Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus iii/Chapter 15

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT XV
De positione Leucippi et Democriti et Zenonis, qui ponebant inane et atomos.
Leucippus vero et amicus eius Democritus, et ipsi Epicurei Philosophi existentes, dicunt prima elementa existentium esse plenum et inane sive vacuum. Ratio autem ipsorum fuit, quia videbant in corporibus duo esse, substantiam et quantitatem sive dimensionem, et duo dicebant horum esse principia. Primum igitur dicebant esse plenum elementum substantiae, et inane dimensionum: primas enim dimensiones dicebant esse vacui, quod nihil aliud esse dicebant, nisi distantias loci sine omni corpore vel cum corpore.
Nec dicebant distantias dimensionem vacui fieri in corpore, nisi interpositione divisionum vacui: quia quando rarum fit ex denso, nihil aliud dicebant esse dimensionem, nisi positionem partium rari. Atomus discedit ab atomo, et interponitur distantia vacui. Et quando spissum fit ex raro, coeunt atomi in distantias rari, quia nisi vacuum sit in medio, contingeret quod quando inspissatur rarum, duo vel plures atomi essent in loco unius: et hoc est impossible.
Elementum substantias igitur corporis elementatur ab atomis corporalibus, et dimensio ex vacui interpositione: quoniam quaecumque corpora atomalia multiplicentur ad invicem, non habebunt dimensiones, eo quod indivisibilia sunt: oportet autem omnia naturalia quantitatem habere, eo quod omnia naturalia mobilia sunt, et omne mobile divisibile. Amplius cum esse quod priiicipiat res, sit prius accipere simplex quam compositum: et cum videamus quod hcec duo constituunt
corpora naturalia, oportet quod ipsa prius sint in se simplicia: et sic prima simplicia res constituentia sunt vacuum et plenum quod est corpus atomum sive indivisibile.
Has autem rationes huius positionis quas induximus, Xenophontes induxit probatissimus istius opinionis defensor: unde plenum dicunt esse velut ens, et inane velut non ens: quia si ipsum poneretur esse ens, esset corpus: et tunc non posset in ipso aliud esse corpus: et sic non posset principiare cum corpore pleno. Dicunt igitur plenum quidem et solidum quod idem est ens, inane vero sive vacuum dicunt non ens: et ideo dicunt quod non est magis principium corporum ens quam non ens, quia nec inane magis vel minus est principium quam corpus solidum atomum, sed sequaliter: corpus autem quod vocant plenum, dicunt esse corpus atomum, hoc est, indivisibile: et dicunt quod ista duo sint causae entium velut causa materialis: sicut et illi qui unam dicunt vel unum substantiam subiectam sive naturam, de quibus in principio huius tractatus diximus. Sed dixerunt isti quod substantia corporum consistit ex corporibus atomis, et dimensio ex distantiis inanis.
Dicti autem Leucippus et Democritus et Xenophontes omnem dicebant esse non mutationem de non esse ad esse, sed potius sicut illi qui dicebant unum aliquid esse materiam, aliam generabant passionibus et qualitatibus illius quod materiam subiectam esse dicebant, et dicebant generationem esse alterationem: ita et isti dicebant generationem alterationem secundum mutationem primarum qualitatum vacui et pleni, quae sunt rarum et densum, sicut patet per ante dicta. Dicunt autem adhuc causas aliorum differentes esse, et dicunt vacuum et plenum per mutationem rari et spissi. Has autem differentiae rerun! causas, quod una fiat hoc quod est homo, et altera lignum, vel aliquid aliud, dant esse tres, figuram quidam atomorum, et ordinem ipsorum, et positiones in raro vel [59] spisso.
Graece enim significantius hoc dicunt, quod differentia rerum sit aut rhysmo, aut diathige, aut tropo solis, ita quod non est alia causa differentiae horum: at rhysmos figura est, diathige vero ordo, tropus autem positio. Dicebant enim atomos esse rotundos, et hos mobiles: aut acuti anguli, et hos penetrativos: aut quadratos, et hos stabiles.
Ordinem autem dicebant ex hoc, quod primum illius figurae vel alterius ordinatur in compositione corporis. Positionem autem ex hoc, quod unius figurae extra, vel intus, vel altius, vel infra, vel supra, vel ante, vel retro, et de aliis similiter, et sic causari rerum diversas compositiones. Huius autem exemplum dabant in elements litterarum. Dicunt enim quod eisdem litteris aliter ordinatis et aliter situatis dicuntur comoediae et tragoediae: quae tamen sunt opposita vel composita carmina laudis hominum vel vituperationis: eo quod in figura vocis quando formatur vocalis prima, differt a figura propria vocis non solum quae scribitur, sed qua formatur vocalis secunda.
Quae e apud Graecos., apud nos E est vocata. Secunda autem differt a prima ordine: quia profundius formatur A quam E, et simpliciorem habet figuram formationis suae. Tertia autem in formando non ordine differt ab his, cum non sit eiusdem ordinationis, eo quod sit consonans: sed differt et generat sui differentiam positione, eo quod ante vocalem vel postposita aliter sonat, et immediata vocali coniuncta, vel alia interiecta, sonat aliter: et hoc modo diversis positionibus suis cum vocali multas vocis litteratae generat differentias: et sic dicebant facere atomos figura et ordine et situ diverse compositas multas valde compositionum differentias generare.
Scias autem hos etiam sicut alios balbutiendo palpitasse circa veritatem. Nescientes enim distinguere inter potentiam et actum, videbant bene quod oporteret aliquod esse principium quod esset natura subiecti et fundamenti in corporibus, et hoc putabant esse corpus: quia supponebant cum omnibus antiquis Philosophis, quod ex nihilo nihil fit: non corpus autem putabant esse nihil corporis, et sic ex non corpore non fieri corpus omnino; et eadem ratione ex non homine npn posse fieri hominem: non videntes distinctionem inter non corpus nihil existens corporis, et non corpus quod non actu est corpus, sed potentia est corpus et est fundamentum corporis.
Sic igitur supponentes ex corpore fieri corpus, videbant ab ipsa veritate coacti, quod darent illi corpori dimensionem, essetque sic principiatum et non principium. Et ideo vocaverunt atomum, nescientes distinguere inter corpus physicum et mathematicum: quoniam primum corpus physicum est aptum natum mensurari tribus diametris et ad rectos angulos undique se secantes: et hoc cum actu atomum et potentia atomum, et haec est subiecta corporis materia: et hoc quidam dicere intendebant, sed non valebant exprimere.
Amplius iterum supponentes ex nihilo nihil fieri, et nihil quantitatis videntes esse in materia subiecta prima, secundum quod est subiecta., et nescientes quod potentia est in ea dimensio, dixerunt quod oporteret principium dare dimensionibus: et non invenientes dimensiones simplices omnino nihil nisi in vacuo, posuerunt vacuum esse, et huiusmodi interceptione vel spissari vel rarificari corpora, et sic fieri generationem et figuras corporum ex tribus superius dictis, figura, et ordine, et oppositione. Haec igitur de principiis est positio istorum. De motu vero unde, hoc est, qua de causa movente inest existentibus, et his aliis omnibus, et in hoc similes existentes negligenter dimiserunt intactum. De duabus igitur causis visum est prius a primis philosophantibus in tantum quaesitum esse in quantum a nobis dictum est in ante habitis: et haec dicta sufficiant de positione Epicureorum.


Notes