Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus iii/Chapter 8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT VIII
De opinione Anaxagorse deprincipio materiali.
Anaxagoras autem, compatriota Empedoclis, (ambo erant italici), sed Anaxagoras fuit civis Clazomenius, Empedocles autem Siculus, postea in olla Vulcani sepultus, quae etiam eadem de causa atrum Empedoclis vocatur ab Antiquis: aetate quidem temporis prior fuit Empedocles, sed operibus philosophiae et scriptis multo fuit posterior quoad positionem principii materialis: irrationabilius enim multo quam Empedocles pronuntiavit de principio materiali, licet in aliis melius quam Empedocles diceret, sicut de intellectu agente et separato et impermixto multo melius dixit Anaxagoras quam Empedocles. Hic igitur Anaxagoras maxime principium materiale dixit [49]
fere omnia corpora homogenia vocata numero) et quantitate infinita existentia.
Dico autem homogenia, quaecumque sunt unius formae et rationis in toto et in omnibus partibus divisim acceptis: et haec sunt quae dividi dicuntur divisione continui. Continui enim quaelibet pars per divisionem accepta, continua est, et similiter quaelibet pars lactis est lac, et similiter quaelibet pars sanguinis est sanguis, et sic de aliis. Non omnia tamen talia dixit esse principia materialia, sed quaedam: vidit enim quaedam similia specie actu et opere esse diversa, sicut radix et ramus est in arbore, quae cum equaliter ligni habeant speciem, operatione diversa sunt: et sic est de ligno in arboribus diversis, et simile de carne in animalibus diversis, et huiusmodi quaedam excepit: dicens tamen horum principia esse eadem, sicut succum in plantis, et sanguinem vel humorem qui loco sanguinis est, esse principium materiale in animalibus.
Hic autem infinita dixit et numero et quantitate continua, hoc est, a multitudine et magnitudine esse infinita. Multitudine quidem propterea quod infinita in particulari dixit constitui ex his tam in totis ipsis quam in partibus totorum.
Quantitate autem magnitudinis cogebatur ista infinita ponere: quia aliter in toto separaretur unum ex alio, ita quod amplius non posset produci ex ipso, sicut si in lacte esset finitus et non infinitus sanguis, tandem inveniretur aliquid lactis, in quo nihil esset sanguinis, et ex illo sanguis produci non posset, quod falsum est: et ideo in lacte sanguinem oportet esse infinitum, et similiter est in aliis.
Infinitum enim dixit esse passionem substantiae materialis et non quantitatis, sicut et usque hodie multi confitentur. Cui tamen dicto nullus Peripateticorum consensit. De hoc autem declaratum est in Physicis. Iste etiam, sicut omnes alii Epicurei Philosophi, dixit generationem et corruptionem fieri congregatione et segregatione solum harum materierum quae sunt similium partium, et aliter non dixit aliquid generari vel corrumpi: sed dixit omnia talia manere sempiterna secundum substantiam similium inviolatam. Haec est igitur opinio Anaxagorae.
Sine philosophia vero nec iste dixit quae asseruit: videns enim hoc esse materiam ex quo fit res primo, et ad quod corrumpitur ultimo, et considerans omnia heterogenia componi ex homogeniis et resolvi in ea, dixit homogenia esse materiam heterogeniorum: quamvis enim putrefactis animalibus et plantis non remaneant visibilia similia ex quibus componitur, ita nec visibilia manent elementa praeter terram solam: et ideo dixit hoc fieri: quia licet quodlibet sit in quolibet, tamen denominatur ab abundantiori: et in terra quae residua est, manet sanguis, et caetera similia.
Causa autem cogens Anaxagoram ad hoc fuit, quod non vidit principium formale, et ideo posuit omnium formas esse intra materiam genere et specie et numero determinatas actu, sed latere, putans, et vere, quod nihil educitur de aliquo nisi quod secundum esse est in ipso. Nesciens igitur distinguere esse secundum quod est in potentia et actu, pro constant reliquit omnes formas esse in materia actu numero et specie et genere determinatas: et quia formarum genere et specie et numero determinatarum principia materialia non sunt nisi proxima, ideo oportuit supposito hoc supponi quod essent infinita: cum autem dissimilia sint composita, oportuit quod dissimilia non sint principia sed principiata.
Remanet igitur quod principia omnia similia sint. Totum hoc sequitur ex duabus propositionibus quas et Anaxagoras et omnis concessit Philosophus: quia verissimae sunt si bene fuerint intellectae. Una fuit, quod nihil educitur de aliquo nisi quod est in illo: secunda autem est, quod omne quod est in aliquo, uno et simplici movente educitur de ipso. Cum autem videret esse simplex per naturam reduci ex alio, ponebat [50] quodlibet esse in quolibet actu, sed latere sub forma illius quod abundat in illo: et hoc dixit propter propositionem primam: et cum vidit uno motore non educi nisi ex proximo sibi materiali et proxima esse infinita, hac necessitate coactus dixit esse finita materialia principia.
Et quia vidit quod formae non extrinsecus adveniunt, posuit eas omnes esse intus, sed latere, dixit quod sicut compositorum non est forma nisi figura quae resultat ex simplicium compositione, ita etiam dixit generationem esse ex forma congregationis simplicium, et corruptionem fieri quando ista forma sive figura congregatorum secernitur: et in hoc habuit plurimos sequaces, qui generationem nihil esse dixerunt nisi manifestationem occulti: et isti in hoc quod ultimo dictum est, deducti sunt ex quadam propositione quam supposuerunt: et una est scilicet quod non corrumpitur aliquid existentium, sed id quod corruptionem vocamus, est dissolutio modi et commensurationis et harmoniae compositorum: et per convenientes tales modos et commensurationes et harmonias generatur, et per destitutionem talium infirmatur, et roboratur per confortationes earumdem: sed existens quod non corrumpitur, est per se et non per aliud existens, et hoc est simplex sicut est materia per se, et sicut est forma per se, quorum neutrum generatur per se, neque corrumpitur, sed corruptio et generatio sunt compositi: et nec illud generatur nec corrumpitur secundum componentia, sed potius quia omnia componentia modis quibusdam componunt, ita quod unum habet modum potentiae, et alterum modum actus, corrupto modo illo quo conveniunt, necesse est compositi fieri dissolutionem.
Similiter est de commensuratione quae est penes materiam et quantitatem convenientium ad formam compositionis. Harmonia autem est penes virtutem activorum et passivorum quibus commiscentur et uniuntur: his enim constantibus constant substantias rerum, et his dissolutis dissolvuntur. Ex his igitur positionibus Philosophorum potest aliquis cognoscere solam causam de numero quatuor causarum superius enumeratarum, quae dicitur secundum speciem causae materialis: quia parum vel nihil dixerunt de aliis causis, et etiam de ista non satis certa pronuntiaverunt, sicut per se patet.

Notes