Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book IV/Tractatus iv

From The Logic Museum

Jump to: navigation, search

TRACTATUS IV QUI EST OSTENS1VUS QUOD CQNTRADICTIO EST OPPOSITIO NON HABENS MEDIUM SECUNDUM SE. CAPUT I. In quo multis rationibus probatur, quod inter duo extrema contradictionis non est medium dliquod. I****, list autem contradictio oppositio cuius • non est medium secundum se: et ideo nicut contradictoria non sunt simul, ita otiam necessarium est quod inter con(rudictoria nihil sit medium: sed de quociunque unounum vel alterum verum sit fcmtradictoriorum, et reliquum falsum ilo eodem: hoc autem ostenditur multis |*i**» modis. Et primum quidem ostenditur hoc si diffinientes determinemus quid nit verum et falsum. Est autem falsum dicere ens sive quod est, non esse, aut dicere quod non est, esse: verum autem mi dicere quod est, esse, aut quod non oat, non esse: ergo qui dixerit illud quod non est, esse, aut non verum dicet gi persuasus est, aut mentitur si non est persuasus, sed dicit haec causa victorise in oratione sive disputatione. Similiter autem neque id quod est, dicitur non esse: neque id quod non est, esse, nisi falsum dicat vel mentiatur. Si igitur inter falsum dicere vel verum in partibus contradictionis non est medium, sicut iam probatum est, concluditur necessario quod inter contradictoria nihil est medium. Amplius autem si aliquid est medium Secunda racontradictionis, hoc dicetur aut medium per abnegationem utriusque extremorum quae commisceri non possunt, sicut medium inter equum et hominem, quod neque equus est, neque homo, sicut grammatici dicunt neutrum genus esse medium masculini et fceminini, quia masculinum et fcemininum dicunt essentiam formatam, neutrum autem dicit essentiam informem privatam utraque formatione: aut erit medium quod est participando utrumque extremorum, quemadmodum viride medium est albi et nigri: et quocumque duorum modorum dicatur medium, ens actu erit medium, et mutatio quae est in ipsum, vel ex ipso, erit de subiecto ad subiectum, et non de non subiecto ad subiectum, vel de 254 D. ALB. MAG. ORD. PIUED.

subiecto ad non subiectum. Si ergo tale sit medium, non fit mutatio inter extrema contradictionis. Si enim sit vere mutatio illa de subiecto est in non subiectum, sicut ex bono in non bonum: aut e converso ex hoc quod est non bonum in bonum, quae est de non subiecto ad subiectum: sed si est medium, tunc oportet aliam esse mutationem praeter dictas: et illa non apparet in aliquo ente. Si autem esset medium, pro certo manifestaretur mutatio ad iilud medium: quia nulla est permutatio nisi ad contraria vel media. Sed si dicatur esse medium inter esse et non esse, erit aliqua generatio, sicut si dicamus generationem esse in album, exempli gratia, quae non est ex non albo, sed ex medio inter ens album et non album: erit igitur sic aliqua generatio in album, non ex non albo, sicut dictum est: talis autem generatio non videtur de entibus esse. Amplius omne sermocinale sive quod enuntiative profertur, et omne intellectuale composito intellectu conceptum, mens quae metitur sermonem et intellectum ad res, aut affirmat, aut negat. Hoc autem palam est ex diffmitione veri et falsi quam supra paulo ante posuimus. Omnis enim ex sententia dicens aut intelligens, aut verum dicit, quando quidem sic ut est in re verbo vel intellectum compositum dicens, vel negans sicut est in re, tunc verum dicit: quando autem non sic, tunc falsum dicit vel mentitur. Amplius si aliquid medium dicatur esse contradictionis, tunc oportet quod medium illud sit praeter omnes contradictiones, ita quod nullum extremum sit contradictionis quod conveniat ei: quia extrema non conveniunt medio: et hoc quidem sequitur, nisi aliquis dicat haec causa victoriae in oratione sive disputatione, et non credens sic esse. Si autem sit tale medium, tunc illud medium dicens quis, nec verum dicet, nec non verum, et dicit aliquid hoc dicendo quod est praeter ens et non ens: igitur erit se cundum haec quaedam transmutatio quae non est motus, quae erit praeter generationem et corruptionem, sicut paulo ante diximus. Amplius si dicatur esse medium con Quinu i tradictionis, tunc in quibuscumque generibus inest contrarium quod est sicut negatio, in his contrariis erit etiam medium: quia illa contraria in illo genere modum habent affirmationis et negationis: secundum hoc igitur in genere quod est numerus inter par et impar, erit medium quod erit numerus, quinequepar est, neque impar: sed hoc est impossible: et hoc manifestum est ex diffinitione paris et imparis: quia par est numerus qui in duo aequaliter dividitur, et impar est numerus qui in duo aequa dividi non potest propter unitatem interpositam: et patet quod istae diffmitiones differunt per affirmationem et negationem, et ideo comprehendunt omnem mini enim. Amplius si tale dicatur esse medium Sexti.«>t inter par et impar, hoc necessario vadit in infi«itum: quia medium contrariorum erit numerus: ergo dividitur per par et impar, sicut patet ex diffmitionibus paris et imparis: et tunc eadem ratione inter illud par et inter illud impar, erit numerus medius: et ille iterum eadem ratione dividitur per par et impar: et sic abibit in infinitum, quod refugit intellectus: standum ergo erit in prima divisione paris et imparis, quae non habet medium. Si enim sit alius quidam numerus medius, tunc ille habebit portiones numeri alias ab his quae sunt huius numeri qui dividitur per par et impar: ergo non solum sunt hemiola sive sexquialtera ista quae novimus, sed plura alia quae novimus, sed plura alia quae numero medio conveniunt: oportet quod ille medius numerum iteruin neget de affirmatione et negatione, quae sunt extrema eius, et dividatur per par et impar: et medium inter illa iterum erit aliquid quod neutrum est extremorum: eo quod substantialis diffinitio medii, alia LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. IV 235 mi a diffinitionibus substantialibus extromorum. Amplius quando ad interrogationem qua quaeritur, si hoc est album ? responilntur quia non est album, nihil negavit iiini ipsum esse album. Negatio enim non est nisi non esse simpliciter. Si ergo non negat nisi unum extremum contradictionis, quod affirmatio dixit esse, lime nullum, est medium inter ea. Si imim esset medium, oporteret sic quaerem, aut est album, aut non album, aut medium? Et similiter oporteret responilure. Ex his igitur patet quod contradictions non est medium secundum HO. CAPUT II. De mgritudinibus unde contingunt istas opiniones, et homiliis contra eas, et quae sunt ipsw opiniones, et Auetores earum. Ista autem opinio quae dicit contradiotionis esse medium, evenit quibusdarn ex altera tantum duarum causarum, sicut otiam aliae opiniones inopinabiles quas supra diximus eveniunt. Aut enim eveniunt ox hoc quod non possunt solvere opposilioneslitigiosas sive contentiosassophistarum: ettuncannuentes orationi confirmant verum esse quodsophistico syllogismo syllogizatum est: et quidem quidam tali de causa concedunt istas inopinabiles posiliones. Aut propterea quod quidam quidem putant omnium esse demonstrationem: et cum quaedam verissima et prima demonstrare non possunt, dicunt ea ease falsa, et concedunt opposita principiorum esse vera. Quacumque autem harum causarum aegritudo causetur, unus modus erit homiliae cum istis: ad hos onim omnes principium disputationis est ex nominum diffinitione.. Diffinitio autem est ex hoc quod concedunt nomina aliquid finitum significare, quod sit res esse necessario: ista enim oratio quam nomen significat, est diffinitio Heracliti quam supra diximus, oratio quidem videtur esse dicens omnia simul esse et non esse propter motum qui ex esse et non esse componitur: et licet ita dicat, tamen ex dicto suo sequitur quod omnia sunt vera: quia ex quo omnibus simul inest esse et non esse, quidquid negatur vel affirmatur de eis in quibus est esse vel non esse, to turn erit verum.: sic igitur patet Heraclitum omnia vera esse facere ex consequentia suae positionis. Ea vero ratio quae est Anaxagorae, quae dicit aliquid esse medium contradictionis, quod medium neutrum est extremorum, necesse est omnia facere falsa: quia de medio utrumque falsificatur extremorum. Quando enim miscentur extrema, tunc mixtum medium nec bonum est, nec non bonum: et similiter est de aliis extremis contradictionis: nihil igitur erit verum dicere de tali medio: omnia autem quae sunt, dicit sic mixta esse: nihil igitur verum dicere contingit de his quae sunt omnibus. His autem sic determinate, palam est quia impossibile est esse verum de omnibus aliquid esse univoce sive uno modo dictum, sive dicatur per affirmationem, sive negationem: eo quod nihil est unum, sed quodlibet mixtum ex omnibus: et hoc quidem concedentes dicunt. Quidam enim dicunt nihil omnino esse verum: et dicunt quod nihil prohibet omnia esse falsa sic, sicut falsum et impossibile est diametrum esse simetrum: et isti sequuntur ea quae sequuntur ex dictis Anaxagorae, alii vero qui sequuntur id quod sequitur ex dictis Heracliti, dicunt omnia esse vera: hae enim rationes sive positiones fere sunt eaedem ipsius Heracliti rationibus: sequuntur enim istae ex illis. Nam cum Heraclitus dicat quod omnia simul sunt vera et falsa, utrumque dicit aliquantulum extra orationes istas, quae divisim 256 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

dicunt omnia vera et alii omnia falsa: propter quod si illa quae Heraclitus dicit, sunt impossibilia, sicut in ante habitis probatum est esse quod quaedam sunt vera, quaedam falsa, tunc etiam ista sunt impossibilia per eamdem rationem, sicut patet cuilibet. CAPUT III. De improbatione opinionum Anaxagorse et Heracliti et sequentium secundum cumdem modum de contradictoriis. His igitur ita suppositis, palam est ex prius habitis, quia extrema contradictionis sunt quae non est possibile simul vera esse, neque simul falsa: et putabitur hoc maxime contingere vel sequi ex dictis quae diximus, cum tamen ad omnes tales orationes inopinabiles disputandum est, tunc quemadmodum in superioribus orationibus pluries dictum est, oportet quaeri non quidem de re ipsa, utrum scilicet aliquid sit, aut non sit: sed quaeri oportet de significare aliquid per orationem: igitur ex diffinitione nominum disputare oportet, sicut si accipiamus quid per diffinitionem significat verum vel falsum: quae contradictorie opponuntur, cum nulla sit diffinitio falsi nisi per veri negationem: unde circa orationem opponuntur verum et falsum, sicut par et impar opponuntur circa numerum. Si igitur nihil aliud est falsum, nisi negareverum quoddicitur,tunc patet positionemesse falsam quae dicit omnia esse falsa, quae est positio Anaxagorae: est enim necessarium alteram partem contradictionis esse veram. Amplius si secundum praeinducta necesse est omnia aut dicere affirmando aut negare, tunc impossibile est utrasque falsas esse contradictiones: altera namque pars con tradictions huius est falsa etiam secundum Anaxagoram, contradictoriam enim huius qua dixit omnia esse falsa, supponit esse falsam, et istam veram. Contingit etiam quoddam quod omnibus talibus firmatum est per consequentiam: hoc autem est quod seipsas destruunt. Nam qui omnia vera esse dicit sicut Heraclitus, ex dicto suo sequitur quod propositionis suae contraria et contradictoria etiam sit vera: igitur cum contradictions non possint esse simul, sicut dudum ostensum est, oportet quod sua oratio quae contradictoriae quam concedit opponitur, non sit vera: et sic destruit haec omnino seipsam. Qui vero omnia dicit esse falsa, sicut Anaxagoras, sequitur ut etiam seipsum dicat esse falsum in hoc quod omnia dicit esse falsa. Si autem forte adhuc dicere velit Heraclitus quidem auferendo sive excipiendo contrariam sui dicti, dicendo quod sola illa est non vera, aliae autem omnes verae. Anaxagoras autem excipiet solam propriam quam dicit esse veram, tunc erit consequens, quod non minus quam istas quas excipiunt, oportet significare infinitas quas necesse est excipere. Et hoc contingit dupliciter, quod videlicet inducendo de quolibet quod dicunt esse verum vel falsum, et hoc sunt infinita: dicit enim Heraclitus hoc et illud et huiusmodi infinita esse vera, et cuiuslibet orationis oppositum dicit esse falsum. Anaxagoras autem hoc et illud et huiusmodi dicit esse falsa, et cuiuslibet suae orationis oppositam dicit esse veram. Alius autem modus eiusdem est, quod qui dicit omnia esse vera, dabit omnia esse vera esse verum: et dabit quod qui opinatur hoc, opinatur verum: et quod qui dicit hoc, dicit verum: et qui significat hoc et intelligit hoc, et talia huiusmodi infinita. Per hunc etiam modum infinita vera esse cogetur concedere, qui dicit omnia esse falsa quocumque modo varientur concessae ab eis: necesse est quod oppositae earum LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. IV 257

f|tMM concedunt, sint falsae, et esse fallat crcduntur ab eisdem. Qui enim quoitimque modo variatam dicit veram oraIftoumn, est verus secundum istos: et lion in infinitum vadit, ut iam ostentiliiuiH. Harum autem opinionum causae iiint omnia in omnibus dicere quiescent nut omnia dicere continue moveri: «l (Nilam est ex his quae in praehabitis tMorminata sunt, quia nec illi verum tlimmt qui omnia dicunt quiescere, nec illi qui dicunt omnia moveri. Nam si rontraria existentia in eodem quiescunt, lime semper sequitur quod eadem vera tint ot falsa secundum Anaxagoram. Hoc ntilifiii statim ad visum est falsum, quia hoc illiquid est transmutatum. Qui enim iliril istam orationem: Anaxagoras ipse lilmn aliquando non erat, et iterum alit|iuiiido post mortem non erit: et sic patet quod falsum dicit. Si vero omnia movenlur, sicut dicit Heraclitus, tunc sequitur Mtcundum eum, quod nihil sit verum: i»rgo omnia sunt falsa: hoc autem osUmHum est impossibile esse iam pluries: quia oppositum huius erit verum. AmfiliiiH ens permutari est necesse, sicut illicit Heraclitus et consonat ipsa veriliin, ex aliquo ente in aliquid est omnia permutatio: sed iam in praehabitis unlondimus quod nec omnia quiescunt nm omnia ita quandoque moventur quod nihil semper moveatur: quaedam enim iimt quae semper moventur, sicut coelum, <*l sunt mota a motoribus suis, et priiiiuiri movens est semper id ipsum et immobile: et quaedam sunt quae alii|iinndo moventur, et aliquando non, sicut inferiora. Palam igitur est quod non ftempcr omnia moventur. VI CAPUT IV. Et est digressio declarans utrum Veritas huius principii, quod est contradictor Has non esse simul veras, sit ab mterno. Ex omnibus autem inductis oportet nos inducere dubitationem de veritate huius principii: quidam enim ex hoc quod istud principium est simpliciter et absolute primum, non in genere, quod omnibus est manifestissimum, et circa quod non contingit errare, quod non habet contradictionem, et non est acceptum ab alio, dicunt hoc principium esse veritatis primae. Prima autem Veritas non est nisi unica et aeterna: videtur igitur hoc esse principium veritatis primae et aeternae. Adhuc autem hoc idem affirmant quidam per hunc modum: aut enim Veritas fuit ab aeterno,aut non. Si fuit ab aeterno, habetur propositum. Si autem non fuit ab aeterno, tunc veritatem fuisse ab aeterno est falsum: et si hoc est falsum, eius contradictorium est verum: et si contradictorium est verum, Veritas est: ergo si Veritas ab aeterno non est, Veritas est ab aeterno. Quidquid ad destructionem sui sequitur esse, aeternum ost: ergo Veritas enuntiationis est ab aeterno et aeterna est. Amplius simus eodem in spatio vel in instanti aliquo aeternitatis ante mundum: in illo igitur aut verum est mundum fore, aut non. Si detur esse verum mundum fore: ergo ab aeterno fuit verum, eadem ratione: et sic Veritas aliqua est aeterna. Si autem non fuit verum, eius contradictorium erat verum: et si hoc fuit verum ab aeterno, verum fuit: et sic iterum redit quod Veritas enuntiationis fuit ab aeterno. Hoc autem et 17 258 D. ALB. MAG. ORD. PILED.

huiusmodi multa quidem obiiciunt, volentes per hoc ostendere animam esse immortalem, cum huiusmodi sit subiectum veritatis: nec potest esse quod Veritas sit aeterna, subiectum autem veritatis non sit aeternum. Similiter autem obiiciunt ad futurum: quoniam aut Veritas erit in perpetuum, aut non erit: et si erit, habetur propositum. Si autem non erit, veritatem fore in perpetuum non est verum: et hoc dato eius contradictorium est verum in perpetuum: et sic redit quod Veritas durabit in perpetuum, etiamsi ponamus omnia redigenda esse in nihilum. Solutio. Ad haec omnia sophismata non est Veritas pri difficile respondere, quoniam Veritas ma duplici . i T •, • x^ *, tev sumitur, prima dupliciter sumitur. Dicitur enim prima quae non sequitur ens in quantum est ens in quo stat omnis entis resolutio. Et haec est Veritas divina quae sub ente non cadit: et haec non est illa circa quam non contingit errare: quia illa licet sit manifestissima, tamen propter sui excellentiam non est perfecto intellectu intelligibilis, ut dicit Philosophus: et ideo multipliciter erratum est circa eam. Neque hoc modo manifestissima est, quod ipsa sit principium essentiale aliorum verorum, sicut sunt illa quae sunt manfestissima secundum sui naturam: sed est manifestissima in se et sibi ut principium effectivum aliorum, a cuius esse deficiunt intellectus et linguae propter sui excellentiam: et ideo apud multos conditionata est et ab aliis accepta Veritas ista, neque est unius rationis cum aliqua alia veritate. Et licet dicatur quod Veritas prima omnibus per naturam impressa est, tamen haec impressio non est nisi de scientia quia est et non quid est: eo quod non habet diffinitionem, neque est diffiniens alia vera: et ideo conditiones inductae de manifestissimo, et circa quod non contingit errare et quod est sine contradictione, non ab alio acceptum, per hunc modum quo supra inductae sunt, non onveniunt divinae. Similiter autem Ve ritas divina non est principium demonstrationis. Quia igitur istud principium de quo locuti sumus, extra genus esse dicitur, hoc est ideo, quia extra unum quodlibet genus est in quolibet genere existens: prima autem Veritas non est in quolibet genere existens, nec habet aliquam ad demonstrationis generum ordinationem, nisi sicut causa efficiens omnium non coordinabilis alicui suorum effectuum. Et hoc constat per hoc, quod prima causa et Veritas sua est supra intellectum et supra narrationem et innominabilis, a cuius nominatione omnes linguae deficiunt propter excellentiam eius. Quod autem sic se habet ad intellectum, non potest esse in accipiendo scientiae principium. Ad omnia autem alia sophismata est ^"l!^; una Solutio, quod scilicet contrarietas et ^,,';, / contradictio et huiusmodi accidunt pro "S'.n. positioni ad rem relatae, quae quidem secundum causam veritatis et falsitatis sunt in re ipsa: sed tamen ut componente et dividente et complectentc secundum complexionem sunt in anima. Unde cum quaeritur, utrum ante mundum cum nulla res fuerit, sit verum quod dicitur, mundus erit, aut mundum fore? Dicendum quod hoc nec verum nec falsum fuit: quia non fuit propositi vel dictum, et ideo non habuit contrarium vel contradictorium eadem de causa, quia non fuit res in qua sicut in causa esset Veritas, nec fuit intellectus ista componens vel dividens. Veritas enim, sicut supra dictum est, est dicere quod est esse, vel quod non est non esse: et falsitas est dicere quod non est esse, aut dicere quod est non esse. Et secundum hoc Veritas est adaequatio rerum et intellectum componentium et dividentium, et adaequatio rei et significationis in oratione est Veritas orationis. Ex hoc enim sequitur, quod in eo quod res est vel non est, omnino vera vel falsa est: et si dicatur quod ante mundum fuit hoc in mente divina verum, et sic ab aeternofuit verum: di LIBER IV METAPHYSICORUM, TRACT. IV 259

condum est quod omnia futura quae postea facta sunt, fuerunt in mente divina sed in monte divina existentia fuerunt ipsa mens divina simpliciter, et sine omni complexione: est enim notitia divina matelialium immaterialiter, et temporalium intomporaliter, et compositorum et comploxorum simpliciter, et diversorum unite: et ideo non fuerunt in ea per nnsc et rationem complexorum vel enunliationum: et ideo nihil accidit eis ibi do his quae consequuntur enuntiatiouom in eo quod enuntiatio est. Non onim capit aliquis intellectus, quod enunliatio sit nullo existente subiecto et praedicato: et iterum non capit intellects, quod subiectum sit et praedicatum, nullo penitus existente subiicibili et praedicabili: et iterum non capit intellectus quod sit aliquid consequentium onuntiationem., nulla penitus existente enuntiatione. Omni eodem modo dicendum videtur ad ea quae quaeruntur in futurum, etsi per hypothesim ponatur quod omnia desinant esse in futurum: haec enim penitus eumdem habent modum solutionis. De quadam autem veritate rerum et nignorum, qua signum verum dicitur, quando recte facit hoc ad quod faciendum est ordinatum a prima veritate, secundum quam rectitudinem haec oratio, me sedere, vera dicitur esse, sive ego secundum rem sedeam, sive non sedeam, eo quod oratio facit suum rectum debitum significando, nos hic nihil loquimur: quia nihil spectat ad praesens in quo sumus negotium: et ideo non quaerimus utrum illa Veritas separabilis sit a signo quod est oratio vel non ? Nec quaerimus utrum sit una in omnibus signis vel non? nec etiam curamus hic quaerere, utrum omnia talia vera sint sicut vera divina et aeterna veritate? De his enim omnibus reputamus determinare non esse difficile sufficient er litteratis, et ad propositum no gotium nihil prosunt: hoc enim hic sufficit, quod islud est principium pri mum, quod non est simul affirmare et negare, et quod contradictio est opposition cuius non est medium secundum se, et est principium quo sicut quodam instrumento intellectus hominis omnem accepit scientiam aliorum: et hoc est secundum quod in hoc quarto libro intendimus, quod scilicet eiusdem scientiae universalis quae est philosophia prima, sit determinare de primo ente, et de primis principiis demonstrationum. In hoc enim, sicut a principio huius libri diximus, completur huius quarti libri tota intentio. CAPUT V. Et est digressio declarans, quod maior est oppositio contradictionis quam allqua aliarum, Licet autem iam tota nostra in hoc libro pateat intentio, tamen ad faciliorem intellectum praecedentium etsequentium, adhuc attendendum est quod hoc principium de quolibet affirmatio vel negatio vera,et de nullo simul vera est: quia affirmatio maxima est oppositionum: quoniam inter ens et non ens nihil omnino est medium: quoniam licet idem sit subiectum in affirmatione et negatione, tamen esse et non esse quae attribuuntur eidem subiecto, nihil penitus habent medium, et non distant tantum secundum extensionem quae potest esse in una natura generis, sicut contraria, sed infinite distant extra omne genus: et quidquid affirmatur in una, totum negatur in altera: et ideo in nullo penitus conveniunt, nec uniri possunt, sicut contraria quidern in uno actu esse non possunt, et maxime distant secundum extensionem quae potest esse in generis natura, sicut album et nigrum 260 D. ALB, MAG. ORD. PILED.

secundum coloris naturam,quae est ex susceptibilitate lucis in subiecto uno, quae quidem susceptibilitas privata est in nigro, ita tamen quod remanet esse coloris. Et sic est in calido et frigido secundum participationem virtutis motus dissolventis, qui quidem privatur in frigido, ita tamen quod remanet virtus motus secundum qualitatis quidditatem, licet non dissolvat situm partium materiae. Et ita est in humido fluente ad aliud propter motum et ad seipsum cum diminuitur vis motus, et cum cessat, tantum constringuntur ad se partes, quod exprimitur humidum, et causatur siccum, ita tamen quod qualitas virtutis motus remanet. Et sic est de omnibus contrariis maxime sub eadem natura generis distantibus, ita quod semper remanet una natura in omnibus extremis, sive habeant medium, sive non habeant: et ideo distant in genere: et si unum negatur de alio, non est semper negatio secundum se, sed per aliud potius. Si enim secundum se esset, sicut uno posito negatur aliud, ita uno negato inferretur et poneretur aliud. Hoc autem non est verum: quoniam si dicam, hoc est album, sequitur quod non est nigrum: sed non convertitur,quod si dicam, hoc non est nigrum, quod propter hoc sit album: et hoc ideo est, quia non esse nigrum est negatio consequens ad affir mationem praBcedentem quae est aliquid repugnans nigro: et sic est in omnibus diversis: cum enim dico, homo non est capra, haec negatio causatur ab hac affirmatione, homo est homo. Sed cum dico, est et non est, negatio non causatur nisi ab eadem affirmatione cui opponitur: et quod ponitur in una secundum seipsum, negatur in alia. De privatione autem et habitu constat, quod licet privatio dicat non ens, non tamen dicit simpliciter non ens, sed dicit non ens entis et inente. De relativis etiam constat quod posita se ponunt, licet non ponant se ut sunt opposita. Et ideo patet contradictoria maxime esse opposita, et non esse medium contradictionis: quia inter esse et non esse non est aliqua unius naturae extensio, neque est non ens quod ponat aliquid illius esse quod negatur, neque uno posito aliud ponitur. Sunt igitur contradictorie opposita maxime opposita, et non possunt simul congregari, et inter ea nullum potest esse medium. Utrum autem hoc principium habeat causam vel sit commune causato et incausato, non potest hic determinari, sed inferius, ubi ostendemus quod nihil univoce praedicatur de causato et incausato, vel negatur de eodem,et quod tamen negationes veriores sunt de incausato quam affirmationes. Haec igitur de his hic dicta sufficiant.

Personal tools