Authors/Anselm/de libertate

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search

ANSELMUS: DE LIBERTATE ARBITRII CAPITULA

  • 1.QUOD POTESTAS PECCANDI NON PERTINEAT AD LIBERTATEM ARBITRII.
  • 2. QUOD TAMEN ANGELUS ET HOMO PECCAVERUNT PER HANC POTESTATEM ET PER LIBERUM ARBITRIUM; ET QUAMVIS POTUERINT SERVIRE PECCATO, NON TAMEN EIS POTUIT DOMINARI PECCATUM.
  • 3. QUOMODO POSTQUAM SE FECERUNT SERUOS PECCATI, LIBERUM ARBITRIUM HABUERUNT; ET QUID SIT LIBERUM ARBITRIUM.
  • 4. QUOMODO HABEANT POTESTATEM SERVANDI RECTITUDINEM, QUAM NON HABENT.
  • 5. QUOD NULLA TENTATIO COGAT INVITUM PECCARE.
  • 6. QUOMODO SIT NOSTRA VOLUNTAS POTENS CONTRA TENTATIONES, LICET VIDEATUR IMPOTENS.
  • 7. QUOMODO FORTIOR SIT QUAM TENTATIO, ETIAM CUM AB ILLA VINCITUR.
  • 8. QUOD NEC DEUS POTEST AUFERRE VOLUNTATIS RECTITUDINEM.
  • 9. QUOD NIHIL SIT LIBERIUS RECTA VOLUNTATE.
  • 10. QUOMODO PECCANS SIT SERUUS PECCATI; ET QUOD MAIUS MIRACULUM SIT CUM DEUS REDDIT RECTITUDINEM ILLAM DESERENTI, QUAM CUM REDDIT MORTUO VITAM.
  • 11. QUOD ISTA SERVITUS NON AUFERAT LIBERTATEM ARBITRII.
  • 12. CUR CUM HOMO NON HABET RECTITUDINEM MAGIS DICITUR LIBER, QUIA /206/ CUM HABET NON POTEST EI AUFERRI, QUAM CUM EAM HABET SERVUS, QUIA CUM NON HABET PER SE NON POTEST EAM RECUPERARE.
  • 13. QUOD 'POTESTAS SERVANDI RECTITUDINEM VOLUNTATIS PROPTER IPSAM RECTITUDINEM' SIT PERFECTA DEFINITIO LIBERTATIS ARBITRII.
  • 14. DIVISIO EIUSDEM LIBERTATIS.


Latin English
SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.1, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.205-226.
ANSELMUS: DE LIBERTATE ARBITRII
1. QUOD POTESTAS PECCANDI NON PERTINEAT AD LIBERTATEM ARBITRII.
DISCIPULUS. /207/ Quoniam liberum arbitrium videtur repugnare gratiae et praedestinationi et praescientiae dei: ipsa libertas arbitrii quid sit nosse desidero, et utrum semper illam habeamus. Si enim libertas arbitrii est 'posse peccare et non peccare', sicut a quibusdam solet dici, et hoc semper habemus: quomodo aliquando gratia indigemus? Si autem hoc non semper habemus: cur nobis imputatur peccatum, quando sine libero arbitrio peccamus?
MAGISTER. Libertatem arbitrii non puto esse potentiam peccandi et non peccandi. Quippe si haec eius esset definitio: nec deus nec angeli qui peccare nequeunt liberum haberent arbitrium; quod nefas est dicere. /208/
DISCIPULUS. Quid si dicitur aliud esse liberum arbitrium dei et bonorum angelorum, aliud nostrum?
MAGISTER. Quamvis differat liberum arbitrium hominum a libero arbitrio dei et angelorum bonorum, definitio tamen huius libertatis in utrisque secundum hoc nomen eadem debet esse. Licet enim animal differat ab animal) sive substantialiter sive accidentaliter, definitio tamen secundum nomen animalis omnibus animalibus est eadem. Quapropter talem oportet dare defini tionem liberta tis arbitrii, quae nec plus nec minus illa contineat. Quoniam ergo liberum arbitrium divinum et bonorum angelorum peccare non potest, non pertinet ad definitionem libertatis arbitrii 'posse peccare'. Denique nec libertas nec pars libertatis est potestas peccandi. Quod ut plane intelligas, intende ad ea quae dicam.
DISCIPULUS. Ad hoc sum hic.
MAGISTER. Quae tibi voluntas liberior videtur: illa quae sic uult et potest non peccare, ut nullatenus flecti valeat a non peccandi rectitudine, an illa quae aliquo modo flecti potest ad peccandum?
DISCIPULUS. Cur non sit liberior illa quae ad utrumque se habet non uideo.
MAGISTER. An non vides quondam qui sic habet quod decet et quod expedit, ut hoc amittere non queat, liberior est quam ille qui sic habet hoc ipsum, ut possit perdere et ad hoc quad dedecet et non expedit valeat adduci?
DISCIPULUS. Nulli dubium hoc esse puto.
MAGISTER. Hoc quoque non minus indubitabile dices quia peccare semper dedecens et noxium est.
DISCIPULUS. Nullus sanae mentis aliter sentit.
MAGISTER. Liberior igitur est voluntas quae a rectitudine non peccandi declinare nequit, quam quae illam potest deserere.
DISCIPULUS. Nihil mihi rationabilius assert posse videtur. /209/
MAGISTER. An putas quod additum minuit et separatum auget libertatem, id aut libertatem esse aut partem libertatis?
DISCIPULUS. Non hoc putare possum.
MAGISTER. Potestas ergo peccandi, quae addita voluntati minuit eius libertatem et si dematur auget, nec libertas est nec pars libertatis.
DISCIPULUS. Nihil consequentius.
2. QUOD TAMEN ANGELUS ET HOMO PECCAVERUNT PER HANC POTESTATEM ET PER LIBERUM ARBITRIUM; ET QUAMVIS POTUERINT SERVIRE PECCATO, NON TAMEN EIS POTUIT DOMINARI PECCATUM.
MAGISTER. Non ergo pertinet ad libertatem arbitrii, quod sic est extraneum a libertate.
DISCIPULUS. Rationibus tuis nullatenus contradicere queo; sed non parum me movet quia et angelica et nostra natura in principio habuit potestatem peccandi, quam si non habuisset, non peccasset. Quare si per hanc potestatem quae sic est aliena a libero arbitrio, peccavit utraque praedicta natura: quomodo dicemus eam peccasse per liberum arbitrium? At si per liberum arbitrium non peccavit, ex necessitate peccasse videtur. Nempe aut sponte aut ex necessitate. Nam si sponte peccavit: quomodo non per liberum arbitrium? Quare si non per liberum arbitrium, utique ex necessitate peccasse videtur.
Est et aliod quod in hac potestate peccandi me movet. Qui enim peccare potest, seruus potest esse peccati, quoniam "qui facit peccatum, seruus est peccati". Qui autem potest seruus esse peccati, huic potest dominari peccatum. Quomodo ergo libera facta fuit illa natura, aut cuiusmodi liberum arbitrium illud erat, cui peccatum dominari poterat?
MAGISTER. Et per potestatem peccandi et sponte et per liberum arbitrium et non ex necessitate nostra et angelica natura primitus peccavit et seruire potuit peccato; et tamen non illi dominari poterat peccatum, unde illa non libera aut eius arbitrium non liberum dici possit. /210/
DISCIPULUS. Opus habeo ut quod dicis aperias, quia clausum mihi est.
MAGISTER. Per liberum arbitrium peccavit apostata angelus sive primus homo, quia per suum arbitrium peccavit, quod sic liberum erat, ut nulla alia re cogi posset ad peccandum. Et ideo iuste reprehenditur, quia cum hanc haberet arbitrii sui libertatem, non aliqua re cogente, non aliqua necessitate sed sponte peccavit. Peccavit autem per arbitrium suum quod erat liberum; sed non per hoc unde liberum erat, id est per potestatem qua poterat non peccare et peccato non seruire sed per potestatem quam habebat peccandi, qua nec ad non peccandi libertatem ivuabatur nec ad peccandi seruitutem cogebatur.
Quod autem consequi tibi videtur quia si potuit seruus esse peccati, potuit ei dominari peccatum, et ideo nec illum nec eius arbitrium liberum fuisse: non ita est. Etenim qui suae potestatis est ut non seruiat, nec alienae potestatis est ut seruiat, quamvis potestate sua seruire possit: quamdiu non illa quae est seruiendi sed illa quae est non seruiendi utitur potestate, nulla res illi dominari potest ut seruiat. Nam et si dives liber possit se facere seruum pauperis: quamdiu hoc non facit, nec ille nomen amittit libertatis, nec pauper illi dicitur posse dominari; aut si dicitur, improprie dicitur, quia hoc non in eius sed in alterius est potestate. Quamobrem nihil prohibet angelum et hominem ante peccatum liberos fuisse aut liberum arbitrium habuisse.
3. QUOMODO POSTQUAM SE FECERUNT SERVOS PECCATI, LIBERUM ARBITRIUM HABUERUNT; ET QUID SIT LIBERUM ARBITRIUM.
DISCIPULUS. Satisfecisti mihi, quia nihil certe hoc prohibet ante peccatum; sed postquam se fecerunt seruos peccati: quomodo liberum arbitrium servare potuerunt?
MAGISTER. Licet peccato se subdidissent, libertatem tamen arbitru naturalem in se interimere nequiverunt; sed facere potuerunt, ut iam non sine alia gratia quam erat illa quam prius habuerant, illa libertate uti non valeant. /211/
DISCIPULUS. Credo sed intelligere desidero.
MAGISTER. Consideremus primum cuiusmodi arbitrii libertatem habebant ante peccatum, quando certum est eos liberum arbitrium habuisse.
DISCIPULUS. Hoc exspecto.
MAGISTER. Ad quid tibi videntur illam habuisse libertatem arbitrii: an ad assequendum quod vellent, an ad volendum quod deberent et quod illis velle expediret?
DISCIPULUS. Ad volendum quod deberent et quod expediret velle.
MAGISTER. Ergo ad rectitudinem voluntatis habuerunt libertatem arbitrii. Quamdiu namque voluerunt quod debuerunt, rectitudinem habuerunt voluntatis.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Dubium est adhuc, cum dicitur quia libertatem habuerunt ad rectitudinem voluntatis, si non addatur aliquid. Quaero igitur: quomodo habebant illam libertatem ad rectitudinem voluntatis: an ad capiendum eam sine datore cum illam nondum haberent; an ad accipiendum nondum habitam si daretur ut haberent; an ad deserendum quam acceperant et per se resumendum desertam; an ad semper servandum acceptam?
DISCIPULUS. Ad capiendum rectitudinem sine datore non puto illos habuisse libertatem, quondam nihil habere potuerunt quod non acceperunt. Ad accipiendum vero a datore quam nondum habebant ut eam haberent, non est dicendum eos habuisse libertatem, quia non est credendum eos factos sine recta voluntate. Quamvis non negandum sit eos habuisse libertatem recipiendi eandem rectitudinem, si eam desererent et ab ipso primo datore illis redderetur. Quod in hominibus saepe videmus, qui de iniustitia ad iustitiam superna gratia reducuntur.
MAGISTER. Verum est quod dicis eos posse recipere perditam tectitudinem si reddatur; sed nos illam libertatem, quam habuerunt antequam peccarent, quaerimus, cum sine dubio liberum habebant arbitrium; non illam qua nullus indigeret, si numquam veritatem deseruisset. /212/
DISCIPULUS. Prosequar igitur et respondebo ad ea, quae restant de iis quae interrogasti. Ad deserendum autem eandem rectitudinem eos libertatem habuisse non est verum, quia deserere voluntatis rectitudinem est peccare, et potestatem peccandi nec libertatem nec partem esse libertatis supra monstrasti. Ad resumendum vero per se desertam rectitudinem libertatem non acceperunt, cum ad hoc illa rectitudo data sit, ut numquam desereretur. Ipsa namque potestas resumendi desertam generaret neglegentiam servandi habitam. Quapropter restat libertatem arbitrii datam esse rationali naturae ad servandam acceptam rectitudinem voluntatis.
MAGISTER. Bene ad interrogata respondisti; sed adhuc opus est ut consideremus, propter quid illam rectitudinem servare debebat rationalis natura: an propter ipsam rectitudinem, an propter aliud.
DISCIPULUS. Si non illa libertas data esset illi naturae ut voluntatis rectitudinem propter ipsam servaret rectitudinem, non valeret ad iustitiam; quoniam constat iustitiam esse rectitudinem voluntatis propter se servatam. Sed ad iustitiam prodesse arbitrii libertatem credimus. Quare indubitanter asserendum est rationalem naturam non eam accepisse nisi ad servandam rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem.
MAGISTER. Ergo quoniam omnis libertas est potestas, illa libertas arbitrii est potestas servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem.
DISCIPULUS. Non potest aliud esse.
MAGISTER. Iam ergo clarum est liberum arbitrium non esse aliud quam arbitrium potens servare rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem.
DISCIPULUS. Clarum utique est. Sed quamdiu rectitudinem ipsam habuit, servare potuit quod habuit. Postquam autem illam deseruit: quomodo potest servare quod non habet? Absente ergo rectitudine quae servari possit, non est liberum arbitrium quod eam servare valeat. Non enim ualet servare quod non habet.
MAGISTER. Etiam si absit rectitudo voluntatis, non tamen rationalis natura minus habet quod suum est. Nullam namque potestatem habemus, ut puto, quae sola sibi sufficiat ad actum; et tamen cum ea desunt sine quibus ad actum minime perducuntur nostrae potestates, non minus eas, /213/ quantum in nobis est, habere dicimur. Sicut nullum instrumentum solum sibi sufficit ad operandum; et tamen cum desunt illa sine quibus instrumento uti nequimus, instrumentum nos cuiuslibet operis habere sine falsitate fatemur. Quod ut in multis animadvertas, in uno tibi monstrabo. Nullus visum habens dicitur nullatenus posse videre montem.
DISCIPULUS. Qui montem videre non potest, profecto nullum habet visum.
MAGISTER. Habet igitur potestatem et instrumentum videndi montem qui uisum habet. Et tamen si mons abest et dicis ei vide montem, respondebit tibi: Non possum, quia abest. Si adesset, possem videre. Item si mons adesset et lux abesset, responderet se montem videre monenti quia non posset absente luce; sed si lux adesset, tunc posset. Rursum si visum habenti et mons et lux praesens est et aliquid visui obstet, ut si quis illi oculos claudat, dicet se non posse videre montem; sed si nihil visui eius obsisteret, tunc sine dubio montem uidendi potestatem haberet.
DISCIPULUS. Totum hoc omnibus notum est.
MAGISTER. Vides ergo quia potestas videndi aliquod corpus alia est in uidente, alia in re videnda, alia in medio, id est neque in vidente neque in videndo; et ea quae est in medio alia est in adivuante, alia in non impediente, id est cum nihil quod impedire possit impedit?
DISCIPULUS. Video plane.
MAGISTER. Quattuor igitur istae potestates sunt, quarum si una quaelibet desit, aliae tres nec singulae nec omnes simul aliquid possunt efficere; nec tamen absentibus aliis negamus aut eum qui visum habet habere visum vel instrumentum sive potestatem videndi, aut rem uisibilem posse videri, aut lucem posse visum ivuare.
4. QUOMODO HABEANT POTESTATEM SERVANDI RECTITUDINEM, QUAM NON HABENT.
Quarta autem potestas improprie dicitur. Quod enim solet impedire visum, non ob aliud dicitur dare potestatem videndi cum non impedit, nisi quia non aufert. Potestas autem videndi lucem non nisi in tribus rebus est, quia tunc est idem et quod videtur et quod adivuat. Nonne hoc omnibus est notum? /214/
DISCIPULUS. Nulli utique est ignotum.
MAGISTER. Si igitur absente re quae videri possit, in tenebris positi et clausos sive ligatos oculos habentes, quantum ad nos pertinet, uidendi quamlibet visibilem rem potestatem habemus: quid prohibet nos habere potestatem servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem, etiam ipsa absente rectitudine, quamdiu et ratio in nobis est qua eam valemus cognoscere, et voluntas qua illam tenere possumus? Ex his enim constat praefata libertas arbitrii.
DISCIPULUS. Satisfecisti intellectui meo potestatem hanc servandi rectitudinem voluntatis rationali naturae semper inesse, atque hanc potestatem in primi hominis et angelorum arbitrio liberam fuisse, quibus inuitis rectitudo voluntatis non poterat auferri.
5. QUOD NULLA TENTATIO COGAT INVITUM PECCARE.
Sed nunc quomodo est humanae voluntatis arbitrium hac potestate liberum, cum saepe rectam habens homo voluntatem ipsam rectitudinem inuitus cogente tentatione deserat?
MAGISTER. Nemo illam deserit nisi volendo. Si ergo inuitus dicitur nolens, nemo deserit illam inuitus. Ligari enim potest homo inuitus, quia nolens potest ligari; torqueri potest inuitus, quia nolens potest torqueri; occidi potest inuitus, quia nolens potest occidi; velle autem non potest inuitus, quia velle non potest nolens velle. Nam omnis volens ipsum suum velle uult.
DISCIPULUS. Quomodo ergo dicitur inuitus mentiri, qui mentitur ne occidatur, cum hoc non nisi volens facit? Nam sicut inuitus mentitur, sic inuitus uult mentiri. Et qui inuitus mentiri uult, nolens uuIt mentiri.
MAGISTER. Ideo forsitan, inuitus mentiri dicitur, quia cum sic uult ueritatem ut non mentiatur nisi propter vitam: et uuIt mendacium quia propter /215/ vitam, et non uult mendacium propter ipsum mendacium, quoniam uult veritatem; et ideo volens et nolens mentitur. Alia namque est voluntas qua volumus aliquid propter se, ut cum volumus salutem propter se; et alia cum aliquid volumus propter aliud, ut cum volumus bibere absinthium propter salutem. Unde potest forsitan dici secundum has diversas voluntates, quia inuitus et non inuitus mentitur. Quapropter cum dicitur inuitus mentiri, quia non id uult, inquantum uult veritatem: non repugnat illi sententiae qua dico neminem inuitum deserere rectitudinem voluntatis; quia mentiendo uult eam. deserere propter vitam, secundum quam voluntatem non inuitus eam deserit sed uolens, de qua voluntate nunc loquimur. De illa namque loquimur qua uult mentiri propter vitam, non de illa qua non uult mendacium propter se. Aut idcirco certe mentitur inuitus, quia inuitus aut occiditur aut mentitur, id est: inuitus est in hac angustia, ut ex necessitate unum horum quodlibet fiat. Quamvis enim necesse sit illum aut occidi aut mentiri, non tamen necesse est illum occidi, quia potest non occidi si mentitur; nec necesse est illum mentiri, quia potest non mentiri si occiditur. Neutrum enim est determinate in necessitate, quia utrumlibet est in potestate. Ita quoque licet inuitus aut mentiatur aut occidatur, non tamen ideo consequitur ut inuitus mentiatur aut ut inuitus occidatur.
Est et alia ratio quam frequens habet usus, cur inuitus et nolens et ex necessitate dicitur aliquis facere, quod tamen volens facit. Nam quod non nisi difficile facere valemus et ideo non facimus, dicimus nos hoc facere non posse et necessitate nos sive inuitos deserere. Et quod sine difficultate dimittere nequimus et idcirco facimus, hoc nos inuitos et nolentes et ex necessitate facere asserimus. Hoc igitur modo qui mentitur ne moriatur, mentiri inuitus et nolens dicitur et ex necessitate; quia mendacium vitare non valet sine mortis difficultate. Sigut igitur qui mentitur propter vitam, improprie dicitur inuitus mentiri, quoniam mentitur volens: ita non proprie dicitur inuitus velle mentiri, quoniam hoc non nisi volens uult. Nam sicut cum mentitur, uult ipsum mentiri: sic cum uult mentiri, uult ipsum velle. /216/
DISCIPULUS. Non possum negare quod dicis.
MAGISTER. Quomodo ergo non est libera voluntas, quam aliena potestas sine suo assensu subicere non potest?
DISCIPULUS. Nonne simili ratione possumus dicere voluntatem equi esse liberam, quia non appetitui carnis seruit nisi volens?
MAGISTER. Non hic est similiter. In equo namque non ipsa voluntas se subicit sed naturaliter subiecta semper necessitate appetitui carnis seruit; in homine vero quamdiu ipsa voluntas recta est, nec seruit nec subiecta est cui non debet, nec ab ipsa rectitudine ulla vi aliena avertitur, nisi ipsa cui non debet volens consentiat; quem consensum non naturaliter nec ex necessitate sicut equns sed ex se aperte uidetur habere.
DISCIPULUS. Satisfecisti huic obiectioni meae de voluntate equi; redi ubi eramus.
MAGISTER. An negabis omnem rem liberam esse ab ea re, a qua cogi nisi uolens vel prohiberi non potest?
DISCIPULUS. Non video quomodo negem.
MAGISTER. Dic etiam quomodo superat recta voluntas, et quomodo superatur.
DISCIPULUS. Velle ipsam rectitudinem perseueranter est illi vincere; uelle autem quod non debet, est illi vinci.
MAGISTER. Puto quia tentatio rectam voluntatem non nisi volentem aut ab ipsa rectitudine prohibere aut ad id quod non debet cogere potest, ut illam nolit et istud velit.
DISCIPULUS. Nec hoc ulla ratione falsum esse video.
MAGISTER. Quis ergo potest voluntatem dicere non esse liberam ad servandam rectitudinem, et liberam a tentatione et peccato, si nulla tentatio potest illam nisi volentem avertere a rectitudine ad peccatum, id est ad volendum quod non debet? Cum ergo vincitur, non aliena vincitur potestate sed sua.
DISCIPULUS. Hoc monstrant ea quae dicta sunt.
MAGISTER. Nonne vides ex his consequi quia nulla tentatio potest uincere rectam voluntatem? Nam si potest, habet potestatem vincendi et sua: potestate vincit. Sed hoc esse non potest, quondam voluntas non nisi sua /217/ potestate vincitur. Quare nullatenus potest tentatio uincere rectam voluntatem; et cum dicitur, improprie dicitur. Non enim aliud intelligitur, quam quia voluntas potest se subicere tentationi, sicut e converso cum imbecillis dicitur posse vinci a forti, non sua potestate posse dicitur sed aliena; quoniam non significatur aliud nisi quia fortis habet potestatem vincendi imbecillem.
6. QUOMODO SIT NOSTRA VOLUNTAS POTENS CONTRA TENTATIONES, LICET VIDEATUR IMPOTENS.
DISCIPULUS. Quamvis sic omnia impugnantia voluntati nostrae subicias atque nullam tentationem illi dominari permittas, ut in nullo possim obuiare assertionibus tuis: non tamen possum dissimulare quandam impotentiam esse in eadem voluntate, quam fere omnes experimur cum uiolentia tentationis superamur. Quapropter nisi illam potentiam quam probas, et istam impotentiam quam sentimus, facias convenire, non potest animus meus ad quietem huius quaestionis pervenire.
MAGISTER. Istam impotentiam voluntatis quam dicis in quo putas esse?
DISCIPULUS. In eo quia non potest perseueranter rectitudini adhaerere.
MAGISTER. Si per impotentiam non adhaeret, aliena vi avertitur a rectitudine.
DISCIPULUS. Concedo.
MAGISTER. Quae est haec vis?
DISCIPULUS. Vis tentationis.
MAGISTER. Haec vis non eam avertit a rectitudine, si ipsa non uu1t quad suggerit tentatio.
DISCIPULUS. Ita est. Sed ipsa tentatio sua vi cogit eam velle quod suggerit.
MAGISTER. Quomodo eam cogit velle: an ita ut possit quidem nolle sed non sine gravi molestia, an ifa ut nullatenus possit nolle?
DISCIPULUS. Quamvis fateri me oporteat nos aliquando sic premi tentationibus, ut sine difficultate non valeamus nolle quod suggerunt, non tamen possum dicere quod sic nos umquam opprimant, ut quod monent nullatenus nolle possimus.
MAGISTER. Nescio quomodo possit dici. Si enim uuIt homo mentiri, ut non sustineat mortem et seruet vitam ad tempus: quis dicet impossibile uelle /218/ eum non mentiri, ut vitet aeternam mortem et sine fine uivat? Quapropter iam dubitare non debes hanc impotentiam servandi rectitudinem, quam dicis in nostra voluntate cum tentationibus consentimus, non esse ex impossibilitate sed ex difficultate. Frequenti namque usu dicimus nos non posse aliquid, non quia nobis est impossibile sed quia illud sine difficultate non possumus. Haec autem difficultas non perimit voluntatis libertatem. Impugnare namque potest inuitam voluntatem, expugnare nequit inuitam. Hoc igitur modo puto te posse videre quomodo conveniant potentia voluntatis quam ratio ueritatis asserit, et impotentia quam humanitas nostra sentit. Sicut enim difficultas nequaquam voluntatis interimit libertatem, ita illa impotentia, quam non ob aliud in voluntate dicimus esse nisi quia non potest tenere suam rectitudinem sine difficultate, non aufert eidem uoluntati perseuerandi in rectitudine potestatem.
7. QUOMODO FORTIOR SIT QUAM TENTATIO, ETIAM CUM AB ILLA VINCITUR.
DISCIPULUS. Sicut nequaquam valeo quod probas negare, ita nullatenus queo voluntatem fortiorem esse tentatione cum ab illa superatur affirmare. Nam si voluntas servandi rectitudinem fortior esset quam tentationis impetus, fortius illa volendo quod tenet resisteret quam illa insisteret. Non enim aliunde scio me magis vel minus fortem habere voluntatem, nisi quia magis vel minus fortiter volo. Quapropter cum minus fortiter volo quod debeo, quam tentatio mihi suggerit quod non debeo: quomodo tentatio fortior non sit voluntate mea non video.
MAGISTER. Ut video aequivocatio voluntatis te fallit.
DISCIPULUS. Ipsam vellem aequivocationem cognoscere.
MAGISTER. Sicut visus aequivoce dicitur, ita et voluntas. Vocamus enim uisum ipsum instrumentum videndi, id est radium procedentem per oculos quo sentimus lucem et quae sunt in luce; et dicimus visum ipsius opus instrumenti /219/ quando illo utimur, id est visionem. Eodem modo dicitur voluntas ipsum instrumentum volendi, quod est in anima, et quod convertimus ad volendum hoc vel illud, sicut visum ad videndum diversa convertimus; et dicitur voluntas usus eius voluntatis, quae est instrumentum volendi, sicut dicitur visus usus eius visus, qui est instrumentum videndi. Sicut igitur visum qui est instrumentum videndi habemus, etiam cum non videmus, visus autem quod est opus eius non est nisi cum videmus: ita voluntas, iustrumentum scilicet volendi, semper est in anima, etiam cum non uult aliquid, velut cum dormit; voluntatem uero quam dico usum sive opus eiusdem instrumenti, non habemus nisi quando volumus aliquid. Illa igitur voluntas quam voco instrumentum uolendi, una et eadem semper est quidquid velimus; illa vero quae opus eius est, tam multiplex est quam multa et quam saepe volumus; quemadmodum- visus quem etiam in tenebris vel clausis habemus oculis, semper idem est quidquid videamus; visus autem, id est opus eius qui et visio nominatur, tam numerosus est quam numerosa et quam numerose uidemus.
DISCIPULUS. Plane video et amo hanc voluntatis discretionem, et iam mihi videor videre quam ex eius ignorantia patiebar deceptionem. Sed tamen tu prosequere quod incepisti.
MAGISTER. Cum ergo videas duas esse voluntates, instrumentum scilicet uolendi et opus eius: in qua harum duarum intelligis fortitudinem constare volendi?
DISCIPULUS. In illa quae est instrumentum volendi.
MAGISTER. Si ergo scias virum ita fortem, ut eo tenente taurum indomitum taurus non possit se movere, et videas eundem virum ita tenentem arietem, ut ipse aries sese de manibus eius excutiat: putabisne illum minus fortem in tenendo arietem quam in tenendo taurum?
DISCIPULUS. Illum quidem non dissimiliter fortem in utroque illo opere iudicabo sed eum sua fortitudine non aequaliter uti fatebor. Fortius enim operatur in tauro quam in ariete. Sed ille fortis est, quia fortitudinem habet; actio vero eius fortis dicitur, quia fortiter fit.
MAGISTER. Sic intellige voluntatem quam voco instrumentum volendi, inseparabilem et nulla alia vi superabilem fortitudinem habere, qua aliquan do magis, aliquando minus utitur in volendo. Unde quod fortius uult, nullatenus /220/ deserit oblato eo quod minus fortiter uult; et cum offertur quod uult fortius, statim dimittit quod non pariter uult; et tunc voluntas -- quam dicere possumus actionem instrumenti huius, quoniam agit suum opus cum uult aliquid -- tunc inquam voluntas actio magis vel minus fortis dicitur, quoniam magis vel minus fortiter fit.
DISCIPULUS. Aperta iam mihi esse quae explicas necesse est ut fatear.
MAGISTER. Vides igitur quia cum homo habitam rectitudinem voluntatis aliqua ingruente deserit tentatione, nulla vi aliena abstrahitur sed ipsa se convertit ad id quod fortius uult.
8. QUOD NEC DEUS POTEST AUFERRE VOLUNTATIS RECTITUDINEM.
DISCIPULUS. Numquid vel deus potest illi aulerre rectitudinem?
MAGISTER. Vide quomodo non possit. Totam quidem substantiam quam de nihilo fecit, potest redigere in nihilum, a voluntate vero habente rectitudinem non valet illam separare.
DISCIPULUS. Huius tuae mihi inauditae assertionis multum a te rationem exspecto.
MAGISTER. Nos loquimur de illa voluntatis rectitudine, qua iusta dicitur voluntas, id est quae propter se servatur. Nulla autem est iusta voluntas, nisi quae uult quod deus uult illam velle.
DISCIPULUS. Quae hoc non uult, plane iniusta est.
MAGISTER. Servare igitur rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem est unicuique eam servanti velle, quod deus uult illum uelle.
DISCIPULUS. Sic oportet fateri.
MAGISTER. Si deus separat hanc rectitudinem ab alicuius voluntate, aut uolens hoc facit aut nolens.
DISCIPULUS. Nolens non potest.
MAGISTER. Si ergo aufert alicuius voluntati praefatam rectitudinem, uult quod facit.
DISCIPULUS. Absque dubio uult.
MAGISTER. Utique a cuius voluntate uult separare eandem rectitudinem, non uult eum rectitudinem servare voluntatis propter ipsam rectitudinem. /221/
DISCIPULUS. Sic sequitur.
MAGISTER. Sed iam positum est servare hoc modo rectitudinem voluntaSis esse omni servanti velle, quod deus uuIt illum velle.
DISCIPULUS. Si positum non esset, ita tamen esset.
MAGISTER. Ergo si deus saepefatam rectitudinem tollit ab aliquo, non uuIt eum velle quod uult eum velle.
DISCIPULUS. Nihil consequentius et nihil impossibilius.
MAGISTER. Igitur nihil magis impossibile, quam deum rectitudinem uoluntatis auferre. Quod tamen facere dicitur, quando non facit ut eadem rectitudo non deseratur. Porro diabolus vel tentatio ideo dicitur hoc facere sive voluntatem ipsam vincere et a rectitudine quam tenet abstrahere, quoniam nisi permitteret ei aliquid aut minaretur auferre, quod magis quam ipsam rectitudinem uult, nullatenus ipsa se ab illa quam aliquatenus uuIt averteret.
DISCIPULUS. Sic planum mihi videtur quod dicis, ut nihil contra posse dici existimem.
9. QUOD NIHIL SIT LIBERIUS RECTA VOLUNTATE.
MAGISTER. Cernis itaque nihil liberius recta voluntate, cui nulla vis aliena potest auferre suam rectitudinem. Nempe si dicimus quia cum uult mentiri ne perdat vitam aut salutem, cogitur deserere timore mortis aut tormentis veritatem: non est verum. Non enim cogitur magis uelle vitam quam veritatem sed quoniam vi aliena prohibetur utramque servare simul, ipsa eligit quod mauult; sponte utique et non inuita, quamvis in necessitate utramlibet deserendi posita sit non sponte sed inuita. Non enim minus fortis est ad volendum veritatem quam ad uolendum salutem sed fortius uuIt salutem. Nam si praesentem videret gloriam aeternam quam statim post servatam veritatem assequeretur, et inferni tormenta quibus post mendacium sine mora traderetur: procul dubio mox virium sufficientiam ad servandum veritatem habere cerneretur.
DISCIPULUS. Aperte hoc videtur, cum maiores vires exhiberet ad uolendum salutem aeternam propter se et veritatem propter praemium, quam ad servandum salutem temporalem. /222/
10. QUOMODO PECCANS SIT SERVUS PECCATI; ET QUOD MALUS MIRACULUM SIT CUM DEUS REDDIT RECTITUDINEM ILLAM DESERENTI, QUAM CUM REDDIT MORTUO VITAM.
MAGISTER. Semper igitur habet rationalis natura liberum arbitrium, quia semper habet potestatem servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem , quamvis aliquando cum difficultate. Sed cum lib era volun tas deserit rectitudinem per difficultatem servandi, utique post seruit peccato per impossibilitatem per se recuperandi. Sic ergo fit "spiritus uadens et non rediens", quoniam "qui facit peccatum, seruus est peccati". Quippe sicut nulla voluntas, antequam haberet rectitudinem, potuit eam deo non dante capere: ita cum deserit acceptam, non potest eam nisi deo reddente recipere. Et maius miraculum existimo cum deus voluntati desertam reddit rectitudinem, quam cum mortuo vitam reddit amissam. Corpus enim necessitate moriendo non peccat, ut vitam numquam recipiat; voluntas vero per se rectitudinem deserendo meretur, ut illa semper indigeat. Et si quis sponte mortem sibi infert, non aufert sibi quod numquam erat amissurus; qui vero voluntatis rectitudinem deserit, hoc abicit quod ex debito semper erat servaturus.
DISCIPULUS. Verum valde video quod dicis de seruitute, qua "seruus" fit "peccati" "qui facit peccatum", et de impossibilitate recuperandi desertam rectitudinem, nisi ab eo a quo prius data erat reddatur; et ut illam semper teneant, indesinenter considerandum est omnibus quibus datur.
11. QUOD ISTA SERVITUS NON AUFERAT LIBERTATEM ARBITRII.
Sed hac sententia multum repressisti exultationem meam, quia me iam putabam esse securum hominem semper habere libertatem arbitrii. Quare ipsam seruitutem exponi mihi postulo, ne forte praefatae libertati repugnare videatur. Utraque enim, scilicet haec libertas et seruitus, in /223/ voluntate est, secundum quam fiber aut seruus est homo. Si ergo seruus est: quomodo fiber? Aut si fiber: quomodo seruus?
MAGISTER. Si bene discernas, quando non habet praefatam rectitudinem, sine repugnantia et seruus est et liber. Numquam enim est eius potestatis rectitudinem capere cum non habet; sed semper eius est potestatis servare cum habet. Per hoc quia redire non potest a peccato, seruus est; per hoc quia abstrahi non potest a rectitudine, liber est. Sed a peccato et ab eius seruitute non nisi per alium potest reuerti, a rectitudine vero non nisi per se potest averti, et a libertate sua nec per se nec per alium potest privari. Semper enim naturaliter fiber est ad servandum rectitudinem si eam habet, etiam quando quam seruet non habet.
DISCIPULUS. Sufficit mihi haec huius libertatis et seruitutis, ut in eodem homine possint esse simul, facta concordia.
12. CUR CUM HOMO NON HABET RECTITUDINEM MAGIS DICITUR LIBER, QUIA CUM HABET NON POTEST EI AUFERRI, QUAM CUM EAM HABET SERVUS, QUIA CUM NON HABET PER SE NON POTEST EAM RECUPERARE.
Sed multum nosse desidero cur quando non habet rectitudinem magis dicitur fiber, quia non potest ei ab alio auferri cum habet, quam cum rectitudinem habet seruus, quondam non eam potest recuperare per se cum non habet. Per hoc enim quia redire non potest a peccato, seruus est; per hoc quia abstrahi non potest a rectitudine, liber est; et sicut numquam potest abstrahi si habet, ita numquam potest redire si non habet. Quapropter sicut semper habet illam libertatem, ita semper habere videtur illam seruitutem.
MAGISTER. Ista seruitus non est nisi impotentia non peccandi. Sive enim dicamus eam impotentiam esse redeundi ad rectitudinem, sive impotentiam recuperandi aut iterum habendi rectitudinem: non ob aliud est homo seruus peccati, nisi quondam per hoc, quia nequit redire ad rectitudinem /224/ aut recuperare aut habere illam, non potest non peccare. Cum autem habet eandem rectitudinem, non habet impotentiam non peccandi. Quare quando habet rectitudinem illam, non est seruus peccati. Potestatem autem servandi rectitudinem semper habet, et cum rectitudinem habet et cum non habet; et ideo semper est liber.
Quod autem quaeris cur quando non habet rectitudinem magis dicitur liber, idcirco quoniam ab alio non ei potest auferri quando habet, quam tunc seruus cum habet rectitudinem, ideo quia non potest eam recuperare per se quando non habet: tale est ac si quaeras, cur homo cum sol abest magis dicitur habere potestatem videndi solem propter hoc quia intueri illum potest cum adest, quam dicitur cum sol adest habere impotentiam videndi solem, quoniam quando abest non potest eum sibi facere praesentem. Sicut enim, etiam quando sol abest, habemus in nobis visum quo illum videmus cum adest: sic etiam, quando rectitudo voluntatis nobis deest, habemus tamen in nobis aptitudinem intelligendi et volendi, qua eam possumus servare propter se cum eam habemus. Et sicut quando nobis nihil deest ad videndum solem nisi praesentia eius, tunc solummodo non habemus illam potestatem, quam nobis facit eius praesentia: sic tantummodo quando rectitudo illa nobis deest, tunc habemus illam impotentiam, quam facit nobis eius absentia. Semper igitur habet homo arbitrii libertatem sed non semper "seruus est peccati" sed quando non habet rectam voluntatem.
DISCIPULUS. Si intente cogitassem quae supra dicta sunt, quando uidendi potestatem in quattuor potestates distribuisti, non hic dubitassem. Quare fateor culpam huius dubitationis meae.
MAGISTER. Parcam tibi nunc, si deinceps ea quae dicimus sic praesentia cum opus erit habueris, ut ea nobis necesse non sit repetere.
DISCIPULUS. Gratam habeo tuam indulgentiam; sed ne mireris, si ea quae non consuevi cogitare, non sunt mihi propter unam auditionem omnia semper ad intuendum in corde praesentia.
MAGISTER. Dic adhuc si quid in definitione lib er ta tis arbi trii qua m fecim us dubitas. /225/
13. QUOD 'POTESTAS SERVANDI RECTITUDINEM voLUNTATIS PROPTER IPSAM RECTITUDINEM' SIT PERFECTA DEFINITIO LIBERTATIS ARBITRII.
DISCIPULUS. Unum est quod adhuc aliquantulum in ea me sollicitat. Nam seepe habemus potestatem servandi aliquid, quae tamen libera non est, ut aliena vi impediri non possit. Quamobrem cum dicis quia libertas arbitrii est potestas servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem: vide ne forte addendum sit, quod illam potestatem tam liberam esse designet, ut nulla vi superari possit.
MAGISTER. Si potestas servandi rectitudinem voluntatis propter ipsam rectitudinem aliquando inveniri posset absque illa quam perspeximus libertate, expediret ut quod dicis adderetur. Sed cum dicta definitio sic perfecta sit ex genere et differentiis, ut nec minus aliquid claudat nec plus quam illa quam quaerimus libertas, nihil illi addendum aut demendum intelligi potest. Est enim 'potestas' libertatis genus. Quod autem additum est 'servandi', separat eam ab omni potestate quae non est servandi, sicut est potestas ridendi aut ambulandi. Addendo vero 'rectitudinem' secrevimus eam a potestate servandi aurum et quidquid non est rectitudo. Per additamentum 'uoluntatis' segregatur a potestate servandi rectitudinem aliarum rerum, ut virgae aut opinionis. Per hoc autem quod dictum est 'propter ipsam rectitudinem', dividitur a potestate servandi rectitudinem uoluntatis propter aliud, ut cum servatur propter pecuniam aut naturaliter. Servat enim naturaliter canis rectitudinem voluntatis, cum amat catulos suos aut dominum suum sibi benefacientem. Quoniam igitur nihil est in hac definitione, quod non sit necessarium ad concludendam libertatem arbitrii rationalis voluntatis et ad alia excludenda, et sufficienter illa includitur et alia excluduntur: nec abundans utique nec indigens est haec nostra definitio. Itane tibi uidetur?
DISCIPULUS. Mihi utique perfecta videtur.
MAGISTER. Dic ergo si quid vis amplius de libertate hac, propter quam imputatur illam habenti, sive faciat bonum sive faciat malum. De hac enim sola nunc noster est sermo. /226/
14. DIVISIO EIUSDEM LIBERTATIS.
DISCIPULUS. Restat nunc ut dividas eandem libertatem. Quamvis enim secundum hanc definitionem communis sit omni rationali naturae, multum tamen differt illa quae dei est ab illis quae rationalis creaturae sunt, et illae ab invicem.
MAGISTER. Libertas arbitrii alia est a se; quae nec facta est nec ab alio accepta, quae est solius dei; alia a deo facta et accepta, quae est angelorum et hominum. Facta autem sive accepta alia est habens rectitudinem quam seruet, alia carens. Habens alia tenet separabiliter, alia inseparabiliter. Illa quidem quae separabiliter tenet, fuit angelorum omnium, antequam boni confirmarentur et mali caderent; et est omnium hominum ante mortem, qui habent eandem rectitudinem. Quae vero tenet inseparabiliter, est electorum angelorum et hominum. Sed angelorum post ruinam reproborum, et hominum post mortem suam. Illa autem quae caret rectitudine, alia caret recuperabiliter, alia irrecuperabiliter. Quae recuperabiliter caret, est tantum in hac vita omnium hominum illa carentium, quamvis illam multi non recuperent. Quae autem irrecuperabiliter caret, est reproborum angelorum et hominum; sed angelorum post ruinam, et hominum post hanc vitam.
DISCIPULUS. De definitione et de divisione libertatis huius deo annuente sic mihi satisfecisti, ut nihil queam invenire, quod necesse habeam de illis interrogare.

Notes