Authors/Boethius/isagoge/CPorI/L2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Boethius‎ | isagoge‎ | CPorI
Jump to navigationJump to search

LIBER SECUNDUS

Latin English
[2.01] ƿ Multa nobis a parente natura excelsius quam caeteris animantibus gravia illustliaque concessa sunt. Quae nos ita quasi quaedam benigna artifex hllmanitatis excoluit, ut primum nobis reputandi considerandique animos rationemque concederet, post vero ratione reperta proloquendi conferret usus iussissetque nos non corpolis sensibus a beluis sed mentis divinitate distare. Quae cum se sibi adiunxerit et a suae vivacitate naturae non discesserit, tunc vero sicut ipsa est aeterni generis, ita quoque famam in posteros vitamque gloriae infinitissimis temporibus coaequat. Sin vero se pravis libidinibus corporis obnoxilam perdendam corrumpendamque permiserit, naturam corporis sequitur. Nam nihil eius vivacitatis post corpora remanet cui omnis labor et studium de rebus corporis atque in corpus impensum est. Quare annitendum est, ut nos meliores curatioresque reddamus, non ea re qua pecudibus nihil distare possumus sed quo caelestium virtutum similitudine aeternitatis gloriam factis egregiis dictisque mereamur. Sed de his alias, nunc ad propositum reuertar.
ƿ Cum igitur alterius noctis consueta lucubratio vigiliaeque venissent, credo hesternae rationis subtilitate captus vel qua ipse est cupiditate discendi audiendique studio vigilantius quam umquam surrexerat, Fabius ad me perrexit. Qui postquam consalutatus sequentis a me operis plomissam continuationem reposceret, Faciam, inquam, non inuitus, quippe cum nec mihi sit in vita quicquam melius agere et tu hanc mihi iucunditatem studio tuo augeas, quod mihi perquam glatissimum est. Placuit igitur ut, quoniam hesterna dissertio speciem explicuerat, alterius expositionis principium de sequenti differentia sumeretur. ÐHic Fabius: Uberrime, inquit, a te hesternis vigiliis de generibus et speciebus expositum est. Sed, ut dici audio, subtilior de differentiis tenuiorque tractatus est. ÑNon, inquam, immerito. Nam varie acceptae differentiae varias babebunt etiam potestates. Erunt namque alias genera, alias species, alias vero differentiae. Sed hoc postea demonstrabitur, nunc nero ita, ut arbitror, textus est:
OMNIS DIFFERENTIA ET COMMUNITER ET PROPRIE ET MAGIS PROPRIE DICITUR.
Differentiam quoque, multis modis appellari designat. Dicit autem tribus his modis fieri differentiam, cuius aut communes sunt aut propriae aut magis propriae. Communes sunt quibus omnes aut ab aliis differimus aut a nobis ipsis. Nam sedere vel ambulare vel stare differentia est; nam si tu ambules, ego vero sedeam, in situ ipso atque ambulatione differimus. Et item ego cum nunc sedeo, postea vero si ambulem, communi a me ipso differentia discrepabo. Propriae vero sunt ƿ quae uniuscuiusque individui formam aliqua naturali proprietate depingunt, ut si quis sit caecis oculis vel crispo capillo; etenim propria uniuscuiusque singuli hominis sunt quoquomodo ista nascuntur. Magis propriae sunt quae in substantia ipsa permanent et totam speciem differentia descriptioneque permutant, ut est rationalis vel mortalis hominis differentia. Harum autem communes et propriae differentiae sub eadem specie singulos a se faciunt discrepare, illa propriis differentiis, illa communibus, magis propriae vero totam naturam cuiuslibet speciei substantiamque permutant et ab aliis speciebus segregant atque disiungunt. Harum ergo communes et propriae differentiae, quoniam speciem non permutant sed formam quodammodo et habitudinem solam faciunt discrepare, alteratum facere dicuntur, id est non integrum alterum facere, id est non integre permutare sed quodammodo discrepantiam distantiamque faciunt, atque ideo non vocantur alterum facientes, id est permutantes sed magis alteratum, id est non integrum alterum facientes. Illa vero tertia, id est magis propria, quoniam substantialis est et ipsius speciei inserta naturae, alterum facit. Nam quoniam homo atque equus quantum ad quod animalia erant, una illis erat substantia, veniens rationale disgregavit omnino speciem et funditus alteram fecit. Ergo communes et propriae differentiae alteratum facientes vocantur, magis propriae alterum facientes. Constat igitur differentiarum alias facere alterum, alias alteratum. Illae quae faciunt alterum, substantiales sunt et omnes naturam speciemque ƿ permutant et specificae praedicantur; valent enim quamlibet speciem constituere et ab aliis omnibus segregare et eius formam paturamque componere. Nam si dicas mortale et rationale differentias et eas animali supponas, non est dubium quin hominis speciem, facias et speciei huius sint perfectrices. Atque ideo specificae nominantur, quod et permutant naturam et ipsam substantiam cuiuslibet illius speciei constituunt illae vero aliae nihil aliud efficiunt nisi alteratum, quippe cum aut proprietate quadam formae alius distet ab alio aut aliqua habitudine et dispositione aliquid faciendi. Illa igitur magis propria differentia, quam specificam nominamus, sola poterit in generis divisione congruere. Etenim caeterae nihil ad substantiam sed ad quandam quodammodo eiusdem similitudinis discrepantiam distantiamque ponuntur. Nihil enim in illis praeter alteritatem solam reperire queas, quippe quae non constituunt species sed constitutas iam et effectas magis propriis suis qualitatibus ipsae discriminant.
[2.02] Quod autem dicit:
REPETENTI NUNC A SUPERIORIBUS DICENDUM EST DIFFERENTIARUM ALIAS ESSE SEPARABILES, ALIAS INSEPARABILES.
hoc est quod hic nunc divisio alia rursus assumitur. Nam cum prius differentiam in tribus partibus separaret et postea tres illas in duarum tantum namerum quantitatemque colligeret, ut alias alterum facientes esse diceret, alias alterantes, ipsarum rursus trium tertia sumitur facienda divisio. Dicit enim alias ƿ esse separabiles, alias vero inseparabiles, et sicut in priore divisione alteratum facientes duae fuerant communes et propriae. Sola vero magis propria remanserat quae alterum faciebat, eodem nunc etiam modo in separabilibus et in inseparabilibus communis tantum separabilis differentia est, aliae vero differentiae utraeque, ut caecitas oculorum vel flaua caesaries vel corporis proceritas, quae sunt propriae differentiae, vel certe rationabilitas vel mortalitas. Quae sunt magis propriae differentiae, possunt numquam ab hominis specie segregari. Sedere vero vel currere, quae communes sunt, separantur a singulis et item rursus adduntur. Earum vero quae sunt inse pal abiles, aliae per se veniunt, aliae vero per accidens. Et illae quae per se veniunt, a magis propriis manant, illae quae per accidens, a solis propriis effunduntur. Et inseparabile accidens est quicquid per inseparabilem propriam differentia unim cuique speciei contigerit. Sed quamquam propria et magis propria inseparabiles differentiae sint, numquam tarnen illam superiorem formam naturamque commutant. Nam magis propria semper alterum, propria vero solum semper efficit alteratum. Huc accedit quod inseparabiles propriae possunt alicui plus minusue contingere, inseparabiles magis propriae nec cumulis intentionis augentur nec imminutione decrescunt. Potest enim alius procerior, alius fuscior, deductioribus alius capillis, alius ƿ flavioribus nasci, quae sunt inseparabiles propriae differentiae at vero magis propria, id est rationale, neque plus neque minus admittit. Omnes enim homines in eo quod homines sunt, aequaliter sunt rationales atque mortales. Nam si genus alicui plus minusue esse posset genus, possent etiam differentiae vel intentione crescere vel remissione decrescere. Nam quoniam animal non est plus homini quam equo neque equo quam caeteris, et aequaliter subiectis omnibus genus est. Sic specierum differentiae quas specificas appellamus, maius minusue non capiunt. Nam si animal rationale mortale hominis definitio est et hominum nihilominus singulorum, non est dubium quin haec definitio ad omnes homines singulos aequaliter semper aptetur et nulli neque plus neque minus conveniat quod si ita est, partes quoque totius definitionis, quae sunt differentiae, tales erunt, ut nulli neque plus neque minus sed aequaliter semper et convenienter aptentur. Partes autem huius definitionis sunt rationale et mortale. Rationale igitur et mortale, quae sunt magis propriae differentiae, plus minusue non capiunt.
[2.03] Ab hac igitur, id est separabilium inseparabiliumque differentiarum divisione tribus modis differentias speculamur nam aut separabiles sunt aut inseparabiles, inseparabilium vero aut per se veniunt aut per accidens. Quae per se veniunt, aliae sunt quae genus dividunt, aliae quae speciem informant atque constituunt. Sed de superioribus prius dictum est, nunc autem de his quae genus dividunt et speciem constituunt. Disseramus. Omnis quaecumque fit generum divisio in species, si earum specierum alia snbdivisio fiat et a magis generibus ƿ per subalterna genera usque ad magis species decurratur, gemina in his erit duplexque divisio. Namque si contrarias specierum differentias respicias. Generum est divisio, si suba-ltemorum generum, fit specierum constitutio. Si enim genus dividamus id est sublstantiam, ut iam speciei disputatione e divisa est, et sit substantia, post substantiam animatum corpus et inanimatum, sub animato corpore sensibile et insensibile, sub sensihili, id est animali, rationale vel irrationale, sub rationali mortale vel immortale, hae igitur differentiae eaedem species sunt, si contra se ipsas in divisione respiciantur. Et dividunt genus hoc modo. Nam quoniam sub substantia animatum corpus et inanimatum posuimus, si animatum corpus contra inanimatum respicias, substantiam divisisti. Si vero subalterna genera in ipsis differentiis aspicias, speciem constitues. Nam si animatum corpus et quod sub ipso est sensibile corpus aspeseris, animal respexisti.
Item si rationalem differentiam contra hlrationalem acceperis, genus quod est utrorumque, id est animal divisisti. Si vero sub eodem ordine rationalem differentiam et mortalem accipias, hominis sine dubio speciem demonstrasti. Ita hae differentiae alio modo acceptae fiunt generis divisibiles, id est genera dividentes, alio vero modo fiunt constitutivae specierum, id est quae species declarent atque constituant, nam si contrarias differentias respexeris, divides genus, si vero subalternas, speciem ƿ constitues. Differentiarum igitur vis et separabilium et inseparabilium caeteras tres res, id est genus, speciem aceidensque sic retinet, ut permutata comparatione per haec eadem ipsa etiam permutentur. Nam rationale et mortale differentias si contra irrationale et immortale respexeris. Divisibiles sunt et generis differentiae, sin vero idem ipsum rationale et mortale ad superiora comparaveris, species erunt eius quod eas continet animalis. Si vero rationale atque mortale ad subiectum hominem consideres, genera eius constitutivasque differentias contemplabere. At vero de illis aliis inseparabilibus. Id est propriis, cadunt differentiae inseparabilis accidentis. Inseparabile namque est accidens caecitas oculorum et, nasi curuitas et alia huiusce modi. Et idem de separabilibus accidentibus, id est de communibus. Separabile namque est accidens vigilare, dormire et currere vel sedere. Quod autem dicit:
SIC IGITUR COMPOSITA SIT SUPER OMNIA SUBSTANTIA ET SINT EIUS DIFFERENTIAE DIVISIBILES ANIMATUM ET INANIMATUM,
contrarias differentias in species monstrat. Quod autem dicit:
HAEC DIFFERENTIA ANIMATA ATQUE SENSIBILIS SOCIATA SUBSTANTIAE PERFICIET ANIMAL,
constitutivas specierum diffetentias monstrat. Sic igitur variis modis acceptae varias virtutes formasque sortitae sunt. Sed et divisibiles et constitutivae utraeque specificae nominantur ƿ et in divisione generum definitionibusque solae sunt utiles, caeterae vero inseparabiles per accidens inutiles, et multo magis illae sunt inutiles quae separabili differentia discretioneque formatae sunt.
[2.04] Has autem specificas differentias qui de differentiarum definitione tractaverunt, tales esse declarant quibus species a genere abundant. Quid autem sit, breviter explanandum est. Controversia est utrum genus differentias specierum suarum in se habeat an minime, ut puta: animal sub se habet species rationale et irrationale, id est hominem et verbi gratia equum; rationabilitatem igitur et irrationabilitatem, id est hominis vel equi differentias, quibus a se species sub animali positae differunt, utrum habeat utrasque animal an non habeat. Nam si animal, quod genus est, neque rationale neque immtionale est, species quae sub ipso sunt positae, istas differentias non habebunt. Nam si genus istas differentias non habebit, unde erunt speciebus differentiae, quibus a se ipsis differunt? Sed si quis dicat esse in genere istas differentias, non enim haberent species, nisi prius genus habuisset, aliud maius continget incommodum. Nam quoniam aeque sunt species quae sub aliquo genere supponuntur, et aequaliter homo atque equus sub animali genere ponuntur neque homo prius est neque equus sed uterque aequaliter animati species nominantur.
Igitur si rationale atque irrationale aequaliter sub eodem genere sunt, ƿ erunt etiam uno tempore. Quodsi uno tempore et genus istas differentias habet, ut genus suapte natura id est animal rationale sit et irrationale, noo est dubium quod eadem res uno tempore duas contrarietates in sese substantialiter retineat. Quod fieri nequit. Quid igitur? Dicendum est quoniam genus actu quidem ipso, quod Graeci eineurgeian vocant, istas differentias non habet, at vero potestate ab his ipsis differentiis, quas in suas species fundit, non uacat. Quid autem sit actus et potestas, castigatius explicandum est. tantum interest aotus a potestate, quantum homo ridens ab eo qui ridere possit, non tamen rideat. Ille enim agit ipsam rem, ille tantum potest, non etiam agit. Sic igitur et animal. Namque homo actu ipso rationalis est, semper enim homo rationalis et nihil aliud est; et equus semper irrationalis, et eius irrationabilitas in actu posita est. At vero ipsum animal rationale vel irrationale non ipsum agit neque est in eorum actu positum sed in potestate. Potest ellim es se rationale atque irrationale profundere. Quare quoniam species actu differentias continent, genus vero potestate, species a genere merito differentiis abundare dicuntur, quoniam quod genus potest, id est differentias facere, species non solum possunt sed etiam agunt; in ipsis enim speciebus positae informataeque sunt.
[2.05] Est autem alia differentiae definitio talis, quae dicat differentiam esse quae ad plurimas species in eo quod quale sit praedicetur. Differentia ad res plurimas dici potest, ut rationale dicitur ad hominem -- homo enim rationalis -- dicitur ad deum; deus enim rationalis dicitur sed non in eo ƿ quod quid sit sed in eo quod quale sit. Nam si qualis homo sit interrogetur, rationalis continuo respondetur, qualis deus sit si interroges, rationalem non absurde dixeris. Eodem modo etiam irrationabilitas. Dicitur enim et ad equum et ad bovem et ad piscem et ad avem, quae omnia si qualia sint interrogaveris, irrationabilia praedicantur. bona igitur et recta haec est definitio, id est:
DIFFERENTIA EST QUOD AD PLURIMAS RES SPECIE DISTANTES IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICATUR.
Et de mortali vero et de aliis differentiis eadem est ratio.
[2.06] Sequitur locus perdifficilis sed transferentis obscuritate Victorini magis quam Porphyrii proponentis, qui huiusmodi est. Dicit omnem rem quaecumque est corporea, ex materia et forma constare. Namque si statuam dicas, constat statua ex aere verbi gratia et figura illa quam ei suus fictor imposuit, et est materia ex quo facta est aeris, figura vero, id est forma, qua aes ipsum formatum est. Nam si hominem formabis ex aere, erit hominis forma, aes vero materia. Eodem modo etiam genus. Namque genus in modo materiae accipitur, differentia vero in modo formae. Etenim quemadmodum quaecumque illa res ex materia et forma consistit, sic etiam omnis species ex genere et differentia. Namque genus ita est hominis, ut est statuae aes, differentia vero sic est hominis, ut est forma illa es qua aes effictum est. Nam sicut ex aliqua figura quae es aeris materia efficta est, cuiuscumque illius species statuae ƿ fit, sic etiam cum in genus, id est in animal venerit differentia, id est rationale, hominis species fingitur. Ista igitur sibi proportionaliter sunt. Proportio autem est cuiuscumque, illius rei similis ad aliquam rem cognatam comparatio, ut puta si duo compares ad quattuor, dupla proportio est, sin vero viginti ad quadraginta, eadem dupla. Sub eadem ergo proportione sunt quattuor ad duo, sub quali quadraginta ad viginti quod utrique duplex est numerorum! comparatio. Sic igitur qualis proportio est, id est comparatio materiae et figurae talis est proportio generis et differentiae, et ista quattuor sibi proportionaliter sunt. Eodem enim modo ex materia et figura species cuiuscumque illius fictionis fortnata est, quemadmodum ex genere vel differentiis species cuiuscumque illius animantis inanimantisue formatur. Quod Victorinus scilicet intellexisse minus videtur. Nam quod Porphyrius ainaulogon dixit, id est proportionale, ille sic accepit quasi a[logon diceret, id est irrationale. Atque ideo in loco ubi habet hoc modo scriptum:
OMNES NAMQUE RES EX FORMA ET MATERIA CONSISTUNT IPSA AUTEM FORMA IRRATIONABILIS EST,
tollendum est irrationabilis est et dicendum proportionabilis est. Et subterius paululum ubi habet:
IAM OMNE GENUS SIMILE MATERIAE EST ET CONSISTIT IRRATIONALE,
ƿ tollendum irrationale et ponendum est proportionale, ut sit et consistit proportionaliter. Nam quae proportio est figurae ad materiam in efficienda cuiuslibet corporis fictione, eadem est proportio diffelrentiae ad genus in efficienda cuiuslibet specie animati atque inanimati.
[2.07] Sequitur item alia definitio, quae est huiusmodi. Dicunt enim esse differentiam quod possit separare quicquid sub eodem genere est, et recte dicunt. Nam dum syb eodem genere sit homo atque equus, quia utrumque est animal, cum venerit rationale vel irrationale, equum atque hominem, quae sub eodem genere sunt, dividunt atque discerllunt. Sunt igitur illae differentiae quae possunt res sub eodem genere separare. Est autem alia definitio: differentiae sunt quibus quidque ab alio distat. Nam homo atque equus rationali atque irrationali differentia discrepant, cum unum sint quantum ad genus. Et hoc est quod dicit:
DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT SINGULA, QUIA PER SE IPSUM GENUS EST ET ILLA QUAE RATIONABILIA SUNT, NOS SCILICET, ET ILLA QUAE IRRATIONABILIA SUNT. NAMQUE ET HOMO ET EQUUS ET AVIS HAEC OMNIA GENUS UNUM SUNT, ID EST ANIMAL. NAMQUE ANIMAL HORUM OMNIUM GENUS EST.
Sed si de hoc loco in quo positum est quia per se ipsum ƿ genus est, mutes et facias 'quia per se ipsa animalia sunt', plenior sensus erit -- generis enim hic nomine pro animalis abusus est -- et erit huiusmodi ordo: 'differentia est qua differunt singula, quia per se ipsa animalia sunt et illa quae rationabilia sunt animalia, nos scilicet, et illa quae irrationabilla sunt'. Quod si sic esset, nullus esset error omnino. Nunc vero genus quod ait, pro animalis nomine intellegendum est. Item dii atque homines cum utrique rationales sint, mortalitatis tamen nomine adiecto differunt discrepantque. Sic igitur differentia est qua singula differunt sed hoc non simpliciter sed illas tantum differentias huiusmodi esse putandum est quae ad substantiam prosunt et quae ad id quod est et quaecumque speciei possint esse aliqua pars. Quod huiusmodi est si equus atque homo, quorum utrorumque unum genus est animal, a se differunt rationali atque irrationali qualitate attamen ista rationabilitas et irrationabilitas in substantia ipsarum specierum est hoc modo. Nam neque equus potest esse sine irrationabilitate, neque homo sine rationabilitate. Atque ideo istae differentiae prosunt ad aliquid esse speciei illi cui fuerint accommodatae et substantiae ipsius partes sunt. Nam cum homo ex his differentiis constet, id est ex rationali et mortali, rationale et mortale solum positum pars est substantiae hominis. Nam si utraque simul unum hominem faciunt, non est dubium quin ad substantiam hominis efficiendam unaquaeque earum res pars esse videatur. Quare illae ƿ differentiae quaecumque non prosunt ad esse nec partes substantiae cuiuslibet speciei sunt, specificae differentiae dici non habent, quamvis sola hoc una species habeat. Nam si homo navigat, potest dici animal navigabile sed navigare in substantiam hominis non convertitur. Neque enim homo inde subsistit, quia navigat, quamvis hoc nullum aliud animal habere possit, id est nullum possit animal navigare. Eodem modo et esse rhetorem vel grammaticum. Has igitur differentias quae ad esse non prosunt sed tantum artem aliquam scientiamque commemorant, non ponimus specificas esse, quamvis una quaelibet animalis id species habeat. Ergo considerandum est, ut quotiens dicimus definitionem differentiae illam, 'differentiam esse qua differant singula', illam significari differentiam intellegamus quae ad aliquid esse prodest et quae est alicuius pars substantiae speciei, illas vero quae ad esse non prosunt, a in hoc genere differentiarum, quamvis singulae cuiusque sint, non ponamus.
[2.08] Sed quoniam de differentia dictum est, de proprio explicemus. ÑTunc Fabius: Ut arbitror, consequens est:
PROPRIUM QUATTUOR DICITUR MODIS. DICITUR NAMQUE PROPRIUM QUOD UNI SPECIEI ACCIDIT, ETIAMSI NON OMNIBUS.
Et ego: Quattuor ergo modis propria dividuntur. Est enim proprium quod uni accidit, etsi non omnibus, ut est rhetor vel geometer vel grammaticus. Haec vero omnia uni soli speciei, id est homini accidunt, non tamen omnibus. Neque ƿ enim omnes homines grammatici vel rhetores vel geometres sunt, atque ideo vocabitur hoc proprium quod uni sit, etiamsi non omnibus. Est item alia proprietas quae est omnibus etiamsi non soli. Nam bipes omni homini accidit, omnis enim homo bipes est sed non soli hominum speciei accidit sed etiam avibus. Est item tertium proprium quod omni et soli et aliquo tempore accidit, ut est in pubertate pubescere et in senecta canescere. Namque et umnibus hominibus evenit et nulli alii speciei nisi soli hominum et aliquo tempore; constitutum enim tempus est vel adolescentibus pubescendi vel senescentibus canescendi. Neque enim a sexto anno vel septimo aliquis pubescit aut a vicesimo canescit, nisi forte aliquid accidit novi quartum proprium est quod uni speciei accidit et omnibus sub eadem specie individuis et omni tempore. Nam risibilem esse hominem et uni speciei solum, id est homini, contingit et omnibus sub eadem specie individuis; omnes enim singuli homines rident et omni tempore. Numquam enim tempus fuit ut quicumque ridere non posset. Sed risibile dico potestate, non actu. Namque etsi non rideat homo, tamen quia ridere potest, risibilis appellatur. Et sunt integre et vere propria ista quae et uni et omnibus et omni tempore insunt, namque haec speciebus suis converti possunt. Si enim dicas: quid est homo? Risibile. Si: quid est risibile? interroges, homo praedicabis. Illa vero alia, bipes vel grammaticus, propria quidem sunt sed converti non possunt. Nam grammaticus semper homo, homo vero non semper grammatices, et e contrario homo ƿ semper bipes est, non e contra bipes semper homo est. Et hinnibile similiter magis proprium equi est. Nam eodem modo haec proprietas ad suam speciem converti potest. Nam si dicas: quid est equus? hinnibile respondebis, si: quid est hinnibile? equus praedicabitur.
[2.09] Sed quoniam de propriis dictum est, de accidentibus sequens tractatus habeatur. Tum Fabius: Definit Porphyrius accidens sic:
ACCIDENS EST QUOD INFERTUR ET AUFERTUR SINE EIUS IN QUO EST INTERITU.
Hoc autem dicere videtur, illud esse accidens sine quo potest constare illud cui accidit; ut puta si forte casu aliquo cuiquam facies inrubuerit, abscedente rubore inlaesa facies permanebit, sicut eveniente non laesa est. Dividit ergo accidens in separabile et in inseparabile. Namque separabile accidens est, ut puta si quis sedeat vel ambulet, inseparabile est, ut si dicas coruum nigrum, cygnum album; a quibus haec accidentia separari non possunt. Nascitur autem huiusmodi dubietas, utrum superior definitio vera sit et omnium accidentium nomen includat. Nam quoniam sunt quaedam, ut ipse ait, accidentia inseparabilia, in his talis definitio videtur convenire non posse. Nam si separari non possunt, non est in illis vera definitio quae dicit accidens esse quod et inferri et auferri potest sine eius in quo est interitu. Nam cum inseparabilia sunt, auferri non possunt. Sed haec tam uehemens quaestio solvitur sic, quod haec ipsa definitio de accidentibus facta est potestate, non ƿ actu, et intellegentia, non veritate, non quia Aethiops et coruus colorem amittunt sed sine isto colore ad intellegentiam nostram possunt subsistere. Nam verum est quoniam Aethiopem aut coruum color niger numquam deserit. Sed si quis subintellegat colorem istum Aethiopem vel coruum posse amittere plumarum tantum color in coruo mutabitur et erit avis alba specie et forma corui, si quis hoc intellegat, at vero hominis, id est Aethiopis, amisso nigro colore, elit eius species candida sicut etiam aliorum hominum. Ergo hoc non ideo quia fiat dicitur sed ideo quia, si posset fieri, huius accidentis susceptrix substantia non periret. Quod ipse hoc modo demonstrat:
POTEST AUTEM SUBINTELLEGI ET CORVUS ALBUS ET AETHIOPS COLOREM SUUM PERDITURUS SINE INTERITU SUO IN QUO COLOR FUIT.
Nihil enim ad speciem impedit, si Aethiops vel coruus amisso colore in propriae substantiae natura permaneat. Est autem alia definitio, quae est huiusmodi:
ACCIDENS EST QUOD CONTINGIT ALICUI ET ESSE ET NON ESSE.
Nam quod in substantiam non convertitur, id accidens esse dicimus, id est non in substantia insitum sed extrinsecus veniens. Ergo ea quae contingunt et esse et non esse, ideo accidentia vocata sunt, quoniam in substantiae ratione non accipiuntur. Si enim in substantiae ratione ponerentur, numquam non essent, et si non essent, numquam esse possent. Nam quoniam verbi gratia ratio in substantia hominis est, numquam homo esse potelit irrationalis, quoniam irrationabilitas in substantia hominis non est. Ex hoc ergo venit etiam alia definitio, ƿ accidens esse illud quod neque genus sit ueque species neque differentia neque proprium. Nam quoniam genus, species, differentia et proprium in substantia sunt et cuiuscumque illius rei substantiam monstrant, idcirco quicquid horum aliquid non fuerit, id accidens merito praedicatur.
[DE COMMUNIBUS GENERIS, DIFFERENTIAE, SPECIEI, ACCIDENTIS PROPRIIQUE]
[2.10] Explicitis igitur atque expeditis his quae proposuit, id est genere, specie, propriis, differentiis accidentibusque, tractare a nunc exequitur illa quae inter haec communia omnia vel quae differentiae sint. Et primo omnium simul inter se communiones explicat, post etiam singulorum, et dicit omnium esse commune de pluribus praedicari. Namque genus praedicatur de speciebus et de individuis, eodem modo praedicatur et differentia de speciebus et de individuis, etiam proprium et de speciebus et de individuis praedicatur, at vero species de solis tantum individuis appellatur. Genus enim praedicatur de equis, hominibus, bobus et canibus, id est speciebus, praedicatur item et de his quae sub ipsis speciebus individua continentur; nam sicut species ipsae canis vel equi vel hominis ƿ animalia sunt, sic et unusquisque equus vel homo animalia praedicantur. Differentiae vero praedicantur de speciebus et de individuis hoc modo. Namque homo et equus species sunt sed rationalis dicitur et ad speciem hominis differentia praedicatur eodem modo et ad Ciceronem. Nam cum sub hominis specie individuum sit, et ipse rationalis appellatur proprium autem de specie praedicatur. Cum dicitur species; quod est homo, risibilis et cum dicitur Cicero risibilis, quod est individuum, monstratur proprium de individuis praedicari. Species vero de suis tantum solis individuis praedicatur interrogatur enim: quid est Cicero? et homo respondetur. Accidens vero ante praedicatur de individuis et postea de speciebus. Nam si quis dicat: homo sedet, quod est accidens separabile, cum quicumque singulum hominem, id est'individuum sedere viderit, tunc id et de specie praedicat, ut dicat: quoniam Cicero sedet Cicero autem homo est, homo sedet. Eodem modo inseparabile de speciebus et de individuis praedicatur.
[DE COMMUNIBUS GENERIS ET DIFFERENTIAE]
[2.11] Expeditis ergo omnium communionibus, generis et differentiae primum communiones differentiasque declarat. Et primum dicit generi cum differentia esse commune quod ab utrisque species continentur. Nam genus, quod est animal, continet speciem hominis atque equi. Porro autem rationale, quod est differentia, continet et hominem et deum, et irrationale, ƿ quod est differentia, continet equum, bovem atque avem sed ita continet, ut genus semper plures species contineat quam continet differentia. Namque genus et ipsas differentias continet. Genus enim, id est animal, rationale atque irrationale continet illasque species quae sunt sub rationali; etiam eas <quae sunt sub> irrationali, continet genus, lid est animal. At vero differentia, id est rationale, in rationale non continet sed tantum hominem atque deum. Plus igitur genus continet quam differentia. Est autem et alia communio. Si quid enim ad quodlibet genus ita praedicatur, ut eius genus sit, et de illis speciebus quae sunt sub illo genere ad quod praedicatur, illud genus appellatur et de individuis quae sub illis speciebus sunt. Namque animal genus est hominis, et de animali praedicatur ut genus substantia; genus enim substantia animalis est. Ergo illa substantia quae ad hominis genus, id est animal, ita praedicatur ut genus, praedicatur etiam et ad ipsum hominem; dicitur enim homo substantia. Praedicatur item illud generis genus etiam de bis quae sunt sub specie individuis; dicitur enim Cicero, quod est sub hominis specie individuum, substantia. Differentia eodem modo. Nam si qua differentia dicta fuerit de alia differentia, ut differentia intellegatur, praedicabitur et ad speciem quae sub illa differentia est ad quam praedicatur, et de illis individuis quae sub eadem specie sunt. Nam 'ratione uti' differentia ad rationalem differentiam veluti cognata differentia praedicatur, rationabile autem praedicatur ad hominem: ƿ ergo et ratione uti praedicatur ad hominem. Idem etiam ratione uti praedicatur ad Ciceronem, quod est individuum sub illa specie ad quam speciem illa differentia, id est rationalis, praedicabatur, de qua praedicabatur ut cognata illa differentia, id est ratione uti. Igitur est ista generis differentiaeque communitas, quod ea quae de genere speciei praedicantur ut genus, et de sub eodem genere specie praedicantur et de indiaiduis, et illa quae de differentia praedicatur ut differentia, et de sub eadem differentia specie praedicatur et de individuis. Est autem alia communio, quod quemadmodum interempto genere species interimuntur, sic interempta differentia species sub eadem differentia interimuntur. Nam si interielit animal, homo atque equus continuo periturus est, sin vero differentia, id est rationale, dii atque homines interibunt et nihil eorum erit quod uti ratione possit.
[DE PROPRIIS GENERIS ET DIFFERENTIAE]
[2.12] Post demonstrationem igitur communium proprietates eorum differentiasque designat et dicit differentiam primam eam qua genus non solum <a> differentiis sed etiam speciebus vel propriis vel accidentibus differat. Namque dicit genus multo de pluribus praedicari quam praedicetur differentia vel species vel accidens vel proprium. Namque genus dicitur, id est animal, de quadrupede, de bipede, <de> reptili, id est ƿ de serpentibus, vel de natabili, id est de pisce. Quadrupes autem, quod est a bipede differentia, de solis illis dicitur quae quattuor pedes habent, id est equus vel bos, de caeteris autem aliis, id est bipede vel reptili vel natabili, unde genus aequaliter praedicatur, appellari non potest. Plus autem genus ab speciebus praedicatur, quod, cum hominis species sit et de solis individuis praedicetur, idem tamen homo de equo vel bove vel cane non praedicatur. At vero animal, quod est genus, de pluribus speciebus praedicatur, id est de homine et de equo et cane et bove et de omnibus quae sunt sub ipsis posita individuis. Genus autem a proprio praedicationibus abundat, quod proprium unius speciei semper est et de sub eadem individuis, genus vero de multis speciebus et propriis praedicatur et de sub eisdem individuis. Ab accidentibus vero genus magis de plurimis praedicatur, quod, cum unius cygni inseparabile fortasse accidens sit album, animal non solum de cygno praedicatur sed de omnibus animalibus, etiam non albis, at vero accidens de solis tantum illis quibus inseparabiliter continetur vel quibus separabiliter; nam principaliter de individuis dicitur. Quare constat multo de pluribus praedicari genus quam accidentia praedicantur, quod accidentia principaliter de individuis, genera vero de individuis et de speciebus et de differentiis praedicantur. ƿ
SED NUNC ILLAS DIFFERENTIAS ACCIPIAMUS QUIBUS GENUS DIVIDITUR, NON QUIBUS SPECIES FORMANTUR.
Hoc autem tale est. Quoniam duas diximus differentiarum esse formas, ut aliae sint divisibiles, aliae constitutivae, constitutivas illas diximus quae sub eodem filo positae et a subalternis generibus descendentes speciem quandam informant atque efficiunt, ut est rationale vel mortale; quae hominis speciem constituunt, alias vero divisibiles, quae genus dividunt, non speciem informant, id est rationale et irrationale, mortale et immortale. Nunc de illis differentiis iste tractatus habetur quae genus dividunt, non quae speciem constituunt. Nam illae quae genus dividunt, 1n differentiarum integro loco accipiuntur, illae vero quae speciem constituunt, in generum specierumque substantia recipiuntur. Namque rationale mortalis genus est, porro mortale hominis genus est, et istae constituunt speciem, at vero rationale irrationalis species non est neque genus, nec mortale immortalis neque genus neque species est. Atque ideo quoniam propriam vim differentiarum ista retinent quae neque genera neque species sibi invicem esse possunt, ipsas nunc differentias accipiamus in quibus nulla quantum ad genus est speciemque communitas. Est etiam generis differentia. Namque genus a propriis differentiis prius est. Namque si abstuleris genus, omnes simul differentias abstulisti. Nam si abstuleris animal, rationale atque irrationale non remanent. Porro autem si rationale abstuleris, remanet ƿ animal. Sed si utrasque interemeris differentias, id est rationale vel irrationale, potest tamen quiddam intellegi, quod sit substantia animata sensibilis, id est animal. Ita genus sublatum omnes secum auferet differentias, sublatae differentiae genus secum non interimunt, quod intellegentia genus remanet, id est quoniam potest animal intellegi praeter differentias, ut eius tantum definitionem animo capias et esse dicas substantiam animatam atque sensibilem. Quae autem talia sunt, ut ipsa interempta interimant, non simul aliis interemptis ipsa interimantur, priora sunt illis quae possunt interimere. Est etiam alia differentia, quod genus semper in eo quod quid sit praedicatur, ut dictum est, differentia vero in eo quod quale sit. Sed hoc frequentius inculcatum est atque ideo a nobis praetermittendum est. Est etiam alia differentia, quod ad omnem speciem unum semper genus aptatur. Homo enim unum tantum genus habet, ut animal appelletur, in unam autem speciem plurimae differentiae poterunt commodari. Namque homo et rationale est, quae differentia est, et mortale, quae eadem differentia est, et sensibile, quibus scilicet omnibus ab aliis differt. Differt enim his omnibus, quod sensibilis est ab insensibilibus, quod rationalis ab irrationabilibus, quod mortalis ab immortalibus. Est etiam alia differentia, quae superius dicta est. Nam genus speciei ita est ut materies, differentia vero ut figura. Nam sicut in aeris materiem veniens figura statuam efficit, ita animali, id est generi, veniens differentia, id est rationale vel irrationale, facit hominis vel pecudis speciem. Quae autem communitates ƿ vel proprietates generis <et differentiae> fuerunt, hactenus dixit. Et fortasse erunt etiam aliae, quae propter brevitatem supersedendae atque omittendae sunt.
[DE COMMUNIBUS GENERIS ET SPECIEI]
[2.13] Nunc autem de generis vel speciei communitatibus proprietatibusque tractatur. Et dicit genus et speciem commune habere de pluribus praedicari, sicut dictum est. Nam genus et de speciebus pluribus praedicatur et earum individuis et item species de sub se plurimis individuis appellatur. Et hic quoque illae species accipiuntur quae magis species sunt. Nam si subalternae accipiuntur, non magis species quam genera videbuntur. Nam quae subalternae species sunt, etiam genera sunt, et erit absurdum et huic propositioni inconveniens de generum inter se differentiis communibusque tractare. Accipiantur illae tantum species quae vere species et magis species appellantur. Est etiam alia eorum communio, quod sicut gentls ab specie primum est, sic species ab individuis primae sunt. Nam si genus auferas, species abstulisti, si species abstuleris, genera non peribunt. Porro si species abstuleris, individua morientur, si individua interierint, species manent. Est etiam his alia communio, quod quemadmodum genus quid sit totum declarat, sic etiam species. Nam totum quod est rationale atque irrationale, a genere declaratum est; dicitur enim quicquid fuerit rationale vel irrationale, id esse animal. ƿ Sic igitur totum quid sit, a genere declaratur. Porro autem quid sit tota hominum diversitas, id est individuorum, a sola specie declaratur, cum dicitur homo. Nam et Scytha et Indus et totum quisquid in individuis est, uno solo hominis, id est speciei nomine continetur.
[DE PROPRIIS GENERIS ET SPECIEI]
[2.14] Dissertis igitur generis specieique communibus ad proprietates eorum vel differentias transitum fecit dicens differre inter se genus et species, quod genera species continent, numquam rursus genera ab speciebus propriis continentur. Oportet autem, ut dictum est, in hoc tractatu non subalternas sed magis species considerari. Genus enim plurimarum specierum est continens et unum omnium et totum et omnibus et singulis. Quod si ita est et genus a suis speciebus singulis maius est atque ideo eas dicitur continere, non est dubium quin ea ipsa genera quae continent species, ab his ipsis contineri non possint. Insuper omnia genera praeiacent. Hoc videtur dicere quod omnia genera prius sint ab his speciebus quae sub ipsis positae continentur. Nam sicuti materies prima est ab illa re quae veniens in materiem formam constituerit atque figuravexit, sic etiam prius est genus ab illa specie quam veniens differentia formabit atque constituet. Nisi enim in generibus differentia venerit, species numquam constituentur. Quare praeiacent, id est praesunt et antiquiora sunt genera speciebus suis. Atque ideo si genera interimantur, ƿ species quoque peribunt; nam si animal sustuleris, hominem pecudemque sustulisti. Si vero species interimantur, non continuo genus interibit; nam si homo perierit, animal continuo non interemptum est, alia enim remanebit species de qua ipsum animal, id est genus praedicetur. Atque ideo genera ab speciebus suis priora dicuntur. Et quod omnia genera univoce de speciebus praedicentur, species ipsae de generibus numquam. Hoc, ut arbitror, in hesterna lucubratione iam dictum est. Nam genera semper de speciebus univoce praedicantur. Homo enim et homo est et animal. Porro autem animal genus est hominis et praedicatur animal de lmmine. Quoniam ergo animal Ac homine praedicatur et dioitur homo animal, animal et homo uno animalis nomine nuncupantur. Sed his ipsis definitio una conveniet. Est enim animal snbstantia animata sensibilis, quod non absurdum est in homine dici. Nam si homo ipse animal dicatur, non erit absurdum dici de homine 'substantia animata sensibilis'. Igitur genus de speciebus suis univoce praedicatur, quod eodem nomine et eadem definitione conveniat. At vero species non modo univoce non praedicantur de generibus suis sed nec omnino praedicantur; nulla enim res minor de maiore poterit prxedicari. Atque ideo, quoniam species minores sunt suis generibus, de generibus suis neque univoce neque aliquo modo poterunt appellari.
AMPLIUS OMNIA GENERA ABUNDANT COMPLEXIONE SUB SE POSITARUM SPECIERUM, IPSAE SPECIES ABUNDANT GENERUM SUORUM PROPRIIS DIFFERENTIIS.
ƿ Quod dicit proinde est ac si diceret: Omne quod genus est, plures sub se species continet, omne quod species, plures in se differentias habet. Genus enim, id est animal, in hoc homine, id est specie, superabundat et superest, quod homo solum homo est, animal vero non solum homo sed etiam bos vel avis vel alia huiusmodi. Species vero in eo superant genera sua, quod eas differentias quas species in actu habent, eas genera non habents nam, sicut superius dictum est, genera differentias illas quas habent sub se species positae, potestate continent, non etiam re. Atque ideo species quae est homo, vel alia species, sicut est equus, a genere suo, animali, in hoc abundant et supersunt, quod animal ipsum per se neque rationale neque irrationale est, at vero homo vel equus hoc rationale. Illud vero rationis expers.
ILLUD ETIAM, QUOD SPECIES NUMQUAM MAGIS GENUS FIET, RURSUS ET GENUS NUMQUAM MAGIS SPECIES FIT.
Et ut sciremus hic non de subalternis speciebus. Sed de illis magis speciebus specialissimisque tractari, quid ait? Quod ea quae sunt genera, magis species fieri numquam possunt neque magis species aliquando fieri magis genus. Nam species numquam genus est. Quicquid enim fuerit species, genus non erit neque quicquid fuerit genus, species erit. Quare constat in his eum tractatibus de speciebus solis, non etiam de subalternis disserere. Subalternae enim possunt esse etiam genera. Magis species vero, ut ipse ait, numquam genera esse possunt.
ƿ Sed postquam de generum specierumque communitatibus differentiisque tractatus est habitus, ad genera propriaque transgressus est.
[DE COMMUNIBUS GENERIS ET PROPRII
GENERIS ET PROPRII COMMUNE HOC EST, ADHAERERE SPECIEBUS ET AMPLECTI.
[2.15] Dicit geners et propria in hoc sibi esse consimilia, quod omne genus a suis speciebus numquam recedit. Eodem modo et propria. Nam si dixeris 'homo', cum ipso homine continuo animal nominasti, quod ipsius hominis, id ost speciei genus est. At vero etiam si hominem dixeris, eius etiam proprium continuo cum bomine nominasti; omnis enim homo risihilis est. Ita semper genus et propria suis speciebus inselta et quodammodo conglutinata sunt.
SIMILITER ET GENUS PRAEDICATUR DE SPECIEBUS ET PROPRIUM DE HIS QUAE SUI PARTICIPANTIA SUNT.
Et aequaliter, inquit, omnes species eidem generi supponuntur et ad eas genus illud appellatur, sicut propria ad ea praedicantur quae sui participare possunt. Namque aequaliter genus animal de homine dicitur et de equo et de bove et de caeteris animantibus, quemadmodum et risibile, id est proprium, de Hortensio dicitur et Cicerone et de singulis individuis quae sub eadem specie continentur, ad quam speciem proprium, id est risibile, poterit praedicari.
Adhuc commune est ipsis univoce praedicari. Nam genus ƿ de suis speciebus, ut dictum est, univoce praedicatur et risibile de ea specie cuius est proprium, univoce praedicatur; namque et homo est et risibile. Porro autem si quis dicat hominem esse animal rationale et mortale et dixerit risibile esse animal rationale et mortale, non errabit. Aequaliter igitur et genus de speciebus suis et propria de ea specie cuius sunt propria, univoce praedicantur.
[DE PROPRIIS GENERIS ET PROPRII]
[2.16] Differt autem utrumque, quod genus primum et secundum est proprium. Genus enim si ab specie primum est, proprium autem uni tantum speciei adhaeret et eidem aequale est, non est dubium quoniam genus, quod specie maius est, proprio etiam speciei maius sit. Nam ut sit risibile, animal prius est. Namque ut aliqua species informetur, propriis et differentiis primo erit genus, ubi illa conveniant, sicut *equentius inculcatum est. Accedit etiam quod genus de plurimis speciebus praedicatur. Namque genus, id est animal, de pluribus, at vero propriums id est risibile, de sola tantum hominis specie praedicatur. Unde fit ut semper propria de speciebus suis conversim praedicari possint, species autem de generibus numquam. Neque enim omne quod animal est, homo est neque omne quod animal est, risibile est. Potest enim esse et equus et hinnibile id ƿ quod animal nominatur. Porro autem omne quod est homo, id risibile est et omne quod risibile est, id homo est. Possunt autem propria et species sibi ipsa converti et conversim ad se invicem praedicari. Praeterea omni speciei quicquid fuerit proprium, omni et soli est. Namque risibile et omnibus hominibus est et solius hominis speciei evenit. At vero animal, qmld genus est, etsi uni speciei inest, non tamen soli. Namque animal omni homini inest, non soli tamen homini, quia inest etiam pecudi et caeteris animantibus. Oportet autem hic illa propria intellegere quae magis propria sunt, id est quae integre propria nominantur; quae sunt huiusmodi, ut et uni speciei et omnibus insint. Differunt ergo in hoc quoque genera et propria, quod propria et uni speciei et omnibus individuis in ea specie sunt, genera vero omnibus quidem individuis in ea specie sunt sub eodem genere, non tamen uni soli speciei, quoniam genus semper de plurimis praedicatur. Unde fit ut sublata propria non auferant genus, sublatis vero generibus ipsa quoque propria auferantur. Nam si sustuleris proprium, id est risibile, remanet hinnibile remanet natabile. Si vero genus snstuleris, simul quoque species sustulisti si species sustuleris, propria etiam quae sunt speciebus, simul interibunt. Itaque sublatis generibus propria sustuleris, sublatis propriis simul genera non auferuntur
[DE COMMUNIBUS GENERIS ET ACCIDENTIS]
[2.17] Peractis igitur generum propriorumque differentiis ad generum accidentiumque communitates vel proprietates transitum ƿ fecit et unam eorum praedicat communitatem, quae est quod de pluribus praedicantur. Namque sicut genus de plurimis speciebus praedicatur, ita etiam separabile accidens vel inseparabile de plurimis speciebus appellatur. Dicitur enim et de coruo et de homine Aethiope nigrum et de equo et de homine moveri, quod illud est inseparabile accidens, illud vero separabile. Et quoniam longius a se distant, idcirco unam eorum solam communionem dixit et alias si quae forte essent quaerere supersedit.
[QUID INTER GENUS ET ACCIDENS SIT]
[2.18] Differt autem genus ab accidenti, quod genus ante species est, accidentia vero speciebus posteriora sunt. Semper genera super species et his praeiacere et esse maiora superius demonstratum est. Namque prius est animal ab homine, atque ideo consumptum animal species quoque consumit, consumptae species non interimunt genera. At vero accidens postea necesse est ut sit, quam sunt ipsae species. Erit enim prius aliquid cui possit accidere. Omne enim accidens praeter illud cui accidit, esse non potest. Atque ideo prius erit aliqua res ubi accidat, quam est ipsum accidens. Necesse est igitur omne accidens post species inveniatur et magis post individua, quibus principaliter possit accidere. Huc accedit quod generis participantia aequaliter participant. Sicut omne genus speciebus suis aequaliter genus est, ut saepius dictum est, ƿ et species omnes aequaliter suo generi participant. Namque equus et homo aequaliter animalia sunt neque equus homine plus neque homo equo. At vero accidentia non aequaliter participant nam cum separabile accidens sit moveri, possunt aliae inter se species eodem accidenti participantes tardius velociusque moveri. Et de inseparabili accidenti eodem modo. Est enim ut aliquis nigrioribus oculis sit et alius quamvis nigris, tamen purpureis. Atque ideo et intentionem et remissionem recipit accidens. Nam et candidum quod dicitur, et magis et minus dicitur et alia huiusmodi. Quare distant haec duo, quod genere quae participant, aequaliter participant, accidenti fortasse non aequaliter. Huc accedit quod genera non modo ante individua sed ante species sunt, accidentia vero non modo post species sed etiam post individua sunt; ipsis enim principaliter necidunt, ut dictum est. Est etiam differeutia quae iam superius dicta est. Nam genus in eo quod quid sit praedicatur, accidens vero in eo quod quale sit aut quomodo se habeat. Nam si quid sit Socrates interroges, 'homo' atque 'animal' respondetur, si vero qualis sit, fortasse 'caluus' aut 'simus', quae accidentia sunt inseparabilia. Sin vero quomodo se habeat, aut 'iacet' respondetur aut 'sedet' aut quod aliud faciens contigerit.
[2.19] ƿ Ergo quoniam generis ad speciem et differentiam, ad proprium et accidens divisa substantia est, nunc vero posteriora persequitur. Sunt autem omnes differentiae viginti. Nam cum quinque res sint et unaquaeque ipsarum ad alias quattuor quattuor item differentias habeat, quinquies quaternis viginti differentiae efficiuntur. Nam si genus differt ab specie, proprio, differentia, accidenti, quattuor differentiae fiunt. Sin vero species differt a genere, proprio, differentia, accidenti, item quattuor; quae iunctae cum superioribus octo fiunt. Et si differentia distat ab specie, proprio, genere. Accidenti, aliae quattuor supercresculat; quae iunctae cum octo prioribus duodecim faciunt. At vero si proprium differt a genere, specie, differentia et accidenti, aliis quattuor differentiis super duodecim positis omnes sedecim differentiae fiunt. Quodsi accidentis quoque differentias ad quattuor reliqua duxeris, quattuor super sedecim crescentibus viginti omnes differentiae perficiuntur. Quarum ita viginti sunt, ut ad sufficientem doctrinae cumulum decem tantum differentiae numerentur. Nam quod dictum est genus differre a differentia, specie, proprio et accidenti, quattuor fuere differentiae. Si autem differentiam dicamus differre <ab> specie, proprio et accidenti, superuacuum ƿ est differentiae cum genere differentias commemorare, cum iam prius commemoraverimus, quando generis ad differentiam differentias dicimus. Eisdem enim, ut opinor, differt differentia a genere quibus differebat genus a differentia. Itaque relinquenda est haec differentia qua distat differentia a genere, quoniam iam superius dicta est, cum diceretur quid genus, distaret a differentia. Remanent igitur tres differentiae, quibus ipsa differentia ab specie, proprio et accidenti distat. Et cum superioris generis ad alia quattuor differentiae fuerint. Nunc vero differentiae ad alia tres distantiae videantur, septem hae distantiae fiunt. At vero species quid a genere distet, iam tunc dictum est, cum dicebatur quid genus distet ab specie. Quid autem a differentia discreparet, tunc demonstratum est, cum diceremus in quo differentia ab specie discerneretur. Remanent igitur duae speciei, id est cum proprio et accidenti differentiae, quae iunctae cum superioribus septem novem differentias efficiunt. Restat igitur una proprii et accidentis differentia quae dicatur. Nam quid a genere distet dictum est, cum quid genus distaret a proprio diceretur, porro quid ab specie, dudum dicebatur, cum quid species a proprio differret enumerabatur, porro autem quid a differentia, etiam id dictum est, cum a proprio differentia separaretur.
Sed nunc quemadmodum differentia ab specie, proprio accidentique discernatur, videamus.
[DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET SPECIEI]
[2.20] Et est communio differentiae et speciei quod aequaliter species sub se individuis se permittit et aequaliter individua specie ipsa participant; namque omnes homines aequaliter homines sunt et hominis participatione aeque participant. Eodem modo etiam differentia; namque omnes homines aequaliter rationales sunt et rationabilitate, quae est differentia, omnes qui ratione participant, aeque participant. Est etiam alia communitas. Quod quemadmodum species numquam deserit ea quorum species est et quibus superest, sic et differentia numquam ea deserit quae distare ab aliis facit. Namque Socrates quoniam sub specie hominis est, numquam ab hominis specie deseritur; semper enim Socrates homo est. At vero differentia Socratem, quoniam Socrates rationalis est, numquam deserit; semper enim Socrates rationale animal est.
[DE PROPRIIS DIFFERENTIAE ET SPECIEI]
[2.21] Differunt autem inter se species et differentia, quod differentia semper in eo quod quale sit praedicatur -- nam dicitur quale animal sit <Socrates>, ut rationale respondeatur. Species vero in eo quod quid sit praedicatur; nam dicitur quid sit Socrates, ut homo respondeatur. Namque hominis qualitas rationale est. Sed non simpliciter. Illa enim qualitas pro differentia accipitur, quae veniens in ƿ genere speciem constituit et de qualitate substantiali facta est substantialis et specifica differentia. Ista igitur talis qualitas differentia nominatur et ea in eo quod quale sit ad hominem praedicatur. Hoc etiam est in eorum differentiis. Namque differentia frequenter in pluribus speciebus consideratur. Differentia enim quadrupes in bovis et in equi et in canis specie est et differentia rationalis hominis et dei. Species vero numquam aliis nisi solis sub se individuis praeest. Numquam enim alia res homo est nisi quod est individuum, ut est Socrates et Plato et Cicero. Unde fit ut sublata differentia species quoque tollatur. Nam si sustuleris rationale, hominem sustuleris. Si vero sustuleris speciem, differentia manet. Nam si sustuleris hominem, rationalis dei differentia remanebit. Est vero etiam haec differentia, quod differentia cum alia differentia iungi potest, ut aliqua ex his species informetur. Namque rationalis differentia et mortalis differentia iunctae hominis unius speciem reddiderunt, iunctae vero species numquam aliquam ex se speciem constituent. Si enim iungas hominem bovi, nulla ex his species informabitur. Sed fortasse dicat quis: asini atque equi coniunctione mulus nascitur. Sed non ita est: namque individui coniunctione natum est aliquid individuum. Si autem sic simpliciter speciem ipsam asini atque equi coniungas, nulla ex his umquam species constituitur. Neque enim si se possunt individua commiscere, ideirco etiam species individuorum in alterutram substantiam transeunt. ƿ Atque ideo constat iunctas species unam speciem non posse componere, quod differentiae iunctae unius speciei constitutivae sint. His itaque transactis ad differentiae et proprii communia veniamus.
[DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET PROPRII]
[2.22] Differentia et proprium commune habent quod quibus differentia est et a quibus ipsa differentia participatur, aequaliter participatur, sicut etiam et quibus proprium est, proprium ipsum participatur. Nam rationalis differentia quoniam est hominibus et omnes homines rationali differentia participant, non est dubium quia omnes homines aequaliter sint rationales atque aequaliter rationabilitate participent. At vero proprium, quod risibile est, aequaliter omnibus hominibus est; omnes enim homines aequaliter risibiles sunt. Est etiam haec eorum communitas, quod sicut potestate risibile dicitur, etiamsi non rideat, ita etiam potestate bipes dicitur, etiamsi quis uno pede minuatur. Non enim quod est dicitur sed quod esse possit; nam quoniam ille ridere potest, risibilis nominatur, quod ille duos pedes habere possit, bipes. Atque ideo numquam ab illis in quibus sederint, proprium differentiaque discedunt. Semper enim homo risibilis est, etiamsi non rideat, semper bipes, etiamsi uno pede minuatur. In his enim differentiis et propriis, ut dictum est, quod potestate esse possit, non quod vere sit consideratur.
[DE PROPRIIS DIFFERENTIAE ET PROPRII]
[2.23] ƿ Differunt autem inter se, quod differentia de pluribus speciebus praedicatur, proprium vero de una. Namque differentia quae est mortalis, praedicatur de homine et de bove et equo et caeteris animantibus et rationale praedicatur et de deo et de homine, at vero risibile de sola tantum specie hominis praedicatur. Unde evenit ut omnis differentia, quoniam plurimarum continens est specierum, a suis speciebus maior sit, atque ideo ipsa de speciebus praedicari potest. Porro autem de ipsa species praedicari non possunt, neque conversim dini potest. Nam quoniam homo dicitur rationalis, non contra dicitur 'quod rationale est, id homo est'; potest enim esse etiam non homo sed deus. At vero proprium, quoniam aequaliter et ad unam speciem semper aptatur, aequa vice atque appellatione convertitur. Dicitur enim: quid est homo? risibile; quid est risibile? homo. Quibus pertractatis ad differentiam et accidens transgressa disputatio est.
[DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET ACCIDENTIS]
[2.24] Differentia et accidens commune habent de pluribus praedicari. Namque differentia dicitur et de homine et de deo, quoniam utrique rationales sunt, et accidens dicitur de homine et de equo, ut homo Aethiops niger et equus niger. Est etiam ista communio, quod inseparabile accidens, cuicumque speciei fuerit, inseparabiliter et omnibus inest ut differentia. ƿ Namque inseparabile accidens quod est nigrum coruo, inseparabiliter accidit coruo et omnibus coruis. Eodem modo etiam differentia. Nam quoniam accidit homini ut bipes sit, semper et omnibus hominibus est esse bipedibus.
[DE PROPRIIS DIFFERENTIAE ET ACCIDENTIS]
[2.25] Differunt autem inter se, quod omnis differentia species continet, non contra ipsa ab speciebus continetur. Nam si differentia plures sub se species habet, ut dictum est, maior erit sub se positis speciebus, si maior etit, numquam eam quaelibet species continet; maior enim a minori numquam continetur. Namque quod est rationale, continet hominem et deum homo vero rationale non continet. Accidentia vero aliquotiens continent, aliquotiens continentur. Namque continent; quoniam frequenter unum accidens duas sub se species habet. Ut nigrum habet Aethiopem, habet et coruum, continentur vero. Quoniam species una habet duo vel tria vel quamlibet plurima accidentia. Si quis enim sit glaucus vel crispus vel candidus vel procerus, haec omnia accidentia ille unus cui accesserunt complectitur et continet. Atque ideo species illa quae illud individuum continet quod individuum plura in se accidentia suscepit, accidentis illius complexiva est.
DEHINC DIFFERENTIA NUMQUAM INTENDITUR NEQUE RELAXATUR.
Quod dicit hoc est. Rationale in unaquaque specie neque plus neque minus est. Nullus enim homo alio homine ad substantiam ƿ plus rationalis est neque minus. At vero accidens et intenditur et relaxatur. Dicitur enim quicumque procerior, dicitur quicumque velocior, dicitur quicumque crispior, quae omnia accidentia esse non dubium est.
PRAETEREA IMMIXTAE SEMPER SUNT CONTRARIAE DIFFERENTIAE.
Immixtae ait, id est immixtibiles, quae misceri non possunt. Neque enim rationale cum irrationali misceri potest neque in una specie convenire. At vero contraria accidentia manifestum est in una specie posse congruere. Namque nigrum vel album potest in una non modo specie sed etiam individuo congruere. Potest enim quicumque homo, cum ipse sit candidus, nigros tamen capillos habere.
Ergo <quoniam> quemadmodum species differat a genere vel differentia dictum est, cum de generis ad speciem et differentiae ad speciem distantia diceremus. Nunc dicemus, id quod reliquum est, de speciei propriique communibus.
[DE COMMUNIBUS SPECIEI ET PROPRII]
[2.26] Et est una eorum communio, quod de se ipsa invicem praedicantur. Nam quoniam aequa sibi sunt, neque species hominis alii proprio convenit nisi risibili neque risibile alii convenit speciei nisi horhini, atque ideo dicitur: ƿ quid homo? quod risibile; quid risibile? quod homo. Commune est etiam illud, quod omne proprium aequaliter ad sub se posita praedicatur, namque omnes homines aequaliter risibiles sunt, et species aequaliter ad sub se posita praedicatur, namque omnes homines individni aequaliter uno nomine homines nuncupantur.
[DE PROPRIIS SPECIEI ET PROPRII]
Differunt autem a se, quoniam species potest etiam genus alteri esse, proprium esse non potest. Sed hic illam speciem intellegamus quae subalterna est, non illam quae magis species est et genus esse numquam potest. Atque ideo nos illam modo solam quae subalterna species est intellegamus, quae scilicet poterit esse et genus: namque mortale cum rationalis generis species sit, hominis genus est, at vero risibile de nulla umquam specie alia poterit praedicari neque alii esse proprium, sicut est hominis. Illa enim semper, ut dictum est, propria sunt quae nulli alii nisi ad unam speciem semper aptantur.
DEINDE SPECIES PRAECEDIT ET SIC PROPRIUM SEQUITUR.
Quod dicit tale est. Omnis species ut habeat proprium, primo eam esse et constare necesse est. Oportet enim prius esse hominem, ut sit risibilis, non prius esse risibile, ut sit homo. Nam quoniam proprium dicitur, per se proprium non constat, nisi alicuius speciei sit. Atque ideo prius esse necesse est illud cuius est proprium, quam sit proprium.
ƿ Huc accedit quod species semper in opere intellegitur cuiuscumque subiecti. Species enim semper in actu est, non solum potestate. Homo enim re vera et opere et actu homo est, id est numquam poterit esse non homo. At vero risibile, quod est proprium, potestate tantum dicitur, etiamsi in actu non sit. Potest enim quilibet ille non ridere, tamen quia ridere potest, risibile nominatur. Distant igitur in hoc, quod semper species in actu est et in opere, proprium vero aliquotiens potestate.
Deinde quorum definitiones diversae sunt, necessario etiam ipsa quoque diversa sunt. Omnis definitio substantiam definit. Ergo si qua eiusdem substantiae fuerint, eadem etiam definitione monstrantur, si qua eadem definitione fuerint, eadem substantia praedicantur. At vero si qua definitionibus differant, differunt etiam substantiis, quae substantiis difforunt, longe a se ipsis alia sunt. Nunc igitur quoniam definitiones proprii et speciei differunt, species quoque ipsa et propriurn a se differunt. Est autem speciei definitio sub genere esse et ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicari, at vero proprii uni tantum inesse speciei et sub ipsa de omnibus individuis praedicari. Sed quoniam et definitiones differunt, ipsa quoque species a proprio distabit.
[DE COMMUNIBUS SPECIEI ET ACCIDENTIS]
Post haec ad communitates speciei et accidentis disputationem transtulit et dicit eorum raras esse alias communitates ƿ nisi has solas, quod de pluribus praedicantur. longe enim a se distare videntur in substantia sui et in potestate patiendi atque faciendi id quod alicui accidit et id cui accidit. Namque illud cui accidit, quasi quoddam accidentis est fundamentum, illud vero quod accidit, praeter id cui accidit, esse in sui substatltiÇ non potest.
[DE PROPRIIS SPECIEI ET ACCIDENTIS]
[2.29] Propria vero singulorum sunt haec, quod species in eo quod quid sit praedicatur, accidens vero in eo quod quale sit et quodammodo se habens. Nam si quis dicat: quid Socrates est? homo dicitur; si quis dicat, qualis sit, caluus vel simus appellatur, si quis vero, quomodo se habens sedens aut iacens appellabitur. Item quod unaquaeque substantia unam speciem habet. Namque hominis substantia unam solam hominis speciem habet, substantia vero equi unam solius equi speciem habet. At vero una substantia plura frequenter accidentia continebit. Nam et in eodem equo quaedam pars frequenter nigra, quaedam alba et est in eo proceritas, est altitudo, est aquilum caput et alia huiusmodi. Habet etiam non solum inseparabile accidens eadem substantia sed etiam separabile. Nam fortasse quidam velos est et idem etiam corpore validus eat, idem etiam sagittator et caetera. Huc accedit quod species praenoscuntur, ƿ id est praeintelleguntur, hoc est ante esse cognoscuntur quam accidentia. Et prius erit aliqua res ubi accidat, quam illa quae accidat. Et quoniam species est subiectum accidentis ubi accidens accidat, ideoque ante species intellegitur esse quam accidens. Accidentia vero postnativa sunt, id est a foris venientia et estranea a qualibet illa substantia, etiamsi inseparabilia sunt. Haec quoque est eorum separatio, quod semper omnia quae participant specie, aequaliter participant; aequaliter enim et Socrates et Cicero et Plato homines sunt. At vero illa quae participant accidenti, etiamsi inseparabile accidens sit, tamen non aequaliter participant. Namque quamvis inseparabile sit accidens Aethiopibus nigros esse, tamen est aliquis inter ipsos nigrior nec omnes illa nigredine aequaliter participant.
Relinquitur igitur de communibus proprii accidentisque tractare; nam proprium quid distaret vel ab specie vel a genere vel a differentia, superius demonstratum est.
[DE COMMUNIBUS PROPRII ET ACCIDENTIS]
[2.30] Proprium autem et inseparabile accidens commune habent, quod sine his numquam consistunt ea quae ƿ eorum participant et in quibus ipsa considerantur. Nam neque homo amittit risibile esse nec Aethiops aut coruus nigrum. Atque ideo sine his ipsis, id est propriis et accidentibus, quae eorum participant, constare non possunt, ne forte contra superiorem definitionem accidentis venire videatur ista communio -- est enim ita definitum: accidens est quod infertur et aufertur sine eius in quo est interitu -- quod nunc dici videtur sine his constare non posse, cum superius sine eorum interitu posse dicerentur auferri. Sed hoc modo dicitur, non quod, si auferatur hoc accidens inseparabile, intereat illud cui accidit sed quoniam separari non potest, idcirco sine hoc constare non possit. Est etiam in separabilis accidentis et proprii alia communio, quod sicut et omni et semper inest proprium cui inest, id est homini -- semper enim et omnis homo risibile est -- sic etiam quodlibet accidens inseparabile et semper et omni est accidens inseparabile; namque et omnis coruus et semper niger est. Sola autem separabilibus accidentibus illa communio est, quod quemadmodum de multis individuis proprium praedicatur, ita etiam accidens de multis individuis potest praedicari. Plures etiam currunt, plures ambulant, quae scilicet accidentia separabilia sunt, quemadmodum plures possunt esse risibiles.
[DE PROPRIIS ACCIDENTIS ET PROPRII]
[2.31] Differunt autem ista, quod proprium semper uni speciei inest, accidens vero et pluribus. Namque accidens ƿ pluribus speciebus et animatis et inanimatis evenit, ut est hebeno nigrum, coruo nigrum, homini Aethiopi nigrum, risibile vero nulli nisi soli homini. Atque ideo conversim proprium praedicatur, quia unius speciei continens est et illi speciei soli aequalis est, at vero accidens conversim praedicari non potest, quia plures sub se species habet. Non enim potes dicere id esse nigrum quod hebenum, cum dicas hoc esse hebenum quod nigrum; potest enim esse nigrum et non esse hebenum. Deinde omne proprium aequaliter se his rebus quae sub se fuelint dat et ab his aequaliter participatur -- Socrates enim et Cicero et Vergilius aequaliter et risibili participant et aequaliter risibiles sunt -- at vero accidens non semper aequaliter; potest enim quicumque esse procerior et alius esse velocior, quod scilicet illud separabile est accidens, illud inseparabile.
Et fortasse aliae eorum quaedam proprietates vel communiones esse videantur sed nunc quantum introductioni sat est, ista sufficiant.
[2.32] Sed iam tibi, mi Fabi, omnia quaecumque ad Introductionem Porphyrii pertinent, plenius uberiusque tractata sunt. Post vero si quid umquam mei egueris, studiis praesertim tuis, quae nulla umquam honestate caruerunt, libens animo hortatorque ad easdem cupiditates parebo. ÑHic Fabius: Tu, inquit, paterno haec mihi animo polliceris, verum ego numquam deficiam ab his studiis, te praesertim docente, ƿ a quo totam fortasse logicae Aristotelis, si vita suppetet, capiam disciplinam. ÑEt ego: Faciam, inquam, libentissime. Sed quoniam iam matutinus, ut ait Petronius, sol tectis arrisit, surgamus, et si quid illud est, diligentiore postea consideratione tractabitur.

Notes