator accidentia quae his individuis accidunt quae sub speciebus equi atque hominis continentur: animal igitur, quod est genus, praedicatur et de quadrupede et bipede, quae sunt differentiae, quadrupes vero de bipede non dicitur sed tantum de his animalibus quae quattuor pedes habent; plus igitur praedicatur genus quam differentia.
Rursus homo de Platone ac Socrate praedicatur, animal vero non modo de hominibus individuis, verum etiam de caeteris irrationabilibus individuis dicitur; plus igitur genus quam species praedicatur. Sed cum sit proprium hinnibile equi speciei cumque ƿ genus quam species uberius praedicetur, praedicatio quoque generis proprii supergreditur praedicationem. Accidens quoquo etsi pluribus inesse potest, tamen saepe genere contractius invenitur, ut bellator non proprie nisi homo dicitur, ut velocitas in paucis animalibus invenitur. Quo fit, ut genus differentia, specie, proprio et accidentibus amplius praedicetur. Atque haec est una proprietas generis quae genus ab aliis omnibus disiungat ac separet. Oportet autem, inquit, nunc eas differentias intellegere quibus dividitur genus, non quibus informatur. Illae enim quibus informatur genus plus quam ipsum genus sine dubio praedicantur, ut animatum et corporeum ultra animal tenditur, cum sint differentiae animalis sed non divisivae sed potius constitutivae; omnia enim superiora de inferioribus praedicantur. Quae vero de inferioribus praedicantur neque converti possunt, haec ab eis quae inferiora sunt amplius praedicantur.
[ 5.05 ]
[5.05.01] Post hoc aliud proprium generis ostendit quo ab his differentiis quae sub eodem sunt positae, segregatur. Omne enim genus continet differentias potestate, differentia vero genus non potest continere. Animal enim rationale atque irrationale continet potestate; neque enim irrationabilitas neque rationabilitas animal poterit continere. Potestate autem ait continere animal differentias quia, ut superius dictum est, ƿ genus quidem omnes sub se habet differentias potestate, actu vero minime. Ex quo fit ut alia proprietas oriatur. Sublato enim genere perit differentia, veluti sublato animali interimitur rationabilitas, quod est differentia. At si rationale interimas, irrationale animal manet. Sed obici potest: quid? Si utrasque differentias simul abstulero, num poterit remanere genus? Dicimus: potest. Unumquodque enim non ex his de quibus praedicatur sed ex his ex quibus efficitur, substantiam sumit. Itaque fit ut genus sublatis divisivis differentiis permanere possit, dum tamen maneant illae quae ipsius generis formam substantiamque constituunt. Quoniam enim animal animata atque sensibilis differentiae constituunt, hae si maneant atque iungantur, perire animal non potest, licet ea pereant de quibus animal praedicatur, rationale scilicet atque irrationale. unumquodque enim, ut dictum est, ex his substantiae proprietatem sumit ex quibus efficitur non ab his de quibus praedicatur. Amplius si utrasque differentias genus potestate continet, ipsum per se neutram earum intra se positam collocatamque concludit. Quodsi actu quidem eas non continet sed potestate, actu etiam ab his poterit separari; hoc ipsum enim, potestate eas continere, id erat actu non continere. Genus vero, quod quaslibet differentias actu non continet, actu ab eisdem etiam separatur. Rursus aliud est proprium generis, quod ex proprietate ƿ praedicationis agnoscitur. Omne enim genus ad interrogationem 'quid est unumquodque?' responderi convenit, ut animal in eo quod quid est de homine praedicatur, differentia vero minime sed in eo quod quale sit; omnis enim differentia in qualitate consistit. Sed hoc proprium tale est quale superius diximus, non per se sed secundum alicuius differentiam dictum. Alioquin commune est hoc generi cum specie, ut in eo quod quid sit praedicetur. Sed quia hoc genus a differentia discrepat, quoniam differentia quidem in eo quod quale est, genus vero in eo quod quid est praedicatur, generis proprium dicltur non per se sed ad differentiae comparationem.
Et in omnibus reliquis eandem rationem conveniet speculari; quodcumque enim ita generi proprium dicitur, ut nulli sit alii commune sed tantum hoc habeat genus ut omne genus et semper, id secundum se proprium nuncupatur, quicquid vero cum quolibet alio commune est, id non per se sed ad alterius differentiam proprium dicitur. Alia rursus generis et differentiae separatio est, quod genus quidem speciei unum semper adest, scilicet proximum -- plura enim possunt esse superiora, velut hominis animal atque substantia sed proximum eiusdem hominis animal tantum -- differentiae vero plures uni speciei ƿ adesse poterunt, ut rationale atque mortale homini. Itaque fit definitio ex uno quidem genere sed pluribus differentiis, ut hominis animal rationale mortale. Rursus alia discretio est, quod genus quidem quasi subiecti locum tenet, differentia vero formae, ita ut illud sit materia quaedam quae figuram suscipiat, haec vero sit forma quao superveniens speciei substantiam rationemque perficiat. Idcirco vero pluribus differentiis a genere differentiam segregavit, quia haec maxime generis quandam similitudinem contineat, quia est universalis et praeter genus inter caeteras maxima. Sed cum alia plura: communia pluraque propria generis inter se ac differentiae valeant inveniri, nunc, inquit, ista sufficiant. Satis est enim ad discretionem quaslibet differentias assumere, etiamsi non quae dici possunt omnia colligantur.
[ 5.06 ]
DE COMMUNIBUS GENERIS ET SPECIEI GENUS AUTEM ET SPECIES COMMUNE QUIDEM HABENT DE PLURIBUS, QUEMADMODUM DICTUM EST, PRAEDICARI. SUMATUR AUTEM SPECIES UT SPECIES ET NON ETIAM UT GENUS, SI FUERIT IDEM ET SPECIES ET GENUS. ƿ COMMUNE AUTEM HIS EST ET PRIORA ESSE EORUM DE QUIBUS PRAEDICANTUR, ET TOTUM QUIDDAM ESSE UTRUMQUE.
[5.06.01] Generis et speciei enumerat tria communia, unum quidem, de pluribus praedicari; genus enim et species de pluribus praedicantur sed genus de speciebus, ut dictum est, species vero de individuis. Sed nunc de illa specie loquitur quae tantum species est, id est quae non etiam genus est sed ultima species. Quodsi talem speciem ponamus quae etiam genus esse potest, ac de ea dicamus quoniam commune habet cum genere de pluribus praedicari, nihil interest an ita dicamus, ipsum genus id secum habere commune de pluribus plaedicari. Talis enim species quae non est solum species, ea etiam genus est. Est autem commune his quoque quod utraque priora sunt his de quibus praedicantul. Omne enim quod de aliquibus praedicatur, si recto, ut dictum est superius, ordine dicatur, prius est his de quibus praedicatur. Praeterea est illis hoc etiam commune, quod genus ac species totum sunt eorum quae intra suum ambitum continent et cohercent; omnium enim specierum totum est genus et omnium in dividuorum totum species. Aeque enim genus et species adunativa sunt plurimorum, quod vero multorum adunativum est, id eorum quae ad unitatis formam reducit, recte dicitur totum. ƿ
[ 5.07 ]
DE PROPRIIS GENERIS ET SPECIEI
DIFFERT AUTEM EO QUOD GENUS QUIDEM CONTINET SPECIES SUB SE, SPECIES vero CONTINENTUR ET NON CONTINENT GENERA; IN PLURIBUS ENIM GENUS QUAM SPECIES EST. GENERA ENIM PRAEIACERE OPORTET ET FORMATA SPECIFICIS DIFFERENTIIS PERFICERE SPECIES; UNDE ET PRIORA SUNT NATURALITER GENERA ET SIMUL INTERIMENTIA SED QUAE NON SIMUL INTERIMANTUR. ET SPECIES QUIDEM CUM SIT, EST ET GENUS, GENUS VERO CUM SIT, NON OMNINO ERIT ET SPECIES. ET GENERA QUIDEM UNIVOCE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR, SPECIES vero DE GENERIBUS MINIME. AMPLIUS GENERA QUIDEM ABUNDANT EARUM QUAE SUB IPSIS SUNT SPECIERUM CONTINENTIA, SPECIES VERO A GENERIBUS ABUNDANT PROPRIIS DIFFERENTIIS. AMPLIUS NEQUE SPECIES FIET UMQUAM GENERALISSIMUM NEQUE GENUS SPECIALISSIMUM.
[5.07.01] Expeditis communibus generis ac speciei nunc de eorum discretione pertractat. Differre enim dicit genus ab specio, quoniam genus continet species, ut animal hominem, species ƿ vero non continet genera; neque enim homo de animali praedicatur. Itaque fit ut species quidem contineantur a generibus numquam vero contineant genera. Omne enim quod amplius praedicatur, illius est continens quod minus dicitur. Quodsi genus amplius praedicatur quam species, necesse est ut species quidem contineatur a genere, genus vero speciei nullo ambitu praedicationis includatur. Huius autem ratio est quoniam genus semper suscipiens differentiam speciem facit, hoc est. Genus quod habebat latissimam praedicationem, coartatum differentia et contractum speciem facit; omnino enim generi iuncta differentia speciem reddit et ex universalitate atque latissima praedicatione in angustum speciei terminum contrahit. Animal enim, cuins praedicatio per se longe lateque diffusa est, si arripiat rationalis differentiam, si etiam mortalis deminuit atque contrahit in unum hominis speciem.
Unde fit ut minor sit semper species quam genus atque ideo contineatur sed non contineat, sublatoque genere auferatur et species; si enim totum auferas, pars non erit. Quodsi species auferatur, genus manet, veluti cum animal sustuleris, interimitur etiam homo, si hominem auferas, animal restat. Haec etiam causa est, ut genus de specie univoce praedicetur, id est ut species suscipiat definitionem generis et nomen sed ƿ non e converso. Definitionem quippe speciei genus suscipere non videtur; substantiam enim priorum inferiora suscipiunt. Si enim definias animal et dicas sub stanti am esse animatam atque sensibilem aut si praedices de homine 'animal', verum dixeris. Si etiam animalis definitionem de homine praedicaveris dicasque hominem esse substantiam animatam atque sensibilem, nihil fuerit in propositione falsi. Sed si hominis definitionem reddas 'animal rationale mortale', ea animali non conveniunt; neque enim quod animal est, id dici poterit animal rationale mortale. Fit igitur, ut sicut species generis nomen suscipit, ita etiam capiat definitionem, et sicut genus nomen speciei non suscipit, ita nec eiusdem definitione monstretur sed cuius nomen et definitio de aliquo praedicatur, id univoce dicitur. Cum igitur generis et nomen et definitio de specie praedicetur; genus de specie univoce dicitur. Quoniam vero speciei de genere neque nomen neque definitio praedicatur, non comlertitur univoca praedicatio. Differunt genera <ab> speciebus hoc quoque modo, quod genera superuadunt species suas aliarum continentia specierum, species vero genera differentiarum pluralitate. Animal enim, quod est genus, superuadit hominem, quod est species, quia non hominem solum continet, verum etiam bovem, equum aliasque species, quas suae spatio praedicationis includit. Species vero, ut homo, superuadit genus, ut animal, multitudine differentiarum. Nam quod actu genus ƿ non habet rationale vel mortale -- nullas quippe actu genus retinet differentias -- easdem species suae substantiae inhaerentes atque insitas tenet. Homo enim rationalis est atque mortalis, quod genus minime est; animal enim neque mortale est per se neque rationale. Quodsi genus quidem plus unam continet speciem, at vero species multis differentiis infor mantur, superat quidem genus speciem continentia specierum species vero vincit genus differentiarum pluralitate. Illa quoque est differentia, quod genus quoniam omnium primum est, numquam in tantum descendere poterit, ut fiat ultimum, species vero, quae cunctis est inferior, in tantum ascendere non poterit, ut suprerna omnium fiat; numquam igitur nec species generalissimum fiet nec genus specialissimum. Sed ex his quae dictae sunt differentiae aliae sunt quae genus ab specie propriae coniunctaeque disterminant, aliae vero quae non solum genus ab specie, verum etiam a caeteris diducunt ac disterminant. Neque in his tantum differentiae quae sunt dictae, verum etiam in caeteris considerentur oportet, si proprie normam quaerimus discretionis agnoscere.
[ 5.08 ]
DE COMMUNIBUS GENERIS ET PROPRII
GENERIS AUTEM ET PROPRII COMMUNE QUIDEM EST SEQUI SPECIES -- NAM SI HOMO EST, ANIMAL EST, ET SI HOMO EST, RISIBILE EST -- ET AEQUALITER PRAEDICARI GENUS DE SPECIEBUS ET PROPRIUM DE HIS QUAE ILLO PARTICIPANT; AEQUALITER ENIM ET HOMO ET BOS ANIMAL ET CATO ET CICERO RISIBILE. COMMUNE AUTEM ET UNIVOCE PRAEDICARI GENUS DE PROPRIIS SPECIEBUS ET PROPRIUM QUORUM EST PROPRIUM.
[5.08.01] Tria intelim generis ac proprii dicit esse communia. Quorum primum illud est, quoniam ita genus sequitur species ut proprium. Posita enim specie necesse est intellegi genus ac proprium; neutrum enim species proprias derelinquit. Nam si homo est, animal est, si homo est, risibile est; ita quemadmodum genus, sic proprium ab ea specie cuius est proprium, non recedit. Illud quoque, quod aequalis est generis participatio, sicut etiam proprii. Omne enim genus aequaliter speciebus participatur, proprium vero individuis omnibus aequaliter adhaerescit. Manifestum vero est participationem esse generis aequalem; neque enim plus homo animal est quam equus ƿ atque bos sed in eo quod sunt animalia, aequaliter animalis, id est generis ad se vocabulum trahunt. Cato etiam et Cicero aequaliter risibiles sunt, etiamsi aequaliter non rideant; in eo enim quod apti ad ridendum sunt, dici risibiles possunt, non quod iam rideant. Aequaliter ergo ea quae sub genere sunt, suscipiunt genus, sicut ea quae sub propriis, propria. Tertium illud, quod sicut genus de speciebus propriis univoce praedicatur, itn etiam proprium de sua specie univoce dicitur. Genus enim quoniam substantiam speciei continet, non modo eius nomen de specie, verum etiam definitio praedicatur. Proprium vero quia speciem non relinquit eamque semper sequitur nec in aliam speciem transgreditur nec infra subsistit, definitionem quoque propriam speciebus tradit; cuius enim nomen uni tantum convenit speciei cui coaequatur, dubitari non potest quin eius quoque definitio speciei conveniat. Quo fit ut sicut genus de speciebus, ita proprium de sua specie univoce praedicetur.
[ 5.09 ]
DE PROPRIIS GENERIS ET PROPRII
DIFFERT AUTEM, QUONIAM GENUS QUIDEM PRIUS EST, POSTERIUS VERO PROPRIUM; OPORTET ENIM ESSE ANIMAL, DEHINC DIVIDI DIFFERENTIIS ET PROPRIIS. ET GENUS QUIDEM ƿ DE PLURIBUS SPECIEBUS PRAEDICATUR, PROPRIUM VERO DE UNA SOLA SPECIE CUIUS EST PROPRIUM. ET PROPRIUM QUIDEM CONVERSIM PRAEDICATUR DE EO CUIUS EST PROPRIUM, GENUS VERO DE NULLO CONVERSIM PRAEDICATUR. NAM NEQUE SI ANIMAL EST, HOMO EST, NEQUE SI ANIMAL EST, RISIBILE EST; SIN VERO HOMO EST, RISIBILE EST, ET E CONVERSO. AMPLIUS PROPRIUM OMNI SPECIEI INEST CUIUS EST PROPRIUM, ET SOLI ET SEMPER, GENUS VERO OMNI QUIDEM SPECIEI CUIUS FUERIT GENUS, ET SEMPER, NON AUTEM SOLI. AMPLIUS SPECIES QUIDEM INTEREMPTAE NON SIMUL INTERLIMUNT GENERA, PROPRIA VERO INTEREMPTA SIMUL INTERIMUNT EA QUORUM SUNT PROPRIA. ET HIS QUORUM SUNT PROPRIA INTEREMPTIS ET IPSA SIMUL INTERIMUNTUR.
[5.09.01] Rursus tale proprium sumit, quod ad alterius comparationem proprium nuncupetur. Dicit enim proprium esse generis prius esse quam propria. Oportet enim prius esse genus, quod veluti materia differentiis supponatur, venientibusque differentiis fieri speciem, cum quibus propria nascuntur. Si igitur prius est ƿ genus quam differentiae, prius etiam differentiae quam species et speciebus propria coaequantur, non est dubium quin propria generibus posteriora sint, ac per hoc quod dictum est, proprium esse generis prius esse quam propria, commune est hoc generi cum differentia. Differentiae enim species conformantes priores considerantur esse quam propria, siquidem speciebus ipsis priores sunt, quas propria ratione determinant. Sed ut dictum est, hoc proprium ad differentiam proprii intellegendum est, non quale superius per se proprium constitutum est. Rursus differt genus a proprio, quod genus quidem de pluribus praedicatur speciebus, proprium vero minime; nam neque genus est, nisi plures ex se species proferat, nec proprium, si alteri cuilibet speciei possit esse commune. Fit igitur ut genus quidem plurimas sub se species habeat, ut animal hominem atque equum, proprium vero unam tantum, sieut risibile hominem. Quo fit ut illa quoque differentia nascatur: genus enim praedicatur quidem de speciebus, ipsum vero in nulla praedicatione supponitur, proprium vero et species alterna praedicatione mutantur. Fit enim praedicatio aut a maioribus ad minora aut ab aequalibus ad aqqualia. Genus igitur, quod maius est, de speciebus omnibus praedicahlr, species vero, quoniam minores sunt, de generibus non dicuntur, ut animal de homine dicitur, homo vero de animali nullo modo praedicatur. At vero proprium, quoniam speciei aequale est, aeque ƿ praedicatur atque supponitur, ut risibile de homine dicitur -- omnis enim homo risibilis est -- eodemque convertitur modo; omne enim risibile homo est. Differt etiam proprium a genere, quod proprium uni et omni et semper speciei adest, genus vero ex his duo quidem retinet, in uno vero diversum est. Nam speciebus suis et semper adest et omnibus, non vero solis; hoc enim haeret propriis, quod singulas tantum species continent, hoc generibus, quod plures. Igitur propria quidem singulas optinent species, genera vero non singulas. Adest igitur proprium uni soli speciei et semper et omni, genus vero omni quidem et semper sed non soli, ut risibile homini soli, animal vero eidem homini sed non soli; praeest enim caeteriss quae irrationabilia nuncupamus. Praeterea si auferatul genus, species interimuntur -- nam si non sit animal, non erit homo -- si auferas species, non interimitur genus; nam si non sit homo, animal non peribit. Species vero et propria quoniam sunt aequalia, alterna sese vice consumunt; nam si non sit risibile, homo non erit, si homo non sit, risibile non manebit. Consumunt igitur genera sub se positas species, non vero ab his invicem consumuntur, species vero et proprium invicem perimuutur et perimunt. ƿ
[ 5.10 ]
DE COMMUNIBUS GENERIS ET ACCIDENTIS
GENERIS VERO ET ACCIDENTIS COMMUNE EST DE PLURIBUS, QUEMADMODUM DICTUM EST, PRAEDICARI, SIVE SEPARABILIUM SIT SIVE INSEPARABILIUM; ETENIM MOVERI DE PLURIBUS ET NIGRUM DE CORUIS ET DE HOMINIBUS AETHIOPIBUS ET ALIQUIBUS INANIMATIS.
[5.10.01] Nihil est quod inter caetera ita sit a generis ratione disiunctum. Sicut est accidens. Nam cum genus cuiuslibet substantiam monstret, accidens vero a substantia longe disiunctum sit et extrinsecus veniens, nihil fere notius commune potest habere cum genere quam de pluribus praedicari. Genus enim de plaribus praedicatur speciebus, accidens vero de pluribus non modo speciebus, verum etiam generibus animatis atque inanimatis, ut nigrum dicitur de rationabili homine, de irrationabili coruo et de inanimato hebeno, album etiam de cygno et marmore, moveri de homine, de equo et de stellis ac de sagitta, quae sunt separabilis accidentis exempla. ƿ
[ 5.11 ]
DE PROPRIIS GENERIS ET ACCIDENTIBUS
DIFFERT AUTEM GENUS AB ACCIDENTI, QUONIAM GENUS ANTE SPECIES EST, ACCIDENTIA VERO SPECIEBUS POSTERIORA SUNT; NAM SI ETIAM INSEPARABILE SUMATUR ACCIDENS SED TAMEN PRIUS EST ILLUD CUI ACCIDIT QUAM ACCIDENS. ET GENERE QUIDEM QUAE PARTICIPANT, AEQUALITER PARTICIPANT, ACCIDENTI VERO NON AEQUALITER; INTENTIONEM ENIM ET REMISSIONEM SUSCIPIT ACCIDENTIUM PARTICIPATIO, GENERUM VERO MINIME. ET ACCIDENTIA QUIDEM IN INDIVIDUIS PRINCIPALITER SUBSISTUNT, GENERA NERO ET SPECIES NATURALITER PRIORA SUNT INDIVIDUIS SUBSTANTIIS. ET GENERA QUIDEM IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICANTUR DE HIS QUAE SUB IPSIS SUNT, ACCIDENTIA VERO IN EO QUOD QUALE ALIQUID SIT VEL QUOMODO SE HABEAT UNUMQUODQUE; QUALIS EST ENIM AETHIOPS INTERROGATUS DICES 'NIGER', ET QUEMADMODUM SE SOCRATES HABEAT, DICES QUONIAM SEDET VEL AMBULAT.
[5.11.01] ƿ Differentiam generis et accidentis hanc primam proponit, quod genus quidem ante species sit, quippe quod mateliae loco est et differentiis informatum species gignit, at vero accidens post species invenitur. Oportet enim prius esse cui aliquid accidat, post vero ipsum accidens supervenire; nam si subiectum non sit quod suscipiat, accidens esse non poterit. Quodsi genus quidem speciebus subiectum est nec possunt esse species, nisi eis genus veluti materia supponatur, accidentia vero esse non possunt, nisi eis species supponantur, manifestum est genus quidem esse ante species, accidentia vero post species. Rursus alia differentia, quoniam genus neque intentionem neque remissionem suscipere potest. Quo fit ut quae participant genere, aequaliter eius nomen definitionemque suscipiant; omnes enim homines aequaliter animalia sunt eodernque modo equi, necnon inter se homo atque equus et caetera animalia comparata aeque animalia praedicantur. Accidentis vero participatio et intenditur et remittitur. Invenies enim quemlibet paulo diutius ambulantem, paulo amplius nigrum et in ipsis Aethiopibus considerabis omnes non aeque nigro colore obductos. Alia quoque differentia est, quoniam omne accidens in individuis principaliter subsistit, genera vero et species individuis priora sunt; nisi enim singuli corui ƿ nigredine infecti essent, corui species nigra esse minime diceretur. Ita fit ut accidentia post individua esse videantur. Nam si prius est id cui aliquid accidit quam illud quod accidit, non est dubium prius esse individua, posterius vero accidens. Genera vero et species supra individua considerantur; hoc idcirco, quoniam de his omnibus praedicantur eorumque substantiam propria praedicatione constituunt. Sed dici potest genera quoque ipsa et species posteriora individuis inveniri; nam nisi sint singuli homines singulique equi, hominis atque equi species esse non possunt, et nisi singulae species sint, eorum genus animal esse non poterit.
Sed meminisse debemus superius dictum esse genus non ex his sumere substantiam de quibus praedicatur sed de eo potius, quod differentiis constitutivis eorum substantia formaque perficitur. Itaque si genus quidem divisivis differentiis interemptis non perimitur sed manet in his quae eius constitutivae sunt eiusque formam definitionemque perficiunt, cumque differentiae divisivae generis speciebus sint priores -- ipsas enim species conformant atque constituunt -- non est dubium quin genus etiam pereuntibus speciebus possit in propria manere substantia. Idem de speciebus dictum sit; species enim superioribus differentiis, non posterioribus individuis informantur. Quae cum ita sint, species quoque ante individua subsistunt. Accidentia vero nisi sint ƿ quibus accidant, esse non possunt, nullis vero prius accidunt quam individuis; haec enim generationi et corruptioni supposita variis semper accidentibus permutantur. Illam quoque adnumerat differentiam quae est superius dicta, quod genus quidem, quia rem demonstrat et de substantia praedicatur, in eo quod quid est dicitur, accidens vero in eo quod quale est aut in eo quod quomodo sese habet res. Nam si qualitatem interroges, accidens respondebitur, ut si qualis est coruus, 'niger', si quomodo sese habeat, aliud rursus accidens, aut 'sedet' aut 'uolat' aut 'crocitat'. Nam cum accidens in novem praedicamenta dividatur, qualitatem, quantitatem, ad aiiquid, ubi, quando, situm, habitum, facere, pati, caetera quidem omnia in {quomo do se habeat' in terrogatione pomlntur, qualitas vero in qualitatis sciscitatione responderi solet. Nam si interrogemur qualis est Aethiops, respondebimus accidens, id est 'niger', si quomodo se habeat Socrates, tunc dicemus aut 'sedet' aut 'ambulat' aut superiorum aliquid accidentium.
[ 5.12 ]
GENUS VERO QUO AB ALIIS QUATTUOR DIFFERAT, DICTUM ƿ EST. CONTINGIT AUTEM ETIAM UNUMQUODQUE ALIORUM DIFFERRE AB ALIIS QUATTUOR, UT CUM QUINQUE QUIDEM SINT, UNUMQUODQUE AUTEM AB ALIIS QUATTUOR DIFFERAT. QUATER QUINQUE, viGINTI FIANT OMNES DIFFERENTIAE SED SEMPER POSTERIORIBUS ENUMERATIS ET SECUNDIS QUIDEM UNA DIFFERENTIA SUPERATIS, PROPTEREA QUIA IAM SUMPTA EST, TERTIIS VERO DUABUS, QUARTIS VERO TRIBUS, QUINTIS VERO QUATTUOR, DECEM OMNES FIUNT, QUATTUOR, TRES, DUAE, UNA. GENUS ENIM DIFFERT A DIFFERENTIA ET SPECIE ET PROPRIO ET ACCIDENTI; QUATTUOR IGITUR SUNT OMNES DIFFERENTIAE. DIFFERENTIA VERO QUO DIFFERAT A GENERE DICTUM EST, QUANDO QUO DIFFERRET GENUS AB EA DICEBATUR; RELINQUITUR IGITUR QUO DIFFERAT AB SPECIE ET PROPRIO ET ACCIDENTI DICERE, ET FIUNT TRES. RURSUS SPECIES QUO ƿ QUIDEM DIFFERAT A DIFFERENTIA DICTUM EST, QUANDO QUO DIFFERRET DIFFERENTIA AB SPECIE, DICEBATUR; QUO AUTEM DIFFERAT SPECIES A GENERE, DICTUM EST, QUANDO QUO DIFFERRET GENUS AB SPECIE DICEBATUR; RELIQUUM EST IGITUR, UT QUO DIFFERAT A PROPRIO ET ACCIDENTI DICATUR DUAE IGITUR ETIAM ISTAE SUNT DIFFERENTIAE. PROPRIUM AUTEM QUO DIFFERAT AB ACCIDENTI RELINQUITUR; NAM QUO AB SPECIE ET DIFFERENTIA ET GENERE DIFFERAT, PRAEDICTUM EST IN ILLORUM AD IPSUM DIFFERENTIA. QUATTUOR IGITUR SUMPTIS GENERIS AD ALIA DIFFERENTIIS, TRIBUS VERO DIFFERENTIAE, DUABUS AUTEM SPECIEI, UNA AUTEM PROPRII AD ACCIDENS, DECEM ELUNT OMNES, QUARUM QUATTUOR, QUAE ERANT GENERIS AD RELIQUA, SUPERIUS DEMONSTRAVIMUS.
[5.12.01] Quoniam differentias atque communitates generis ad differentiam, ad speciem, ad proprium atque accidens persecutus est, idem quoque ad caeteras facere contendens praedicit, quot omnes differentiae possint esse quae inter se comparatis commixtisque ƿ rebus his quae supra propositae sunt efficiantur. Sunt autem viginti. Nam cum quinque sint res, unaquaeque res earum si a quattuor aliis differat, quinquies quater, viginti differentiae fiunt, quod appositarum litterarum manifestatur exemplo. Sint quinque res veluti quinque litterae A B C D E. Differat igitur A quidem ab aliis quattuor, id est B C D E, fient quattuor differentiae. Rursus B differat ab aliis quattuor, id est A C D E, erunt rursus quattuor; quae superioribus iunctae octo coniungunt. C vero tertia ab reliquis differt quattuor, scilicet A B D E; quae quattuor differentiae superioribus octo copulatae duodecim reddunt. Quarta D reliquis quattuor comparetur differatque ab eisdem, id est A B C E, fient igitur rursus quattuor; quae superioribus duodecim appositae sedecim copulant. Quodsi ultima B ab aliis quattuor differat, scilicet A B C D, fient aliae quattuor differentiae; quae compositae prioribus viginti perficiunt. Et sit quidem huiusmodi descriptio:
A --> B C D E
B --> A C D E
C --> A B D E
D --> A B C E
E --> A B C D
ƿ Quae cum ita sint, in generibus quoque et speciebus et caeteris idem considerabitur. Erunt ergo quattuor differentiae, quibus genus a differentia, specie, proprio accidentique disiungitur; aliae rursus quattuor, quibus differentia a genere, specie, proprio atque accidenti discrepat; rursus quattuor speciei ad genus ac differentiam, proprium atque accidens; quattuor etiam proprii ad genus, differentiam, speciem atque accidens; quattuor in super accidentis ad genus, differentiam, speciem atque proprium. Quae coniunctae omnes viginti explicant differentias. Sed hoc, si ad numeri refelatur naturam comparationisque alternationem; nam si ad ipsas differentiarum naturas vigilans lector aspiciat, easdem saepe differentias inveniet sumptas. Quo enim genus differt a differentia, eodem differentia distat a genere, et quo differentia distat ab specie, eodem species a differentia disgregatur, et in caeteris eodem modo. In hac igitur dispositione differentianlm, quam supla disposui, easdem saepius adnumeravi. Atque si differentiarum similitudines detrahamus, decem fiunt omnino differentiae, quas ad praesentem tractatum velut diversas atque dissimiles oportet assumere. Age enim differat genus a differentia, specie, proprio ƿ atque accidenti, quattuor differentiis, quas supra iam diximus. Item sumamus differentiam, distabit haec a genere primum, dehinc ab specie, proprio atque accidenti. Sed quo discrepet a genere, iam superius explicatum est, cum diceremus quo genus a differentia discreparet. Detracta igitur hac comparatione, quoniam supra commemorata est, relinquuntur tres distantiae quibus differentia ab specie, proprio accidentique disiungitur; quae iunctae cum superioribus quattuor septem differentias reddunt.
Post hanc species si sumatur, quattuor quidem eius essent differentiae secundum numeri diversitatem, cum ad genus, a differentiam, proprium atque accidens comparatur sed priores duae comparationes iam dictae sunt. Nam quo species differat a genere tunc dictum est, cum quid genus differret ab specie dicebamus, quid vero species a differentia distet commemoratum est, cum differentiae ab specie dissimilitudines redderemus. Quibus detractis duae supersunt integrae atque intactae speciei ad proprium atque accidens discrepantiae; quae iunctae cum septem novem differentias copulant. Proprii vero si ad numerum differentiae considerentur, quattuor erunt, scilicet ad genus, differentiam, speciem atque accidens comparati, quarum quidem tres superiores differentiae iam dictae sunt. Nam quid proprium distet a genere, tunc dictum est, cum quid genus a proprio distaret ostendimus, rursus quid proprium a differentia discrepet, in colligenda distantia differentiae propriique superius ƿ demonstratum est, quid vero proprium distet ab specie, tunc expositum est, cum quid species distaret a proprio dicebatur.
Restat igitur una differentia proprii ad accidens, quae superioribus iuncta decem differentias claudit. Accidentis vero ad caetera possent quidem esse quattuor, nisi iam omnes probarentur esse consumptae. Nam quid differat vel genus vel differentia vel species vel proprium ab accidenti, supra monstratum est, nec sunt diversae differentiae accidentis ad caetera quam caeterorum ad accidens. Itaque fit, ut cum sit quinque rerum numerus, si prima assumatur, quattuor fiant differentiae, si secunda, tres, vincanturque secundae rei ad caeteras differentiae a prima ad caeteras una tantum distantia; nam cum prima habuerit quattuor, secunda retinet tres. Tertia vero si sumatur, duas habebit differentias, quae vincantur a primis quattuor differentiis duabus; quarta si sumatur, unam habebit differentiam, quae vincitur a primis quattuor differentiis tribus, quinta vero quoniam nullam omnino habebit differentiam nouam, totis quattuor a prima differentiis superatur.
Atque hoc numerorum gradu quidem usque ad denarium numerum tenditur: quattuor, tres, duae, una, ut generis quidem quattuor, differentiae vero tres, speciei duae, proprii una, accidentis nulla sit. Et primae quidem generis comparationes quattuor nouas tenent differentias, secundae vero differentiae comparationes ƿ tres nouas tenent; una enim superius adnumerata est, vincitur autem a primis quattuor novis differentiis una tantum. Speciei vero tertia comparatio dnas tantum habet differentias nouas, duas quippe superius adnumeratas agnoscimus, et vincitur a quattuor primis duabus tantum differentiis novis. Proprium vero unam retineat nouam, quoniam tres habet superius adnumeratas, vincaturque a prima novis tribus differentiis, quinti vero accidentis comparationes quoniam nullam retinent nouam differentiam, totis quattuor a primis generis transcendantur. Atque ad hunc modum ex viginti differentiis secundum numerum decem secundum dissimilitudinem contrahuntur. ut tamen has secundum dissimilitudinem differentias non in quinario tantum numero, verum in caeteris notas habere possimus, talis dabitur regula quae plenam differentiarum dissimilitudinem in qualibet numeri pluralitate repeliat. Propositarum enim rerum numero si unum dempseris atque id quod dempto uno relinquitur, in totam summam numeri multiplicaveris, eius quod ex multiplicatione factum est dimidium coaequabitur ei pluralitati quam propositarum rerum differentiae continebunt. Sint igitur res quattuor A B C D; his aufero unum, fiunt tres; has igitur quater multiplico, fient duodecim; horum dimidium ƿ teneo, sex erunt. Tot igitur erunt differentiae inter se rebus quattuor comparatis: A quippe ad B et C et D tres retinet differentias, rursus B ad C et D duas, C vero ad D unam; quae iulletae senarium numerum complent. Atque hanc quidem regulam simpliciter ac sine demonstratione nunc dedisse sufficiat, in Praedicamcntorum vero expositione ratio quoque cur ita sit explicabitur.
[ 5.13 ]
DE COMMUNITATIBUS DIFFERENTIAE ET SPECIEI
COMMUNE ERGO DIFFERENTIAE ET SPECIEI EST AEQUALITER PARTICIPARI; HOMINE ENIM AEQUALITER PARTICIPRNT PARTICULARES HOMINES ET RATIONALI DIFFERENTIA. COMMUNE VERO EST ET SEMPER ADESSE HIS QUAE PARTICIPANT; SEMPER ENIM SOCRATES RATIONALIS ET SEMPER SOCRATES HOMO.
[5.13.01] Dictum est saepius ea quae substantiam formant, nec remissione contrahi nec intentione produci; uni cuique enim id quod est, unum atque idem est. Quodsi differentia specierum substantiam monstret, species vero individuorum, aequaliter utraque ab intentione et remissione seiuncta sunt; quo ƿ fit ut aequaliter participentur. Omnes enim individui mortales aeque sunt atque rationales sicut homines. Nam si idem est 'esse' homini quod est 'esse rationale', cum omnes homines aeque sint homines, necesse est ut sint aequaliter rationales. Aliud quoque commune habent quoniam ita differentiae sui participantia non relinquut ut species. Semper enim Socrates rationalis est -- Socrates enim rationabilitate participat -- semper homo est, quia scilicet humanitate participat. Ut igitur differentiae sui participantia non relinqbunt, ita species his quae ea participant, semper adiuncta est.
[ 5.14 ]
DE PROPRIIS DIFFERENTIAE ET SPECIEI
PROPRIUM AUTEM DIFFERENTIAE QUIDEM EST IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICARI, SPECIEI VERO IN EO QUOD QUID EST; NAM ET SI HOMO VELUT QUALITAS ACCIPIATUR, NON SIMPLICITER ƿ ERIT QUALITAS SED SECUNDUM ID QUOD GENERI ADVENIENTES DIFFERENTIAE EAM CONSTITUERUNT. AMPLIUS DIFFERENTIA QUIDEM IN PLURIBUS SAEPE SPECIEBUS CONSIDERATUR, QUEMADMODUM QUADRUPES IN PLURIBUS ANIMALIBUS SPECIE DIFFERENTIBUS, SPECIES VERO IN SOLIS HIS QUAE SUB SPECIE SUNT INDIVIDUIS EST. AMPLIUS DIFFERENTIA PRIMA EST AB EA SPECIE QUAE EST SECUNDUM IPSAM; SIMUL ENIM ABLATUM RATIONALE INTERIMIT HOMINEM, HOMO VERO INTEREMPTUS NON AUFERT RATIONALE, CUM SIT DEUS. AMPLIUS DIFFERENTIA QUIDEM COMPONITUR CUM ALIA DIFFERENTIA -- RATIONALE ENIM ET MORTALE COMPOSITUM EST IN SUBSTANTIA HOMINIS -- SPECIES VERO SPECIEI NON COMPONITUR, UT GIGNAT ALIAM ALIQUAM SPECIEM; QUIDAM ENIM EQUUS CUIDAM ASINO PERMISCETUR AD MULI GENERATIONEM, EQUUS AUTEM SIMPLICITER ASINO NUMQUAM CONVENIENS PERFICIET MULUM.
[5.14] Expositis communitatibus quantum ad institutionem pertinebat differentiae et speciei, eorundem nunc dissimilitudines colligit dicens quoniam differunt, quod species in eo quod quid sit praedicatur, differentia vero in eo quod quale sit. Huic differentiae poterat occurri. Nam si humanitas ipsa, quae species est, qualitas quaedam est, cur dicatur species in eo quod quid sit praedicari, cum propter quandam suae naturae ƿ proprietatem quaedam qualitas esse videatur? Huic respondemus, quia differentia solum qualitas est, humanitas vero non est solum qualitas sed tantum qualitate perficitur. Differentia enim superveniens generi speciem fecit; ergo genus quadam differentiae qualitate formatum est, ut procederet in speciem, species vero ipsa, qualis quidem est, secundum differentiam illius quae est pura ac simplex qualitas, qua scilicet perficitur et conformatur, qualitas vero ipsa pura simplexque nullo modo est sed ex qualitatibus effecta substantia. Itaque iure differentia, quae pure ac simpliciter qualitas est, in eo quod quale est sciscitantibus respondetur, species vero in eo quod quid sit, licet ipsa quoque quaedam qualitas sit non simplex sed aliis qualitatibus informata. Rursus illa quoque differentia est, quia plures sub se species differentia continet, species vero tantum individuis praesunt. Rationabilitas enim et hominem claudit et deum, quadrupes equum, bovem, canem et caetera, homo vero solos individuos. Atque in aliis speciebus eadem ratio est. Idcirco enim definitiones quoque secutae sunt, ut differentia vocaretur quod in pluribus specie differentibus in eo quod quale sit praedicatur, species vero quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur. Ideo etiam superioris naturae sunt differentiae, quoniam continentes sunt specierum. Nam si quis auferat differentiam, speciem ƿ quoque sustulerit, ut si quis auferat rationabilitatem, hominem deumque consumpserit, si vero hominem tollat, rationabiiitas nuanet in speciebus reliquis constituta. Est igitur differentiae specieique distantia quod una differentia plures species contmerc potest, species vero nullo modo. Alia rursus est dlfferentia, quoniam ex pluribus differentiis una saepe species iungitut, ex pluribus speciebus nulla speciei substantia copulatur. Iunctis enim differentiis mortali ac rationali factus est homo, iunctis vero speciebus nulla umquam species informatur. Quodsi quis occurrat dicens quoniam permixtus asino equus efficit mulum, non recte dixerit. Individua enim individuis iuncta individua rursus alia fortasse perficiunt, ipseuero equus simpliciter, id est universaliter, et asinus universaliter neque permisceri possunt neque aliquid, si cogitatione misceantur, efficiunt. Constat igitur differentias quidem plurimas ad unius speciei substantiam convenire, species vero in alterius speciei naturam nililo modo posse congruere.
[ 5.15 ]
DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET PROPRII
DIFFERENTIA VERO ET PROPRIUM COMMUNE QUIDEM HABENT AEQUALITER PARTICIPARI AB HIS QUAE EORUM PARTICIPANT; AEQUALITER ENIM RATIONALIA RATIONALIA SUNT ET RISIBILIA RISIBILIA. ET SEMPER ET OMNI ADESSE COMMUNE ƿ UTRIUSQUE EST. SI ENIM CURTETUR QUI EST BIPES SED AD ID QUOD NATUM EST SEMPER DICITUR; NAM ET RISIBILE IN EO QUOD NATUM EST HABET ID QUOD EST SEMPER SED NON IN EO QUOD SEMPER RIDEAT.
[5.15] Nunc differentiae propriique communia continua ratione persequitur. Commune enim dicit esse proprio ac differentiae quod aequaliter participantur -- aeque enim omnes homines rationabiles sunt, aeque risibiles -- illud, quia substantiam monstrat, istud, quia est aequum proprium speciei et subiectam speciem non relinquit. Aliud etiam his commune subiungit: aequaliter enim semper differentia subiectis adest ut proprium; semper enim homines rationabiles sunt, ut semper quoque risibiles. Sed obici poterat non semper esse bipedem hominem, cum sit bipes differentia, si unius pedis perfectione curtetur. Quam tali modo solvimus quaestionem. Propria et differentiae non in eo quod semper habeantur sed in eo quod semper natutaliter haberi possunt, semper dicuntur adesse subiectis. ƿ Si enim quis curtetur pede, nihil attinet ad naturam, sicut nihil ad detrahendum proprium valet, si homo non rideat. Haec enim non in eo quod assint sed in eo quod per naturam adesse possint, semper adesse dicuntur. Ipsum enim semper non actu esse dicimus sed natura. Numquam enim fieri potest, ut per naturae ipsius proprietatem non semper homo bipes sit, etiamsi potest fieri, ut pede curtetur, etiam si deminuto pede sit natus; in his enim non speciei atque substantiae sed nascenti individuo derogatur.
[ 5.16 ]
DE PROPRIIS DIFFERENTIAE ET PROPRII
PROPRIUM AUTEM DIFFERENTIAE EST QUONIAM HAEC QUIDEM DE PLURIBUS SPECIEBUS DICITUT SAEPE, UT RATIONALE DE HOMINE ET DE DEO, PROPRIUM vero DE UNA SOLA SPECIE, CUIUS EST PROPRIUM. ET DIFFERENTIA QUIDEM ILLIS EST CONSEQUENS QUORUM EST DIFFERENTIA SED NON CONVERTITUR, PROPRIA VERO CONVERSIM PRAEDICANTUR QUORUN SUNT PROPRIA, IDCIRCO QUONIAM CONVERTUNTUR.
[5.16.01] Distat a proprio differentia, quia differentia plurimas species ƿ claudit ac de his omnibus praedicatur, proprium vero uni tantum speciei cui iungitur adaequatur. Rationale enim de homine atque de deo, quadrupes de equo et caeteris animalibus, risibile vero unam tantum tenet speciem, id est hominem. Unde fit ut differentia semper speciem consequatur, species vero differentiam minime. Proprium vero ac species alterius sese vicibus aequa praedicatione comitantur. Sequi vero dicitur, quotiens quolibet prius nominato posterius reliquum convenit nuncupari, ut si dicam 'omnis homo rationabilis est', prius hominem, posterius apposui differentiam; sequitur ergo differentia speciem. At si convertam nomina dicamque 'omnis rationabile homo est', propositio non tenet veritatem; igitur species differentiam nulla ratione comitatur. Proprium vero et species quia converti possunt, mutuo se secuntur: omnis homo risibilis est et omne risibile homo est.
[ 5.17 ]
DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET ACCIDENTIS
DIFFERENTIAE AUTEM ET ACCIDENTI COMMUNE QUIDEM EST DE PLURIBUS DICI, COMMUNE VERO AD EA QUAE SUNT ƿ INSEPARABILIA ACCIDENTIA, SEMPER ET OMNIBUS ADESSE; BIPES ENIM SEMPER ADEST OMNIBUS CORUIS ET NIGRUM ESSE SIMILITER.
[5.17] Duo quidem differentiae et aecidentis communia proponit, quorum unum separabilibus et inseparabilibus accidentibus cum differentia commune est, ab altero vero separabile accidens segregatur. Tantum vero inseparabile secundo communi concluditur. Est enim commune differentiae cum omnibus accidentibus de pluribus praedicari; nam et separabilia et inseparabilia accidentia sicut differentia de pluribus speciebus et individuis praedicantur, ut bipes de coruo atque cygno et de his individuis quae sub coruo et cygno sunt, nuncupatur. Item de eodem coruo atque cygno album et nigrum, quae sunt inseparabilia accidentia, praedicantur. Ambulare enim vel stare, dormire ac vigilare de eisdem dicimus, quae sunt accidentia separabilia, reliqua vero communitas ea tantum accidentia videtur includere quae sunt inseparabilia. Nam sicut differentia semper subiectis speciebus adhaerescit, ita etiam inseparabilia accidentia numquam videntur deserere subiectum. ut enim bipes, quod est differentiat numquam coruorum speciem derelinquit, ita nec nigrum, quod accidens inseparabile est. Differentia enim idcirco non relinquit subiectum, quoniam cius substantiam complet ac perficit, accidens vero huiusmodi, ƿ quia noo potest separari; neque enim possit esse accidens inseparabile, si subiectum aliquando relinquit.
[ 5.18 ]
DE PROPRIIS DIFFERENTIAE ET ACCIDENTIS
DIFFERUNT AUTEM QUONIAM DIFFERENTIA QUIDEM CONTINET ET NON CONTINETUR -- CONTINET ENIM RATIONABILITAS HOMINEM -- ACCIDENTIA VERO QUODAM QUIDEM MODO CONTINENT EO QUOD IN PLURIBUS SUNT, QUODAM VERO MODO CONTINENTUR EO QUOD NON UNIUS ACCIDENTIS SUSCEPTIBILIA SUNT SUBIECTA SED PLURIMORUM. ET DIFFERENTIA QUIDEM ININTENTIBILIS EST ET IRREMISSIBILIS, ACCIDENTIA VERO MAGIS ET MINUS RECIPIUNT. ET IMPERMIXTAE QUIDEM SUNT CONTRARIAE DIFFERENTIAE, MIXTA VERO CONTRARIA ACCIDENTIA.
HUIUSMODI QUIDEM COMMUNIONES ET PROPRIETATES DIFFERENTIAE ET CAETERORUM SUNT, SPECIES VERO QUO QUIDEM DIFFERAT A GENERE ET DIFFERENTIA, DICTUM EST IN EO QUOD DICEBAMUS, QUO GENUS DIFFERRET A CAETERIS ET QUO DIFFERENTIA DIFFERRET A CAETERIS.
[5.18] Post differentiae et accidentis redditas communitates nunc de eorum differentiis tractat. Ac primum quidem talem proponit. ƿ Differentia, inquit, omnis speciem continet rationabilitas enim continet hominem, quoniam plus rationabilitas quam species, id est homo, praedicatur: supergressa enim substantiam hominis in deum usque diffunditur. Accidentia vero aliquando quidem continent, aliquando continentur. Continent quidem, quia quodlibet unum accidens speciebus adesse pluribus consuevit, ut album cygno et lapidi? Nigrum coruo, Aethiopi atque hebeno, continentur vero, quoniam plura accidentia uni accidunt speciei, ut videatur illa species plurima accidentia continere. Cum enim Aethiopi accidit ut sit niger, accidit ut sit simus, ut crispus, quae cuncta sunt accidentia Aethiopis, species, quod est homo, omnia quae habet intra se plurima accidentia videtur includere. Huic occurri potest: quoniam differentiae quoque aliquo modo continentur, aliquo modo continent, ut rationabilitas continet hominem -- plus enim quam de homine praedicatur -- continetur quoque ab homine, quia non solum hanc differentiam homo continet, verum etiam mortalem.
Respondebimus: omnia quaecumque substantialiter de pluribus praedicantur, ab his de quibus dicuntur non poterunt contineri; quo fit ut differentiae quidem non contineantur ab specie, etsi sint differentiae plures quae speciem forment. Accidentia vero continentur, quoniam accidentia speciei substantiam nulla praedicatione constituunt; nam nec pioprie universalia dicuntur ƿ accidentia, cum de speciebus pluribus dicuntur, differentiae vero maxime. Quae enim quorumlibet universalia sunt, ea necesse est eorum quorum sunt universalia, etiam substantiam continere. Quo fit ut quia differentiae substantiam monstrant, intentione ac remissione careant -- una enim quaeque substantia neque contrahi neque remitti potest -- at vero accidentia quoniam nullam constitutionem substantiae profitentur, intentione crescunt et remissione decrescunt. Illa quoque eorum est differentia, quod differentiae contrariae permisceri, ut ex his fiat aliquid, non queunt, accidentia vero contraria miscentur et quaedam medietas ex alterutra contrarietate coniungitur. Ex rationabili enim et irrationabili nihil in unum iungi potest, ex albo vero et nigro coniunctis fit aliquis medius color.
Expositis igitur distantiis differentiae ad caetera restat de specie dicere, cuius quidem differentias ad genus ante collegimus, cum generis ad speciem differentias dicetamus, eiuselem etiam speciei distantias ad differentiam diximus, cum differentiae ad species dissimilitudines monstrabamus. Restat igitur speciem proprii et accidentium communioni coniungere, tum differentia segregare.
[ 5.19 ]
DE COMMUNIBUS SPECIEI ET PROPRII
SPECIEI AUTEM ET PROPRII COMMUNE EST DE SE INVICEM PRAEDICARI; NAM SI HOMO, RISIBILE EST, ET SI RISIBILE, ƿ HOMO EST -- RISIBILE VERO QUONIAM SECUNDUM ID QUOD NATUM EST SUMI OPORTET, SAEPE IAM DICTUM EST -- AEQUALITER ENIM SUNT SPECIES HIS QUAE EORUM PARTICIPANT ET PROPRIA QUORUM SUNT PROPRIA.
Commune, inquit, habent propria atque species ad se ipsa praedicationes habere conversas. Nam sicut species de proprio, ita proprium de specie praedicatur; namque ut est homo risihilis, ita risibile homo est; idque iam saepius dictum esse commemorat. Cuius communitatis rationem subdidit, eam scilicet, quia aequaliter species individuis participantur, sicut eadem propria his quorum sunt propria. Quae ratio non videtur ad conversionem praedicationis accommoda sed potius ad illam aliam similitudinem, quia sicut species aequaliter individuis participantur, ita etiam propria; aeque enim Socrates et Plato homines sunt, sicut etiam risibiles. Itaque tamquam aliam communionem debemus accipere quod est additum: AEQUALITER ENIM SUNT SPECIES HIS QUAE EORUM PARTICIPANT ET PROPRIA QUORUM SUNT PROPRIA. An magis intellegendum est hoc modo dictum, tamquam si diceret 'aequalia enim sunt species et propria'? Nam quia species eorum sunt species quae speciebus ipsis participant. Et propria eorum propria quael propriis participant, proprium atque species aequaliter utrisque sunt, id est neque species superuadit ea quae specie participant, ƿ neque propria superuadunt ea quae propriis participant. Cumque haec propria specierum sint propria, species ac propria aequalia esse necesse est atque invicem praedicari.
[ 5.20 ]
DE PROPRIIS SPECIEI ET PROPRII
DIFFERT AUTEM SPECIES A PROPRIO, QUONIAM SPECIES QUIDEM POTEST ET ALIIS GENUS ESSE, PROPRIUM VERO ET ALIARUM SPECIERUM ESSE IMPOSSIBILE EST. ET SPECIES QUIDEM ANTE SUBSISTIT QUAM PROPRIUM, PROPRIUM VERO POSTEA FIT IN SPECIE; OPORTET ENIM HOMINEM ESSE, UT SIT RISIBILE. AMPLIUS SPECIES QUIDEM SEMPER ACTU ADEST SUBIECTO, PROPRIUM vero ALIQUANDO POTESTATE; HOMO ENIM SEMPER ACTU EST SOCRATES, NON VERO SEMPER RIDET, QUAMVIS SIT NATUS SEMPER RISIBILIS. AMPLIUS QUORUM TERMINI DIFFERENTES, ET IPSA SUNT DIFFERENTIA; EST AUTEM SPECIEI QUIDEM SUB GENERE ESSE ET DE PLURIBUS ƿ ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID EST PRAEDICARI ET CAETERA HUIUSMODI, PROPRII VERO QUOD EST SOLI ET SEMPER ET OMNI ADESSE.
[5.20.01] Primam proprii et speciei differentiam dicit quoniam species potest aliquando in alias species derivari, id est potest esse genus, ut animal, cum sit species animati, potest esse hominis genus. Sed nunc non de his speciebus loquitur quae sunt specialissimae, atque hunc confundele videtur errorem, quod cum de his speciebus dicere proposuerit quae essent ultimae, nunc de his quae sunt subalternae et saepe locum generis optineant disserit. Propria vero nullo modo esse genera possunt, quoniam specialissimis adaequantur; quae quoniam genera esse non queunt, nec propria quae sibi sunt aequalia, genera es se permittuntur. Rursus species semper ante subsistit quam proprium -- nisi enim sit homo, risibile esse non poterit -- et cum ista simul sint, tamen substantiae cogitatio praecedit proprii rationem. Omne enim proprium in accidentis genere collocatur, eo vero differt ab accidenti, quia circa omnem solam quamlibet unam speciem vim propriae praedicationis continet. Quodsi priores sunt substantiae quam accidentia, species vero substantia est, proprium vero accidens, non est dubium quin prior sit species. Proprium vero posterius. Discernuntur ƿ etiam species a propriis actus potestatisque natura; species enim actu semper individuis adest, propria vero aliquotiens actu, potestate autem semper. Socrates enim et Plato actu sunt homines, non vero semper actu rident sed risibiles esse dicuntur, quia tametsi non rideant, ridere tamen potenlnt. Natura itaque species et proprium semper subiectis adest sed actu species. Proprium vero non semper actu, velut dictum est. At rursus quoniam definitio substantiam monstrat, quorum diversae sunt definitiones, diversas necesse est esse substantias; speciei vero et proprii diversae sunt definitiones, diversae sunt igitur substantiae. Est autem speciei definitio esse sub genere et de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicari; quam superius frequenter expositam nunc iterare non opus est. Proprium vero non ita: definitur: proprium est quod uni et omni et semper speciei adest. Quodsi definitiones diversae sunt, non est dubium speciem ac proprium secundum naturae suae terminos discrepare.
[ 5.21 ]
DE COMMUNIBUS SPECIEI ET ACCIDENTIS
SPECIEI VERO ET ACCIDENTIS COMMUNE QUIDEM EST DE PLURIBUS PRAEDICARI; RARAE VERO ALIAE SUNT COMMUNITATES ƿ PROPTEREA, QUONIAM QUAM PLURIMUM A SE DISTANT ACCIDENS ET ID CUI ACCIDIT.
[5.21.01] Speciei atque accidentis similitudinem communem dicit de pluribus praedicari; de pluribus enim dicitur species, sicut et accidens. Raras vero dicit esse alias eorum communiones idcirco, quoniam longe diversum est id quod accidit et cui accidit. Cui enim accidit, subiectum est atque suppositum, quod vero accidit, superpositum est atque advenientis naturae. Item quod supponitur substantia est, quod vero velut accidens praedicatur, extrinsecus venit. Quae omnia multam eius quod est subiectum et eius quad est accidens differentiam faciunt. Tamen inveniri etiam aliae possunt speciei et accidentis inseparabilis communitates, ut semper adesse subiectis -- aeque enim homo singulis hominibus semper adest et inseparabilia accidentia singulis individuis praesto sunt -- et quod sicut species de his quae individua continet, aeque de pluribus accidentia individuis praedicantur; nam homo de Socrate et Platone, nigrum vero atque album de pluribus coruis et cygnis quibus accidit nuncupatur.
[ 5.22 ]
DE PROPRIIS SPECIEI ET ACCIDENTIS
PROPRIA VERO UTRIUSQUE SUNT, SPECIEI QUIDEM IN EO QUOD QUID EST PRAEDICARI DE HIS QUORUM EST SPECIES, ƿ ACCIDENTIS AUTEM IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST VEL ALIQUO MODO SE HABENS; ET UNAMQUAMQUE SUBSTANTIAM UNA QUIDEM SPECIE PARTICIPARE, PLURIBUS AUTEM ACCIDENTIBUS ET SEPARABILIBUS ET INSEPARABILIBUS; ET SPECIES QUIDEM ANTE SUBINTELLEGI QUAM ACCIDENTIA, VEL SI SINT INSEPARABILIA -- OPORTET ENIM ESSE SUBIECTUM, UT ILLI ALIQUID ACCIDAT -- ACCIDENTIA VERO POSTERIORIS GENERIS SUNT ET ADVENTICIAE NATURAE. ET SPECIEI QUIDEM PARTICIPATIO AEQUALITER EST, ACCIDENTIS VERO, VEL SI INSEPARABILE SIT, NON AEQUALITER; AETHIOPS ENIM ALIO AETHIOPE HABEBIT COLOREM VEL INTENTUM AMPLIUS VEL REMISSUM SECUNDUM NIGREDINEM.
RESTAT IGITUR DE PROPRIO ET ACCIDENTI DICERE; QUO ENIM PROPRIUM AB SPECIE ET DIFFERENTIA ET GENERE DIFFERT, DICTUM EST.
[5.22.01] Quod nunc proprium speciei et accidentis se exequi pollicetur, tale proprium intellegendum est quod, ut superius dictum est, ad comparationem dicitur differentium rerum. Species enim in eo quod quid est praedicatur, accidens vero in eo quod quale est. Qua differentia non ab accidentibus solis species ƿ discernitur, verum etiam a differentiis ac propriis, nec solum species ab eisdem, verum etiam genus. Praeterea quod species in eo quod quid est praedicatur, accidens vero in eo quod quomodo sese habeat, id quoque commune est cum genere; genus quippe ab accidenti in eo quod quid est et quomodo se habeat praedicatione dividitur. Item ullam quamque substantiam una videtur species continere, ut Socrntem homo, atque ideo Socrati una tantum propinquitas est species hominis. Rursus individuo equo una species equi est proxima, itemque in caeteris; uni cuique enim substantiae una species praeest. At vero uni cuique substantiae non unum accidens iungitur; uni cuique enim substantiae plura semper accidentia superveniunt, ut Socrati quod caluus, quod simus, quod glaucus, quod propenso ventre, et in aliis quidem substantiis de numero accidentium idem convenit. Dehinc semper ante accidentia species intelleguntur. Nisi enim sit homo cui accidat aliquid, accidens esse non poterit, et nisi sit quaelibet substantia cui accidens possit adiungi, accidens non erit. Omnis autem substantia propria specie continetur. Recte igitur prins species, accidentia vero posterius intelleguntur; posterioris enim sunt, ut ait, generis et adventiciae naturae. Nam quae substantiam non informant, recte adventiciae naturae esse dicuntur et posterioris generis; his enim substantiis assunt quae ante differentiis informatae sunt. Rursus quoniam species substantiam ƿ monstrat, substantia vero, ut dictum est, intentione ac remissione caret, speciei participatio intentionem remissionemque non suscipit. Accidens vero vel si inseparabile sit, potest intentionis remissionisque cremento et detrimento variari, ut ipsum inseparabile accidens quod Aethiopibus inest, nigredo. Potest enim quibusdam talis adesse, ut sit fuscis proxima, aliis vero talis, ut sit nigerrima.
Restat nunc proprii communiones ac differentias persequi. Sed quo proprium differat a genere vel specie vel differentia superius demon stratum est, cum quid genus vel species vel differentia a proprio distaret ostendimus. Nunc reliqua ad communitatem vel differentiam consideratio est, quid proprium accidentibus aut iungat aut segreget.
[ 5.23 ]
DE COMMUNIBUS PROPRII ET ACCIDENTIS
COMMUNE AUTEM PROPRII ET INSEPARABILIS ACCIDENTIS EST QUOD PRAETER EA NUMQUAM CONSTANT ILLA IN QUIBUS CONSIDERANTUR; QUEMADMODUM ENIM PRAETER RISIBILE NON SUBSISTIT HOMO, ITA NEC PRAETER NIGREDINEM SUBSISTIT ƿ AETHIOPS, ET QUEMADMODUM SEMPER ET OMNI ADEST PROPRIUM, SIC ET INSEPARABILE ACCIDENS.
[5.23.01] Quoniam proprium semper adest speciebus nec eas ullo modo relinquit quoniamque inseparabile accidens a subiecto non potest segregari, hoc illis inter se videtur esse commune. Quod ea in quibus insunt, praeter propria vel inseparabilia accidentia esse non possint. Inseparabilia vero accidentia comparat, quoniam, ut in specie dictum est, rarissimae sunt speciei atque accidentis similitudines. Quocirca multo magis proprii atque accidentis communitates difficile reperiuntur. Accidens enim in contrarium dividi solet, in separabile accidens atque in inseparabile, quae vero sub genere in contrarium dividuntur, ea nullo alio nisi tantum generis praedicatione participant. Quodsi proprium inseparabile quoddam accidens est, a separabili accidenti plurimum differt, atque ideo nullas proprii et separabilis accidentis similitudines quaerit. Sed quia ipsum proprium certis quibusdam causis ab inseparabilibus accidentibus differt, horum et communitates inveniri possunt et inter se differentiae. Quarum una quidem ea est quam superius exposuimus, secunda nero quoniam sicut proprium semper et omni speciei adest. Ita etiam inseparabile accidens; nam sicut risibile omni homini et semper adest, ita etiam nigredo omni coruo et semper adiuncta est. ƿ
[ 5.24 ]
DE PROPRIIS PROPRII ET ACCIDENTIS
DIFFERT AUTEM QUONIAM PROPRIUM UNI SOLI SPECIEI ADEST, QUEMADMODUM RISIBILE HOMINI, IN SEPARABILE VERO ACCIDENS, UT NIGRUM, NON SOLUM AETHIOPI SED ET IAM CORNO ADEST ET CARBONI ET HEBENO ET QUIBUSDAM ALIIS. QUARE PROPRIUM CONVERSIM PRAEDICATUR DE EO CUIUS EST PROPRIUM ET EST AEQUALITER, INSEPARABILE AUTEM ACCIDENS CONVERSIM NON PRAEDICATUR. ET PROPRIORUM QUIDEM AEQUALITER EST PARTICIPATIO, ACCIDENTIUM VERO HAEC QUIDEM MAGIS, ILLA VERO MINUS.
SUNT QUIDEM ETIAM ALIAE COMMUNITATES VEL PROPRIETATES EORUM QUAE DICTA SUNT SED SUFFICIUNT ETIAM HAEC AD DISCRETIOLLEM EORUM COMMUNITATISQUE TRADITIONEM.
[5.24.01] Proprii atque accidentis prima quidem differentia est quia proprium semper de una tantum specie dicitur, accidens vero minime sed eius praedicatio in plurimas diversi generis substantias speciesque diffunditur. Risibile enim de nullo alio nisi de homine praedicatur, nigrum vero, quod est inseparabile quibusdam accidens, tam coruo quam Aethiopi, quae diversa sunt specie, tam coruo atque hebeno, quae differunt generibus, non tantum specie, praesto est. Quo fit ut propriis quidem ƿ conversio aequa seruetur, in accidentibus vero minime. Quoniam enim propria in singulis esse possunt atque omnes continent, species converso ordine praedicantur; nam quod risibile est homo est, et quod homo, risibile. Nigrum vero non ita sed ipsum quidem de his praedicari potest quibus inest, illa vero ad huius praedicationem converti retrahique non possunt; nigrum enim de carbone, hebeno, homine atque coruo praedicatur, haec vero de nigro minime. Nam quae plurima continent, de his quae continent praedicari possunt, ea vero quae continentur, de sese continentibus nullo modo nuncupantur. Rursus proprium quidem aequaliter participatur, accidens remissionibus atque intentionibus permutatur. Omnis enim homo aeque risibilis est, Aethiops vero non aequaliter niger est sed, ut dictum est. Alius quidem panlo minus niger, alius vero tacterrimus invenitur.
Et de proprii quidem atque accidentis differentiis satis dictum est. Restabat vero accidentis ad caetera communiones proprietatesque explicare sed iam superius adnumeratae sunt, cum generis, differentiae, speciei et proprii ad accidens similitudines ac differentias assignavimus. Fortasse autem his institutus animus et sollertior factus alias praeter eas quas nunc diximus communitates vel differentias quinque rerum quae superius sunt positae reperiet sed ad discretionem atque eorum similitudines comparandas ea fere quae sunt dicta sufficiunt. Nos etiam, quoniam promissi operis portum tenemus atque huius libri seriem primo quidem ab rhetore Victorino, post vero a nobis ƿ Latina oratione conversam gemina expositione patefecimus, hic terminum longo statuimus operi continenti quinque rerum disputationem et ad Praedicamenta servanti.

Notes